0
stringlengths
3
182k
Ego Petrus, Dei gratia S. Benigni Divionensis abbas, domini Lingonensis episcopi vicarius, notum facio universis quod Matthias, filius maioris de Chableia, calumniabatur duas partes in decima de Jous; tandem vero recognovit quod injuste vexabat ecclesiam S. Joannis Reomansis super eadem decima, totamque calumniam guerpivit; et si quid in ipsa decima juste, vel injuste habebat, vel habere debebat, totum ex integro prædictæ ecclesiæ, pro remedio animæ suæ et antecessorum suorum, libere in eleemosynam tradidit et concessit. Fecit autem hoc apud Odunum, grangiam de Rigneio, coram his testibus: Testes Hugo, abbas S. Joannis Reomaensis; Willelmus de Quinceio; Hugo de Molendinis; Simon de Vezeliaco; Milo, prior de Jous; de laicis: Martinus pelliparius, Martinus carnifex; Joannes de Puteo; Iterius, præpositus de Malleio; Rainaldus Bucheraus, vitricus ejus; Humbaudus, miles; Laurentius et Leodegarius, famuli abbatis. Ut vero hoc firmius staret et quietius, fecit istud idem Matthias cum laude matris suæ Bonæ, et nepotum suorum Joannis et Odonis qui apud Chableiam laudaverunt, ubi coram eis eleemosyna ipsa recognita fuit et recitata. Testes de laude ipsorum: Guarinus, cantor; Willelmus Brito; magister Menardus; Albertus Pannellus; Bertrandus de Ponte; Stephanus Godarz; Huelierius, capellanus; Armannus, canonicus; Rodulfus, presbyter; Hugo de Nugle, miles; Ervinus et Galterius, præpositi Ervi; Martinus Buchars. Nobis etiam, apud Castellionem quædam tractantibus, accessit prædictus Matthias, et eleemosynam præscriptam se ita fecisse, multis audientibus, coram nobis recognovit, eamque in manu nostra posuit; et ut de illa ecclesiam Beati-Joannis investiremus, et chartam faceremus postulavit. Nos igitur, per manum Willelmi de Quinceio, ecclesiam Beati-Joannis de ipsa eleemosyna investivimus, et ut eam in perpetuum libere et quiete possideat, præsentis chartæ auctoritate confirmamus. Si quis ergo contra eam ire tentaverit, nisi resipuerit et emendaverit, anathema sit. Actum est hoc apud Castellionem, anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo nonagesimo primo.
Michael, Dei gratia Senonensis archiepiscopus, omnibus ad quos littere presentes pervenerint, in Domino salutem. Noverint universi, presentes pariter et futuri, quod cum nobis intimatum fuisset novalia fieri in parrochia de Floriniaco, quia novalium decime ad jus ecclesiasticum specialiter pertinere dinoscuntur, et nostra interest per diocesim nostram hujusmodi decimas certis possessoribus assignare; considerantes omnem antiquam decimam prefate parrochie, tam grossam quam minutam, propriam esse canonicorum altaris Sancti-Johannis, quorum est ipsa ecclesia Floriniaci, necnon et monachorum Beate-Marie de porta Sancti-Leonis et monialium de Pomereto, concessimus eisdem canonicis monachis et monialibus omnem decimam novalium, tam cultorum quam colendorum, infra terminos memorate parrochie, jure perpetuo possidendum. Quod ut ratum maneat et inconcussum, presentem cartam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum, anno incarnati Verbi Mº Cº XCº quinto.
Ego Johannes archidiachonus de Salins notum facio presentibus et futuris quod Humbertus et Hugo filii Richardi quondam prepositi de Salins et Maria mater eorum querelam habebant adversus domnum Hugonem de Salins monachum Cistercii de pecunia quam a patre eorum reciperat. Tandem vero pro bono pacis totam hanc querelam gerpierunt et domum Cistercii et predictum Hugonem absque omni repagulo quictaverunt et firmiter promiserunt quod nunquam decetero domum Cisterciensem super predicta pecunia inquietarent. Huius rei testes sunt : Poncius cellerarius Cistercii, Wirgillius, Henricus de Ascellis monachi, Benedictus, Evrardus conversi, Bernardus capellanus de Buxo, dominus Humbertus Perfont. Stephanus Rufons, Guido clericus filius Parvule, Raimundus et Viardus frater eorum. Ut autem istut ratum et inconcursum semper permaneat presentem cartam sigilli mei munimine roboravi. Actum est hoc anno Incarnati Verbi Mo Co XCo VIIIo.
Ego Robertus Dei gratia Cabilonensis episcopus notum facio omnibus futuris et presentibus quod Girardus Putoiz dedit atque concessit Deo et sanctę Marię et monachis de Firmitate quicquid habebat in manso al Bret; et in manso Petri Pigner; et in manso de Corceletes in bosco, et in plano, cum omnibus appendiciis eorumdem mansorum, medietatem scilicet per totum; et casamentum alię medię pastis, quod ab eo tenebatur sine ulla retentione nichil excipiendo; et XII denarios censuales, quos ei monachi debebant; et pratum de Praales; et terram de Vileret, quę est justa domum regis. Hoc autem laudavit uxor Gerardi nomine Sibilla, et soror sua Guillelma, coram duobus sacerdotibus Gaufrido de Jamblia, et Hugone de Sancta Helena. Ipse quoque Geradus hoc executus est monachis, et concessit in perpetuum, anno Domini Mo Co XCo IXo, mense junio in presentia nostra, et inde habuit II boves, et unam vacam, et porcum unum. Hujus rei testes : Petrus Pelerinus canonicus, Hugo Caisels, Philibertus presbyter, Gaufridus de Jamblia, Hugo de Sancta Helena supra nominati sacerdotes, Bernardus cantor Firmitatis, Hugo de Bixe cellerarius, Rainaldus de Antiniaco conversus.
Ego Herveus, comes Nivernensis, omnibus notum facio presentibus et futuris presentes litteras inspecturis, quod terram de Sommerun cum omni justicia vendidi Andree abbati et conventui sancti Satiri quitam et liberam in omnibus, sicuti Sado de Patingis et Wuillelmus Morandi eam tenuerant. Pro eadem siquidem sexcentas libras Giemensis monete et viginti quinque libras ab eisdem canonicis accepi. Hanc vero venditionem laudavit et concessit Matildis uxor mea, Hoc idem laudaverunt et concesserunt Vuillelmus Morandi et Petrus Morandi a quibus terram istam emeram. Hoc idem laudavit et concessit Sado de Patingis qui eamdem terram jure hereditario quondam possederat. Hoc etiam canonicis et ecclesie pepigi contra omnes homines de jure garantizare. Quod ut ratum permaneat et inconcussum in eternum litterarum apic commendavi et sigilli mei inpressione roboravi. Datum apud Sanctum Amanum, anno incarnati Verbi millesimo ducentesimo tercio, quarto idus aprilis.
Universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint, Odo Clementis, decanus, totumque capitulum ecclesie Beati-Martini Turonensis, salutem in Domino. Noveritis quod cum homines et res nostre de Chablea et res prepositi de Chableya in protectione et custodia comitis Campanie sint, dicti homines de Chableya tenentur jurare et servare vitam, membra et honorem comitis vel comitisse Campanie cum ab eis fuerint requisiti, salva per omnia fidelitate Beati-Martini Turonensis et prepositi Chableyarum, sicut eciam continetur in quarta quam nos habemus a comite Heinrico. Actum, Turonis, in capitulo nostro, anno Gracie Mº ducentesimo sexto, mense augusto; thesauraria nostra vacante.
Alaydis, ducissa Burgundię, maiori et preposito Dyvionensi et preposito de Talant salutem. Mandavimus vobis et precipimus quatinus abbatem Sancti Sequani non permittatis vadiari pro debitis hominum suorum, dum paratus erit, homines suos justiciare ad hoc quod creditoribus suis satisfaciant secundum facultates suas. Actum est hoc anno gratie M°CC°L°IX°, mense augusto.
Ego Mathildis, comitissa Nivernensis, notum facimus præsentibus et futuris quod Herveus bonæ memoriæ, charissimus maritus noster, quondam comes Nivernensis, de consensu nostro, dedit et concessit fratribus cartusiensis ordinis locum qui dicitur Villa Salvagiarum, terras, prata et omnes teneuras quas habebant homines qui ibi manere solebant. Nos vero prædictam donationem ratam et firmam habentes donamus et concedimus eisdem fratribus, pro remedio animæ nostræ et prædecessorum nostrorum, partem quam habuimus in terris Guillelmi Pertusel, campum donatum, terram de la Croix de Bellilarico, terram quæ fuit Constantii Surdi, duos campos super grandem fontem, partem quam habemus in campo de la Mardelle et campum de Pruneto, campum subtus Nannium, campum Colamine, terram de Barres, partem quam habemus in campo vallis Girardi, campo Boyardi, pratum etiam subtus Nampayum quod vocatur Braellum et partem quam habemus in prato juxta Castrum Novum, quod similiter vocatur Braellum, libere et quiete possidenda. Concedimus etiam eisdem fratribus, ut ipsi et servientes, animalia, pecora, quadrigæ et quarri eorum per totam terram nostram ad omni pedagio, theloneo, corveis et charreis sint immunes. Donamus etiam eisdem pasturas ad opus omnium bestiarum suarum ubique in castellania Castri-Novi. Concedentes etiam ut acquirere valeant quæcumque voluerint et potuerint infra suas metas. Et si forsitan ipsi vel servientes vel canes ipsorum ceperint vel occiderint casu fortuito feras in nemoribus nostris vel in terris de foris facto, ipsos in pace volumus remanere. Ita tamen quod ipse qui feras ceperit vel occiderit præposito Castri-novi experte nostræ vel nobis metipsis eadem reddere teneatur. Præterea volumus et concedimus quod quicquid Dominus comes supradictus eisdem fratribus dedit, et quicquid eisdem dedimus, et quicquid acquisierunt vel de cætero acquisierint, libere teneantur et quiete. Ut autem prædictæ donationes et concessiones ratæ et firmæ futuris temporibus habeantur, et ne possint ab aliquo hæredum nostrorum seu quolibet alio revocari de cætero vel infringi, nostrum sigillum præsentibus litteris apponi fecimus in testimonium et munimen. Actum apud Clamiciacum, anno Domini 1222, mense octobri.
Henricus, Dei gratia et sedis apostolicæ auctoritate Autissiodorensis episcopus, omnibus præsentes litteras inspecturis in Domino salutem. Notum fieri volumus quod dilecti filii Gacius, abbas et universus conventus Sti Laurentii de Abbatia, divino moti intuitu nobis præsentibus et approbantibus, dederunt et concesserunt in perpetuam eleemosynam fratribus de Bellilarico, diœcesis nostræ, cartusiensis ordinis, quicquid habebant juris in minutis decimis sive majoribus, tam in blado quam in vino, sive in quibuscumque aliis ad decimas pertinentibus in parochia de Vif, infra terminos eorum, videlicet in territorio d’Auvins, de Montibus et de Castellione, et per manum nostram dilectum filium Giraldum, priorem domus Bellilarici investierunt: quorum petitionem, donationem et concessionem istam confirmavimus et confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Actum publice in festo Sti Laurentii anno 1225.
«Actum dominica die post festum Nativitatis beati Johannis Baptiste, anno Domini M°. CC°. XXX°. nono.»
Omnibus presentes litteras inspecturis, nos Jacobus, sescallus Eduensis, notum facimus quod Petrus de Choart, dictus de Quadrivio, in nostra presentia propter hoc specialiter constitutus, presente Guillermo de Edua, tabernario, asserens et affirmans in jure coram nobis se habere et debere habere jure hereditario quamdam petiam terre arabilis sitam in suburbio Eduensi, subtus Cohart, videlicet an la Bruere, contiguam terre Yllete uxoris dicti Testemart, ex una parte, et terre que fuit Ysabellis Popaim defuncta ex altera, et terre Cabouot ex alia, que terra vulgaliter ochia a la Nonayn nuncupatur, vendit, quittat et concedit imperpetuum in jure coram nobis eidem Guillermo et ejus heredibus dictam petiam terre cum appenditiis et pertinentiis ipsius terre quecumque sint et ubicumque pro sexaginta solidis Viennensium bonorum et legalium ipsi Petro a dicto Guillermo integre persolutis in pecunia numerata, etc., ita tamen quod Guillermus memoratus et ipsius heredes solvant et reddant, necnon dicta bona pro tempore possidentes, pro dictis bonis sescallo Eduensi pro tempore existenti imperpetuum singulis annis in festo beati Symphoriani, apud Eduam, novem denarios monete pro tempore currentis censuales, et priorisse Sancti Georgii de Monte supra Eduam, imperpetuum semel in anno decem denarios ejusdem monete et duos bichetos avene ad mensuram fori Eduensis reddituales. Abrenunciant, etc. Datum Edue et actum anno Domini Mº CCº LXXº primo, mense augusto.
Universis presentes litteras inspecturis, frater Yvo, miseratione divina Cluniacensis ecclesie minister humilis, salutem in Domino. Noveritis quod nos statuimus et ordinamus quod illas novem viginti libras Viennensium, quas conventus noster Cluniacensis in camera nostra Cluniacensi pro pictancia annis singulis solebat percipere et habere terminis infrascriptis, videlicet in festo beate Marie Magdalene sexaginta libras Viennensium et in festo beati Dyonisii sexaginta et in Carniprivio sexaginta, deinceps eisdem terminis, singulis annis, percipiat et habeat in duobus nostris decanatibus infrascriptis, videlicet in decanatu nostro de Poilleyo in Foresio sex viginti et decem libras Viennensium et in decanatu nostro de Grandi Ryvo alias quinquaginta libras ejus monete, precipientes quod decani dictorum decanatuum qui pro tempore fuerunt annis singulis, sicut premissum est, dictas novem viginti libras dicto conventui Cluniacensi solvant integre et perfecte. In cujus rei testimonium, presentes litteras sigillo nostro fecimus sigillari. Datum Lugduni, XI kalendas septembris, anno Domini millesimo CCº LXX quinto.
Nos Beatrix domina Coloniaci notum facimus universis praesentes litteras inspecturis quod nos considerata utilitate nostra non vi vel metu vel dolo aliquo ducta, considerata etiam devotione et affectione quam ecclesia Miratorii habet, et diu habuit erga nos et praecipue erga Guillelmum de Coloniaco quondam maritum meum, pro remedio animae dicti Guillelmi et antecessorum suorum et nostrorum damus, quittamus et remittimus in perpetuum dictae ecclesiae Miratorii et fratribus ibidem Deo servientibus quicquid iuris habemus vel habere possumus vel debemus ratione dotis, dotalitii seu donationis propter nuptias a dicto Guillelmo nobis factae et omnibus rebus quocumque nomine censeantur, quas dictus Guillelmus dedit in escambium dictis fratribus Miratorii pro rebus illis quas dicti fratres Miratorii habebant apud Sanctum Amorem, prout in litteris super hoc effectis, sigillatis sigillo dicto Guillelmi et sigillo curiae Lugdunensis plenius continetur. Promittimus etiam per iuramentum nostrum super sancta Dei Evangelia corporaliter praestitum contra dictam donationem, quittationem et remissionem per nos vel per alium de caetero non venire, nec alicui contravenire volenti consentire, abrenuntiantes expresse et ex certa scientia in hoc facto, exceptioni doli et in factum, dotis, dotalitii seu donationis propter nuptias, hypothecae privilegio, et omni iuris auxilio et beneficio tam canonici quam civilis, quod nobis adveniendum contra praemisssa posset competere, vel modo aliquo prodesse, et specialiter iuri dicenti generalem renunciationem non valere. In cuius rei testimonium praesenti cartae sigillum nostrum apposuimus, et rogamus dilectum dominum et maritum nostrum nobilem virum dominum Iohannem de Iou militem dominum de Coloniaco, quod praesenti cartae una cum sigillo nostro sigillum suum apponat, et supra dictis omnibus consentiat. Et nos praedictus Iohannes de Iou dominus Coloniaci et ad preces dilectae uxoris nostrae dictae Beatricis supra dictis omnibus consentimus. Et ut supra dicta omnia integra permaneant, laudamus, approbamus et quantum possumus per iuramentum nostrum confirmamus. Insuper et ad maiorem confirmationem praeasenti cartae sigillum nostrum apponimus in testimonium omnium praemissorum. Datum et actum idus iulii XV anno Domini millesimo ducentesimo septingentesimo quinto.
Nous Pierres diz Paine d’Ahuit et Isabeaus sa femmes sauoir à touz que comme messire l’abbes et li couanz de Saint Estienne de Dyion nostre ame seignour de loi pure grace nous aient soffert à tenir dois Dyion les choses que nous tenons à Ahuit et les heritaiges que nous tenons en la uile et es finaige d’Ahuit lesquelles choses nous cognoissons estre de la seignorie et de la iuridiction es diz abbé et couuent nous cognussons et affermons par nos sarremanz corporelmant donez sur sainz eluangiles que quant quonque plaira es diz abbe et au couant ou alor comendemant nos repairerons nos et nostre hoir et somes tenu de repairier au leu cest a sauoir a Ahuit pour deseruir des choses que nous tenons et auons au leu auxi comme li autre homme d’Ahuit sont tenu de desseruir de lor biens que il ont audit leu se ce non l’abbes et li couanz porront recourre à toz les biens mobles et héritaiges que nous ariens Ahuit et ou finaige iusque tant que nous retornessiens au dit leu pour desseruir auxi comme li autre home doudit leu et à ce tenir et garder nous enloions nos hoirs. En tesmoignage de la quelle chose nous auons sophié et requis a mettre en ces leitres les seaus a honorables homes Anseri archidiacre de Digenois en leglise de Langres et de maistre Guy deien de la Crestienté de Dyion et nos larcediacres et li deeins dessus dit es prieres et a la requeste des diz Pierre et Ysebaul auons mis nos seauls en ces leitres en tesmoignage de uérité. Ce est fait en lan de grace mil cc et sexante quinze ou mois de deloir.
Universis presentes litteras inspecturis, nos Jacobus Boisserandi, canonicus et terrarius Eduensis, notum facimus quod in nostra presencia propter hoc specialiter constitutus Guillermus dictus Mauclerz, cutellarius, civis Eduensis, non coactus, nec circonventus, immo providus, spontaneus et ex certa sciencia, presente Anneto, cutellario, ejus fratre, ex certa sciencia, vendit, cedit, concedit et quitat imperpetuum eidem Anneto et ejus heredibus, titulo venditionis legitime, quartam partem indivisam cujusdam molete, site apud Coardum videlicet en Ronchey, subtus moletam ejusdem Anneti, que quondam fuit magistri Guillermi Boerii, canonici Eduensis, cum appendiciis et pertinenciis ipsius quarte partis, quecumque sint et ubicunque, quam quartam partem dictus Guillermus acquisivit, ut asserit, a Roberto de Coart dicto de Ronchey, ab ipso Anneto et suis heredibus imperpetuum tenendam habendam et pacifice possidendam, pro quatuor libris Viennensium, eidem Guillermo ab eodem Anneto jam solutis in pecunia legitime numerata ut asserit idem Guillermus coram nobis. De qua quarta parte predicta cum appendiciis et pertinenciis predictis dictus Guillermus se devestit, etc., salvis duobus denariis censualibus annuatim solvendis ecclesie beati Nazarii Eduensis in festo beati Nazarii predicti, super dictam quartam partem. Abrenunciantes, etc. Datum et actum anno Domini Mº CCº septuagesimo nono, mense junio, die sabbati post festum beati Barnabe apostoli.
Nos Robertus dux Burgundie notum facimus universis presentes litteras inspecturis. Quod nos litteras felicis recordationis Odonis quondam ducis Burgundie avi nostri vidimus in hec verba : Ego Odo dux Burgundie notum facio presentibus et futuris me pro remedio anime mee et predecessorum meorum in conductu meo et protectione suscepisse domum Tardi et universas res ad ipsam domum pertinentes ubicumque in ducatu meo sint. Ego etiam cum precedentes ducisse eamdem domum et res eius in custodia habuerint precepi Aalaz uxori mee quod ipsam et res eius in custodiam sibi capiat. Actum est hoc anno Incarnati Verbi millesimo centesimo nonagesimo nono. Nos autem predictus Robertus dux Burgundie predecessorum nostrorum piis vestigiis inherentes predictam gratiam dicte domui Tardi factam ut supra exprimitur […]tam habentes et firmam confirmamus per has presentes litteras nostri sigilli in veritatis testimonium appensione munitas datum Roure anno Domini Mo CCo octogesimo quinto mense aprili.
Universis presentes litteras inspecturis, nos Perrinus, dictus Porchiers de Thoyseio, Belona, ejusdem Perrini uxor, Guillermus dictus Galoys et Menjardis, ejusdem Guillermi uxor, notum facimus quod nos, non vi, non metu, non dolo inducti nec decepti, nec in aliquo defraudati, sed spontanei, provisi, consulti et pro nostra evidenti utilitate, vendimus et nomine venditionis reverendo in Christo patri Jacobo, miseratione divina Eduensi episcopo, in hereditatem perpetuam episcopatus Eduensis tradimus, precise quittamus quamdam grangiam nostram, sitam apud Thoyseium, vocatam grangiam dou Bruil, cum orto et prato dicte grangie pertinentibus, sitis juxta dictam grangiam, inter pratum majoris ex una parte, et pratum Sancti Petri ex altera, pro quinquaginta libris Turonensium, de quibus perfectam et integram solutionem habuimus et recepimus a dicto reverendo patre in pecunia legittime numerata: de quibus grangia, orto et prato, sic venditis, nos omnino devestientes, ipsum reverendum patrem et ejus successores, per traditionem presentium investimus de eisdem, jus et dominium proprietatem et possessionem de dictis rebus venditis in ipsum transfferendo et nichil juris in eisdem penitus retinendo. Et propter hoc, nos predicti venditores tenemus et promittimus per juramenta nostra, etc. In cujus rei testimonium sigillum curie venerabilis viri magistri Johannis archidiaconi Avalonensis, presentibus litteris rogavimus et obtinuimus apponi. Datum anno Domini Mº CCº octogesimo sexto, mense julio.
Je Guillemins, escuiers, fiz mons. Hugon, dit de Layer, chevaliers, de Salins, chastelain de Chestelbelin, fais savoir à touz... que je, non mie deceu ne contrainz, ne par force, ne par barat, ne par paour, ne par prieres menez, mais de ma bone volunté, ay doné, done, baille, delivre, quitte et outroie permaignablement et sans rapeal, en eschange et en permutacion, à noble baron mons. Jehan de Chalon, signour d’Arlay, et es suens, quatre pieces de terre assises ou terretoire de Gerraise, desquex quatre pieces de terre li une siet devant l’abergement adit mons. Jehan, liquel piece de terre est apelée li champ de Boiz; item, li autre piece de terre siet selon la terre es hoirs mons. Pierre, dit Esperit, chevalier, qui fut monseignour Guillame Alarate, chenoine de Saint-Michiel de Salins; item, li autre piece de terre siet desoz Pralon, selon la terre mons. Jehan Ferrer, chevalier, de Salins; et li autre piece siet selon le prey Hugon de Poupet, qui soloit estre chestelin de Saint-Aigne, franches et quittes de touz cens et de toutes costumes et de tous servitus. Et ceste chose j’ay doné en nom d’eschainge adit mons. Jehan por une soue piece de bois, ensamble le trasfons, qui siet oudit terretoire de Jerraise, selon mon bois, et dure de lonc dois le fol de Val, qui part mon bois et le bois es hoirs Jehan de Boiz et à lour partaiges, tanque sus la coste de Val, et dois le morgier de prey Sambrus trait ladite piece de bois tanque à Rochaz dessus le biez de la Cuse, et dois ledit morgier par ansi come la cherriere s’en va à bois de Val trait tanque adit bois de Val, franche et delivre de touz cens et de toutes costumes et de tous servituz... En tesmoignaige de laquel chose, je, li devantdiz Guillemins, escuiers, ay requis et fait mettre en ces presentes lettres le seal dou chapitre de Saint-Anathoile de Salins. Ce fut fait et doné en l’an de la grace Nostre Signour corrant par mil CC quatre vingt et huit, ou mois de joing.
In nomine Domini, amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo sexto mense nouembri, ego Guillermus filius quondam Morelli maioris de Uilla subtus Geureium, notum facio uniuersis quod cum discordia uerteretur inter religiosum uirum dominum Hugonem, diuina permissione abbatem Sancti Stephani Dyuionensis ex una parte et me ex altera, super eo quod dictus abbas alte et basse a me tailliam uolebat exigere et leuare pro sue libito uoluntatis, me dicente sibi ad dictam tailliam non teneri, cum eo quod clericum esse me dicebam, cum eo quod dictum premium meum a prestatione taillie fuisse liberum asserebam. Tandem bonis uiris mediantibus dicta discordia amicabiliter pacificata est in hunc modum: uidelicet quod dictus abbas ex gracia speciali dictam tailliam michi abomauit eam que michi remisit pro decem solidis Dyuionensium pro tempore currentium a me dicto abbati uel eius mandato annuatim quamdiu uixero, in festo Beati Remigii persoluendis. Me autem sublato de medio heredes mei prout ceteri homines dicte Uille tailliabiles dicte ecclesie remanebunt, predictos uiginti decem solidos a me annuatim, ut premittitur persoluendos dicto abbati et suis successoribus, assideo et assigno super omnia bona que habeo in dicta Uilla ac in finagiis dicte Uille; et cum ex gracia speciali dictus abbas michi concesserit quod ego usque ad octo annos, a data confectionis presentium, computandas moram et habere et gerere ualeam ubicumque uoluero et bona que habeo uel habere potero in Uilla et finagiis supradictis teneam et possideam pro dictis decem solidis a me dicto abbati, ut premittitur persoluendis. Ego uolo et concedo pro elapsis octo annis supra dictis, nisi ad dictam Uillam redirem, ibidemque moram continuam gererem personalem, dictus abbas per se uel per mandatum suum ad omnia bona mea quod habebo in Uilla et finagiis supradictis, auctoritate sua propria recurrat, occupat, teneat et tanquam sua explectet et quousque ad dictam Uillam redirem in ea residerem et prout premittitur deseruirem. Teneor si quidem et promitto per iuramentum meum super sancta Dei euangelia corporaliter prestitum et sub obligatione omnium bonorum meorum, solutionem predictorum decem solidorum, prout premittitur, adimplere ac omnia et singula predicta tenere, inuiolabiliter obseruare, et contra predicta uel aliquorum predictorum de cetero non uenire, nec contra uenienti in aliquo consentire. Uolens me compelli ad premissorum omnium obseruanciam, tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie, cuius iuridictioni quo ad hoc suppono me et heredes meos. In quorum testimonium litteris istis, sigillum dicte curie rogaui apponi. Actum in presencia Iohannis Rateti de Belna notarii Dyuionensis, magistri Iohannis Aubrieti et Perrelli Borioise; testium ad hoc uocatorum anno et mense predictis.
Universis presentes litteras inspecturis, P. miseratione divina Episcopus Autissiodorensis, Salutem in Domino. Cum nos dudum venerabili Ecclesie Senonensi professionem fecerimus in novitate Episcoporum Autissiodorensis ecclesie fieri consuetam et, ratione huiusmodi professionis, Capitulum ipsius Senonensis Ecclesie a nobis peteret quamdam capam sericeam quam dicebant predecessores nostros in casu simili prestitisse, Nos reperto quod consuetum fuerat illam dari, posuimus nos quo ad hec in ipsius capituli beneplacito et eorum promictimus facere voluntatem quociens fuerimus requisiti. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum. Datum die sexta decembris (F° 50), Anno Domini millesimo trecentesimo vicesimo septimo.
X Ci git messire Henriz de Vergy, chevaliers, sires de Fouvanz et senéchaux de Bourgoine, peres de pouvres et amis de pais, qui trespassai l’an de grace mil. CCC. XXXV, ou mois de Avri. Deus ait l’arme de li. Amen.
Hic jacet dominus Guillermus dominus de Verduno miles qui obiit anno Domini millesimo CCC XLVII anima ejus requiescat in pace amen Pater Noster.
De sancta cruce de costa sancti Petri de capillis Mariae Magdalanae et de ossibus sancti Mauritii.
Charles, par la grace de Dieu roi de France: savoir faisons à tous présens et advenir de la partie de notre procureur ou baillage d’Aucerre et de noz bourgois et habitans dudit lieu, nous avoir esté monstrées et exhibées certaines lettres faictes et passées par manière d’ordonnance par le lieutenant de notre bailli dudit Aucerre, desquelles la teneur s’ensuit. A tous ceulx qui ces présentes lettres verront: Jehan Regnier le jeune, escuier, lieutenant de noble homme monsieur Gasselin du Bos, seigneur de Raincheval, chevalier et chambellan du roy nostre sire, bailli de Sens et d’Aucerre, salut. Savoir faisons que comme dès le XVIe jour de décembre derrenièrement passé, par le conseil, advis et délibération des advocats et procureurs du roy notre sire, à Aucerre, des bourgois jurez de ladite ville, et de plusieurs autres notables personnes d’icelle ville, gens d’eglise et autres à ce présens, et pour l’utilité de la chose publique et obvier à plusieurs inconvéniens, eussions ordonné et fait édit et ordonnance que d’illec en avant en ladite ville d’Aucerre on ne vendroit ne pourroit vendre draps, se premiers et avant toute œuvre ilz n’estoit apprêtez; c’est assavoir retonduz et moillez afin comme sont ceulx que que l’on vent en la bonne ville de Paris, et s’il estoit trouvé que lesdiz draps depuis qu’ils seroient aprestez, retondus et moillez et aprez ce qu’ilz auroient esté vendus ne feussent deuement aprestez, retonduz et moillez, afin ceulx qui achète les auroient pour raison et à cause de l’intèrest et pertes et dommaiges qui adviendroient pour ce deffault, auroient et pourroient avoir contre cellui ou ceulx qui venduz les auroient, recours, action et poursuite se bon leur sembloit, et avec ce seroient iceulx vendeurs privez de vendre draps par quinze jours entiers, et par tant de foiz comme ilz y méprendroient; laquelle ordonnance le roy nostre dit seigneur par ses lettres-patentes en laz de soie et cire verte, eust ratiffié, loué, gréé, approuvée et confermée. Nous, depuis toutes ces choses, eu conseil et advis avec lesdiz advocat et procureur du roy et autres personnes notables de ladite ville, et sur ce oiz les marchands drapiers d’icelle ville et cité d’Aucerre, gens d’eglise et autres congnoissans ou fait de ladite marchandise, et considéré tout ce qui en cete partie fait à considérer, et qui de raison nous puet et doit mouvoir, en empliant ladite ordonnance et sans préjudice ou innovation d’icelle, avons derechief ordonné et ordonnons pour le bien iet utilité communs que en ladite ville et cité, et partout le baillage, prévosté et ressort d’Aucerre les draps qui dorésenavant se vendront, seront vendus tout aprestez, moillez et tonduz, afin au regart et en tant qu’il touche seulement les draps qui seront vendus à détail; et quand aux draps à vendre en gros ilz pourront estre vendus sans estre moillez ne retonduz et à tout la layne, tant en ladite ville et cité d’Aucerre, comme par tout le bailliage, prévosté et ressort d’illec. Si donnons en mandement au prevost d’Aucerre ou son lieutenant que les choses dessus dictes face crier et publier solempnellement et par tout ladite prevosté et ressort, et ces présentes ordonnances face tenir et garder par la forme et manière que déclairé est cy-dessus. En tesmoing de laquelle chose nous avons fait seeller ces lettres de notre seel. Donné à Auxerre, le XXIIIIe jour du mois de janvier M. CCCC. et VII, ainsi signé: Champfremeux. Lesquelles lettres dessus transcriptes avons agréables, et l’ordonnance et status contenus en icelles, de nostre pléniere puissance et auctorité royal pour le bien et utilité de la chose publique, louons, gréons, ratifions et approuvons, et d’abondant par ces présentes les confirmons. Si donnons en mandement à noz bailli et prévost dudit Aucerre et à tous autres justiciers et officiers, ou à leurs lieuxtenans et à chacun d’eulx, si comme à lui appartiendra, que ces présentes aprobation et confirmation facent tenir et garder sans enfraindre. Et que ce soit ferme chose et estable à tousjours, nous avons fait mettre notre seel à ces présentes, sauf en autres choses notre droict et l’autruy en toutes. Donné à Paris le IXe jour de mars, l’an de grace M CCCC et VII, et de notre règne le XXVIII. Par le roi à la relation du conseil: De Rouvres. Scellé du grand sceau de cire verte.
Henricus de Savoisy mort 1423.
Cy gist frere Olivier Chapperon natif de Gisy premier abbe mitre de cette noble eglise qui trepassa l'an de grace mil quatre cent soixante et dix.
Tant l[elle] vault.
Cvm sapientem religiosum vos fuisse sciam, esse non diffidam: mirari non satis sufficio, quod primitias præsulatus vestri, (quæ rogo, ea qua dicuntur, pace suscipite,) tāto studio monachorum insectationibus dedicastis. Quos enim religionis maior professio, religioso magis Episcopo commendare debuisset: nescio vnde emergente occasione, duriorem, ut dicitur, præ cæteris experti sunt hostem, qui præ aliis vos magis debuerant sentire parentem. Et cum Scriptura dicat. Dominus iustus concidet ceruices peccatorum, decuisset, vt mihi videtur, gladium examinis vestri prius splendescere in colla resistentium impiorum, quam limari, vel exeri in iugulos obedientium monachorum. Nec deesse potuissent, proh! mactandæ mucroni vestro victimæ, cum tot pepererit infelix terræ vestræ fertilitas diuersorum graduum sacrilegos, schismaticos, hæreticos, tam occultos, quam publicos: vt si parcere non decreuisset, ante potuisset hebescere, quam vniuersos extinguere. Quod si forte ad illa illibato acumine perdurasset, tunc demum iustum fuerat conuerti ad leuia monachorum, cum fuissent desecta grauia laicorum. Sed quod magis indecēs, ne dicam, turpe est: non de grauibus, vel leuibus viciis, sed de rebus pecuniariis, inter sanctum Episcopum religiosos monachos, quæstio versatur. Nec attendit Apostolus episcopis, aut monachis, sed ipsis laicis, dicens, Omnino delictum est, quod causæ sunt inter vos. Sed quia vos tam diuinarum, quam humanarum legum peritum noui, vtpote qui aliquando de his vobiscum publice priuatim contulerim: recordamini legis diuinæ, quæ dicit. Quicquid vouisti, reddes pro salute tua Domino. Et noli transgredi terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. Recolite, illud Romanæ legis. Nihil tam iuri naturali conueniens est, quam voluntatem Domini, volentis in alium rem suam transferre, ratam haberi. Hæc idcirco dico, quia cum constet apud nostros, forsitan vestros, ne dicam apud vos, fratres de Podioleno Ecclesiam sancti Martini, dono prædecessoris vestri Aurasicensis Episcopi, concessione domni Vrbani Papæ, non tantum iuris proprietate, sed corporali possessione, legali, quod ipse nostis, tempore possedisse: a vobis tamen nimia, ne dicam iniusta damnosa, ne dicā calumniosa vexatione, quod numquā hactenus, fatigantur. Qui cum instrumenta factæ donationis, subsequutæ, vt ipsi dicunt, nos vidimus, transactionis ostenderint, quæ si probabilia sunt, vicem testium obtinent: nec sic pacem quam persequuntur apprehendere, nec requiem talibus præcipue necessariam, a Patre silij, ab Episcopo monachi, obtinere præualent. Insuper quod de tāto viro credere valde durum esset, nisi rerū ipse effectus doceret: Apostolica scripta, quę alios iuuare consuerunt, fratribus illis præter solitum nocuerunt. Quæ cum charitati vestræ, vt audiui, præciperent, vt in illa interdicti sententia a vobis in Ecclesiis promulgata, manus sibi decisoria reseruaretur, octo tantum diebus obedistis: cui obedientiæ annuam inobedientiam rependistis, cum Ecclesias illas, contra præcepta Apostolica, diuinis officiis vacare fecistis. Sed quid plura? Parcite si placet amicis, fratribus, filiis, ne gloriæ vestræ maculam inferre velitis: de ignominia vilium hominum gloriari, de spoliis egenorum ditescere cupiatis. Quod si non placet, denunciate diem, in quo licet nihil de amico lucremur, Apostolico examine, quæ vestra sunt retinere: quæ aliena, non vestra esse, quamuis iusto serius cognoscatis. Sed inuiti causas intrabimus. Ad quas nisi vnco violenti traheremur, lites iudiciorum, maxime Episcopalium, subterfugere: gratum voluntari, congruum esset professioni.
Nam hic idem vir Domini Maiolus, quia de promissione fidei certus, quia spem suam totam in Domino Deo suo posuit, charitatis abūdantiam consequi promeruit. Etenim sæcularis negotij non multum deditus, interdum pauper terrenis rebus, semper tamen diues viuebat cœlestibus. Cui quodam die terreni victus necessaria dum non fuerunt, cœlestia supplementa adiutorium donauerunt. Dum etenim eiusdem Patris famuli electi super ministerium victus sibi præparandi, necessaria sumptuum deesse sapiunt: eumdem virum Dei venerabilem adeunt, paupertatis illius declamaturi casum. Quorum timori manum consolationis ostendit, vt in Deo spem ponerent suam ammonuit. Postea ad Ecclesiam veniens, vbi consuetæ orationis vsum reseruabat, quam idem ipse Dei famulus iuxta domum suam construxerat, quamque in honorem Dei, sanctique Michaelis Archangeli consecrari fecerat, supernæ pietatis adiutorium petiit, vt sui suorumque misereretur extentæ orationis studio inuitauit. Cuius petitionis lachrymas transmutauit in gaudium omnipotentis Dei misericordia: quando per Angelum suæ visitationis, sub dextera precantis famuli iacentis, extenti in terra cum toto corpore, septenos solidos posuit. Hoc cœlestis benignitatis dono isdem Dei famulus Maiolus remuneratus, se ab eodem loco orationis remouens, eosdem solidos in priori loco reliquit, timens multum ne in aliquo inluderetur vel deciperetur antiqui hostis dolo. Dum vero in altero ipsius Ecclesiæ Oratorio precaretur super id negotium, diuinæ largitatis solatium simili modo eosdem solidos diuinitus transpositos sub dextera sua inuenit; idque tertio faciens, donatę diuinitus consolationis pecuniam suscipiens, omnipotenti Deo gratias reddidit, lætus de acceptæ benedictionis dono, ad suos venit, ipsamque pecuniam cuidam suorum famulorum, nomine Grimardo commendauit, qui rei illius occultus inspector fuit. Nam hic idem Grimardus, beati viri minister in sæculari habitu mansit: postea quoque pro bono exemplo eiusdem Patris Maioli dimittens sæculum, sumpsit, adiuuante Deo, monachilem habitum. Dum etenim idem prædictus famulus paupertatem Patris Maioli specialius præ cæteris plangeret, vtpote qui victus officium præparandi susceperat, necessaria quæque deesse sciebat: Vir Dei confortatum eum tandem reddidit. Ammirans autem quali adiutorio superimpositam necessitatem effugaret vir beatus, ingredientem eum Ecclesiam a longe subsequitur, orantem diutius in quodam secreti loco positus intuetur, quia cœlitus acciperet præfatæ quantitatis summam. Surgens autem ab oratione, susceptæ benedictionis dona prædicto famulo reddidit, quod in præsenti sufficeret die dispensare iussit, reliqua vero pauperibus sanctus vir Maiolus dispergere commendauit, quoniā iustitia eius in sæculum sæculi viuit. Dum autem prædictus famulus domnum Maiolum memorem venturæ similis necessitatis moneret esse debere, vt ea quæ superessent ex pretio, in comparatione vini, quo ex toto carebat, transponeret. Hunc veraci spe confortauit, sufficientiam vini non deesse, in proximo repromisit. Subsequenti etenim die aliquanta pluraque plaustra onustra vino a vicinis cohabitatoribus suscipiens, omnipotenti Deo gratias reddidit: vel quia necessitatis suæ inopiam misericorditer tollendo præuidit, vel quia vt in ipso ponere spem suam deberent, suos famulos ammonere tali viso miraculo potuit.
Sacrosancte Dei ecclesie infra muros Matisconis fundate in honore Beati Vincentii dicate. Ego Fromaldus dono in communione fratrum Domino ibidem servientium, pro remedio animarum patris et matris mee fratrumque meorum et sororum ac pro mea, omnem hereditatem meam quecumque michi ex eis provenit, quecumque conjacet in episcopatu Matisconensi, et quamcumque quietam habeo et quamcumque alicui per rectum querelo; similiter servos et ancillas quos habeo vel quos querelo, excepto unum mansum in villa Perroy situm, quem dedi filiis Ratherii propter tortitudinem quam michi Cluniacenses monachi inde faciebant. Hec omnia supradenominata concedo supradicte ecclesie clericisque ibidem servientibus presentibus atque futuris post decessum meum; ad presens vero, reddo eis investituram pro his, mansum in villa Uriniaci jacentem cum vircariis ad se pertinentibus et cum serviciis que debet et terram cum prato Fradesch tenere superpositum et quicquid in Miliaco habeo, vel quicquid ibi per rectum querelo; dono etiam sibi unum mansum in villa........
In nomine Domini Jhesu Christi, notum sit omnibus fidelibus sanctæ Dei Ecclesiæ, quod ego Albericus dono Dei Episcopus Lingonensium repperi locum jam dirutum, quod dicitur Fons-Besuus, in honore constructum sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, necnon et aliorum plurimorum, ubi jam olim Monachi regulariter Deo famulati fuerant, sub Amalgario Duce, permittente Chlotario Rege. Ideoque ob amorem Dei et veniam delictorum meorum, Deo inspirante, cogitavi reædificare supradictum locum, permittente gloriosissimo Augusto Hlucdovico, et consentiente piissimo filio ejus Hlothario Imperatore, congregavi ibi Monachos sub Abbate nomine Seraphin, qui ibi regulariter degerent, et Deo in perpetuum fideliter deservirent. Concessi enim eis quicquid supradictus locus per cartarum donationem assecutus est; et quidquid nostri prædecessores de hoc loco abstraxerant, propter elemosynam supradicti Principis, ejusque filiorum libenter restauravi. Ideoque per consilium Archiepiscopi nostri Agobardi et consentientibus Coepiscopis nostris necnon et piissimis nostris Principibus, seu omni Clero, necnon et omnibus fidelibus Ecclesiæ nostræ, addidimus supradicto loco de Episcopatu nostro villas his nominibus: Pauliacum cum appenditiis suis, Bellenavum vicum cum suis appenditiis, Arcionem cum appenditiis suis. Istas villas cum omnibus adjacentiis, seu et omni re superposita, campis, pratis, silvis pomiferis, pascuis, accessibus, aquis, aquarumque decursibus, et omnes redditus, totum ad integrum, una cum mancipiis, libertis, cum omni peculio ipsorum, una cum accolabus, dedit ad servitium Monachorum jure perpetuo ad possidendum. Ecclesiam etiam quæ est in ipsa Belenavo villa in honore sancti Stephani, prorsus ab omni consuetudinali exactione liberrimam. Ecclesiam quoque de villa quæ dicitur Danbrum, cum appenditiis suis, et villam Trescasas cum Ecclesia et omnibus appenditiis suis. Item Ecclesiam de villa quæ dicitur sancti Sequani cum appenditiis suis; et Ecclesiam de villa Morniaco cum omnibus ad eam pertinentibus: necnon etiam Ecclesiam quæ est in valle Verona in honore S. Mauritii, Ecclesiam de villa Beria in honore S. Laurentii, cum omnibus appenditiis suis. Præterea in territorio Divionensi decimas illarum vinearum, quas donaverat huic Ecclesiæ Domnus Amalgarius Dux et fundator hujus sacri cœnobii. Apud villam quæ dicitur Fiscinis vinearum non modicam quantitatem, cum pratis et campis, et servis, et ancillis, ad ea excolenda. Et in villa Fisciaco vineas similiter. Et in Marcennaco similiter in substantiam Monachorum, et alimoniam pauperum, et ut ibidem delectetur servis Dei Domino servire, et pro Rege ejusque conjuge, necnon et liberis ipsius, et totius Imperii ejus stabilitate, jugiter Domini misericordiam implorare. Ea videlicet ratione hoc constituimus, ut semper subjectus sit jam dictus locus Ecclesiæ sancti Mammetis, et ut nec ego ipse, nec ullus de successoribus meis hanc conscriptionem violare præsumat, Domni Imperatoris confirmationem in ea fieri postulavi. Auctum Lingonis civitate publica. In Christi nomine Agobardus Lugdunensis Ecclesiæ Archiepiscopus subscripsi. Angericus Episcopus subscripsi. Albericus Episcopus a me facta subscripsi. In Christi nomine Faova Cabilonensis subscripsi. Modoinus Augustudunensis subscripsi. Winitharius indignus Abbas Calticensis subscripsi. Audinus indignus Corepiscopus subscripsi. Motuinus indignus Presbyter subscripsi. Hiltibaldus Matiscensis Episcopus subscripsi. Ragenardus Presbyter subscripsi. Ego in Dei nomine Jacob licet indignus Corepiscopus subscripsi. Sigoaldus Presbyter subscripsi. Vuanilo Presbyter subscripsi. Adalbertus Presbyter subscripsi. Symeon Presbyter subscripsi. Unricus Diaconus subscripsi. Bajus Diaconus subscripsi. Beatus Diaconus subscripsi. Fridericus subscripsi. Theutmarus subscripsi. Ragenaldus subscripsi. Signum Humberti. Signum Hiltanni. Signum Bertardi. Signum Fulcuini. Signum Eruic. Signum Radaldi. Betto subscripsi. Bernorogitus subscripsi. Ragnoardus subscripsi. Bavo subscripsi. Ragenardus subscripsi. Hilpericus subscripsi. Hildigisus Presbyter subscripsi. In Christi nomine Bernardus Archiepiscopus subscripsi. Godelsadus Abbas subscripsi. Birico ac si indignus Levita subscripsi. Actum anno ab Incarnatione Domini octingentesimo XXX. Indictione VIII. Epacta XV. XII Kalend. Decemb. Anno Christo propitio XIIII. Imperii Domni Hludovici Imperatoris, et Hlotharii Augusti filii ejus VI. § Tempore vero Domini Alberici Episcopi, factæ sunt plurimæ commutationes, vel coemptiones terrarum, tam ab ipso Pontifice, quam a rectoribus loci istius. Inter quas facta est commutatio a Seraphin Abbate nostro, et Herleberto Abbate Divionensi. Dedit Herlebertus in villis Luco, et Verona, quidquid erat juris S. Benigni: et Seraphin e contra tradidit terras S. Petri, quæ erant in Divione, et in fine Domni-Petri et Longo vico, et in Canavis, et in Arzilerias, et Tremoldo, et Fontanis, et Proviso, et Disto. Nec suffecit huic loci istius amatori Alberico Episcopo, suo tempore munificentissime locum istum ampliare, sed audiens qualiter Betto Episcopus, prædecessor suus fines Besuensis territorii legaliter novem legalibus testibus terminaverat, sua auctoritate idipsum confirmavit. Ipso tempore quidam Hligarius nomine dedit ad hunc locum in Aquatovilla terram hereditatis suæ, pro peccatis suis minuendis. Hoc est mansum indominicatum, una cum domo, et horreo. Habet vero ipsa terra perticas arpennales in longo XLIII et pedales decem, et in lato de uno capite superiore perticas VIIII, et pedes IIII. Totum ad integrum, tam terris, curtiferis, quam ædificiis desuper positis, campis, pratis, sylvis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus, totum ad integrum dedit. § Similiter quidam Widaldus nomine, vendidit Domno Alberico Episcopo terram in villa Casoto nomine, mansum unum, et de terra jornales septem. Domnus vero Albericus dedit eam sancto Petro. Item alius quidam Aylardus nomine, res juris sui sitas in pago Atoariense, in loco, qui dicitur Bustellus, et in ipsa fine Bustellense seu et ibidem aspiciente, quiquid ibidem genitrix sua visa fuit habere, tam in mansis, quam campis, pratis, sylvis, pomiferis, pascuis, accessibusque omnibus vendidit Domno Alberico Episcopo, per manus Abbatis Seraphin, Radulfo, et Amalarico testibus XII Kal. Feb. anno XVI Imperii Lucdovici.
*Ut documentum liminare statim edimus Cartam caritatis cuius textus fideliter depromptus est ex antiquo cisterciensi ms. (XII|XIII s.) nunc in Divionensi bibliotheca sub n° 601 (D3) asservato. Distinctiones in § XXX apud L. Meschet leguntur in opere : *Le véritable gouvernement de l’Ordre de Cisteaux*, Paris, 1678, p. 56 sq. Antequam abbacie cistercienses florere inciperent, domnus Stephanus et fratres sui ordinaverunt ut nullo modo abbacie in alicuius antistitis diocesi fundarentur antequam ipse decretum inter cisterciense cenobium et cetera ex eo nata exaratum ratum haberet et confirmatum, propter scandalum inter pontificem et monachos devitandum. In hoc ergo decreto predicti fratres mutue pacis futurum precaventes naufragium, elucidaverunt et statuerunt, suisque posteris reliquerunt, quo pacto quove modo, immo qua caritate monachi eorum, per abbacias in diversis mundi partibus corporibus divisi animis indissolubiliter conglutinarentur. Hoc etiam decretum cartam caritatis vocari censebant quia eius statutum omnis exactionis gravamen propulsans solam caritatem et animarum utilitatem in divinis humanis exequitur. I Quia unius veri regis et domini et magistri nos omnes servos licet inutiles esse cognoscimus iccirco abbatibus et confratribus nostris monachis quos per diversa loca Dei pietas per nos miserrimos hominum sub regulari disciplina ordinaverit, nullam terrene commoditatis seu rerum temporalium exactionem imponimus. Prodesse enim illis omnibusque sancte ecclesie filiis cupientes, nil quod eos gravet, nil quod eorum substantiam minuat erga eos agere disponimus, ne dum nos abundantes de eorum paupertate esse cupimus avaricie malum quod secundum apostolum ydolorum servitus comprobatur evitare possimus. II Curam tamen animarum illorum gratia caritatis retinere volumus ut si quando a sancto proposito et observancia sancte regule declinare, quod absit, temptaverint, per nostram sollicitudinem ad rectitudinem vite redire possint. III Nunc vero volumus illisque precipimus ut regulam beati Benedicti per omnia observent sicuti in novo monasterio observatur. Non alium inducant sensum in lectionem sancte regule, sed sicut antecessores nostri sancti patres, monachi scilicet novi monasterii, intellexerunt et tenuerunt, et nos hodie intelligimus et tenemus, ita et isti intelligant et teneant. IV Et quia omnes monachos ipsorum ad nos venientes in claustro nostro recipimus et ipsi similiter nostros in claustris suis, ideo oportunum nobis videtur et hoc etiam volumus ut mores et cantum et omnes libros ad horas diurnas et nocturnas et ad missas necessarios, secundum formam morum et librorum novi monasterii possideant, quatinus in actibus nostris nulla sit discordia, sed una caritate, una regula, similibusque vivamus moribus. V Nec aliqua ecclesia vel persona ordinis nostri adversus communia ipsius ordinis instituta privilegium a quolibet postulare audeat, vel obtentum quo modolibet retinere. VI Cum vero abbas novi monasterii ad aliquod horum cenobiorum visitandi gratia venerit, illius loci abbas ut ecclesiam novi monasterii sue ecclesie esse matrem recognoscat, cedat ei in omnibus locis monasterii, et ipse abbas adveniens locum illius loci abbatis, quamdiu ibi manserit, teneat ; VII Excepto quod non in hospicio sed in refectorio cum fratribus propter disciplinam servandam comedet, nisi abbas illius loci defuerit. Similiter et omnes abbates supervenientes nostri ordinis faciant. Quod si plures supervenerint et abbas loci defuerit, prior illorum in hospicio comedat. Et hoc excipitur quod abbas loci illius etiam in presentia maioris abbatis novicios suos post regularem probationem benedicet. VIII Abbas autem novi monasterii caveat ne quicquam presumat tractare aut ordinare aut contingere de rebus illius loci ad quem venerit contra abbatis vel fratrum voluntatem. IX Si autem precepta regule vel nostri ordinis intellexerit in eodem loco prevaricari, cum consilio presentis abbatis caritative studeat fratres corrigere. Si vero abbas loci non affuerit nichilominus quod sinistrum invenerit corrigat. X Semel per annum visitet abbas maioris ecclesie vel per se vel per aliquem de coabbatibus suis omnia cenobia que ipse fundaverit. Et si fratres amplius visitaverit, inde magis gaudeant. XI Domum autem cisterciensem simul per seipsos visitent quatuor primi abbates de Firmitate, de Pontiniaco, de Claravalle, de Morimundo, die quam inter se constituerint preter annuum capitulum, nisi forte aliquem eorum gravis egritudo detineat. XII Cum aliquis nostri ordinis abbas ad novum monasterium venerit reverencia congrua abbati ei exhibeatur, stallum abbatis illius teneat, in hospicio comedat si tamen abbas defuerit. Si vero presens fuerit, nil horum agat, sed in refectorio comedat. Prior autem loci negocia cenobii disponat. XIII Inter abbacias illas que se alterutras non genuerunt, ista erit lex : Omnis abbas in omnibus locis sui monasterii coabbati suo cedat advenienti ut adimpleatur : honore invicem prevenientes. Si duo aut eo amplius convenerint qui prior erit de advenientibus locum superiorem tenebit. Omnes tamen preter abbatem presentis loci in refectorio comedent ut supra diximus. Alias autem ubicumque convenerint secundum tempus abbatiarum ordinem suum tenebunt ut cuius ecclesia fuerit antiquior, ille sit prior. Ubicumque vero consederint, humilient sibi mutuo. XIV Cum vero aliqua ecclesiarum nostrarum Dei gratia adeo creverit ut aliud cenobium construere possit, illam diffinitionem quam nos inter confratres nostros tenemus, et ipsi inter se teneant, excepto quod annuum inter se capitulum non habebunt. XV Sed omnes abbates de ordine nostro singulis annis ad generale capitulum cisterciense omni postposita occasione convenient, illis solis exceptis quos corporis infirmitas retinuerit. Qui tamen idoneum nuntium delegare debebunt per quem necessitas remorationis eorum capitulo valeat nunciari. Et illis item exceptis qui in remocioribus partibus habitantes eo termino venerint qui eis fuerit in capitulo constitutus. Quod si quis quacumque alia occasione quandoque remanere a nostro generali capitulo praesumpserit, sequentis anni capitulo pro culpa veniam petat, nec sine gravi adnimadversione pertranseat. XVI In quo capitulo de salute animarum suarum tractent in observatione sancte regule vel ordinis si quid est emendandum vel augendum ordinent, bonum pacis et caritatis inter se reforment. XVII Si quis vero abbas minus in regula studiosus vel secularibus rebus nimis intentus, vel in aliquibus viciosus repertus fuerit, ibi caritative clametur, clamatus veniam petat, penitentiam pro culpa sibi indictam adimpleat. Hanc vero clamationem non nisi abbates faciant. XVIII Si forte aliqua controversia inter quoslibet abbates emerserit, vel de aliquo illorum tam gravis culpa propalata fuerit, ut suspensionem aut depositionem etiam mereatur, quicquid inde a Capitulo fuerit definitum sine retractatione observetur. XIX Si vero pro diversitate sententiarum in discordiam causa devenerit, illud inde irrefragabiliter teneatur quod abbas cisterciensis et hi qui sanioris consilii et magis idonei apparuerint iudicabunt, hoc observato ut nemo eorum ad quos specialiter causa respexerit, diffinitioni debeat interesse. XX Quod si aliqua ecclesia pauperiem intolerabilem incurrerit, abbas illius cenobii coram omni capitulo hanc causam intimare studeat. Tunc singuli abbates maximo caritatis igne succensi illius ecclesie penuriam rebus a Deo sibi collatis, prout habuerint, sustentare festinent. XXI Si qua domus ordinis nostri abbate proprio fuerit destituta, maior abbas de cuius domo domus illa exivit omnem curam habeat ordinationis illius, donec in ea abbas alius eligatur et prefixa die electionis etiam ex abbatibus si quos domus illa genuit advocentur, et consilio et voluntate patris abbatis, abbates et monachi domus illius abbatem eligant. XXII Domui autem cisterciensi, quia mater est omnium nostrum, dum proprio abbate caruerit, quatuor primi abbates, scilicet de Firmitate, de Pontiniaco, de Claravalle et de Morimundo provideant et super eos sit cura domus illius donec abbas in ea electus fuerit et statutus. XXIII Ad electionem autem cisterciensis abbatis prefixa et nominata die ad minus per XV dies convocentur ex abbatibus quorum domus de Cistercio exierunt, et ex aliis quos predicti abbates et fratres cistercienses idoneos noverint, et congregati in nomine Domini abbates et monachi cistercienses eligant abbatem. XXIV Liceat autem cuiquam matri ecclesie ordinis nostri non solum de monachis filiarum suarum ecclesiarum, sed de ipsis quoque abbatibus earum libere sibi, si necesse fuerit, assumere abbatem. Personam vero de alio ordine nulla de nostris ecclesiis sibi eligat in abbatem, sicut nec nostrarum aliquem licet in aliis monasteriis que non sunt de ordine nostro dari. XXV Si quis abbas pro inutilitate seu pusillanimitate sua a patre suo abbate domus illius unde sua exivit postulaverit ut ab onere abbacie sue relaxetur, caveat ille ne facile ei sine causa rationabili et multum necessaria adquiescat. Sed et si fuerit tanta necessitas, nichil per se inde faciat, sed convocatis aliquibus abbatibus aliis nostri ordinis, eorum consilio agat quod pariter noverint oportere. XXVI Si quis vero abbatum contemptor sancte regule aut ordinis esse prevaricator vel commissorum sibi fratrum viciis consentiens innotuerit, abbas matris ecclesie per seipsum vel per priorem suum aut quomodo oportunius potuerit de emendatione eum admoneat usque quater. Quod si nec ita correctus fuerit nec sponte cedere voluerit, congregato aliquanto numero abbatum nostre congregationis, transgressorem sancte regule ab officio suo amoveant ac deinceps alter qui dignus sit consilio et voluntate maioris abbatis a monachis illius ecclesie simul et abbatibus, et qui ad eam pertinent, sicut supra dictum est, eligatur. XXVII Si autem is qui deponitur aut monachi eius, quod Deus avertat, contumaces et rebelles esse voluerint ut sentenciis minime adquiescant, ab ipso abbate matris ecclesie et a ceteris coabbatibus eius excommunicationi subdantur, ac deinceps ab eo coherceantur prout potuerit et cognoverit expedire. XXVIII Ex hoc sane si quis illorum ad se reversus de morte anime sue resurgere et ad matrem suam redire voluerit, tanquam filius penitens recipiatur. Nam sine hac causa multo semper studio devitanda, nullus abbas monachum alterius cuiuscumque abbatis ordinis nostri sine eius assensu retineat, nullus in domum alterius cuiuslibet sine eius voluntate suos ad inhabitandum monachos introducat. XXIX Eodem etiam modo si forte, quod absit, abbates nostri ordinis matrem nostram cisterciensem ecclesiam in sancto proposito languescere et ab observatione regule vel ordinis nostri exorbitare cognoverint, abbatem eiusdem loci per quatuor primos abbates scilicet de Firmitate, de Pontiniaco, de Claravalle et de Morimundo sub ceterorum abbatum nomine usque quater ut corrigatur ipse et alios corrigere curet admoneant, et cetera que de aliis dicta sunt abbatibus, si incorrigibiles apparuerint, circa eum studiose adimpleantur, excepto quod si cedere sponte noluerit nec deponere nec contumaci dicere anathema poterunt, donec aut in generali capitulo, aut si illud forte iam visum fuerit expectari non posse, in conventu alio convocatis abbatibus qui de Cistercio exierunt et aliquibus aliorum, virum inutilem ab officio suo deponant, et tam ipsi quam monachi cistercienses idoneum abbatem eligere studeant. Quod si abbas ille et monachi cistercienses contumaciter recalcitrare voluerint gladio excommunicationis eos ferire minime verentur. XXX Postea vero si quis prevaricator tandem resipiscens et animam suam salvare cupiens ad quamlibet quatuor nostrarum ecclesiarum sive ad Firmitatem, sive ad Pontiniacum, sive ad Claramvallem, sive ad Morimundum confugerit, sicut domesticus et coheres ecclesie cum regulari satisfactione recipiatur quoadusque proprie ecclesie sicut iustum fuerit recunciliate quandoque reddatur. Interim autem annuum abbatum capitulum non apud Cistercium, sed ubi a quatuor supra nominatis abbatibus previsum fuerit celebrabitur.
 Stephanus Pater, paucos abbates statuit vocare, praefixa die Cistercii congregandos, quo videlicet ex mutuo omnium congressu, colloquioque, in unum mysticum corpus coadunati, anima etiam una efficerentur ; et sicut olim credentium multitudinis, ita et tunc Cisterciensium monachorum unum cor, una mens semper existeret ; quantumvis post diffunderentur per totum orbem, facile eo congressu concordandi, si discordaverint. Quatuor tantum, et pauperes abbates conficiebant capitulum : Stephanus, Bertrandus, Hugo, Arnoldusque (nam Bernardus abfuisse credendus est, desperata salute, pene et vita) et si qui monachi illos comitabantur, ex antiquioribus. Et nihilominus ingens Ecclesiae princeps, nec minus moribus quam doctrina orbi illustris, non dedignatur provolvi ad eorum pedes, solo prosterni, et supplex exorare ; nec reputat pontificiae dignitati quicquam detractum iri per obsequium. Perierunt huius primi [capituli] reliqua acta, nisi quod tamen, si quae statuta sunt, inserta fuissent chartae charitatis, post tres annos confectae. Indixerat ab ingressu Cistercii Bernardus bellum crudele carni suae, unde infirmitates. Non latuit carissimum sibi amicum et patrem venerabilem Catalaunensium praesulem, qui venit ad infirmum, et rogavit ut parceret corpori. Sed desperans reducendi Bernardum, comperto, quod Cistercii iam instabat celebrandum capitulum, Cistercium humilis decrevit proficisci, atque ad abbatum pedes provolutus, Bernardum petere sibi obediturum, ac suae committendum curae per annum integrum. Episcopus impetrato, quod petierat, Claramvallem revertitur, Bernardum visitat, capituli generalis mandatum promit, sibique vel invitum ex tunc obediturum, nec iactabundus, sed gratulabundus, commemorat . *(Manrique, Annal. cisterc. ann. 1116, cap. III, nos 1, 3, 4, 5, 8)*
I. Promulgatio Chartae Charitatis  Cunctorum ergo consensu prius obtento (quem Venerabili patri quis negaret) atque capitulo Cistercii celebrato, per decem tunc abbates totius ordinis, hoc anno millesimo centesimo decimo nono, a fundatione Cistercii vigesimo secundo, a prima eius propagatione (edita Firmitate) anno sexto, mense septembri, ut ab initio moris fuit : insignes illae primae Cistercii leges ordinem concernentes latae sunt, quas *Chartam charitatis* appellamus ; nostris ad unitatem ; saecularibus in admirationem ; caeteris religiosis in exemplar. Summa illarum, ut sicut Christus Ecclesiam suam condidit sub Romano Pontifice, per quatuor Patriarchas, Archiepiscopos multos, sed plures adhuc Episcopos regendam ; sic Cisterciensis ordo sub abbate Cistercii supremo capite, pro Episcopis abbates filios habeat, pro Archiepiscopis abbates quos patres vocant, pro Patriarchis primos illos quatuor, per quos in charitate radicatus, ac mutuis inter se officiis devinctus, sine alius interventu regeretur, Ioachimus abbas paucis rem totam attigit, sedibus quamvis non ad dignitatem, sed ad tempus compositis, his verbis…  (*AC.* ann. 1119, cap. IV, n° 3). II. Statuta 1  Sequuntur leges, quae capitula concernunt, usu inter nostros adeo diligenti, severoque, et ab exteris adeo venerato, ut Reges, Principes, Episcopi, Praelati atque ipsa etiam totius Ecclesiae capita (Romani Pontifices) ad eorum celebrationem convenirent, atque Cistercium tempore capituli, veluti loca sacra, visitarent, admiraturi viros, sessionesque, atque orationes ab eis impetraturi. Verum quo fructu per sanctos illos patres eiusmodi conventus celebrarentur, vel ipsa generalis aemulatio aliarum item sacrarum familiarum non parum indicat  (*AC.* ann. 1119, cap. VI, n° 5). 2  Demum admiratione dignas censeo Stephani modestiam, et charitatem, temporalia filiorum respuentem, in spiritualibus omnes sibi aequantem, quippe illa in Prologo reiecit, dum *nullam* (ait) *terrenae commoditatis, seu rerum temporalium exactionem illis imponimus* ; haec duodecima lege communicavit. Ut quemadmodum ecclesia Cisterciensis, ideo caput aliarum, quia initium : ita quibusvis matricibus ecclesiis, generali capitulo excepto, idem prorsus ius esset in proprias filias  (*AC.* ann. 1119, cap. VI, n° 6). 3  Traditio est in hoc eodem capitulo, in quo *Charta charitatis* confecta legitur, ordinis quoque caeremoniis fuisse provisum. Non quod ex tunc de novo instituerentur, sanctis patribus nihil magis intendentibus, quam omnia antiqua inconcussa reservare ; sed quod praxi receptas ab initio et continuato usu velut sancitas, scripto redigerent, minori ad posteros dubio transferendas. Hinc *Liber Usuum* dictum opus illud non quod non leges aeque contineret, sed quod excerptas ex prisca consuetudine  (*AC.* ann. 1119, cap. VI, n° 7). 4  Inter acta capituli huius anni illud etiam relatu dignum censeo, quod continuandae narrationis gratia, in hunc locum consulto reservavi, frugalitatem et modestiam commendans illius aevi. Abbatibus Cistercii congregatis, titulo hospitii, et dignitatis prarogativa fervulum refectioni communi addi consuetum, ordinem mensae turbabat, et retardabat, in aliquale utrumque dispendium, licet levissimum, disciplinae regularis illud, hoc quietis fratrum. Sed vix ab eis animadverti potuit, cum reiiciendum omnimodis curarunt : nec destiterunt, donec sancita lege, non amplius propinandum relegaretur. Habemus id ex aliis statutis, quae beatus Rainardus compilavit, post annos quindecim. *Nos, abbates, illo tempore decem, sicuti solemus Cistercium post annum venientes, rogabamus dominum abbatem Stephanum, et fratres, ne nobis in refectorio solitae pitantiae, post duo pulmenta regularia propinarentur ; quia et in refectorio, in distributione videbatur esse quaedam inquietudo, et in mora illa diminutio dormitionis fratrum. Itaque abbate illo, et fratribus consentientibus, stabilivimus, ne ista nobis ullo tempore amplius fierent.* Haec sancti viri de gestis in hoc capitulo, quod ex numero abbatum datur intelligi  (*AC.* ann. 1119, cap. VII, n° 5).
De capitulo generali hoc anno coadunato, illud tantum ad nos pervenit quod Arnaldi morimundensis tangit causam : huius enim abbatis propositum in Palestinam transeundi una cum suis monachis, Bernardus claraevallensis iam noverat et sua epistola amicum et confratrem ab illicita evasione avertere tentaverat. Sed  cum nec sic quidem proficeret, haereditaria ab Arnaldo duritia cunctis imbibita, seu forte, ut solet, pudore patrati operis, opus ipsum pudendum protrahente : ipse ad Stephanum communem patrem omnium, Stephanus ad conventum abbatum, eodem anno ex more celebrandum, negotium grave, et urgens detulere. Ibi causa utrimque ventilata, utrimque discussa ; adversus desertores et contumaces excommunicationis sententia lata est, ni resipiscant, statim incurrendae. Iniunctum etiam Bernardo patri fuit, ut litteris curaret revocandos, quos sibi noverant prae aliis fore addictos. Ipse cum sciret, si Adamum semel traheret, caeteros omnes, eundem non minus reducerem, quam olim abeuntem sequuturos, quippe quem post Arnaldum venerabantur ; longam ad eum epistolam scripsit…  *(*AC.* ann. 1126, cap. I, n° 9.)*
*Ad simultates componendas inter Ludovicum, regem Franciae, et Henricum, senonensem archiepiscopum, Capitulum generale huius anni (vel sequentis) ad Honorium papam direxit epistolam, quae inter bernardinas saepe legitur.  Ad dominum papam Honorium pro Henrico Senonensi archiepiscopo. Oportebat quidem, si ita vestrae visum fuisset auctoritati, ut in vestri praesentia causa domini Senonensis discuteretur, ne infensus videlicet Regi, in Regis praesentia et potentia suis pro se adversariis responsurus, traditus homo videretur in animam inimicorum eius. Sed quoniam, ut tenendum irrefragabiliter quidquid praecipitis, sic sperandum indubitanter bonum de omni re, quam decernitis : id solum a vestra, Pater, pietate deposcit omnium, qui apud nos esse videntur, religiosorum humilitas, ut si se ad vultum forte potentis (ut assolet) senserit praegravari, confugere sibi liceat ad viscera patris : quod utique hactenus oppresso nemini negatum audivimus. Alioquin videat Joseph vir justus, quid etiam sibi nunc faciendum sit de puero et matre eius, quia etiam nunc in Senonensi provincia Christus quaeritur ad perdendum. Nam, ut quod verum est manifestius proferamus, rex in archiepiscopo ex eo aperte novam persequi religionem dignoscitur, quod eum in antiqua saeculari conversatione et habitu, sicut promoveri omnimode voluit, sic ab omni penitus securum infestatione dimisit . Hactenus litterae capituli ad Honorium. Sed et Bernardus, eo ardebat Ecclesiae zelo, ad Haimericum Cancellarium scripsit super eodem negotio.  Viro illustri Haimerico Sanctae Romae Sedis Cancellario, Bernardus abbas dictus de Claravalle, salutem, et si quid potest peccatoris oratio. Quo usque durat illa sententia, Omnes qui pie, volunt vivere in Christo persecutionem patiuntur ? Quo usque relinquitur virga peccatorum super sortem iustorum ? Quis det, ut stare incipiant iusti in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt ? Quis iam serat tantam inter coelum terramque discordiam, ut exultantibus angelis super emendatione malorum, filii Adam fremant et tabescant ? Quasi non sit passus Iesus pacificans in sanguine suo, quae in terra sunt et quae in coelo, aut in ipso Deus non fuerit, mundum reconcilians sibi ? Laudabatur quondam archiepiscopus in desideriis animae suae, et in saeculari vita et habitu benedicebatur, at nunc sub pannis infantiae Iesu quaeritur simonia, et inter nascentes virtutes, emortuorum vel cadavera, vitiorum scrutatur curiosa malitia. Videtis et nunc stare Iesum in signum, cui contradicitur. Per ipsum vos obsecro, pro ipso supplico vobis. Habet siquidem unde et illum revereamini, et unde illi misereamini. State pro nunc in defensione archiepiscopi, cui quandoque et vos astare habetis in examinatione vestri . (*AC.* ann. 1128, cap. IV, n° 5. *PL.* t. CLXXXII, col. 158).
*Hoc anno, ut videtur, a capitulo Cisterciensi missa est epistola ad Ludovicum, regem Francorum, pro rebus componendis inter ipsum regem et episcopum parisiensem, Stephanum de Senlis. Legitur haec epistola apud Manrique, *Annales Cistercienses*, anno 1122, cap. VII, n° 9, et invenitur XLVe inter bernardinas, *P. L.*, t. CLXXXII, col. 149. Ad Ludovicum regem Francorum.  Eximio regi Francorum Ludovico, Stephanus abbas Cisterciensis, totusque conventus abbatum et fratrum Cisterciensium, salutem, sospitatem, et pacem in Christo Iesu. Rex coeli et terrae regnum vobis in terra donavit, donaturus et in coelo, si id quod accepistis, iuste et sapienter administrare studueritis. Hoc est quod vobis optamus, et pro vobis oramus ; ut et hic fideliter, et illic feliciter regnetis. Caeterum vos quonam consilio eisdem nostris pro vobis orationibus (quas, si recolitis, olim tam humiliter requisitis) modo tam acriter repugnatis ? Qua enim iam fiducia manus pro vobis levare praesumimus ad Sponsum Ecclesiae, quam ita, et sine causa (ut putamus), ausu inconsulto contristatis ? Gravem siquidem adversum vos apud eumdem Sponsum et Dominum suum querimoniam deponit, dum quem acceperat defensorem, sustinet oppugnatorem. Attenditis iam cui ex hoc infensum vos redditis ? Non utique episcopo Parisiensi, sed Domino paradisi ; et quidem terribili, et *“*ei qui aufert spiritum principum*”* (*Psal. LXXV*, 12, 13). Ipse quippe est qui ad episcopos dicit : Qui vos spernit, me spernit (*Luc.* X, 16). Haec ita vobis et pro vobis audacter quidem, sed amanter intimare curavimus : monentes et rogantes per illam invicem amicitiam nostram et fraternitatem, cui vos satis dignanter sociastis, sed nunc ipsam graviter laesistis, quatenus a tanto malo citius desistastis. Alioquin si non meremur exaudiri, sed contemnimur, et nos fratres, et amici vestri, et qui quotidie oramus pro vobis et filiis vestris et regno ; ex hoc iam noveritis parvitatem nostram, in quibus valuerit, non posse deesse Ecclesiae Dei, et ministro eius, venerabili videlicet patri et amico nostro episcopo Parisiensi : qui nostram adversus vos humilitatem interpellans, nostras pro se ad dominum papam iure fraternitatis litteras requisivit. Verum nos iustum ducentes his prius litteris vestram Excellentiam convenire, praesertim quia idem episcopus per manum omnium religiosorum se ad iustitiam offert, si tamen prius (quod quidem eadem ipsa iustitia videtur exigere) res ei suae iniuste ablatae restituantur : eius interim petitioni differendo supersedimus. Et siquidem Deo inspirante placuerit vobis nostris precibus aurem inclinare, nostro consilio studioque pacem cum episcopo, imo cum Deo reformare ; parati sumus huius rei gratia fatigari usque ad vos, quocumque vobis placuerit : sin autem, nos amicum audire, et Dei sacerdoti obedire necesse est. Valete .
*Legitur haec epistola apud Manrique, *Annales cistercienses*, ann. 1132, cap. IV, nos 2-9 ; — Marrier. *Bibliotheca Cluniacensis*, 1614, p. 704 ; — *P. L.* t. CLXXXIX, col. 170.  Charissimis et venerabilibus fratribus nostris, domino abbati Cisterciensi, Claraevallensi, Pontigniacensi, et aliis in Christi nomine congregatis, frater Petrus humilis Cluniancensium abbas, salutem et veram in Domino dilectionem. Quo affectu, dilectissimi, inter omnes religionis professores, universitatem vestram semper dilexerim, quo honore veneratus sim, quibus, quod non improperans dico, beneficiis quosdam vestrum pro posse et tempore prosecutus sim, novit testis et conscius meus in Excelso, novit et integra ubique terrarum posita nostrae ecclesiae congregatio, noverunt, et si non omnes, tamen multi vestrorum, quos aut per me ipsum agnoscere, aut quorum notitiam, aliis mediantibus, quolibet modo accipere praevalui. Causa huius meae erga vos dilectionis non retributio percepti, vel spes *percipiendi* alicuius temporalis commodi fuit : sed ille totius negotii origo, et materies extitit quem, quia in se non poteram, in vobis talibus officiis excolebam. Venerabar in vobis novae institutionis fervorem, laboris instantiam, victus parcimoniam, vestitus vilitatem, et alia innumera monastici instituti sonantia humilitatem. Amplectebar totius animi brachiis sanctorum exercitia operum, et bonum nominis vestri odorem inhians hauriebam : nec aliquem sinistra de vobis interpretantem pacatus audire volebam. Non eram contentus ista solus de vobis sentire, sed vester praedicator effectus, nostris et alienis conversationis vestrae praeconia praedicabam, et privatim ac publice multis laudibus, quae vestra sunt, efferens, etiam aversos ad vestrum amorem multorum animos convertebam. Et quia per gratiam Dei cum invidia tabescente iter non habui, dederat ipse efficaciam sermonibus meis, et fratrum nostrorum corda ille, qui facit utraque unum, ita unitate spiritus sui vobis unierat, ut sicut fide, sic et charitate, iam non duae, sed una congregatio credi posset. Instabam ego augendo, et confirmando amori, ut salus, quae sine charitate servari non potest, illaesa maneret, et signum discipulatus Christi in nostris appareret, quo suos discipulos ab alienis distinguendos docuit dicens : In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Gaudebat, ut credo, de concordia nostra ordo coelestis, et evangelistae pacis, pacis spiritus hominibus bonae voluntatis collactabantur. Sed non tulit invidus hostis aliorum se diutius felicitate torqueri et inimicus homo semini divino nocturnum superseminavit zizania. Iecit inter nos pomum discordiae, ut recedente una et sola charitate, universa virtutum genera minore labore valeat effugare, et praeciso bonorum omnium capite, membra simul omnia cogantur interire. Sic plane, sic fecit, quando ne a vestris decimae Cluniacensibus fratribus, vel aliis redderentur, et hoc privilegio apostolico firmaretur, nescio quibus, quia scio non omnibus persuasit. Quis enim credat hoc vobis omnibus persuasum ? Quis, inquam, credat, semel mundo mortuos, ei iterum vivere velle ? Quis credat sanctum collegium vestrum luxus et saeculi divitias pro Christo sprevisse, et nunc pro egestate, sordibus, et miseriis litigare ? Sed non debent, aiunt quidam ex vestris, laborum nostrorum decimas alieni accipere. Parco longissimis, et ex divinis auctoritatibus congestis responsionibus, quae epistolari brevitate facile comprehendi non possunt [possent]. Hoc tantum infero, antiquis modernos, patribus filios, iustitiae ordine subdi, et quod Ecclesiam constat, salva fide et charitate hactenus tenuisse, periculosum, si mutetur, existere. Patrum temporibus decimas, non tantum laici, sed ecclesiae ecclesiis, monasteria monasteriis, et de rusticorum operibus, et de propriis laboribus persolvunt. Si igitur horum metas exceditis, quid nisi maledicis detrahendi occasionem datis ? Sed de lucro res agitur. Quid certe, quod lucrum putatur, ubi et fama laeditur, et charitas periclitatur ? Nam, ut quod verum est, fratribus et amicis fatear, hoc uno verbo velut uno iaculo, amicorum pariter, et aemulorum pectora terebrastis, et episcopos, clericos, abbates, monachos, ipsos etiam, ad quos pervenire potuit, laicos adversus vos unanimiter concitastis. Nec potuit satanas nequitiae suae utilius invenire consilium, quam ut eos, quos mundus admirabatur, ne admirans imitaretur, nota cupiditatis inureret, et alios laesionis suae dolore stimulatos, ab eorum amore revocaret. Sed angit nos, inquiunt aliqui vestrorum, paupertas. Et ubi est, quod Dominus ait : Vae illi, per quem scandalum venit ? Et iterum : Expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris. Ubi est, quod ait apostolus : Non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizarem ? Nonne et haec vox vestra esse deberet : Non manducabo ex decimis his in aeternum, ne fratrem meum scandalizem ? Et apostolus quidem, ne idolothyta manducasse putaretur, haec dicebat. At vos, quid dicetis, quos, ut salvo fraterno amore loquar, illicita comedere non fert dubietatis opinio, sed judicii certitudo ? Sed forte dicitis, hanc scandalorum sententiam nostros magis arguere, qui quod eis superfluit, nolunt pauperibus erogare. Concedo, quod ditiorum copia aliorum debet inopiam sublevare ; sed quis nostrum, vel vestrum ditior, an pauperior sit, nec tempus est quaerendi, nec facultas disserendi. Hoc tantum interrogo. Si ditior, non vult pauperiori propria tribuere, pauperior debet ditiori sua auferre ? Quis magis videtur iniustus, dives parcus, an pauper violentus ? Quis maiore dignus est supplicio, retentor propriorum, an raptor alienorum ? Sed haec ego, dilectissimi, non amaro animo dico, sed sicut fratres meos charissimos moneo. Nec tantum ad haec scribenda me coegerunt lucra decimarum, quam damna animarum. Quae enim vobis, vel nostris ultra spes in laboribus, quae in ieiuniis, quae in vigiliis, quae in castitate, quae in eleemosynis, quae in aliis sacrorum operum exercitiis, remota, ut supra dixi, charitate esse poterit ? Quid memorem apostolica verba, quae semper mente tenetis ? Quid replicem, quae assidue ruminatis ? Nostis quid apostolus de linguis hominum et angelorum, de facultatibus erogatis in pauperes ; quid de tradendo corpore, ita ut ardeat, quid ipse Dominus de munere ad altare oblato, dicat. Haec ideo brevissime tango, ut cum ista, quae digniora sunt, absque charitate, nihil esse probantur : reliqua omnia, quas inferiora sunt, nihil penitus sine illa valere monstretur. Et ne diu longioribus epistolis aures sanctitatis vestrae detineam, legatione functus gregis mei oro pariter et consulo, oro ut supplex, consulo ut amicus, ut in causa ista, quae nunc agitur, decimarum vobis pariter et nobis consulatis ; vobis ne infamiam, nobis ne violentiam inferatis, et ne nobis, simul ac vobis charitatem, christianarum animarum unicum remedium auferatis. Nihil sacer conventus vester poterit consultius invenire, quam si charitatem, quae Deus est, inter nos non permittitis interire .
…  Cum pater Stephanus senio et morbis gravis, praefecturam, quam vitam ante deserere, maturo demum consilio deliberavit, posteritati suae supervicturus, et fruiturus in pace memoria sui. Igitur congregatis, ex more Cistercii abbatibus, et si quae disponenda erant, dispositis, discedentes iam filios, et nihil tale opinantes benedicturus, his, aut similibus verbis aggressus est : Si valens, virensque deposuissem hoc onus, sub quo nunc gemo, pusillanimis, aut iners merito dicerer. Nunc multo senio, et morbis confectus viribus, et cedere compertior, quam deponere, modestus potius censebor, seu non praesumptor. Debiles, quamdiu potui, supposui humeros, et nec labori, nec curae unquam peperci, quo sancta haec plantatio radicaretur. Atque ecce incrementum, dante Deo, monasterium quod unicum accepi, in centum plus minusve multiplicavi. Ex his tredecim ipse per me construxi, per vos reliqua…  *(*AC.* ann. 1133, cap. IX, n° 1, 2)*.
*Habetur haec epistola apud Manrique, *AC.* ann. 1132, cap. V, n° 5. — Marrier, *Bibliotheca Cluniacensis*, 1614, pg. 707. — *P. L.* t. CLXXXIX, col. 174.  Charissimis et venerabilibus fratribus in Christi nomine apud Cistercium congregatis, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem ob quam convenerunt aeternam. Relatum mihi est a pluribus, quod litterae, quas praeterito anno charitati vestrae mea humilitas destinavit, quosdam vestrorum laeserint, et a stabilitate, non iam novitiae, sed antiquae dilectionis, eorum animos paulum commoverint. Quae postquam didici, ferre non valui, ut tanta tamdiu inter nos habita charitatis dulcedo, quibuslibet occasionibus, vel in modico amarescat. Unde iterato praesentem epistolam mitto, ut si ita est, ut audivi, laesioni, quam prima intulit, sequens medeatur, et glutino Sancti-Spiritus diversa coniungente, quantalibet nostrarum scissura mentium uniatur. Viderint primae illius epistolae lectores, quo eam spiritu legerint, quo sensum eius interpretati sint. Novi ego me, quod tamen sine fastu aliquo dictum accipite, non superbiae, sed humilitatis, non discordiae sed pacis in dictando spiritum habuisse, et teste eo quem fallere non possum, charitati, quam in cordibus nostrorum, decimarum illarum occasione, periclitari videbam, eo modo providere voluisse. Et quia : Vae peccatori, terram ingredienti duabus viis, dicitur, nolui iuxta prophetam in corde et corde loqui, nec coram amicis, inter quos omnia nuda esse debent, duplicitatis velamine cor velare : ut dum nodum sine tegmine sapientia vestra videret, communi congregatorum consilio, ad dissolvendum efficacius laboraret. Haec tota fuit causa scribendi, quae si tunc ignota, aliquos scandalizare potuit, nunc saltem me manifestante retecta, opto, et precor, ut fratribus charissimis ad plenum satisfacere possit. Quiesco enim, et quiescam in vobis, delector et delectabor in vobis, etiam laesus, non discedam a vobis. Quod tamen tantopere cupio servare vobis, servate nihilominus et nostris et vobis .
*Iam parata a sancto Stephano, promulgata fuit a beato Rainardo, eius successore, in Capitulo Cistercii anno 1134. Textus noster de protoexemplari Cistercii depromptus est, quod hodie asservatur apud Divionem in bibliotheca publica : ms. 114 (82) circa ann. 1175. Cf. Guignard, *op. cit.*, p. 245-276. — *Nomasticon Cisterciense*, Paris, 1664, 2*a* edit. Solesmes, 1898, p. 212-233. — Manrique, *AC.*, ann. 1134, cap. VI, n° 4 sq. — *P. L.* t. CLXXXI, col. 1725-1739. In Charta charitatis inter cetera continetur, quod singulis annis semel conveniant omnes abbates coenobiorum, quae Dei gratia in diversis sunt ordinata provinciis ad Cisterciensem ecclesiam, et quod ibi de observatione sanctae regulae et ordine totius vitae suae, ac indissolubili inter se pace custodienda diligentissime tractent, ut tenor vivendi saepius replicatus, ac divinarum Scripturarum auctoritate corroboratus, non facile tepere, sed per diuturna plurimorum annorum spatia possit vigere. Hac ergo ratione in loco praedicto congregati, haec capitula instituerunt, et per universam congregationum nostrarum fraternitatem tenenda decreverunt. I. Quo in loco sint construenda coenobia. In civitatibus, castellis, villis, nulla nostra construenda sunt coenobia, sed in locis a conversatione hominum semotis. II. De unitate conversationis in divinis et humanis. Ut autem inter abbatias unitas indissolubilis perpetuo perseveret, stabilitum est primo quidem ut ab omnibus Regula beati Benedicti uno modo intelligatur, uno modo teneatur ; dehinc ut idem libri quantum duntaxat ad divinum officium pertinet ; idem victus, idem vestitus, iidem denique per omnia mores inveniantur. III. Quos libros non licet habere diversos. Missale, epistolare, textus, collectaneum, graduale, antiphonarium, regula, hymnarium, psalterium, lectionarium, kalendarium, ubique uniformiter habeantur. IV. De vestitu. Vestitus simplex et vilis, absque pelliciis, camisiis, staminiis, qualem denique regula describit. V. Unde monachis debeat provenire victus. Monachis nostri ordinis debet provenire victus de labore manuum, de cultu terrarum, de nutrimento pecorum, unde et licet nobis possidere ad proprios usus aquas, silvas, vineas, prata, terras a saecularium hominum habitatione semotas, et animalia praeter illa quae magis solent provocare curiositatem, et ostentare in se vanitatem quam aliquam affere utilitatem, sicut sunt cervi, grues, et cetera huiusmodi. Ad haec exercenda, nutrienda, conservanda, seu prope seu longe, non tamen ultra dietam, grangias possumus habere, per conversos custodiendas. VI. Quod non debeat monachus extra claustrum habitare. Monacho cui ex regula claustrum propria debet esse habitatio, licet quidem ad grangias quotiens mittitur ire ; sed nequaquam diutius habitare. VII. Quod in ordine nostro feminarum cohabitatio interdicta sit, et ingressus etiam portae monasterii ei negatus. Remota omni occasione sive nutrimentorum augendorum vel conservandorum, sive rerum monasterii quarumlibet ut quandoque necesse est lavandarum, sive denique cuiuscumque necessitatis, feminarum cohabitatio nobis et conversis nostris omnino interdicta est. Ideo nec intra curtes grangiarum hospitari, nec monasterii portam ingredi permittuntur. VIII. De conversis. Per conversos agenda sunt exercitia apud grangias et per mercenarios, quos utique conversos episcoporum licentia tamquam necessarios et coadjutores nostros, sub cura nostra sicut et monachos suscipimus, et fratres et participes nostrorum tam spiritualium quam temporalium bonorum aeque ut monachos habemus. IX. Quod redditus non habeamus. Ecclesias, altaria, sepulturas, decimas alieni laboris vel nutrimenti, villas, villanos, terrarum census, furnorum et molendinorum redditus, et cetera his similia monasticae puritati adversantia, nostri et nominis et ordinis excludit institutio. X. Quid liceat vel non liceat nobis habere de auro, argento, gemmis et serico. Altarium linteamina, ministrorum indumenta, sine serico sint, praeter stolam et manipulum. Casula vero nonnisi unicolor habeatur. Omnia monasterii ornamenta, vasa, utensilia, sine auro et argento et gemmis, praeter calicem et fistulam : quae quidem duo sola argentea et deaurata, sed aurea nequaquam habere permittimur. XI. Ut nemo recipiat aliquem ad aliam ecclesiam ire volentem. Si quis monachus, clericus aut laïcus ad aliquam ecclesiarum nostrarum causa remanendi venire voluerit, non ei dissuadeat aliqua alia ecclesia, nec eum retineat etiamsi remanere voluerit, quia scriptum est : *Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris.* Qui postquam ad illum locum in quo conversari disponit venerit, ibique voluntate mutata remanere noluerit, liber discedat. Sed si in cella novitiorum conversatus fuerit, et inde proprio vitio vel expulsus vel per se exierit, ab aliqua nostrae fraternitatis ecclesia sine commendatitiis litteris non recipiatur, quia discordiae inter ecclesias fomes de tali causa oriri poterit. Quod idem de monacho peregrino et in aliquo nostro loco suscepto et quoquo modo egresso decernimus. XII. Quomodo novella ecclesia abbate et monachis et ceteris necessariis ordinetur. Duodecim monachi cum abbate terciodecimo ad coenobia nova transmittantur : nec tamen illuc destinentur donec locus libris, domibus et necessariis aptetur, libris dumtaxat missali, Regula, libro Usuum, psalterio, hymnario, collectaneo, lectionario, antiphonario, gradali, domibusque, oratorio, refectorio, dormitorio, cella hospitum et portarii, necessariis etiam temporalibus : ut et vivere, et regulam ibidem statim valeant observare. XIII. De firmaculis librorum. Interdicimus ne in ecclesiarum nostrarum libris aurea, vel argentea sive deargentata vel deaurata habeantur retinacula, quae usu firmacula vocantur, et ne aliquis codex pallio tegatur. XIV. De pane quotidiano. Sicut in ecclesiasticis aliisque observationibus cavemus ne inveniamur discordes, sic etiam in victu quotidiano diversitas est cavenda, ne fratres carnis vel spiritus fragilitate victi, grossiorem panem abhorrere, et lautiorem incipiant desiderare. Ideo stabilimus ne in coenobiis nostris fiat panis candidus, nec etiam in praecipuis festivitatibus, sed grossus id est cum cribro factus. Ubi autem frumentum defuerit, cum seatio liceat fieri. Quae lex infirmis non tenebitur. Sed et hospitibus quibus iussum fuerit album panem apponimus, et minutis in minutione sua, sicut in eorum sententia descriptum est. Cuius panis albi videlicet qui minutis apponitur, sicut et quotidiani pasta in statera posita, nequaquam plus ponderare debet, sed aequa lance appendi. XV. De cucullis et subtalaribus. In ecclesiis nostris non sint cucullae deforis floccatae, et subtalares diurni non sint caprini vel corduani, sed vaccini. XVI. De monacho vel converso fugitivo. Si quis monachus vel conversus vitio suo de ecclesia aliqua exierit, et ad aliam venerit, suadeatur ei ut revertatur. Quod si abbas vel prior illius loci intellexerit illum ad locum suum nolle redire, non eum sinat amplius una nocte illic remanere, habitumque ei religionis iubeat auferri, nisi priusquam ad nostrum ordinem venerit, monachum fuisse constiterit. Converso vero de rebus monasterii nihil dimittatur, praeter indumentum simplex et vile. XVII. Quod peregrinus monachus infra breve tempus recipiatur aut recedat. Monachus peregrinus si ad aliquod coenobium ad habitandum venerit, nec ibi propter vicinitatem aut notitiam ecclesiae suae recipi potuerit, non diutius teneatur in domo hospitum, ob hoc ut inter hanc moram, aut aliquo ingenio, aut aliquarum ecclesiasticarum seu saecularium personarum petitione, quae sine dubio violentia constat esse, ab abbate suo extorqueatur. XVIII. Quod omnia monasteria in honorem beatae Mariae dedicentur. Quia antecessores nostri et patres de ecclesia Molismensi, quae in honore est beatae Mariae ad Cisterciensem locum, unde et nos exorti sumus, primitus venerunt, idcirco decernimus ut omnes ecclesiae nostrae ac successorum nostrorum in memoria eiusdem caeli et terrae reginae sanctae Mariae fundentur ac dedicentur. XIX. Ut pitantiae non administrentur in refectorio apud Cistercium tempore capituli generalis. Nos abbates illo tempore decem, sicuti solemus Cistercium post annum venientes, rogabamus domnum abbatem Stephanum et fratres, ne nobis in refectorio solitae pitantiae, post duo pulmentaria regularia praesentarentur ; quia in refectorio in distributione harum rerum videbatur esse quaedam inquietudo fratrum, et in mora illa diminutio dormitionis fratrum. Tuncque abbate illo et fratribus consentientibus, stabilivimus ne ista nobis illo tempore amplius fierent. XX. De sculpturis et picturis, et cruce lignea. Sculpturae vel picturae in ecclesiis nostris seu in officinis aliquibus monasterii ne fiant *interdicimus,* quia dum talibus intenditur, utilitas bonae meditationis vel disciplina religiosae gravitatis saepe negligitur. Cruces tamen pictas quae sunt ligneae habemus. XXI. Ut extra portam domus non habeatur. Non est congruum ut extra portam monasterii domus aliqua ad habitandum construatur, nisi animalium : quia periculum animarum inde potest nasci. XXII. Quod animalia vitium levitatis ministrantia non nutriantur. Certum est nos qui militiam monachilem arripuimus, debere in coenobiis nostris honestae gravitati ac regularibus disciplinis, non levitatibus aut iocis vacare, et ob hoc horum fomenta vitiorum a sanctis locis elongari oportet, scilicet cervos et ursos ac grues, ceteraque talia levitatum irritamenta. XXIII. De clericis et laïcis coenobia construentibus, et quod nullus sine probatione efficiatur monachus. Si clerici vel laïci locum aliquem ad honorem Dei construxerint, illumque locum alicui coenobiorum nostrorum quatenus ad abbatiam transferendam proficiat concedere voluerint, abbasque illius coenobii a quo consultum flagitant, locum habilem prospexerit, suscipiat illum si voluerit. Ipsi vero clerici vel laïci si sanctae regulae iugo se subdere voluerint, aut in loco illo abbatiam faciendam praestolentur, aut cellam novitiorum intrent in coenobio praenotati abbatis, ut regulariter probentur. Quod si ad aliquam ecclesiarum nostrarum elegerint secedere, vel aliud quid proprio arbitrio facere, licenter agant. Illud tamen magnopere nobis omnibus cavendum est ne isti aut alii aliqui sine regulari probatione aliquo modo nostro collegio socientur, exceptis monachis quos beatus suscipit Benedictus. XXIV. Quod intra monasterium nullus carne vescatur aut sagimine. Intra monasterium nullus vescatur carne aut sagimine, nisi omnino infirmi et artifices conducti. Similiter et intra curtes grangiarum nisi propter easdem causas, et etiam propter mercenarios. XXV. Quibus diebus vescimur tantum quadragesimali cibo. In toto Adventu, excepta prima dominica, secunda et tertia feria ante caput ieiunii, vigilia Pentecostes, ieiuniis quatuor temporum in septembri, in vigiliis sanctorum Ioannis-Baptistae, Petri et Pauli, Laurentii, Assumptionis sanctae Mariae, Matthei apostoli, Simonis et Iudae, Omnium Sanctorum, Andreae apostoli, quadragesimali tantum vescimur cibo. His ergo diebus in hospitiis nostris caseus aut ova non apponantur. XXVI. Ne monachi dent vel accipiant medietariam vel creissementum. Nullam cum saecularibus societatem in pecoribus nutriendis, seu terris excolendis habere permittimur, videlicet dando vel accipiendo medietariam vel creissementum. XXVII. Quos suscipiamus ad confessionem et ad communionem atque ad sepulturam. Ad confessionem, ad sacram communionem, ad sepulturam, neminem extraneum praeter hospites et mercenarios nostros, intra monasterium videlicet morientes recipimus, sed nec ad oblationem ad missam in conventu, nisi in Purificatione sanctae Mariae. Ad sepulturam autem duos tantummodo quos voluerimus de amicis, de familiaribus nostris cum uxoribus suis. XXVIII. Quid fiat de his qui se reddunt alicui ecclesiae nostrae ad monachatum, et antequam in capitulum venerint morte praeventi fuerint. Si quis mundum respuens monachatum desideraverit, et veniens ad aliquem de abbatibus nostris desiderium suum ei intimaverit, ac se etiam ei vel alicui illius ecclesiae monacho reddiderit, hic talis si ante petitionem suam in capitulo regulariter factam obierit, non pro novitio habetur sed pro familiari. XXIX. Quod nullus nostri ordinis abbas monacham benedicat. Prohibitum est ne quis abbatum vel monachorum nostrorum monacham benedicere, infantulum baptizare, vel etiam in baptismo tenere praesumat, nisi forte in articulo mortis fuerit, et presbiter defuerit. XXX. Quomodo causae in generali capitulo exortae definiantur. Si quaelibet causa sponte confessa vel clamore exorta, in generali capitulo Cistercii nascatur, communi assensu omnium abbatum, si possit concorditer fieri, definiatur. Si autem pro capacitate sensus uniuscuiusque, quod saepe accidit, inter se dissenserint, pater Cisterciensis monasterii quatuor abbatibus ad hoc idoneis hanc definiri praecipiat, et quod illi utilius iudicaverint, omnis sanctae multitudinis conventus sine retractatione teneat. XXXI. De privilegiis. Constituimus ne quis contra instituta ordinis nostri privilegium facere praesumat, sed quod disposuerunt antecessores nostri sancti viri, et adhuc disponunt sano consilio moderni, ratum et stabile permaneat. Quod si quis contra statuta capituli accipere aliquid, vel emere vel aedificare praesumpserit, remota omni dispensatione aedificia cadant, expensae et opera pereant. XXXII. De vicinitate grangiarum. Grangiae autem diversarum abbatiarum distent inter se ad minus duabus leugis. XXXIII. De forma visitationis. In facienda visitatione cautelam maximam et diligentiam visitator adhibeat, ut fideliter et prudenter ad corrigendos excessus et conservationem pacis intendat et quam poterit salva ordinis disciplina, animos fratrum ad ampliorem reverentiam proprii abbatis, et gratiam mutuae in Christo dilectionis inducat. Provideat nihilominus visitandus ut secundum formam ordinis visitatori obediens et devotus exsistat, et ad emendationem domus suae quantum poterit tamquam Domino rationem redditurus intendat. Igitur in visitatoris adventu abbas domus illius, vel si illum abesse contigerit, prior aut qui tenet locum ipsius, studiosos fratres admoneat, roget et praecipiat, ut fideliter et fiducialiter publice vel privatim prout melius intellexerint faciendum, quae corrigenda cognoverint suggerant et proponant. Caveat autem ne ullatenus hoc impediat faciendum, vel cum factum fuerit aegre ferat. Caveat ne in praesentia visitatoris vel post eius discessum, cuiquam fratrum aliquam vindictam inferat, ne improperet, ne indignetur. Quin etiam si minus caute, minus discrete fuerit quis locutus, benigna facilitate ad consilium visitatoris indulgeat. Ipsum enim visitatorem talem fore convenit, ut non credat omni spiritui : sed causam quam nescierit diligenter inquirat, cognitam rationabiliter corrigat, zelo ordinis et paternae caritatis affectu. Prohibeat etiam ne incipiant retractare quae noverint digne correcta, ne sibi suggerant incomperta : ne vanis suspicionibus turbent animos patrum sive fratrum suorum. Quod si quis fecerit, digne eum visitator increpet et castiget. Prohibeat etiam ne quis fratrum ea quae cognoverit emendanda, quasi ad maius scandalum, quod nequissimum est, usque ad visitatoris adventum differat et reservet, sed opportunis temporibus quae contigerint proclamentur et emendentur. Quod si contra hanc formam egerit visitator, per superiorem abbatem vel coabbates alios ut meruerit castigetur, sive etiam puniatur per generale capitulum. Similiter qui visitatur nisi formam eamdem studeat observare, coram Deo graviter se culpabilem, et paterna vel capituli generalis noverit animadversione plectendum. Nullus abbas hospes vel etiam visitator, nisi pater domus illius quam visitat fuerit, confessiones recipiat. Ipse etiam proprius pater, si gravis est causa, ad proprium abbatem domus illius eum qui confitetur remittere studeat, et debita fidelitate omnem adhibeat operam, diligentiam omnem exhibeat, ut proprio abbati sicut debet revelet ille conscientiam suam. XXXIV. Quod filia per annum semel visitet matrem ecclesiam. Statuit causa humilitatis Cisterciensis conventus sollerti providentia, quatenus semel in anno saltem matrem ecclesiam per abbatem suum sanus fuerit visitet filia. XXXV. Quae poena iniungatur negligentibus instituta. Si quis abbatum capituli nostri generalis neglexerit instituta, publice clametur, et ad emendationem admoneatur. Quod si ipso anno non correxerit, et in sequenti capitulo notum fuerit, leviori culpae subiaceat ubi et quamdiu decreverit Cisterciense capitulum. XXXVI. De archiepiscopo vel episcopo. Nullus propter iussionem archiepiscopi vel episcopi generale capitulum dimittere praesumat, sed si sanus est ceteris occasionibus postpositis venire contendat. Non quod debitam obedientiam praelatis nostris denegemus, sed quod in ordine nostro tenere statuimus, observare debemus. Et ideo, sicut alias scripsimus, cum quis abbatum abbatiam construere voluerit, primo hoc capitulum et cetera archiepiscopo vel episcopo diligenter sunt ostendenda. XXXVII. De pulvinaribus. Pulvinaria ex nulla parte excedant pedem et dimidium. XXXVIII. De electione abbatum vel monachorum in episcopum. Abbas vel monachus nostri ordinis si in episcopum eligatur, numquam consentiat sine assensu abbatis sui et Cisterciensis capituli, nisi forte a domno papa cogatur. XXXIX. Quod monachi vel conversi in alia abbatia nihil quaerant. Monachi et conversi nostri ordinis a propriis abbatibus ad aliquod negotium directi, in alia nostri ordinis abbatia, sine mandato abbatis sui nihil quaerant, praeter victum et calciamentorum reparationem, et equorum ferrationem, nisi eis aliquod infortunium in via contigerit. XL. Quo ordine benedicatur monachus peregrinus. Monachus peregrinus in aliquo nostri ordinis monasterio receptus, eo ordine quo novitius benedicatur, si prius benedictus non fuerit. XLI. Cui liceat ferre punctam culcitram. Nullus ferat secum in via punctam culcitram ad iacendum, nisi is cui in capitulo concessum fuerit. XLII. Quot sociis abbas veniens ad capitulum contentus esse debeat. Abbas veniens Cistercium ad generale capitulum, intra abbatiam monachum non adducat, nec plus quam duos equos, sed contentus sit uno converso. XLIII. Ubi monachi vel conversi minui debeant. Monachus vel conversus non debet minui nisi ad abbatias nostri ordinis, neque ad grangias nisi gravis necessitas incubuerit. XLIV. De communicaturis. Illis diebus quibus monachi communicaturi sunt, possunt ad privatas missas ministri communicare. Licet etiam abbati monachos, novitios, conversos, prout expedire iudicaverit, dividere per altaria ad communicandum. XLV. Quod nullus abbas in generali capitulo loquatur nisi stando. Nulli abbatum praeter Cisterciensem liceat clamare vel in audientia omnium loqui nisi stando, aliis omnibus sedendo auscultantibus. Si quis autem aliorum vel contradicere vel aliud dicere voluerit, illo sedente surgat. XLVI. Quod nullus praesumat terram alterius vel usuaria in ea quaerere. Si quis abbatum terram habuerit vel usuaria, vel inde aliquam habuerit conventionem, nullus abbatum quaerat eam, vel in ea usuaria, sine assensu illius abbatis. XLVII. Quomodo satisfacit abbas non occurrens ad Gloriam primi psalmi. Abbas si ad Gloriam primi psalmi non occurrerit, satisfaciat ad gradum ut monachus, excepto quod sine licentia alicuius post satisfactionem recedat ad sedem suam, nisi alius abbas in choro adfuerit. XLVIII. Quando exire debeant a generali capitulo monachi Cistercienses. In prima die capituli post absolutionem defunctorum dicatur *Adjutorium nostrum*, et exeant omnes monachi praeter eos qui loco abbatum adfuerint. Idem fiat aliis diebus post expositionem Regulae. XLIX. Quod psalmi vel aliae quaelibet orationes praeter assuetas in conventu pro quavis necessitate non dicantur. Prohibitum est ne in conventu *psalmi,* vel aliae quaelibet orationes pro quavis necessitate dicantur, nisi forte pro missa de conventu alia missa pro imminenti angustia, vel ad missam de conventu collecta. L. Quando adolescentiores fratres mixtum sumere debeant. Adolescentiores fratres quibus diebus ieiuniorum mixtum sumere conceditur, semper ante tertiam illud sumant. LI. De nundinis. Multa de mercatoribus nostris querela est, multa confusio. Quia tamen ad nundinas nominatas interdum mittere fratres nostros coemendarum mercium quibus utimur necessitas persuadet, hoc saltem consentiamus ut nihil vendamus in eis. Sed cum vendimus res nostras ubi ubi, caveamus inhonestas commutationes mercium quas iterum venumdare debeamus, nec accipiamus in pretio nisi aurum vel argentum vel nummos, vel tales merces quibus in ordine ordinate utimur. Constituimus etiam ne quo modo res nostras venales trans mare convehamus. Sed nec liceat ire ad mercatum vel nundinas ultra tres dietas, vel ad plus ultra quatuor, nec plures de monachis vel conversis quam duo eant de una abbatia, nec mare Anglicum censemus transeundum propter nundinas. Si qui tamen vicini maris portui fuerint, pro necessariis domus suae emendis vel commutandis transire poterunt, non tamen ad nundinas, neque a portu cui applicuerint plus quam dietas duas. Quicumque ergo monachus vel conversus ordinis nostri ad nundinas nominatas venerit, quamdiu in nundinis fuerit, de nulla domo religiosa victum sibi vel equis suis accipiat, sed de suo magis vivat, et ea mensura quae decet virum sui ordinis. Non enim debet pro se pisces emere, aut delicias quaerere, sed nec vinum bibere nisi bene aquatum, et duobus pulmentis sit contentus. Ad opus saecularium nec emant, nec vendant aliquid. Coria emere licet etiam ultra dietas quatuor in nundinis nominatis. LII. De tabernis. Neque per monachum, neque per conversum, neque per aliquem hominum licet nobis vinum nostrum vendere ad tabernam, sive vulgo dicitur ad *brocam*, sive ut lingua teutonica dicitur ad *tappam*, in nostris seu in domibus alienis, nec alicubi omnino. LIII. De abbatibus dum generale capitulum tenetur foris sedentibus. Quicumque abbas foris capitulum dum generale capitulum tenetur sederit, ea die a vino abstineat. LIV. De mensura avenae. Monachis seu aliquibus aliis nostri ordinis ad abbatias nostras sive ad earum loca venientibus, ad opus equorum ipsorum mensura avenae in Cisterciensi capitulo constituta sufficiat. LV. De hospitibus ad generale capitulum venientibus. Eo die quo abbates Cistercii ad annum conveniunt capitulum reliquisque diebus quibus ibidem morantur, certum sit statutum esse in generali eorumdem abbatum capitulo, nullum supervenientem debere suscipi hospitem. Quod si etiam talis aliquis supervenerit cui id omnino negari non possit, equos vel equum eius nullo modo recipiendum. Id enim sollerter cavendum iudicavere, ne forte rei pro qua de tam longinquis conveniunt provinciis, scilicet ut suo intendant ordini, ullum incurrant impedimentum. Quod per huiusmodi susceptiones posse fieri arbitrabantur. LVI. De mensura pulmentorum. Eadem mensura sicuti panis et vini sit per omnes abbatias, qua pulmenta aequaliter dividantur, et tam in grangiis quam in abbatiis. LVII. Cui liceat ferre calicem et cetera ad missam cantandam necessaria. Abbates nostri ordinis quolibet ierint, calicem vel cetera ad cantandam missam necessaria non ferant, nisi cui forte in annuo abbatum capitulo concessum fuerit. LVIII. Si liceat alicui novos libros dictare. Nulli liceat abbati, nec monacho, nec novitio, libros facere, nisi forte cuiquam in generali capitulo concessum fuerit. LIX. De armentis sive pecudibus. Nullus abbas ordinis nostri sive armenta sive pecudes sinat ad pascua longius evagari per diem, quin in nocte revertantur infra proprios fines et terras proprias. Hac tamen lege non tenebuntur qui in Alpidus vel iuxta Alpes habitant, in gregibus dumtaxat ovium. Propter porcos autem liceat domum habere longe ab abbatia sive a grangia duabus leugis, seu etiam tribus si ita necesse fuerit, et circa domum illam quantum opus fuerit longe evagentur, ita tamen ut in nocte illa illuc revertantur. Custodibus vero ovium vel porcorum victus quotidianus aliunde non proveniat, nisi de sua propria abbatia vel grangia. Sed et si qui etiam in aliis partibus pro penuria et ariditate locorum forte hanc legem tenere non poterunt, ea ipsi non tenebuntur, sed poterit in eis capitulum dispensare ut vivere possint, si tamen hoc testimonio vicinorum abbatum ostendere manifeste poterunt. LX. De placitis. Non debent abbates vel monachi aut conversi nostri ordinis interesse placitis, nisi suis aut aliorum de ordine nostro. Quod si aliis de causis quemquam eorum adesse contigerit, non sit tamen ibi iudex aut prolocutor, nec ad consilium partium vel ad iudicium eat. LXI. De episcopis ordinis nostri. Episcopi assumpti de ordine nostro consuetudinem nostram tenebunt in qualitate ciborum, in forma indumentorum, in observantia ieiuniorum, in officio Horarum regularium, excepto quod mantellum de vili panno et pelle ovina, et pileum similem aut simplicem de lana habere poterunt qui voluerint. Cum quibus tamen rebus claustra nostra minime intrabunt, nec conventibus nostris intererunt, propter dissimilitudinem. Solatia poterunt unicuique dari de domibus nostris usque ad duos monachos et tres conversos si tot necessarii fuerint, ita tamen ut nemini illorum saecularia negotia vel curae imponantur. Propter episcopos ordinis nostri si in infirmitorio iacent, poterunt infirmarii sui si opus fuerit remanere ad horis canonicis. Similiter et socii eorum qui assidui sunt cum eis. Ceterorum autem nullus pro quolibet episcopo aliquam canonicam horam dimittat, et nullus monachorum eius comedat cum eo, sed in refectorio nisi infirmus fuerit. LXII. De pitantiis. Abbas qui in infirmitorio iacuerit, in conventum pitantiam non mittat, praeter abbatem loci. Nullusque abbatum qui in refectorio comederint faciat pitantiam nisi ille qui sedet ad nolam, nisi forte iuxta se sedenti. LXIII. Quibus speciebus non utimur. In conventu generaliter nec pipere, nec cymino, huiusmodi speciebus utamur, sed communibus herbis quales terra nostra producit. LXIV. De gravioribus culpis. Quicumque monachorum vel conversorum nostri ordinis, in furtis, in conspirationibus, in incendiis manifeste deprehensi fuerint, graviori culpae subdantur. Quod si qui talium pro eo exierint aut proiecti fuerint, nullatenus nisi sub eadem sententia recipiantur. Ipsa etiam in quemque secundum modum culpae extendatur, vel aggravetur. Hoc tamen attendum est, ut et hora prandii sit tardior, et mensura cibi minor quam illius qui in leviori culpa ponitur. Verumtamen abbas attendat et corporum valetudines, et culparum modos. Et cum susceptus fuerit in capitulo, non eadem die ponatur in ordine suo. Vasa quibus utitur, aut frangantur aut pauperibus erogentur. Ad fores oratorii prostratus iaceat in terra, non habens caputium in capite. Quotiens autem missa vel officium defunctorum sine intervallo sequitur horam canonicam, non prosternatur donec conventus exeat de ecclesia. Non tamen omnes coguntur exire propter eum. Qui vero exeunt, per ante eum exeant. Et item cum in capitulo receptus fuerit, dum completur opus Dei prosternat se in terra. LXV. De levioribus culpis. Fratres qui in leviori culpa sunt, de labore remaneant propter satisfactionem, qui etiam cum satisfaciunt, toto corpore extenso prosternantur diebus quibus conventus prosternitur super formas, ceteris vero diebus stantes incurventur. Extra refectorium comedant in loco quo abbati visum fuerit ; qui post refectionem servitorum neque ad biberes eant cum aliis, neque illi qui pro versu perdito in poenitentia sunt, sed post alios eant bibere in refectorio. LXVI. In quo ordine fugitivus recipi debeat. Fugitivus quando recipitur, ubique erit ultimus omnium. Postea vero, si clericus est, poterit abbas licentiam cantandi et legendi ei dare, et in choro ultimum ponere ordine clericorum, vel etiam sacerdotum si sacerdos fuerit. Si autem humiliato ei locum altiorem aliquando indulgere voluerit, computet tempus quo foris moratus est, et tantum semper amittat de ipso ordine, numquam recepturus. LXVII. De vocatione abbatum ad electionem novi abbatis. Defuncto abbate pater abbas vocetur : et si qui sunt abbates quos illa domus genuerit, viciniores quique ad diem quem ipse pater abbas praescripserit pariter convocentur, et ad arbitrium patris abbatis praesentes abbates domus illius simul et monachi abbatem eligant. In domo Cisterciensi, quia mater est omnium nostrum, praesentes abbates qui de Cistercio exierunt, et monachi Cistercienses simul eligant. LXVIII. De cura grangiarum. Prohibemus ne quis abbas grangias suas vel aliquam earum alicui monacho committat, nisi cellarario, qui secundum Regulae auctoritatem ad voluntatem abbatis curam gerat de omnibus, et ei prout necesse fuerit solatia administrentur, a quibus in his quae agenda fuerint adiuvetur. LXIX. Quid abbas Cisterciensis in generali capitulo post discessionem monachorum inquirere debeat. Si qua abbatia in anno a patre suo abbate domus unde exivit, non fuerit visitata vel per se vel per alium, in communi capitulo Cisterciensis abbas eius hoc notificet, interrogante id communiter eo qui praesidet in capitulo. Quaeratur etiam si quis deest abbatum, et auditis excusationibus eorum qui forte pro infirmitate venire non potuerunt : de cetero nemo celaverit, si quem eorum qui eo anno venire debuerant abesse cognoverit, nec sine gravi animadversione id praetereatur. LXX. Qualiter terminari debeat si qua forte controversia inter abbates orta fuerit. Si forte aliqua controversia inter aliquos abbates nostri ordinis orta fuerit, convocent vicinos abbates ordinis nostri, et eorum consilio pacem ineant. Si vero nec sic sedari poterunt, reservetur causa eorum ad annuum capitulum Cistercii, et ibi ad arbitrium et ad nutum Cisterciensis capituli terminetur, neque inde ad aliam audientiam appellare liceat. LXXI. De domibus quae in villis sunt. In domibus quae in villis aut castellis vel civitatibus sunt, non habitent monachi vel conversi. LXXII. De monachis vel conversis ad grangias venientibus. Monachi vel conversi cum ad proprias grangias venerint, sicut fratres grangiarum ita vescantur, nec loquantur cum fratribus nisi cum magistro et hospitali. LXXIII. De falsis vocibus. Viros decet virili voce cantare, et non more femineo tinnulis, vel ut vulgo dicitur falsis vocibus veluti histrionicam imitari lasciviam. Et ideo constituimus mediocritatem servari in cantu, ut et gravitatem redoleat, et devotio conservetur. LXXIV. Si liceat alicui Romam ire. Nemo nostri ordinis Romam eat, nisi cum episcopo sui ordinis. LXXV. De abbatibus qui abbatias suas relinquunt. Abbates qui abbatias suas relinquunt, in ordinem conversionis suae redeant. LXXVI. Quod monachi vel conversi ad generale capitulum venientes verberentur. Ab hora nona diei praecedentis Exaltationem sanctae Crucis usque ad horam nonam diei quo abbates a generali capitulo discedunt, quicumque monachus hospes vel conversus inventus fuerit in monasterio vel grangiis Cisterciensibus, ducatur in generale capitulum, et ibi coram omnibus abbatibus verberetur. Excusationem vero aliquam eis praetendere quin verberentur, nec abbas Cisterciensis potest. LXXVII. Quod infirmarius loqui potest cum solatio suo. Qui magister erit de infirmitorio loqui poterit cum solatio suo, si tamen ita viderit abbas oportere, et hoc ipsum loco et modo quo ipse providerit. Conversum autem etiam pro solatio infirmarii liceat haberi in infirmitorio. LXXVIII. De pueris litteras discentibus. Nullus puerorum doceatur litteras intra monasterium vel in locis monasterii, nisi sit monachus, vel receptus in probatione novitius. Quibus tempore lectionis discere licet. Et notandum quia nullum nisi post quintumdecimum aetatis suae annum in probatione nobis ponere licet. LXXIX. De poena abbatis contemnentis patrem abbatem. Abbas filius qui abbatem suum eum corripientem de ordine suo contempserit, clamatus in Cisterciensi capitulo levi culpae subiacebit aut in propria abbatia, aut in loco quem abbas Cisterciensis ei constituerit. LXXX. De litteris et vitreis. Litterae unius coloris fiant, et non depictae. Vitreae albae fiant, et sine crucibus et picturis. LXXXI. De generibus vestimentorum. Qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Monasterium ista non decent. Ponamus delicatas vestes et nullus deinceps ysembruno, walembruno, saya, vel eiusmodi aut etiam subtilioribus pannis utatur, neque novis neque veteribus. LXXXII. Pro quibus nobis liceat scribere domino papae. Nullus scribat domino papae nisi pro propriis causis et coabbatum suorum et episcoporum, archiepiscoporum, regum et principium suorum. LXXXIII. De wandengiis. Directi in itinere si voluerint wandengias ad evitandum lutum, sive ad expellendum frigus, habere licet eis. Quae tamen non de corio, sed de panno fiant. LXXXIV. Quod monachus non oret prostratus. Non est nostrae consuetudinis monachum vel conversum prostratum toto corpore iacere in oratione, sed super genua vel stando. LXXXV. De scriptoriis. In omnibus scriptoriis ubicumque ex consuetudine monachi scribunt, silentium teneatur sicut in claustro.
1 Abbas veniens Cistercium ad generale Capitulum, intra Abbatiam ne monachum adducat, nec plusquam duos equos. 2 In prima die Capituli post recitationem brevium, et absolutionem defunctorum, dicatur *Adiutorium nostrum*, et omnes monachi, praeter priores qui loco abbatum fuerint, exeant ad tenendum ordinem suum. Idem fiat aliis diebus post expositionem regulae. 3 Nulli abbatum praeter domnum Cisterciensem liceat clamare, vel in audientia loqui nisi stando, aliis omnibus sedendo auscultantibus. Si quis autem aliorum vel contradicere vel aliud dicere voluerit, illo surgente [sedente], surgat. 4 Monachus vel conversus non debet minui extra abbatiam nostri ordinis. 5 Si quis abbatum terram aliquam habuerit, vel usuaria, vel inde aliquam habuerit conventionem, nullus aliorum quaerat eam, vel in ea usuaria sine assensu illius abbatis. < 6 Si cui locus ad abbatiam construendam oblatus fuerit, non presumat accipere, nisi prius distare a ceteris abbatiis nostri ordinis decem leucis Burgundiae pro certo cognoverit. Si tamen ibi congregatio fuerit, per assensum generalis Capituli recipi poterit. 7 Quod si subprior iam resederit, ingrediatur, tamen ut ceteri monachi, et retrahente se paululum subpriore ad nolam sedeat, et suum deinceps officium exsequatur ; simili modo ad capitulum et ad collationem. 8 De cetero presente et absente abbate, intus et deforis, pro voluntate abbatis omnino se agat, sic tamen quod locum in ecclesia nunquam occupabit. 9 Prior et subprior et alii obedientiales tam ab abbatibus quam a monachis, nominibus suis, sed non puris vocantur. 10 Si non occurrerit abbas ad *Gloriam*, satisfaciat ad gradum ut monachus, excepto quod sine alicuius licentia, mox post satisfactionem recedat in sedem suam, nisi alius abbas in choro affuerit. 11 Illis diebus quibus communicaturi sunt monachi, possunt ad privatas missas ministri communicare. Licet etiam abbati monachos, novitios, prout expedire iudicaverit, dividere per altaria ad communicandum. 12 Singulis mensibus communicent, nisi quem abbas certa de causa crebrius vel rarius accedere iudicaverit.
*Capitulum generale apud Cistercium mense septembris an. 1137 congregatum epistolam recepit a Bernardo Claraevallis abbate scriptam in Apulia, ubi illustris sanctae sedis defensor adhuc in schismate terminando laborabat. *Legitur haec epistola apud Manrique, *AC.* ann. 1137, cap. III, n° 5, et est CXLV inter bernardinas ; *P. L.* t. CLXXXII, col. 302.  In multa infirmitate corporis et cordis anxietate, Deus scit, dictavi ista ad vos, homo miser, homo natus ad laborem, frater tamen vester. Utinam nunc ipsum Spiritum, in quo congregati estis, merear habere interpellatorem ad vestram unanimitatem, qui imprimat pectoribus vestris calamitatem quam patior qui imaginem mei tristem ac supplicem, sicut est, fraternis affectibus repraesentet. Non hoc oro, ut creet in vobis novam misericordiam, quia novi ego quam familiaris universitati vestrae sit illa virtus : sed hoc oro, ut in intimo sentiatis quo et quanto affectu oporteat misereri. Certus sum enim quia, si id datum fuerit, continuo lacrymae de thesauro pietatis erumpent, singultus et gemitus et suspiria hinc inde pulsabunt caelos, et audiet Deus, et placabitur mihi, et dicet : Reddidi te fratribus tuis, non morieris inter extraneos, sed inter tuos. Tantis siquidem laboribus et doloribus affectus sum, ut saepe taedeat me etiam vivere. Humanum autem dico propter infirmitatem nostram : desidero differri usquedum revertar ad vos ut non moriar nisi inter vos. De cetero, fratres, bonas facite vias vestras et studia vestra, quae recta, quae honesta, quae salubria sunt constituentes et tenentes : ante omnia solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis ; et Deus pacis erit vobiscum .
 Cum omnimodis episcopale onus renueret (sc. Petrus, abbas Stamedii), neque eligentium, quantumlibet instantibus, aut amicorum precibus acquiesceret, capitulum generale adire compulsi sunt, a quo per obedientiam compelleretur. Nam cur Sabaudiae metropolis illustris destituta pastore, aliunde quaereret, quod haberet intra seipsam ? Cur semel pasta a fure, pastoris titulo, novis periculis denuo exponeretur, novis rapinis ? Charitatem quae sua sunt non quaerere, sed quae Iesu Christi, et ut Petro consultius forsan foret vivere intra coenobium, at non ecclesiae. Non humilitatem, sed pusillanimitatem esse, si timeat, si nolit, socordiam, atque utramque religioso viro vitandam. Nec abscondendum sub modio lumen, quod Deus illustrando orbi praeparavisset. Igitur pergit abbas Altaecumbae : *“*Nullatenus potuit ad consensum electionis induci, donec conventum Cistercii capituli generalis eiusdem ecclesiae clerici praestolantes, illic eum intercepere, ubi subterfugium deinceps non haberet. Ibi auctoritate totius ordinis est oppressus, maxime vero sancti Bernardi Claraevallis, cui reverentiam semper exhibuit singularem, et venerabilium patrum suorum Cisterciensis et Bonaevallensis abbatum, ab his angariatus, et manualiter clericis assignatus obtemperavit invitus*”*. Sic vir sanctissimus Rainaldo, Bernardoque, illo praecipiente, hoc consulente, necnon et proprio abbate Bonaevallis, utrumque praestante, in regimen Tarentasiensis ecclesiae assumptus est, Sabaudiam simul et orbem illustraturus . *Manrique, *AC.* ann. 1138, cap. XI, n° 2)*.
*Legitur hoc documentum apud Manrique, *AC.* ann. 1142, cap. IX, n° 5-8, et originale documentum adhuc asservatur in Archivo publico regionis Hte-Marne (Série H, fonds de l’abbaye La Chapelle-aux-Planches). In nomine sanctae et individuae Trinitatis, amen. Confirmatio societatis et pacis inter Cistercienses et Praemonstratenses. Igitur ad custodiam pacis et charitatis utriusque capituli assensu, inter utrumque ordinem constitutum est et confirmatum, ut nullus Cisterciensium canonicum vel novitium seu conversum Praemonstratensis ordinis, nullus Praemonstratensium monachum, vel novitium seu conversum Cisterciensis ordinis, nisi ex pari consensu recipiant. Nullus in utroque ordine locum ad abbatiam aedificet, circa alterius abbatiam, infra quatuor leucas ad mensuram uniuscuiusque provinciae, praeter quam in Anglia, ubi duae leucae pro una computentur et in Lombardia duo milliaria pro una leuca nisi forte antiqua loca sint, quorum redditus, et possessiones ad tenendum conventum sufficiant. De grangia ad grangiam, sive de grangia ab abbatiam ad minus semper una intersit leuca. Mansio vero sororum ab abbatia distet duabus leucis. Verumtamen terrae illae, quae ante annum Incarnationis et diem, qui subscriptus est, susceptae fuerant, hac lege non tenebuntur, siquidem singulae terrae ad integram carrucam suffecerint vel ad aedificandam abbatiam susceptae fuerint. Nullus in utroque ordine alter ab altero tam de nutrimentis quam de laboribus decimas exiget, vel accipiet. Si aliquis in utroque ordine, de qualibet re emenda, vel acquirenda loco suo, praesens tractare, vel aliquem convenire inceperit, antequam sponte dimiserit, nullus de alio ordine sibi usurpare, vel impedire praesumat. Si forte in aliquibus locis inter aliquos utriusque ordinis aliquid quaerimoniae emerserit, et inter eos familiariter per aliquos religiosos mediatores componi non poterit, sine maiori audientia differetur, et ad audientiam alterutrius generalis capituli referetur. Quisquis in eodem capitulo reus esse claruerit, quod intulit damnum, prius restituat, et postmodum in capitulum abbatis, quem offendit, veniens, usque ad satisfactionem ante pedes eius se humiliet. Reliquum vero poenitentiae in dispositione generalis capituli sui ordinis permaneat. Commemorationem et plenarium officium pro omnibus defunctis suis, singulis annis, invicem faciant. Quod ut firmum deinceps, et in aeternum quamdiu utriusque ordinis status viguerit, inconvulsum permaneat, ego Rainardus Cisterciensis abbas et generalis nostri capituli conventus : ego quoque Hugo Praemonstratentis abbas et generalis nostri capituli conventus, praesenti charitatis chirographo firmamus, et sigillis nostris pariter consignamus. Actum est hoc anno Incarnationis Domini M. CXLII, epacta XX, indictione quinta, concurrente tertio, quinto Idus octobris.
 Instabat tempus capituli generalis, nec quidquam aliud Eugenius praestolabatur. *“*Igitur (ait Godefridus, qui praesens fuit) eodem anno apud Cistercium iuxta morem, abbatibus congregatis, praedictus papa venerabilis adfuit, non tam auctoritate apostolica praesidens, quam fraterna charitate residens inter eos, quasi unus ex eis*”*.  Caeterum illud adhuc singularius in hoc capitulo, cui non simile invenias, et vix speres ; integram, numerosamque congregationem (ordinem potius dixeris) monasteriis constantem supra triginta, per Galliam, Angliam, Normaniamque sparsam ; illustrem viris, nec obscuram ecclesiis et possessionibus, relicto habitu, relictis institutis, quae per plures iam annos observassent, in iura, et leges Cistercii transiisse, sub Claraevallis visitatione . *(ex, Manrique. *AC.* ann. 1148, cap. VII, n° 1, 2)*.  Hoc ipso anno, et in hoc eodem capitulo, sanctus Stephanus Obacinensis abbas… cum iam mores Cistercii altius hausisset, se et quatuor ecclesias, quas fundaverat,… interventu Eugenii, Cistercio tradidit, sub immediata patris Raynardi, atque eius successorum visitatione . Auctor anonymus, sed dignus fide, nobis describit qualiter traditio haec facta fuit :  Igitur, cum ad Cistercium beatus ille venisset, memoratum papam adiit, et quid animo gereret, apostolicis auribus intimavit ; obnoxie deposcens, ut suum desiderium ipsius auctoritate ad effectum perduceretur. Tunc ille domnum Raynardum venire ad se mandavit ; eique sanctum virum ut patri filium, ipse pater omnium commendavit : atque ut eum in conventum abbatum duceret, et sancto ordine sociaret, praecepit. Quem gratanter ille de manu papae suscipiens in capitulum introduxit ; et iucundo ore, coram cunctis abbatibus dixit : En cernitis, domini fratres, abbatem istum, corpore modicum, habitu despicabilem, vultu deformem ; sed quidquid in eo videtis, totum Spiritu Sancto plenum sciatis… Nec mora, prolatis domini papae mandatis, eiusque petitionibus declaratis, ipso etiam in praesenti humiliter postulante, ab universis concorditer abbatibus in societatem ordinis est receptus, et domui Cisterciensi specialiter assignatus .  Huic capitulo affuit inter abbates sanctus Raimundus, tum adhuc abbas Nienzabensis, Sacrarum Militiarum pater brevi futurus . *(ex Manrique, *AC.* ann. 1148, cap. VII, n° 1, 2 ; VIII, n° 1, 2, 6)*.
 Instabat tempus Capituli generalis, quod ultimum celebravit Rainardus pater in die Omnium Sanctorum, Sanctis ipse infra annum associandus… Petrus Venerabilis scripserat litteram prolixam satis Bernardo, sed viridam et acrem  *(Manrique, *AC.* ann. 1150, cap. V, n° 3)*.  Res ad Capitulum generale delata est, et utrimque discussa. Nec satis constat quid consilii coeptum, nisi quod tamen ex rescripto Bernardi satis colligitur, nihil determinatum in ea causa, saltem quod posset litteris mandari . *(Manrique, *AC.* ann. 1150, cap. V, n° 13)*.
 Praemonstratenses, inter quos Philippus, abbas Bonae-Spei, et alii plures et graviores, quin ipse pastor et pater totius ordinis, amaras litteras scripserunt rumpentes foedus, vel rumpendum comminantes, nisi multa per nostros emendarentur. Haec epistola ad Capitulum delata, perlectaque, ad Bernardum remissa qui responderet  (Manrique, *AC.* ann. 1150, cap. III, n° 3).
*Legitur haec epistola inter bernardinas : *PL.* t. CLXXXII, col. 476. Eugenius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis G[oswino] Cisterciensi, et universis abbatibus apud Cistercium in nomine Domini congregatis, salutem et apostolicam benedictionem. Optaremus, filii dilectissimi, corporali praesentia sacro vestro interesse collegio, unde sicut vobiscum in unitate sancti Spiritus ambulamus, ita de vivificatione sancti Spiritus et progressionibus animae praesentaliter et communiter tractaremus. Quia vero ex divinae dispositionis arbitrio in medio pelagi ad regendam navim Ecclesiae constituti, circum saevientium procellarum inundatione contondimur, ut non quod volumus, sed quod nolumus, faciamus ; et susceptae administrationis officio alligamur, unde ad optatum locum gressum flectere non possimus : per spiritum et litteras nostras vobis praesentiam exhibemus, et, quatenus permittitur, charitate ac desiderio vestro nos conventui praesentamus ; cupientes quidem, et quanto possumus affectu rogantes, ut et vos coniunctum nobis vestrum spiritum habeatis, et in communi super nos omnipotentis Dei gratiam propensius imploretis. In montis siquidem vertice constituti, ubi undique ventorum flatibus propulsamur, speramus nos ex Dei dono aliquatenus in tanto turbine posse subsistere, si orationum vestrarum interventum apud Deum meruerimus obtinere. Ut autem apud eum de orationibus vestris promptam semper valeamus invenire fiduciam, et quod nostris meritis non valemus, vestris intercessionibus assequamur : optamus charitatem vestram de his quae ad Deum sunt, de observantia ordinis, de custodia disciplinae, ita semper fore sollicitam, et contemptis quae retro sunt, ita se in anteriora unumquemque vestrum extendere, ut nulla nubes in operibus vestris appareat, quae orationes vestras, quominus ad Deum penetrent, valeat aliquando praepedire. Quoties itaque, filii dilectissimi, convenitis in unum, de corrigendis quae in aliquibus vestrum corrigenda sunt, et statuendis quae ad animarum salutem et profectum ordinis fuerint statuenda, communem curam habete, quoniam qui modica spernit, paulatim decidit (*Eccli.* XIX, 1) : nec ea quae minora videntur in vobis, incorrecta relinquite. Inutiliter enim portas civitatis obserat, qui vel unum foramen, unde ingrediantur, hostibus relinquit apertum, dicente Scriptura :  Idem facit sentina neglecta quod ventus irruens , et :  Vitasti grandia ; vide ne obruaris arena . Respicite, quaeso, ad veteres patres, qui nostrum sacrum Ordinem statuerunt ; et considerate, qualiter relicto mundo, et contemptis omnibus, mortuis mortuos sepelire dimissis, ad solitudinem volaverunt, unde aliis circa frequens ministerium satagentibus, ipsi ad pedes Iesu cum Maria sederunt (*Luc.* X, 39, 40), ut tanto uberius coeleste manna perciperent, quanto longius ab Aegypto discessissent. Ipsi quidem egressi sunt de terra et de cognatione sua ; obliti sunt populum suum, et domum patris sui : et quoniam rex eorum speciem concupivit, crescere fecit eos in gentem magnam, et usque ad extremum terrae propagines eorum extendit, ita quod splendor claritatis eorum universum corpus Ecclesiae illustravit ; et Sareptana mulier ad eorum vocem innumera vasa de modico oleo, quod habuerat in lecytho, replevit (*III Reg.* XVII, 10, 16). Sane illi primitias Spiritus acceperunt, et oleum suavitatis eorum apud nos usque defluxit. Unde cogitandum vobis est attentius et agendum, ut non degeneretis de eorum virtutibus, sed quales fuistis in germine, sitis etiam in virgulto : et qui ex eis vitae semina suscepistis, idem cum eis germen afferatis et fructum. Intuemini qualiter illi quorum lampades extinguuntur, de oleo vestro exoptant accipere ; et multi, qui computruerunt sicut iumenta in stercore suo, ad respectum supernae gratiae regimini vestro committi, et orationibus desiderant commendari. Et quoniam filii saeculi huius vos renitentes etiam ad regimen sui trahere moliuntur, et de quiete contemplationis et deserti silentio volunt vos aliquoties ad occupationes et negotia revocare ; ad mentis oculum patrum vestrorum instituta reducite, et propheticum habentes exemplum, eligite magis abiecti esse in domo Dei quam habitare in tentoriis peccatorum (*Psalm.* LXXXIII. 11). Et quia nihil habetis quod non accepistis, de Domino in bonitate, de vobis autem in humilitate sentite, unde illius videamini vestigia sequi, qui ait : Cum omnia bene feceritis, dicite quia servi inutiles sumus (*Luc.* XVII. 10). Si enim genera linguarum, si gratiam sanitatum, si prophetandi scientiam accepistis ; si verba vestra meliora sunt, imo fragrantiora unguentis optimis ; si mundus reveretur vos, et in odore unguentorum vestrorum currere delectatur ; eius opus certum est esse qui ait : Pater meus usque modo operatur (*Ioan.* V. 17).
 Instabat tempus Conventus Cisterciensis, qui primus sub Gozevino Patre celebratur ; et convenerant episcopi et abbates ex omni natione quae sub coelo est, varia negotia in eo expedituri… In hoc Capitulo decretum fuit, ut confirmatio privilegiorum ordinis, et nominatim *Chartae Charitatis* ad litteram insertae, ab Eugenio indulgenda procuraretur, in Capitulo sequenti praesentanda . *(Manrique, *AC.* ann. 1151, cap. VI, n° 1, 3)*.
 Crediderim ad eamdem synodum adductam Templariorum de nostris querelam, haud contemnendam : quod unum de militibus illorum, cui ad nostros, sine eorum consensu transire, ex mutua inter utrosque concordia, non liceret… Memorat hunc eventum Bernardus ad Eugenium scribens pro abbate monasterii Sancti Urbani, de quo, male contenti restitutione, acrius Milites Templi conquesti fuerant  *(Manrique, *AC.* ann. 1151, cap. VI, n° 1, 3)*.
 Cum iam capituli generalis tempus instaret, kalendis augusti, Eugenius III, cum Signiae demoraretur, capitulo eidem praesentandas, sub sigillo plumbeo, litteras dedit, proprio et sexdecim sibi tunc assistentium cardinalium ex quibus tres ex Cistercio erant assumpti. In hoc diploma, Summus Pontifex, *Chartam charitatis*, non in genere tantum, et quasi abstracte, sed speciatim per singula capitula, apostolica voluit sancire auctoritate, additis etiam quibusdam privilegiis, declarationibusque, quae Gozevinus pater postulaverat . *(ex Manrique, *AC.* ann. 1153, cap. II, n° 1.)* *Haec approbationis bulla *Sacrosancta romana Ecclesia* legitur apud *No.* p. 74-78 ; Henriquez. *Privilegia Ord. Cist.* Antverpiae 1630, p. 53 ; Franc. Portes, *Sacri Cist. Ord. Privilegia*, Compluti, 1574, t. I, fol. 3*v* ; *PL.* t. CLXXX, col. 1541, abbreviatum refert textum. Cf. etiam ms. 5316 apud L. Rosenthal (Munich) : *Statuta et Constitutiones Ord. Cister.* (ms. XV saeculi ineuntis), fol. 177-180*v*.
*Textus depromptus ex ms. 1402 Biblioth. nat. Parisiis n. a. l. quod sequentem annotationem praefert fol. 1 :  Liber monasterii sancti Anastasii de Aqua Salvia, quem emi ego frater Bernardus de Monte Sancti Johannis ab uno stipendiario, qui liber depredatus fuit ab uno castro antedicti monasterii qui vocatur Neme, quando fuit captivatum ab emulis . Scriptura fol. 1-77 : XII s. ; fol. 81-129 : XIV s. Cf. ed. a S. Lœwenfeld apud *Archivio della Societa romana di storia patria*, t. IV, p. 400 sq. ; Jaffé, *Regesta*, n° 9604, 9798. [Eugenius episcopus servus servorum Dei]. Venerabilibus fratribus episcopis et dilectis filiis abbatibus apud Cystersium in nomine domini cong[regati]s, salutem et apostolicam benedictionem. Quod ad clarificandas lampades animorum vestrorum emunctoria vos conspicimus habere in manibus, et ad amputanda superflua de ordine vestro, eam quae oportet vigilantiam adhibere, letamur in domino et in spiritu virtutis eius, quo inspirante quae retro sunt obliviscentes sic vos ad anteriora semper extenditis, et per plures profectus virtutis quasi per mansiones diversas ad terram repromissionis contenditis pervenire, ut illud valeat in vestram gloriam decantari quod dicitur per Salomonem : iustorum vita quasi lux splendens, procedit et pervenit usque ad perfectum diem. Sane nos de nobis ipsis etiam optaremus ut tumultibus negotiorum exempti sicut spiritu ita et corpore una vobiscum tam diu sub claustrali silentio per deserti solitudinem gauderemus donec ad montem dei Oreb, praestante domino, pervenire possemus et lampadem nostri pectoris tamdiu sub artiori disciplina regulae purgaremus donec eam sine macula et ruga omnipotenti deo redderemus. Quia vero nos iniuncta insufficientiae nostrae sollicitudo universalis ecclesiae inter vos corporaliter esse non sinit et una vobiscum de clarificatione nostrae lampadis cogitare, sp[irit]u tamen sacro vestro collegio praesentes offerimus, et super ea quam de conservatione ordinis habere vos sollicitudinem intuemur, spiritalis gaudii suavitate reficimur eo ipso apud remuneratorem omnium profectus vestri nos sperantes praemium habituros, quo eum sincera caritate diligimus et non alienum a nobis sed nostrum proprium reputamus. Vobis autem fratres carissimi iuxta rivum aquae in exploratione manentibus et ea quae forte in aliquibus ecclesiarum ordinis vestri apparent incongrua cupientibus amputare, locorum et temporum est attendenda diversitas, et quod in unoquoque loco sit facile, quod vero pro malitia diei difficile, subtili vigilantia intuendum, quatinus omnibus ea qua convenit moderatione dispensatis, et ad salubrem effectum praevia discretione perductis, in sponse vocem agere valeatis et dicere. Manus nostrae distillaverunt myrram et digiti nostri myrram suavissimam. Hec ideo diximus filii dilectissimi ut circa ecclesiam Sancti-Anastasii pro commonitione nostra dispensatione utamini et quoniam adhuc retinet castrum quoddam et alias quasdam possessiones ad eius ius antiquitus pertinentes, aliquorum ex vobis animi non turbentur. Licet enim id ordinis rigor inhibeat, loci tamen necessitas retineri compellit, dum nec commutandi eas se opportunitas optulit, nec aliis possessionibus ecclesia ipsa ita potuit ampliari, ut suppetat fratribus inhibi commorantibus unde sine istis possessionibus in dei valeant servitio sustentari. Sane nos olim temporibus felicis memoriae papae Innocentii praecessoris nostri sentiebamus id ipsum et quia malitia nostri populi nondum nobis pleniter innotuerat, possessiones illas dimittere volebamus, non adhuc sicut oportebat, intelligentes, quam difficile foret, quibuslibet religiosis viris inhibi vitam ducere, si eos istarum possessionum contigeret sustentatione carere. Ipse autem necessitatem rei sanioris consilii gravitate dimetiens super his nobis noluit praebere consensum et possessiones illas usque in aliud commodius penes ecclesiam constituit retinendas. Cuius nos utique consilium attendentes salubre ac necessarium fuisse tunc et adhuc esse indubitanter agnoscimus et easdem possessiones absque gravi periculo non posse dimitti videmus. Expectamus autem et diligentiam exactam impendimus, ut eas commutare in possessiones alias valeamus. Vendi autem legum sanctio non permittit et si vellent etiam vendere, quia sanctioni legum obviare videtur, emptorem invenire non possent. Quocirca necessitate loci nostroque consilio utiliori sicut arbitramur inspecto, rigorem ordinis in hac parte circa ipsam ecclesiam temperate, ac de medio vestrum omne scandalum super his et murmur auferte. Nos siquidem honestius iudicamus, ut fratres eiusdem ecclesiae de propriis possessionibus aliorum studio conquisitis in divinis obsequiis sustententur, quam sub incerta multotiens impetrandi fiducia aliena compellantur suffragia mendicare, dicente beato Gregorio, turpe fore religiosis viris oblata etiam libenter accipere, nedum quod non oblata cum exactione debeant postulare.
1 Anno ab Incarnatione Domini MCLII°, statutum est in Capitulo generali abbatum, ne ulterius alicubi construatur nova abbatia nostri ordinis, neque aliquis locus alterius religionis per subiectionem nostro ordini societur. Licet tamen alicui abbati pro aliqua incommoditate intolerabili, consilio et assensu patris abbatis, abbatiam suam ad locum magis idoneum transferre, qui tamen ab aliis abbatiis nostri ordinis ad minus decem leugis Burgundiae distet, et duabus a grangiis, sive ille locus ad quem fit translatio alterius ante fuerit religionis, sive non ; ita quod priorem locum vel omnino deserat, vel in eo grangiam faciat, si ultra dietam inter se non distent. Nulli enim licet a modo ab abbatia sua ultra communem dietam grangiam facere. Sciendum etiam quod non licet per manum fugitivi nostri ordinis aliquem locum sive ad abbatiam, sive ad grangiam faciendam recipere. Loca tamen quae ante illud generale Capitulum aedificari coeperant, concessum est, ut si ante Capitulum generale subsequentis anni honeste et secundum instituta ordinis fieri posset, in abbatiam surgerent. Quod si ante illud Capitulum convenienter, ut dictum est, accepta loca in abbatiam surgere non possent, ex tunc remota omni dispensatione dimmitterentur, nisi grangia ibi secundum Ordinem fieri posset. 2 Quando vel quibus maior cellerarius computare debet ? Maior cellerarius semel in mense, vel saepius si Abbas voluerit, de omnibus quae accepit vel expendit Abbati vel quibus iusserit computet. Alii autem sive grangiarii, sive qui aliquibus praesunt operariis, in praesentia cellerarii vel quibus cum eo iusserit Abbas, similiter faciant. Substantiam vero monasterii vel in nummis vel in alia pecunia, is cui iusserit Abbas custodiat. Ipse autem Abbas aliquos de suis monachis pecuniae conscios secum habeat. 3 De poena loquentium ad mensam. Omni tempore secundum Regulae praeceptum decet monachum silentio studere, sed maxime nocturnis horis et ad mensam. Eapropter ordinamus ne monachus sive conversus ad mensam loquatur, nisi forte in via constitutus si non habuerit qui signa sua intelligat, singula verba dicendo ut aquam, panem et vinum, et cetera comestioni tantum necessaria breviter et silenter requirat. Qui vero aliter fecerit, in ipsa refectione vino abstineat. Quod si vinum non habuerit, uno pulmento si duo habuerit careat. 4 Cum quot monachis liceat Abbati hospiti simul loqui. Constituimus ut nullus Abbas ad aliam domum veniens, monachum de labore sine licentia retineat, nec cum pluribus simul quam cum duobus loquatur, praeter Abbates visitatores. Quos ei in auditoria, vel in locum proximum auditorio monachorum evocare liceat. Ceterum per curiam vel in infirmitorium, aut extra terminos sine Abbatis licentia vel prioris si Abbas defuerit, monachum ducere, exceptis ut diximus visitatoribus nulli liceat. Dum autem Abbas cum duobus loquitur, si tertius supervenerit, stando breviter si necesse sit loqui poterit, sed consedere etiam rogatus non presumat. Infirmis vero de infirmitorio vel cum duobus tantum vel cum singulis loqui poterit sive sit sanus sive infirmus, exceptis servitoribus qui ei deputantur si in infirmitorio fuerit, sed nullus nisi iussus vel evocatus ab eo accedere ad eum praesumat. Similiter infirmis et servitoribus eorum in infirmitorio vel iuxta, et hoc [cum] tantum duobus abbas hospes loquatur, exceptis his qui ei, si in infirmitorio fuerit, deputantur, nullus nisi iussus et evocatus ab eo ad eum praesumat accedere. 5 De lumine oratorii. Lampadem tam die quam nocte iugiter ardentem in oratorio, qui voluerit et potuerit, habeat. 6 Quibus diebus commemoratio beatae Mariae intermittenda sit, et quibus dicenda. In vigilia Natalis Domini ad laudes commemoratio beatae Mariae intermittatur usque in crastinum Epiphaniae ; et tunc ad laudes incipiatur. Similiter in Coena Domini ad laudes intermittatur usque in quintam feriam post diem Paschae, et tunc ad laudes dicatur. In vigilia quoque Ascensionis Domini, intermittatur ad vesperas, et in crastino Ascensionis agatur ad laudes. In vigilia Pentecostes ad vesperas intermittatur usque in quintam feriam ; et tunc ad laudes reincipiatur. In festo quoque Omnium Sanctorum et in omnibus solemnitatibus sanctae Mariae intermittatur. Per octavas etiam Assumptionis ipsius non fiat, praeter propriam de octavis. 7 Quae antiphonae assidue ad commemorationem dicantur. Privatis diebus et festis duodecim lectionum quibus laboramus, ad vesperas dicatur *Sancta Dei genitrix*, ad laudes *Beata Mater*. In sabbatis vero et diebus dominicis et festis quibus non laboramus, ad utrasque vesperas dicatur *Sancta Maria succurre*, ad laudes *Beata Dei genitrix*, versus *Ave Maria*, collecta *Concede nos famulos*. Per Adventum autem dicitur collecta *Deus qui de beatae Mariae*. Versus vero et antiphonae non mutantur. Et sciendum quia omni die quo de beata Maria commemoratio fiet ad laudes, dicetur et ad missam collecta, exceptis tribus vigiliis Pentecostes, Assumptionis sanctae Mariae, et Omnium Sanctorum. Sciendum etiam quod omni die quo cantatur missa quotidiana pro defunctis, et de sancta Maria cantatur. Die vero Natalis Domini, Paschae et Pentecostes, hebdomadarius eiusdem missae cantet de festo, et dicat collectam de sancta Maria. In Adventu autem et in omnibus solemnitatibus sanctae Mariae et per octavas Assumptionis eiusdem, eadem missa quae in conventu canitur, et privatim dicetur. 8 Anniversaria dies abbatum defunctorum singulis annis in capitulis suis pronunciabitur, et pro eis oratio iniungetur. 9 Nullus prior in minutione convocet multitudinem monachorum. 10 Nullus praeter regem sive reginam, sive archiepiscopos et episcopos in nostris sepeliantur ecclesiis. 11 Qui in domibus nigrorum monachorum scienter sagimen comederint, septem sextis feriis in pane et aqua ieiunabunt. 12 Loquentes ad mensam ubi ubi, aut vinum in taberna vendentes, sententia quae olim de talibus lata est puniantur. 13 Coquus abbatis et qui vocantur ad mensam eius, si in refectorium redeunt, non perdunt versum. 14 De votis et poenitentiis in saeculo acceptis potest abbas disponere prout voluerit, si ad conversionem venerint. 15 Nemo intret in chorum ad laudes XII lectionum. 16 Prohibetur ne abbas ordinis nostri induatur cappa serica, nisi ad benedictionem suam tantum. 17 Prohibetur etiam ne abbas habeat saeculares servientes in hospitio, nisi pro multitudine hospitum. 18 Caveatur omnino ne pulli equorum venundentur extra terminos abbatiarum et grangiarum nostrarum. 19 Ad missam B. Mariae tam privatim quam in conventu cantore incipiente *Salve sancta parens*, omnes qui affuerint tam in choro quam extra chorum, praeter sacerdotem et ministros in albis indutos, petant veniam, semel videlicet ante versum, et privatis quidem diebus super genua, festis vero super articulos. Similiter et ad commemorationes quae fiunt singulis diebus ad laudes et ad vesperas, quando antiphonae inchoantur, ubicumque cantaverint, nisi gravis infirmitas obstiterit, vel in via directi fuerint. 20 Ad missam cotidianam pro defunctis, si praesens defunctus fuerit, collecta, *Omnipotens sempiterne Deus*, pro eo secunda dicatur. 21 Sabbato infirmi a carnibus abstineant, exceptis his qui tanta ac tali invalitudine laborant, ut aliud quid gustare non possint. 22 Abbates ad capitulum venientes secum non adducant monachos, sed conversos, sine certa necessitate, excepto abbate Savigniacensi, cui hoc permissum est ab antiquo. Qui autem aliter fecerit, veniam petat in capitulo generali. 23 Quando campana pulsatur in elevatione hostiae salutis, omnis petat veniam, praeter eos qui sunt in dormitorio. 24 Liceat cuilibet abbati vel priori, si abbas defuerit, auferre habitum monacho fugitivo etiam revertenti. 25 De Saracenis antiqua sententia teneatur, scilicet ut nec emantur, nec baptizari prohibeantur. 26 Cum statutum sit a capitulo generali ut creationes et electiones abbatum non fiant, nisi in domibus quae vacant ; tamen auctoritas Capituli generalis dispensat circa illas quae a matribus ultra XV dietas distare noscuntur : in quibus si seniores domus illius quae vacat, in patrem abbatem vota sua transtulerint, poterit illuc pater abbas abbatem dirigere. 27 Sententia de reaedificandis capellis intelligitur tantum de illis quae sunt intra grangias. 28 Sententiae quae lata est de abbatibus ad capitulum venientibus, ne infra Capitulum generale plusquam duas noctes morentur in Cistercio, nisi in infirmitate vel necessitate detenti, additum ut a vino abstineant sine dispensatione, quamdiu ibidem fuerint demorati. 29 Abbates venientes ad Capitulum qui introducunt servientes in equis tempore capituli generalis, contra instituta eiusdem capituli, veniam petant super hoc, ad nutum capituli satisfacturi.
*Textus ex ms. 1402 Bibl. nat. Parisiis, n. a. l. fol. 2 (XII° s. Cf. supra ann. 1152) ; coll. edit. Ughelli, *Italia sacra*. Venetiis, 1717, t. I, p. 65 ; Manrique, *AC.* ann. 1153, cap. V, n° 1 ; *PL.* t. CLXXXII, col. 694. Amantissimis in Christo patribus G[osvino] cisterciensi, B[ernardo] claraevallis abbatibus, totique capitulo cisterciensi ad honorem Dei congregato, Hugo Dei gratia Hostiensis episcopus, unitatem spiritus in vinculo pacis. Sicut sacra docet auctoritas, omnis caro fenum et omnis gloria eius quasi flos feni. Breves dies hominis sunt, transit homo velut umbra, numquam permanet in eodem statu, deficit ut fumus, cadit ut folium quod a vento rapitur. Decus Ecclesiae, pater iustitiae, amator religionis et patronus qui superborum et sublimium colla propria virtute calcaverat, qui super solium David et super regnum eius sedebat, ut Ecclesiam sibi commissam, quam ad sublimem statum reduxerat, confirmaret et corroboraret ; pater, inquam, noster ac defensor, felicis memoriae papa Eugenius, trabea carne exutus, VIII° idibus iulii carne immactatus migravit ad Christum. Exivit Christo obviam in aera et sic semper cum Domino erit, agnum secuturus quocumque ierit. Cuius exequiae, praeter spem omnium, iam fere enim senatum adnihilaverat, praeter morem consuetum, ita per biduum sunt a clero et populo celebratae, ut iam crederetis regnantem cum Christo in coelo, qui mortuus ita colebatur in terris. O quantus erat luctus omnium ! Quanta praecipue lamenta pupillorum et viduarum ! iam diceretis esse cum Deo, qui ita lamentabatur a populo. Procul dubio ereptus est a laqueis venantium ; contritus est laqueus, et ipse liberatus est, raptus, ut credimus nos qui eius conscientiam noverimus, usque ad tertium coelum, non relinquens nos orphanos, ut quidam autumant. Rogabit enim Dominum patrem et Unigenitum cum Sancto Spiritu qui est Deus benedictus in saecula, cum quo est, pro nobis. Vos autem, de quorum collegio ipse est electus, ut sederet super principes terrae et solium gloriae teneret, orate pro eo, constituite perpetua beneficia, ut Dominus sibi indulgeat et coronam gloriae sibi augeat. Pro magistro et fratre nostro similiter orate ; pro nobis vero qui in hac valle miseriae, in hanc regionem dissimilitudinis et in medio pravae nationis remansimus et pro Ecclesia romana, quae ex tam alto gradu tam brevi spatio usque in profundum abyssi fere cecidit, nihilominus rogamus oretis, ne demergatur in profundum huius magni maris, in quo sunt reptilia quorum non est numerus. Praeterea vos obnoxie rogamus quatinus, si parvitas nostra quidquam in oculis vestris potest, petitiones quas latores praesentium pro domo Sancti Anastasii et pro domo Novaefossae et pro domo de Casamarii vobis facient, benigne et efficaciter exaudiatis. Alioquin sciatis quod inde magnum sentitis scandalum.
*Haec epistola legitur in iam laudato ms. 1402 (*P*8). fol. 2*v*, et edita fuit a Loewenfeld in *Archivio della Società romana di storia patria*. t. IV, pg. 403. Domino et patri reverendissimo Anastasio dei gratia Summo Pontifici, frater Gozoinus cisterciensis et humilis conventus abbatum in capitulo congregatorum, quicquid possit orationis et obsequii. Suscepimus scripturam reverentiae vestrae sed et decessoris vestri beatae memoriae domini Eugenii pro fratribus Sancti-Anastasii. Audita proinde eorum necessitate, non tamen praesumpsimus apponere manum aut confirmandae dispensationi aut fratribus revocandis, quod absit, propter illas incommoditates. Quo circa supplicamus vestrae Beatitudini ut domum ipsam secundum domini Innocentii donationem et domini Eugenii confirmationem Claraevallis ecclesiae et ordini nostro, in his quae ad animarum curam et disciplinam religionis pertinent, confirmetis. De facienda autem dispensatione ut possessiones suas retineant in beneplacito vestro et in vestra relinquimus potestate, ut vestra auctoritas et dispenset et facta confirmet dispensationem.
*Ex eodem ms. 1402, *P*8, fol. 3 ; edit. Loewenfeld *ibidem*, ut supra. Frater Gozoinus cisterciensis et humilis conventus abbatum in capitulo congregatorum. Dilectis fratribus Benedicto priori et conventui, salutem in domino. Venerabilis frater noster Everardus, abbas vester, statum domus vestrae et omnes incommoditates nobis diligenter exposuit, sed et litteras patris nostri beatae memoriae Eugenii et domini, qui nunc est, Anastasii, nobis ostendit ad idem negotium pertinentes. Compatimur vestrae necessitati nec relevationem vestram ullo modo nobis credimus praesumendum, tum propter devotionem domini Innocentii qui locum dedit, tum propter singularem reverentiam domini Eugenii qui in eo strenue conversatus et ex eo assumptus est. Attamen veriti sumus necessariae licet dispensationi manum nostrae confirmationis apponere, ne praesumptionem redolere aliquibus videatur. Scripsimus autem ad dominum Papam, ipsius arbitrio et potestati dispensationem hanc relinquentes, ut quae ipse inde fecerit et apud nos et apud vos ratum deinceps sine aliquo scrupulo teneatis de his possessionibus, quas in praesenti habetis, ita ut cura animarum et disciplinae custodia nobis ab eodem Summo pontifice confirmetur.
Albericus monachus Trium Fontium in suo Chronico ad annum 1153 haec habet : Eodem anno, quaedam virgo Christi Hildegardis de Alemannia, cum esset valde magni nominis, Spiritu Sancto inebriata, per Capitulum et seniores *cistercienses,* qui litteras suas ei miserant, *sciscitata* et rogata, ut secundum quod Deus ei manifestaret, rescriberet eis si quid esset in Ordine quod Deo displiceret, rescripsit epistolam istam in persona Domini nostri Iesu Christi cisterciensi Capitulo in haec verba : Ego fons vivus, dico ad illos, qui propter nomen meum tunica mea induti, peregrini sunt in vexatione mundi. O quam plangendum et lugendum, quod celum ruptum est, et quod dies obscurus est ! Nunc ergo denarius revocandus est in atrium vocis laudis. O filii Israël, quare corrumpitis dulcissimam charitatem, quae in me alto in profundum aspiciente fluit plenissimo opere. Et quia ipsa fluit in me, ideo fluunt etiam de ipsa aquae vivae. Ipsa autem stat in forma virgae, quia sicut in virgine dulcissimi amplexus sunt propter integritatem eius, sic etiam charitas habet dulcissimos amplexus virtutum. Sed modo luget, quoniam temerarii scindunt illam per garrulitatem murmurationis suae. Unde etiam fugit ab eis in altitudinem illam unde venit et plangit, quia filii ipsius, quos plenis uberibus enutrivit, deficiunt, nolentes tergi a putredine volantium mentium. O ipsi miseri : quare adiungunt se miseriae alienationis et peregrinationis, auferentes se de visceribus regalium nuptiarum novae sponsae, quae semper preparata est Sponso suo, sicut virgo viro suo, cum illi nondum in cognitione coniuncta est, sed cum adhuc in integritate sua incorrupta manet ; et isti a sponsa illa se separant, et ideo obtenebrati et obnubilati sunt, quasi celum fregerint. Quid est hoc ? Sicut firmamentum celi in omnibus ornamentis suis, scilicet in sole, in luna et stellis illustrat orbem ; et sicut faber de lignis facit ligna, de lapidibus lapides, et de aliis instrumentis alia instrumenta, sic et isti deberent reliquo populo lucere et bonum iter ostendere ; sed charitas in eis scissa est, ita quod virginitas quae deberet in eis lucere sicut sol, et viduitas sicut luna, et reliquus populus sicut stellae in lumine suo, deficiunt, quia dulcia materna viscera illos non calefaciunt, sed tortuosa mulier plena rugis et nigredine, plena vipereis moribus ac stridentibus dentibus horribilis existens in his omnibus quae facit, pessime istos secundum mores porcorum emittit ; qui debuerunt sancti et electi et relinquentes seculum esse. Ipsi enim vestem innocentiae scindunt in semetipsis in spinatis moribus, in iracundia, et corrumpunt vitalia sua in ira. Viventes oculos suos in desperatione excaecantes et omnia indumenta sua per stultitiam morum coinquinantes, et se sapientes super magistros suos existimantes. Heu ! heu ! filii Israël, in primo ortu vestro nonne constituit vos sicut mysticum donum Dei, quoniam mitissimus Pater voluit in vestro angelico Ordine antiquum serpentem superare, qui pessimum morbum praesumptionis, velut putridum cadaver, in seipso evomuit ? O pulchri flores, et socii angelorum, quare comeditis cibos serpentis, videlicet in alterutrum quaerentes torpentem et furentem societatem magnorum schismatum, quasi mortiferum scelus ? Et cur ascenditis inquietos mores frequentis interrogationis, et investigationem multarum vanitatum, non discernentes unicuique homini datum suum, secundum mensuram suam ? Ambulate convenientia et aperta itinera, sine volante vento sparsionis. Sed vos ubicumque vanum montem invenitis, illum apprehenditis, et eum confirmatis sine mora, et in eo fabricatis, ab eo non cessantes, sed in vanum in ipso laboratis, sicut et inutilis faber, qui inutile vas componit, quod stare non potest, quia instabile est. Nunc ergo, o filioli mei, apprehendite pulchram matrem vestram, scilicet amicam meam charitatem, et amplectimini eam. Dico autem vobis : Quidam in velocibus equis sedentes, et pretiosis et fortibus armis armati fulgentes, ad Occidentem se verterunt, ut contra illos pugnarent qui ab Occidente veniebant. Ad dexteram eorum vallis erat multae longitudinis ; velut profunda via erat ; et ad sinistram eorum, silva magna et alta, tota in ramis suis nive perfusa. De qua plurimi homines, parvi et inermes, exeuntes, ut armatos illos viderent, in silvam multo pavore fugerunt, dicentes : Wach ! qui sunt isti ? Sed ut ipsi eisdem armatis terrorem incuterent, magnos strepitus et sonitus in eadem silva faciebant. Unde quidam eorumdem armatorum indignati, gladios suos extrahentes, eos ad feriendum vibrabant. Et facta est vox ex alto dicens : Convertite gladios vestros in vaginas, usque ad tempus temporum eradicationis. Et illi gladios suos in vaginas remiserunt. Et ecce quidam alii, toto corpore nudi, in equis sedentes, circa pectus et circa ventrem modico panno tantum obtecti, venerunt. Quos ut illi qui in silva erant viderunt, ad ipsos cucurrerunt, et equos eorum per collum et per caudas capientes, sed et ipsos nudos per crura et per pedes eorum tenentes, magnos saltus et cachinnos in lusibus suis cum illis et illi cum istis faciebant, dicentes : O socii, nobiscum ludite. Deinde quidam illorum armatorum, armis suis fatigati, ad vallem hanc quae iuxta ipsos erat, diverterunt ; et de equis descendentes, et arma sua quae multo fulgore radiabant exuentes, ea deposuerunt. Et ita in otio in eadem valle sedentes, dixerunt : Quis potest cum his parvulis semper pugnare ? Sinamus ergo eos ludere. Quod ut idem parvuli homines in silva euntes viderunt, ad ipsos cucurrerunt, et ludos suos circa eos faciebant. Sed isti nec cum illis ludebant, nec eos a se discedere cogebant ; sed tantum armis suis depositis, in otio sedebant, ludos istos inspicientes. Et iterum sonuit vox ex alto dicens : Isti qui arma sua deposuerunt, non debent vocari principales magistrati in palatio regis, quia fatigati sunt ad praelium. Nunc, o filii mei, attendite, intellectus iste est ad vos. Nam boni et utiles praelati et caeteri qui saecularia contemnunt, in veloci cursu bonorum operum, cum diligenti custodia armati, sedent, ut contra diabolum pugnent. Ad dexteram eorum est via rectitudinis, et ad sinistram inquietudo multarum vicissitudinum, de quibus multa vitia procedunt ; quae eosdem armatos multociens territa fugiunt, et multociens eis terrorem suum in insania sua incutiunt. Unde quidam eorum indignati, cum iniuriam sibi illatam patienter sufferre nolunt, se ad vindictam praeparant ; sed divina inspiratio eos monet, ut quiescant, usquedum Deus per gratiam suam easdem iniurias eradicet. Et sic a commotione vindictae suae cessant. Et quidam alii qui terrena despexisse videntur, in vanum hoc modo se curare ostendunt, cum nudi a bonis operibus sint, quamvis se in simulatione tegant : quapropter et vitia illa eos derident, et cum eis in magna irrisione ludos suos exercent. Sed et quidam praedictorum praelatorum et caeterorum, qui terrena omnino despexisse debuerant, taedio fatigantur, et in recto itinere diligentiam bonae custodiae deserunt, et negligenter vacantes, dicunt quod cum vitiis illis semper pugnare non possint. Unde et eadem vitia eis illudunt ; sed tamen ipsi nec illa pleniter suscipiunt, nec omnino a se ire faciunt : sed in torpore negligentiae sedent. Quapropter, ut aperte ostenditur, nec utiles magistri, nec utiles pugnatores coram Deo sunt, quia ad salutem suam in taedio torpescunt. Intellectus iste, o sectatores tunicae meae, ad vos tendit. O spiritales populi, qui dicitis vos bene et recte incedere, cur non imitamini opera Agni, qui fuit mansuetus, mitis, humilis, castus, et obediens praecepto Patris sui, et patiens ad sacrificium corporis sui pro nobis. Surgite ergo, sicut vos primum plantavit mysticum donum Dei ad consortium angelorum. Vos enim interdum nescitis quid facitis, volentes montem ascendere, quem apprehendere non potestis, unde etiam interdum ruitis in vallem, quia incipitis quod perficere non potestis. Sed et in mente vestra inquieti estis, volentes sancti esse, ubi non sunt merita, nec merces boni et recti operis. Quapropter estis sicut alieni, qui volunt habere quod non possunt capere. Convalescite ergo, et confortate corda vestra, et currite vias Dei, quoniam merces dabitur illi qui operatur, non illi opus quaerit, quasi illud videat in speculo, unde etiam decipitur in aestimatione sua.
*Sequentia statuta anni sunt incerti, sed ad annum 1154, vel 1155, vel 1156 pertinere videntur, siquidem inter documenta leguntur quae post 1153 et ante 1157 scripta fuerunt, nempe in supra laudato ms. 1402, Bibl. nat. Parisiensis, fol. 3 : *P*8. 1 Quando in crastinum nihil agetur de dominica R[e]m[anente] de IIII dominicis ultimis quae de XX et VIII supersunt quia non habent propria officia, nullum legendum est. 2 In vigiliis Pasche et Pentecostes in primo loco pronuntietur officium de nona. 3 Qui ex indulgentia sedet in choro antiphonam aut psalmum imponat in ordine quem ei ex indulgentia competit, non autem quo ad conversionem venit. 4 Pro ovibus tondendis aut pro vindemiis non eant monachi ad grangias. 5 Monachi vocati ad mensam abbatis si hospitibus supervenientibus revertuntur in refectorium, non amittant versum. 6 Monachus qui in levi culpa fuerit, omnibus horis intersit toto corpore prostratus satisfaciens ; si autem festum fuerit, inclinet tantum. 7 Laici et novicii non legant ad collationem. 8 Nemo *fideiussor* fiat pro aliquo nisi ordinis nostri. 9 Nemo fidem det nec iuramento quid confirmet. 10 Nemo clamorem aut litteras pro saeculari vel alterius ordinis contra aliquem nostri ordinis deferat. 11 Ante orationem nemo aliquem osculetur. 12 Monachi vel conversi qui ad grangias pergunt ea die reddituri ad grangiam prandeant. 13 Abbas qui perdit collationem ad gradum ibit. 14 In antiphona *Clementissime Domine*, ad : *Domine miserere super peccatore* petat conventus veniam super genua. Si autem in luteo loco steterit, super articulos tantum inclinet. 15 Visitatores non audiant confessiones nisi patres abbates fuerint. 16 Si quem novitium XV annos aetatis aut eo amplius habentem facies sua aut totius corporis qualitas suspectae aetatis reddiderit, a patre abbate poterit eiici. 17 Minuti in aestate post evangelium mixtum sumant, quando conventus ieiunat. 18 Qui egressus foris ordinatus fuerit, ordines quos foris accepit, in perpetuum amittet. Administrare tamen poterit in ordinibus illis quos prius habuit, si abbas voluerit. Si autem sacerdos fuerit, ultimus sit in ordine sacerdotum. Hic, si quando vice diaconi ministraverit, uno solo humero utatur stola. 19 Adolescentiores abbates non cito ordinentur. 20 Novitii non pernoctabunt ad grangiam tempore messionis. 21 In purificatione ad candelas osculetur manus abbatis. 22 Sepultus erga quem proprietas inventa fuerit de atrio eiiciatur. Conscii per totum annum ieiunent VI*a* feria in pane et aqua, et sint ultimi in ordine suo. 23 Spondere vel respondere pro saecularibus, sive ex coactione vel impositione dare aliquibus potentibus personis, non licet. 24 Non conceditur mulieribus pernoctare ad fores nostras nec in aliqua domo nostra extra portam, etiam si extra curiam fuerit. Si tamen talis matrona fuerit quae digna videatur, ad villam comedat et necessaria ei ministrentur. Quod si non consenserit, nihil ei humanitatis exhibebitur, immo a nostrarum orationum communione excludetur. 25 Si quis de ordine exierit vel proiectus fuerit, si lepra in saeculo tactus fuerit, nihilominus usque tertio recipiatur. 26 Ubi plures abbates fuerint, unus solus loquatur et ille pitantias mittat non alii. 27 Quando sacerdos ministrat vice diaconi, stola non sicut diaconi sed circa collum utatur. 28 Prohibeantur multiloquia monachorum in adventu abbatum. 29 Anniversarius dies abbatis pronuntiandus est. 30 Praecipua festa intelligenda sunt in quibus habetur sermo in capitulo. 31 Scriptores extra terminos non scribant, non libros ligent, nec hostiae fiant. 32 Defuncto quolibet nostri ordinis abbate, excepto cisterciensi, abbas ad cuius curam defuncti specialiter pertinet locus advocetur ut eius praesentis consilio regularis a fratribus fiat electio. Quamcumque vero personam de quovis cenobiorum cisterciensium elegerint sine contradictione recipiant ; nam de ceteris monasteriis abbatem sibi sumere, aut suos aliis ad hoc ipsum monachos dare cisterciensibus non licet. 33 Pro pace Ecclesiae dicant monachi singulis diebus psalmum *Deus misereatur*. Ad *Gloria Patri* flectant genua, deinde *Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison, Pater noster, Fiat pax in virtute, Et abundantia, Domine exaudi orationem, Et clamor, Oremus, Ecclesiae tuae Deus preces placatus admitte ut destructis adversitatibus universis secura tibi serviat libertate. Per Dominum.* Hoc ipsum dicant qui in via sunt. Ad omnes vero missas, praeter ad maiorem in festis diebus, dicatur : *Ecclesiae tuae Deus*, et veniam petant omnes ; laici dicant *Pater noster*, et *Miserere*. Et hoc tamdiu fiat donec Deus pacem restituat. 34 Pro rege Franciae et episcopo Cenomanensi fiet, cum obierint, quantum pro monacho. 35 Ad missas privatas dicent sacerdotes pro regibus propriam collectam tribus diebus ; si propria defuerit, aliquam de familiaribus.
*Extat haec epistola apud Somménil, *Chronicon Valassense truncatum a R. P. Arturo du Monstier in sua Neustria pia*. Rothomagi, 1868, p. 103, ex charta ms. Archivi publici regionis Seine-Inférieure. Dilectae in Christo Dominae M[athildi] imperatrici et matri regis Anglorum Fr[ater] L(ambertus) vocatus abbas de Cistercio et totius conventus abbatum Cisterciensis capituli, perpetuam in Domino salutem cum orationibus. Quia transit ad memoriam posterorum scripturae beneficio quod ex processu temporis antiquatur et senescit, tam sequentium quam praesentium, memoriae alligare curavimus, quod assensu communi et beneplacito omnium nostrum, abbatiam de Voto, sine omni controversia et retractatione tam abbatis de Eleemosyna quam abbatis de Bordesleia, abbati de Mortuo-Mari concessimus, et vestrae pacis et voluntatis intuitu ipsam concessionem sigillo nostro confirmavimus.
1 Abbatibus et monachis qui in via sunt vel in grangiis, si conventus defuerit, licet simul cantare horas de S. Maria, et officium pro defunctis. 2 Nullus abbas alienum monachum de Ordine nostro faciat ordinari sine consensu abbatis sui. 3 Non licet monacho in proxima grangia pernoctare, nec pro capitulo tenendo, nisi distet ab abbatia per dimidiam leugam. 4 Qui lanam vel aliud vendunt, non ideo amplius accipiant quam credunt, nec ultra quindecim dies ibi morentur. 5 Nullus abbas guerrientibus aliquid det vel accommodet tempore guerrae. 6 Vadimonia sive gageriae ulterius non accipiantur, exceptis decimis propriis, feodis et pasturis. 7 Abbas vel monachus Ordinis nostri non baptizet infantem ; nisi in articulo mortis, si presbyter defuerit. 8 Qui greges porcorum nutriunt, alios deinceps porcos non emant ad ducendum in alienas pasturas. 9 Numquam deinceps fiat mensuratio leugarum funibus vel perticis, sed visu arbitrorum omnis de hoc querela terminetur. 10 Novem dies possunt feminae nostras intrare basilicas, cum noviter dedicantur. 11 Coria emere licet etiam ultra quatuor dietas in nundinis nominatis. 12 Portas vel ostia ecclesiae suae albo colore qui voluerit, poterit colorare. 13 Abbates qui ad Capitulum non venerint, nec miserint eo anno quo debent venire, a die Capituli Cisterciensis in stallum abbatis non intrent, et omni sexta feria ieiunent in pane et aqua, donec Cistercium venerint. 14 Nullus abbas vel monachus sive conversus nostri ordinis extra infirmitoria nostri ordinis carnes comedat. Quod si alicuius episcopi iussu, vel indignatione, aut excommunicatione fecerit, pro singulis vicibus quibus carnes comederit, tres dies ieiunet in pane et aqua, et hanc poenitentiam praecipienti praedicat. Et si abbas est, in capitulo Cisterciensi inde veniam petat ; si monachus vel conversus, in suo capitulo. 15 Cruces cum auro non habeantur, nec tam magnae quae congrue non portentur ad processionem, sed ad altare ponantur. Item aureae vel argenteae cruces notabilis magnitudinis non fiant. 16 Turres lapideae ad campanas non fiant. Domus extra portam cadant. 17 Quando aliquis episcopus in ecclesia nostra missam celebrat, monachi nostri non induant cappas vel dalmaticas. 18 Quotiens pronunciantur in capitulo festivitates S. Mariae, videlicet Assumtio, Nativitas, Purificatio, et Annunciatio dominica, inclinetur ab omni conventu. 19 Coria tannata nec nostra nec aliena nulla omnino nobis licet vendere, neque lanas quas emerimus. 20 Qui per dominum papam vel alios episcopos vel alios principes petunt aliquid a Capitulo contra formam ordinis, nullomodo petita obtineant. Si quid tamen obtinendum videtur, hoc modo in manu capituli sit, ut alteri cui Capitulum voluerit tradat. 21 Campanae nostri Ordinis non excedant pondus quingentarum librarum : ita ut unus pulset, et nunquam duo pulsent simul. 22 Nullus de ordine nostro pro aliqua persona vel ecclesia, nisi forte de ordine nostro, fideiussorem vel responsorem se constituat. 23 Nullus nimis juvenis et puerili facie abbas constituatur. 24 Temporibus quibus prandetur, licet monachis etiam non accepta licentia prandere in grangiis eiusdem domus. 25 Abbati non detur osculum, nisi prius oratione facta. 26 Qui in levi culpa est, de labore remaneat propter satisfactionem. Qui etiam cum satisfacit, toto corpore extenso prosternatur quando conventus prosternitur super formas. Ceteris vero diebus stans incurvetur. 27 Nemo clamorem vel litteras pro quolibet saeculari, contra aliquem ordinis nostri ad Capitulum deferat. 28 Potest pater abbas eiicere novitium ubi inordinate receptum invenerit ; non enim debet novitius recipi minus quam decem et octo annos habens, nec talis quem ter in die comedere opus sit. 29 Artifices intra claustrum vel tam prope operentur ut ad horas regulares possint occurere. 30 Aliquis monachus lapsus in fornicationem et publicatus, in ea domo ubi hoc ei accidit non remaneat, sed in aliam domum ordinis nostri transmittatur, ad priorem non reversurus, nisi per generale Capitulum. 31 Veniam petat in capitulo qui lectionem, vel responsorium, aut *Venite* alii iniungit, si tamen extra chorum non est. 32 Abbatum nostrorum anniversarium in capitulo pronunciamus. 33 Cum ex regulae auctoritate duobus pulmentis coctis debeamus esse contenti, et ipsa propter diversorum infirmitates concedantur, ut qui ex uno non possit, ex alio reficiatur ; honestum satis est et consentaneum rationi, ut occasione abbatum vel hospitum, si forte supervenerint, modum non transgrediamur ; sed sicut ait B. Benedictus, servata in omnibus parcitate vivamus. Statuimus itaque ut nulli abbati vel monacho, vel converso ordinis nostri, vel in refectorio, vel in hospitio, vel in grangia, vel ubicumque nos nobis escas ministramus, amplius quam tria pulmentaria demus ; sed neque hospitibus aliis, nisi forte adsit aliquis episcoporum vel principum. In refectorio tamen, si conventus vel servitores comedunt, licet abbati vel fratri hospiti quartum apponi pulmentum, si iussum fuerit, propter distributionem simul comedentium. Et sciendum quod flatones et pastillos, vel caseum si non est in pulmento, pro pulmentis intelligamus. Butyrum vel poma quaelibet, aut herbae crudae in hoc numero non computantur. Infirmis hospitibus vel fratribus in infirmitorio non tenebitur lex ista. Si quis vero transgressus fuerit hanc constitutionem, si monachus est, una die sit in levi culpa, si conversus, una die in pane et aqua. 34 Abbates nostri Ordinis ad Capitulum venientes, si citra Alpes et mare habitant, sine monacho et garcione, sicut Cistercium veniunt, sic veniant. Qui ultra mare et Alpes habitant, si plures adducunt in itinere, non eos adducant in domos proximas Cistercii, de Firmitate, de Pontiniaco, de Claravalle, de Morimundo, vel quae sunt inter eas et Cistercium, sed simpliciter sicut Cistercium veniunt intrent ad eas cum duobus equis et uno garcione et famulo, si conversum non habent. Ipsis vero concessum est, ut si conversos suos vel alios mutatos in via infirmitate detentos ad Capitulum adducere non potuerunt, garciones suos Cistercium introducant. 35 Multa de mercatoribus nostris querela est, multa confusio. Quia tamen ad nundinas nominatas interdum mittere fratres nostros coemendarum mercium quibus utimur necessitas persuadet ; hoc saltem consentiamus, ut nihil omnino vendamus in eis ; sed cum vendimus res nostras ubi ubi, caveamus inhonestas commutationes, quas iterum venumdare debeamus, nec accipiamus in precio nisi aurum, argentum, aut nummos, vel tales merces quibus in ordine ordinate utimur. Constituimus etiam ne quoquo modo res nostras venales transmare convehamus. 36 Molendinos vel ceteras possessiones quas secundum ordinem tenere non licet, alicui personae concedi in vita sua, ut ad monasterium denuo revertantur, omnino non licet quia non est hoc alienare a se possessionem, sed locare. 37 Pulli equorum sic vendantur, ut si frenum eis imponitur ut domantur, saltem sella eis non imponatur, ut ad currendum erudiantur, nec cooperturas habeant. Non ducantur ad vendendum extra fines abbatiarum vel grangiarum nostrarum, et cum mutaverint quatuor dentes, tunc vendantur antequam alios mutent, nisi forte ad proprios usus retinere velimus. 38 Crociones id est vetulos boves emere conceditur, ne longius coria perquiramus, sed non pro hoc ultra dietam ab abbatiis vel grangiis nostris procedamus. 39 Ruptis sicut interdicitur incisio, ita combustio. 40 Quicumque abbatum Ordinis nostri in adventu et quadragesima comederit vel pernoctaverit extra domos nostri Ordinis, nisi ab episcopo suo vel principe vocatus fuerit, vel causa abbatis infirmi visitandi, vel novitii benedicendi, vel abbatis ponendi, vel scandali orti in aliqua domo nostra sedandi, vel pro pace terrae perrexerit, tribus diebus ieiunet in pane et aqua. 41 Monachus vel conversus qui saecularem hominem in ira vel *perturbatione* percusserit, uno anno sit ultimus in congregatione. 42 Servientes saeculares qui cum abbatibus vel monachis seu conversis nostris equites, seu pedites vadunt, tinctas vestes non hebeant, nisi nigras et acuminatos cultellos non habeant, vel enses, nec notabiliter compti cum eis vadant. Si quis abbas vel monachus seu conversus tales duxerit, quamdiu eos secum habuerit, omni sexta feria ieiunet in pane et aqua. 43 Nullus eat ad curiam domini papae, nisi cum proprio episcopo, nec monachum, nec conversum mittat sine consilio Capituli generalis. Quod si subita vel inevitabili necessitate praeventus hoc expectare nequiverit, fiat hoc cum consilio domini Cisterciensis et quatuor priorum abbatum vel duorum si omnes adire non poterit. 44 Decretum est, et communi consilio confirmatum, ut apud Divionem tam in eundo ad Capitulum quam redeundo, nullus abbas, monachus vel conversus pisces faciat comparari, nec pisces ibi tunc temporis manducare praesumat, etiam si transmissi fuerint vel donati, nisi cum episcopo manducet. Nullus etiam ultra duas candelas accensas parietibus affigat, nec conversum suum ad serviendum sibi flexis genibus adstare permittat. 45 Abbas qui dimiserit abbatiam suam, infra XXX dies professionem faciat, et nihil ex omnibus sibi retineat aut reservet. 46 De medicis monachis vel conversis ab olim statutum est, ut extra domos suas pro medicinae opere non pernoctent, neque potionem saecularibus dent. 47 Monachos vel conversos artifices ad operandum saecularibus concedi non licet. 48 De abbatibus qui domos suas nimiis obligant debitis, dictum est ut pater abbas in visitationibus inquirat statum filiae domus tam in temporalibus quam in spiritualibus, et si intellexerit debita modum excedere, vel occasionem debitorum irrationabilem, inhibeat filium abbatem et arguat secundum quod viderit expedire. 49 Sarraceni nec vendantur, nec prohibemus baptizari. 50 De pitantiis antiquus ordo servetur, ut nullo die expetantur, neque fiant nisi ad arbitrium abbatis, nec per abbatem continuentur tribus diebus. Nullus praeter abbatem ipsius loci et patrem abbatem, pitantias in grangiis faciat generales. Magister conversus vel hospitalis qui pitantiam fecerit generalem absque praecepto abbatis sui, per annum pitantia careat. Solitam pitantiam faciat hospiti, quae possit distribui duobus fratribus secundum ordinem. Prior, cellerarius, et magister conversorum similiter in grangiis non faciant generales pitantias. 51 Abstinentia in quadragesima ita observetur, ut omni sexta feria ieiunemus in pane et aqua, nisi forte sexta feria vel sabbato XII lectionum festivitas evenerit. 52 Monachus vel conversus cum necesse fuerit ipsum loqui in ecclesia, si praesens fuerit episcopus, petat ab eo licentiam ; sin autem, licentia abbatis sui vel prioris hoc faciat. 53 Qui de Ordine exeunt ita ut Ierosolymam eant, vel aliam peregrinationem aliorsum faciant, vel seipsos qualibet occasione faciunt abscidi vel incidi, sine omni personarum acceptatione de domibus propriis amoti, mittantur in alias domos ordinis perpetuo numquam reversuri. 54 Qui ante vesperas vel post de abbatia ad loquendum exierit, et eadem die reversurus ad collationem non venerit, tribus diebus sit in pane et aqua. 55 Eleemosynas Capitulo deferendas nullus quaerat, nulli dentur, sed omnium usibus, quibus missae fuerint, reserventur, aut dividantur. 56 Omnibus Ordinis nostri genus omne chyrothecarum tam de corio quam de panno interdicitur, exceptis artificibus, quibus illud genus conceditur, quod vulgo mitana dicitur. 57 Equi, boves, et carri episcopis vel aliis saecularibus non commodentur. 58 Nusquam in Ordine nostro habeantur mulieres quae mulgeant. Qui eas deinceps habuerint, quamdiu eas habuerint sint in pane et aqua, tam abbates quam priores et cellerarii. Qui vero iam velatas habent, nullas ulterius recipiant. 59 Abbatiae quae non sunt creatae in Ordine, molendinos teneant quamdiu Capitulo visum fuerit ; acquisitos autem postquam Ordini sociati fuerint, omnino dimittant. Qui eos deinceps tenuerint, *quamdiu* eos habuerint, omni sexta feria ieiunent in pane et aqua. Priores et cellerarii sint similiter in pane et aqua et cellerarius sit ultimus omnium. Id ipsum etiam de fullonibus sit dictum. 60 Sacerdotes noviter ordinati primas missas non nisi privatim cantare praesumant. 61 Falsarii cartarum vel sigillorum qui inventi fuerint, si clerici sunt, non ministrent nisi ad *privatas* missas ; si vero laici, ultimi sint in ordine per annum et utrique omni sexta feria ieiunent in pane et aqua, et nemo instrumentis illis utatur. 62 Abbatibus Scotiae conceditur, ut quarto anno veniant ad Capitulum. 63 Ad sepeliendum, non nisi fundatores recipiantur. Si quis tamen vivus adducebatur et mortuus est in via, nec sine gravi scandalo aut grandi periculo remitti potest ; qui eum sepelierit, in proximo Capitulo confiteatur factum et necessitatem. 64 De ieiuniis quartae et sextae feriae in aestate sicut in regula continetur, et sicut hucusque actum est, teneatur. 65 Minuti et infirmi non petant privatas venias donec intrent chorum, excepta oratione quadragesimae. 66 De diutius habitare in grangiis, quia multae sunt necessitates et certa diffinitio dari non potest, super conscientias abbatum relinquitur ut provideant secundum formam Ordinis ne scandalum oriatur, vel in sua domo vel in vicinis, alioquin a vicinis proclamati dure corripiantur. 67 Licet communicare conversos ab abbatia longe remotos extra abbatias in domo religiosorum, et cineres benedictos ad grangias ferre, si abbati visum fuerit. 68 In festis transpositis laborent conversi. 69 Servitoribus infirmorum post completorium in conventu cantatum, quando serviunt episcopis vel abbatibus nostri Ordinis, liceat bibere in refectorio vel ante refectorium. 70 Nullus accipiat hominium vel fidelitatem de terra ad altare. 71 Licet conversis quatuor tunicas habere, si abbati visum fuerit.
*Unus tantum codex, nempe *O*, quindecim statuta huic anno assignat et ex his iam undecim citata sunt tanquam ad annum praecedentem pertinentia, testibus supradictis codicibus *D*3*L*1*P*4 et illis quibus ipse Martène usus est pro suo *Thesauro* conficiendo (*M*). 1 Abbas vel monachus… etc. *ut ann. 1157, n° 7*. 2 Qui greges…, etc. *ut ann. 1157, n° 8*. 3 Qui equos habent et pullos, vendant eos antequam frenum vel sella imponatur eis, praeter eos quos ad usus proprios retinent. 4 Vetulos boves quos nominant crociones non emant fratres nostri Ordinis ut vendant. 5 Pelles nullas silvestres operentur fratres nostri, nec catinas, nec coninas, nec varias, nec grisias, seu alias eiusmodi, etiamsi qualibet occasione habere contigerit, nam omnino emere non licet. 6 Nusquam deinceps… etc. *ut ann. 1157, n° 9*. 7 Novem dies… etc. *ut ann. 1157, n° 10*. 8 Coria emere… etc. *ut ann. 1157, n° 11*. 9 Qui portas… etc. *ut ann. 1157, n° 12*. 10 Abbates qui ad Capitulum… etc. *ut ann. 1157, n° 13*. 11 Nullus abbas… etc, *ut ann. 1157, n° 14*. 12 Cruces cum auro et argento non portentur ad processionem. 13 Turres… etc. *ut ann. 1157, n° 16*. 14 Domus extra portas cadant. Vandengiae non de corio sed de panno fiant. 15 Quando aliquis episcopus… etc. *ut ann. 1157, n° 17*. * * * *Ad hunc etiam annum referri videtur militiae Calatravae admissio, ut vult Manrique*.  Porro ex ratificata translatione a Raymundo facta, conventus ex Fiterio ad Calatravam, per generale Capitulum Cistercii praesentis anni, quod ex regis Sanctii interventu plane deduximus : liquidoque constat, ab eodem item Capitulo militare institutum sibi unitum, acceptumque, ut sicut ad alia opera religiosi laici, sic etiam et ad bellum, contra inimicos crucis reciperentur . (*AC.* ann. 1158, cap. II, n° 9 ; t. II, p. 307).
*Textus ex solo fonte *O*. Recole de hoc codice superius dicta, ann. 1158. 1 Quotiens in capitulo… etc. *ut ann. 1157, n° 18*. 2 Coria tannata… etc. *ut ann. 1157, n° 19*. 3 Conversi qui mantellos habent de novo panno vel pellibus novis quod est contra usus, nullo modo eis dimittantur. Si rebelles sint, interim non communicent et ultimi in ordine constituantur. 4 Si fugitivum aliquem in domibus nostris morientem confiteri contigerit, secundum quod visa fuerit penitentia eius et contritio cordis, fiat ei. 5 Qui per dominum papam… etc. *ut ann. 1157, n° 20*. 6 Magister cementariorum, sutorum, vel eiusmodi artificum loquuntur diebus quibus non laborant cum subditis suis et horis vespertinis quibus se disiunxerint ab operibus suis : Exordinatio est, ultra non fiat. 7 Conceditur Claravallensibus anniversarium domini Bernardi celebrare, ita tamen ut abbates ant[iphonas] non incipiant. 8 Tempore messionis et secationis, cum conventus foris comedit, illi qui in refectorio comedunt, semper in ecclesia gratias referant, praeter servitores. Ipso tempore, missa mane cantata, si pluit, licet monachis esse in lectione et missas celebrare. 9 Vitreae diversorum colorum ante prohibitionem factae, infra, triennium amoveantur. 10 Campanae… etc. *ut ann. 1157, n° 21*. 11 Ad mensam abbatis duo monachi ducuntur, nisi forte rarissime pro certa causa aliqua addatur tertius. 12 Abbates nostri Ordinis ad Capitulum venientes, provideant deinceps ut ad Firmitatem, Pontiniacum, Claramvallem, Morimundum, vel alias abbatias quae inter has et Cistercium positae sunt, non veniant nisi sicut Cistercium cum duobus tantum equis, cum uno converso vel famulo, si conversos non habent. Transmarinis vel transmontanis liceat ad monasteria non ante vigiliam Nativitatis Beatae Mariae, ceteris vero non ante III idus *septembris,* ut duas ibi noctes facere possint. In reditu a Capitulo, nullus ibi remaneat ultra duas noctes, excepto si forte abbates eorumdem locorum pro suis vel illorum negotiis aliquos citius venire aut diutius remorari, aut monachum aliquem adducere voluerint. * * * Huius anni Capitulum generale non apud Cistercium, sed in abbatia Morimundi, celebratum fuisse, asserit Manrique, cuius textus :  In epitome vitae eiusdem praesulis (Ottonis, Frisingensis episcopi) quae Morimundi extat…, scriptum lego, Lambertum patrem hoc anno non Cistercii, sed Morimundi, Capitulum celebrasse… Contulit Otto ad concilium Cisterciensis Ordinis, quod Morimundi agebatur, ubi morbo oppressus, vocatis ad se in cubiculum monachis…, ac suscepto eucharistiae sacramento, et oleo sancto delibutus, animam Creatori suo reddidit . *(*AC.* ann. 1159, cap. V, n° 5 ; II, p. 323)*.
*Textus ex solo fonte *O*. Recole de hoc codice superius dicta, ann. 1158. 1 Nulla persona Ordinis nostri… etc. *ut ann. 1157, n° 22*. 2 Prohibemus ne quis nimis iuvenis… etc. *ut ann. 1157, n° 23*. 3 Pro ovibus tondendis, pro vindemiis, vel pro laboribus quibuscumque non licet aliquem conventum monachorum mittere ad grangias, nisi pro frugibus colligendis. 4 Non coguntur exire omnes de ecclesia pro eo qui satisfacit in gravi culpa. 5 Temporibus quibus prandemus… etc. *ut ann. 1157, n° 24*. 6 Qui vocantur ad mensam abbatis, si forte pro aliqua causa redire contigerit, non eis imputatur quod versum perdiderint. 7 Non detur abbati osculum… etc. *ut ann. 1157, n° 25*. 8 Qui in levi culpa… etc. *ut ann. 1157, n° 26*. Qui etiam cum satisfacit toto corpore extenso, diebus tamen non sollemnioribus prosternatur. 9 Nemo clamorem… etc. *ut ann. 1157, n° 27*. 10 Abbas qui collationem perdiderit, ad gradum satisfacere pergat. 11 Visitatores nisi patres illarum domorum quas visitant fuerint, confessiones non recipiant. 12 Novitii, nisi maioris staturae et virioris aetatis fuerint, non recipiantur. Poterit etiam pater abbas novitium eiicere, ubi exordinate receptum invenerit. 13 Ad hospitem sepeliendum, quando conventus est in labore, minor campana bis pulsetur. 14 Minuti in aestate post missam comedant, quando conventus ieiunat. In hyeme similiter, in festis, cum conventus est in lectione. 15 In Antiphona *Clementissime Domine* ad finem super peccatore, veniam petant omnes. Si lutum prohibet, inclinent, ut manibus terram tangant.
*Textus ex solo fonte *O*. Recole de hoc codice superius dicta, ann. 1158. 1 Aliquis monachus vel conversus… etc. *ut ann. 1157, n° 30*. 2 Veniam petat… etc. *ut ann. 1157, n° 31*. 3 Abbatum nostrorum etc. *ut ann. 1157, n° 32*. 4 Presbyter et omnes religiosi qui in hospitio moriuntur, in choro deferantur, et nullus alius nisi tamen honesta fuerit persona. 5 Ista sunt festa praecipua, quando sermo fit in capitulo. 6 Pro defuncto praesenti hospite in secundo loco collecta dicatur nisi talis fuerit ut pro eo aliter fiat. 7 Propria collecta pro parentibus nostris dicatur quando aliquis petit veniam. 8 Infirmarius ex quo ire coepit ad refectionem, non revertatur quamvis ante versum occurere non possit, sed versum perdat. 9 Hostiae et ceterae artes intra claustrum, vel tam prope claustrum fiant, ut ad horas regulares occurant. 10 Non licet alicui converso comedere sine cappa, si habere potest. 11 Extra conventum, qui privatim cantant primam, si pro tempore terrae prosternantur, finita Prima subsequente *Preciosa*, non se erigant donec dicatur *Et ne nos… Respice Domine*. 12 Ad vigilias privatas stent fratres dum brevis lectio pronuntiatur. 13 Incipiente cantore antiphonam post finem psalmorum, sive gradalia aut Alleluia, non expectabit conventus usquedum una dictio finiatur. 14 Diebus quibus bis comedimus, quisquis superveniens post nonam comederit ; nihilominus cum conventu ad coenam ad mensam accedat et si voluerit comedat. 15 Quisquis importune petierit ut ad domum aliam Ordinis nostri mittatur, nullo modo ei praebeatur assensus, inconsulto abbate ad quem ire desiderat. 16 Monachis propriis vel conversis de via revertentibus, non dabitur a Cellerario pitantia sine licentia. 17 Gartionibus per domos nostros transeuntibus… (*sic terminatur ms.*) * * * Praeterea notatu dignum est huius Capituli decretum, quo totus Ordo cisterciensis partes Alexandri III papae legitimi amplecteretur, contra Victorem antipapam a Friderico imperatore subrogatum. De qua causa sic Manrique : Instabat tempus Capituli generalis, et Lambertus totius Cistercii pater, pro Ecclesia efficacia, pro se sublimia, ut gloria (sc. aeterna) iam instante, meditabatur. Itaque archiepiscopis, episcopis, abbatibus ex more convenientibus, negotia Ordinis in commune tractaturis, primum omnium, negotium Ecclesiae fuit, discussa causa (et facilis discussio post tot concilia) Alexanderque praelatus, cui uno omnium consensu parendum foret… Decretum hoc acceptum ab antiquis Carolus Sigonius inseruit suis Annalibus, atque hinc putat Alexandri vires auctas, quibus non aliae potuerint prevalere.  Hi, inquit (i. e. Cistercienses) concilium apud Cistercium celebrabant, et quae e republica erant, decernebant. Itaque proposita praesenti pontificia causa, publico decreto Alexandro se adiunxerunt, atque maximas ei parti vires addiderunt . Ex tunc nullus Cisterciensis fuit, de quo, an Alexandro faveret, dubitaretur. (*AC.* ann. 1161, cap. IV, n° 1, t. II, p. 350).
*Conradi, Lubicensis episcopi, paenitentia*. Conradus, Riddagshusii abbas, a Duce Henrico Leone schismatico promotus fuerat Lubicensis episcopus (1163) ; sed  doluit errorem suum, cum perpetraverat… tandem Cistercii generalem synodum personaliter adiit, suis primum (nam ea salutis via) inde per suos suorumque fautores, Pontifici Alexandro reconciliandus **. … Narrat haec paucis Helmoldus Buzoviensis ;  Fecit iuxta consilium archiepiscopi et transiit ad Magdeburgensem archiepiscopum, et mansit apud eum ferme duobus annis. Inde abiens in Franciam visitavit Cisterciense concilium et reconciliatus est Alexandro papae per manus Papiensis episcopi, qui fuit partium Alexandri. Et eiectus de sede sua morabatur in Claravalle… . (Manrique *AC.* ann. 1185, cap. II, n° 1, 2).
*Henrici, regis Angliae, epistola ad abbatem et Capitulum Cistercii*. Vix Thomas, Cantuariensis archiepiscopus, per duos annos moram fecerat in abbatia de Pontigniaco, cum Guarino abbati et monachis ibidem Deo servientibus, quibus commendatus fuerat in custodia ab Alexandro Summo Pontifice, et ecce rex Angliae mandavit praedicto abbati de Pontigniaco quod si ille ulterius retineret Cantuariensem archiepiscopum in domo sua, ipse fugaret ab Anglia omnes monachos sui Ordinis. Demum Capitulo cisterciensi etiam scripsisse, quod tunc celebrabatur, affirmant quatuor socii Sancti Martyris, qui vitam eius stylo mandaverunt. Lib. II, cap. 17 *(ex Manrique *AC.* ann. 1167, cap. II, n° 4.)*
*Godefridi, Claraevallis abbatis IV, depositio et appellatio*.  Temporibus Alexandri papae III, abbas quidam Claraevallis Godefridus nomine, tam reprehensibilis vitae extitit, ut dominus Cisterciensis monasterium Claraevallis visitans eundem Godefridum a dignitate abbatiali deponeret. Quo appellante, causa ad generale Capitulum deducta est : ubi depositio ipsa fuit confirmata. Diversis ipse mediis Curiam petit Romanam ; falsa sugillat, et cum favoribus, priori loco et administrationi restituitur. Resistunt dominus Cisterciensis et fideles Ordinis ; ad Sedem Apostolicam destinantur Pruliaci et Eleemosynae abbates, quorum tam infaustus fuit adventus, ut cum revocatione eorum, quae per dominum Cisterciensem et per generale Capitulum contra eundem Godefridem acta fuerant, simul suam a dignitatibus audirent destitutionem, et ad alia quoque beneficia inhabilitatem. Non hi constantes viri a coeptis destiterunt. Reversi in Galliam, nova haec generali Capitulo referunt, in quibus totus Ordo non mediocriter turbatus, usque in finem tamen, ut coronam reciperet, perseverare decrevit. Mittitur rursum ad fontem iustitiae, statur, pulsatur… et cuncta adversus dominum Cisterciensem dictumque generale Capitulum pariter et praefatos Pruliaci et Eleemosynae abbates, in favorem illius Godefridi prius edita, tanquam ex falsa relatione manantia, cassantur, et revocantur, confirmaturque domini Cisterciensis et capituli generalis sententia. Ipsique abbates Pruliaci et Elleemosynae suis dignitatibus cum laude et triumpho restituuntur . (ex *Dialogo de prospero et adverso statu Ordinis*, auctore Joanne de Cireio, XLIII (vel XLII) abbate Cistercii, † 1503).
*Alexandri III papae litterae ad Capitulum generale Cistercii, et Hugonis, Burgundiae ducis, petitio*.  Inter haec cum instaret mensis september et in eo concilium generale, ex more celebrandum totius Ordinis, Alexander, negotio adhuc infecto (sc. de schismate extinguendo), Cistercium proficiscitur, archiepiscopis, episcopis, abbatibus ibidem congregandis, ex debito sui officii, praefecturus ; relicto interim Pontio apud Pontificem, qui cuncta pertractaret utriusque nomine, et litteris ab eodem acceptis, gravibus sane, sed longe dulcioribus, quae excusarent absentem atque utriusque, et totius Cistercii, in se et in Ecclesiam, eximia merita, cum laudibus et gratiarum actione, etiam supra consuetum, commemorarent. Extat transumptum litterarum apostolicarum, quas Cistercio gloriosas et honorificas tum ad historiam plurimum facientes, piaculum putarem, si preterirem. Sic autem habent *(Manrique, *AC.* ann. MCLXX, cap. V, n° 6, t. II, p. 500)*. Alexander episcopus, servus servorum Dei, Venerabilibus fratribus archiepiscopis, episcopis, et dilectis filiis universis abbatibus in cisterciensi Capitulo congregatis, salutem et apostolicam benedictionem. Inter innumeras mundani turbinis tempestates, quas contra Ecclesiam Dei, et nos ipsos ferventis persecutionis procella commovit, magnum nobis est praestitum, Deo providente, remedium, cum universitatis vestrae ferventissima charitas, nec pericula timuit, nec adminicula denegavit : ex his videlicet retributionis cumulum, ex illis, authore Domino, patientiae consecutura triumphos. Meminimus plane, et cum omnium gratiarum actione recolimus, quam inviolabili firmitate fluctuantem Petri naviculam fidei vestrae anchora servavit in turbine ; qualiter etiam frequens orationum instantia, quasi iterum dormientem in eadem navicula Salvatorem, ingruente suscitavit tempestate, ita ut saepenumero magnitudine stupefacti miraculi ; et ipsum glorificemus ; quo mari et fluctibus imperante, optata coepit arridere tranquillitas, et vos penitus venerabiles habemus, quorum nobis suffragantibus meritis coelestis creditur placata maiestas. Accedit ad haec omnia, dilectorum filiorum nostrorum Cisterciensis et Claraevallensis abbatum sollicitudo laudabilis et devota, qui non humano instinctu, sed superni concilii spiritu provocati, pro pace universalis Ecclesiae labores maximos et pericula subierunt. Quod tanto nobis et fratribus nostris gratum est amplius et acceptum ; quanto eorum studium et laborem universae Dei Ecclesiae magis confidimus profuturum. Maximeque speramus, quod pia eorum instantia, vestris orationibus incessanter adiuta, ad Ordinis honorem et commodum, et optatae pacis profectura sit incrementum. Debitores ergo vobis, pro tam multiplici charitatis vestrae munere, constituti ; vos et sacrum Ordinem quem servatis omni qua possumus affectione diligimus, et eiusdem Ordinis profectibus, et augmentis, amplissimo studio promptae sollicitudinis aspiramus ; quandoquidem inutiliter videmur superni agricolae vicissitudinem gerere, si plantationem, quam plantavit dextera eius, opportunis cessaremus imbribus irrigare. Ea propter universitatem vestram per Apostolica scripta rogamus, monemus et exhortamur in Domino : quatenus recolentes, qualiter haec plantatio sancta, haec vitis fructifera, haec denique vinea Domini Sabaoth, sub primis Ordinis patribus pullulavit et palmites suos longe lateque producens, ad mortifera circumquaque venena pellenda, flores protulit et odores effudit : pervigili custodia studeatis eorum in omnibus inhaerere vestigiis, per quos, cooperante Domino, in deserto mundi huius, flos huiuscemodi plantatus est honestatis ; hi quoniam monasticae frugalitatis continentissimi professores, optimum ponentes in paupertate principium totius sufficientiae assecuti sunt complementum, Ecclesiae chari, episcopis et praelatis accepti, atque in conspectu regum et principum fama et merito gloriosi. De cetero nos et totum Ecclesiae sanctae negotium vestris devotis orationibus commendamus ; orantes et ipsi ut omnipotens Pater, in cuius estis nomine congregati, ordinationes et opera vestra in beneplacito suo disponat ; et vos pariter, ac subditos fratres ad spiritualia iugiter incrementa promoveat. Adhuc quia praedictum Claraevallensem abbatem, pro inevitabili necessitate promovendae pacis, ab adventu Capituli duximus retinendum ; eum a vobis petimus haberi excusatum, sicut et de ipso Cisterciensi, in patientia vos sustinere rogamus, si forte contigerit, ut eum pro tanta necessitate, celebrato Capitulo, revocemus. Datum Benevento, XIV kalend. Augusti. Hactenus ad praelatos ecclesiarum Cistercii congregatos Romanus Praesul, ingenti sane totius Cistercii laude, cui se, cui navem Patri, hoc est Ecclesiam, et obnoxios fatetur, et tanta cum reverentia, si ita fari licet, congratulatur. Dum hoc Capitulum in Cistercio celebraretur, Hugo Burgundiae dux, (quod ab Auberto Miraeo notatum, comprobat instrumentum…) idem coenobium devotus visitavit, et per gravissimos sanctissimosque praesules, qui ex more convenerant, Guicardum nimirum Lugdunensem et Petrum Tarentasiensem archiepiscopos ad Capitulum ductus, deposita imperii maiestate, ante abbates consistens, suscipi se in eorum omnium fratrem humilis petiit, obtinuitque particeps ex tunc futurus orationum atque spiritualium bonorum totius Ordinis. Ita tamen ut vicem ipse contra rependerit Cistercio in temporalium communicatione, exemptione concessa, qua Renatus Chopinus adnotavit : *Cistercium cum appulisset*, inquit, *scilicet Hugo dux, in publico religiosae sectae conventu, irrogavit ei privilegium : quod monachi secure pergant per terram suam, ducantque et vendant res proprias, absque pedagio, minagio, vecta et omnia alia costuma anno MCLXX.*(ex Manrique, *AC.* ann. 1170, cap. V, n° 7, 8, 9, 10 ; t. II, p. 500).*
*Richardi, Cantuariensis archiepiscopi, petitio per litteras ad Capitulum generale Cistercii. Porro Richardus electus in archiepiscopum, quo S. Thomae locum, ut non digne, saltem minus indigne detineret, quam semel observandam suscepisset, sanctae Regulae, cisterciensia instituta et observantias ad eiusdem exemplum superaddidit. Non satis liquet cui se coenobio addixerit. Constat quo humilis inciperet implere, quod devotus promiserat, voluisse adire Cisterciensem synodum, hoc anno ex more Cistercii celebrandam. Verum cum praepedientibus retardatae per triennium electionis, occupationibus, minus sibi liceret ab Anglia egredi, has ad Capitulum litteras dedisse, indices animi et testimonium susceptae professionis.  Venerabilibus et sanctis Patribus in Cisterciensi Capitulo congregatis Richardus Dei permissione Cantuariensis ecclesiae minister, salutem in authore salutis. Inter desiderabilia huiusmodi, praecipuum apud me versabatur in votis, vestrae sanctitatis Conventui *praesentialiter* interesse ; sed novae vocationis occupatio et incumbens negotiorum prolixitas fructum optatae iucunditatis invidet mihi, nec me castris felicibus ad tempus interesse permittit. O castra optabilia ! O congregatio veneranda ! O Cistercium, quam magna est domus tua ! quam foecunda in filiis ! quam magnifica in linguis ! quam gloriosa in populis ! [Leva oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt, venerunt tibi, linguarum apud te diversitates innuit unius vitae professio, et ex omni genere religio congregata miraculum Pentecostes in emissione sancti Spiritus repraesentat. Ut utar verbo Apostoli :] Testis est mihi Deus quomodo cupiam vos in visceribus Iesu Christi fovens affectionem invicem in visceribus charitatis ; non deserens collectionem vestram, quam per praesentiam spiritus amplector in Christo, memor communionis vestrae, cuius oblivisci non possum. Vos enim estis gloria mea et gaudium, honor capitis mei et corona. Ille qui, iuxta verbum Iob, ponit humiles in sublimi ; ille qui vocat ea quae non sunt tanquam ea quae sunt, ipse ad onus, mihi importabile, me vocavit. Ego autem vir videns paupertatem meam et insufficientiam meam, considerans etiam qualiter ex simili causa gemant gigantes sub aquis, et curvantur qui portant orbem, a *pusillanimitate* spiritus et tempestate subverterer, nisi in lapide adiutorii et orationum vestrarum suffragio fiduciam concepissem. Nam iuxta verbum Iob, quae est fortitudo mea ut sustineam ? Ecce non est auxilium mihi in me ; sed infirmitas et defectus. Vereor ne offensus mihi Dominus hanc iniunxerit sollicitudinem multorum, qui non sufficiebam propriae salutis procurare negotium. Sed posuit mihi Dominus in vobis verbum reconciliationis, ut si offensus mihi est, se propitium vestra oratione mihi exhibeat, meumque suppleat imperfectum. Nam potens est omnia facere superabundantius quam petimus et intelligimus. Si qua ergo vobis consolatio est in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus, si quae viscera miserationis, implete gaudium meum. Gaudii namque plenitudinem post Deum in orationibus vestris pono, ut vestrarum beneficio precum in hac administratione mihi commissa velit misericordia Domini meum supportare defectum. Nam Apostolus, licet vas electionis factus et virtute indutus ex alto, sanctorum tamen orationes sibi ad doctrinam gentium necessarias iudicans : obsecro, inquit, vos per Dominum Iesum Christum et per charitatem Spiritus sancti, ut adiuvetis me orationibus vestris apud Dominum. Nos igitur infirmi et fragiles, devote et humiliter supplicamus, ut per pias affectiones vestras circa nos excitet vinculum fraternitatis, professionis communio, charitatis debitum, subiectorum necessitas et devotio supplicantis . Hactenus ad Capitulum Cistercii recens quidem electus, sed adhuc post electionem recentior Cistercii monachus. *(ex Manrique, *AC.* ann. 1173, cap. II, n° 2, 3, 4.)*
*Duo Statuta sequentia ex solo fonte *H*, fol. 87 et 88 citamus, et sunt incerti anni ; attamen ratione scripturae et ms. foliorum ubi leguntur, pertinere videntur ad annum 1174*. 1 Quando hystoria *Domine ne in ira* dominica infra octavas epiphanie vel in octavis eiusdem propter instantem LXX [septuagesimam] canitur, non iccirco (*sic*) in sabbato ad vesperas super psalmos dicende sunt antiphone *Custodit Dominus* et cetere, sed *Videntes stellam* et cetere. Capitulum debet esse *Benedictus Deus*, Responsorium *Deus qui sedes*, Himnus *Deus creator*, Versus *Vespertina oratio*, ad Magnificat antiphona *Fratres confortamini*. Collecta *Omnipotens Deus qui celestia*. Post quas vesperas fiet commemoratio de octavis hoc modo : infra octavas antiphona *Ab Oriente* ; in octavis antiphona *Baptizat miles*. Hymni ad hystoriam pertinentes tam per diem quam per noctem dicantur, ad cantica et in laudibus et ad horas diei *Alleluia* dicatur. In laudibus iterum ita fiet commemoratio de octavis. Infra octavas antiphona *Magi viderunt*. In octavis antiphona *Precursor Iohannes*. Missa matutinalis erit de octavis et maior de dominica. Item ad vesperas in die commemoratio de octavis, antiphona *Fontes aquarum*. Infra octavas antiphona *Ab Oriente*. 2 Quando necessitate cogente ystoria *In principio Deus* dominica infra octavas Assumpcionis beate Marie in octavis s[ancti] Laurentii videlicet canitur, non ideo ad vesperas super psalmos dicenda est antiphona *Custodit Dominus* et cetere, sed *Ecce tu pulchra es*, et cetera. Capitulum debet esse *Benedictus Deus*, Responsorium *Initium sapientie*, Hymnus *Deus creator* et cetera que ad hystoriam pertinent. Post quas vesperas fiet in primis commemoratio de octavis s[ancte] Marie antiphona *Ascendit Christus*, deinde commemoratio de octavis s[ancti] Laurentii et post de s[an]c[t]o Mamete. Hymni tam per diem quam per noctem ad istoriam pertinentes dicantur. In laudibus commemoratio de octavis beate Marie antiphona *Salve Regina* deinde de *s[sancto]* Laurentio, post de s[ancto] Mamete. Missa matutinalis erit de dominica nisi defunctus presens aderit, et maior de octavis s[ancte] Marie. Hore diei et vespere plenarie agantur de dominica. Item ad vesperas commemoratio de octavis beate Marie antiphona *Tota pulchra es*.
*Statuta quae sequuntur ex unico fonte *H*, fol. 88 sq. proveniunt*. 1 Hystoria de Trinitate cantabitur et missa dicetur sicut in festo unius Apostoli. 2 De sancto Bernardo proprium officium et due misse et fratres laborent. 3 Ad vesperas et ad laudes cotidie fiat commemoratio de sancta Maria. Privatis diebus ad Magnificat antiphona *Sancta Dei genitrix* ; ad Benedictus *Beata Mater*. Dominicis et festis diebus ad Magnificat antiphona *Sancta Maria succurre* ; ad Benedictus *Beata Dei genitrix Maria*. A vigilia Nativitatis dominice usque in crastinum Epiphanie et a V*a* feria ante parascheve ad laudes usque Vam feriam paschalis ebdomade et die Ascensionis tantum, et a vigilia pentecostes usque [in Vam feriam] intermittenda est ista commemoratio, et est facienda post alias commorationes. 4 De sancta Maria Magdelene due misse canantur. 5 Patres visitatores non solum querant de spiritualibus, sed et de temporalibus ne nimiis debitis monasteria opprimantur. 6 Sermo de Adventu et de aliis festis qui prohibiti fuerint redditi sunt, nisi in transpositis festivitatibus. 7 Pitancia non detur generalis a quoquam nisi precepto abbatis vel proprii patris, exceptis solempnibus festis quibus dari solebat, et si ab aliquo aliter dabitur, careat pitancia toto anno qui hoc facere presumpserit. 8 In adventu Domini et in precipuis ieiuniis non dabimus hospiti nisi cibos quadragesimales quibus nos utimur. 9 Capitulum conversorum sicut olim teneri solebat ita nunc teneatur ut prius de edificatione postmodum de ordine tractetur. 10 In ecclesiis secularibus pacem dabimus et accipiemus. 11 Fugitivi remittantur ex quo abbati domus in qua manent innotuerint. Et quisquis eos scienter retinuerit ieiunet omni sexta feria in pane et aqua, vel missam non cantet quamdiu erunt in domo sua. 12 Conversi in hyeme post matutinos exeant ad annonas excutiendas. 13 In XL [quadragesima] more solito ieiunabimus VI*a* feria in pane et aqua. 14 In ecclesiis consecratis non loquimur nisi cum licentia episcopi vel cum rege, et hoc de necessariis. 15 De molendinis ubi molituram exigimus usque ad annum nos expedire iubemur. 16 Saraceni non emantur nec baptizari prohibeantur. 17 Pro domino papa Alexandro [propria dicatur oratio ab omnibus ?] 18 (*Haec definito abrasa fuit in ms.*) 19 Mantelli conversorum non aliter fiant quam scripta precipiunt. 20 Si quis abbas in aliquo converso mantellum exordinantem invenerit retineat. Qui vero in domo propria exordinatum habuerit non communicet donec reddat abbati vel cui iusserit. 21 Liceat hospitibus reversuris accepta benedictione ante evangelium missam cantare. 22 Tempore quo conventus infra terminos laborat, ore citius cantent[ur]. 23 Nichil guerantibus vel nuptias contrahentibus, vel festiva convivia facientibus detur, qui hoc transgressus fuerit tribus diebus sit in pane et aqua. 24 Qui orationes horarum perdiderit in capitulo satisfaciat. 25 Monachus sive conversus qui ira commotus percusserit uno anno sit ultimus omnium. 26 Qui pueros minores XVIII annis receperit tribus diebus sit in levi culpa et uno eorum in pane et aqua, hoc tamen indulto quod pueri iam recepti non expellantur. Qui deinceps receperit tamdiu sit feria sexta in pane et aqua quamdiu secum habuerit. 27 Pullos equorum infra terminos vel in grangiis vendantur, et si quis transgressus fuerit uno die sit in pane et aqua. 28 Cursores non habeant notabile vestimentum et honeste tondeantur, cultellos accutos non habeant. 29 Conversi non habeant cotos neque lenam. 30 Pro archiepiscopo de Datia fiet in toto Ordine quantum pro uno monacho, et pro cantore parisiacensi similiter. 31 Abbates qui sermones et alias scripturarum compilationes fecerunt eadem opuscula sua in proximo Capitulo representent ; quod si contempserint ex tunc ab officio altaris abstineant, et a modo caveatur ne fiat. 32 De medicis monachis vel conversis dictum est ut pro opere medicine extra domos suas non pernoctent nec potiones secularibus dent. 33 Monachos vel conversos operarios secularibus concedi non licet. 34 Decretum est et communi consilio definitum ut nullus … 35 …Aliis conversis inordinate loquendi licentie non dentur nec ipsis potestas dandi licentiam loquendi aliis conversis concedatur. 36 Conversis (*sic*) alterius ordinis cum nostris in *refectoriis* non comedant nisi domorum quibus concessum fuerit in Capitulo cysterciensi. 37 … Atque artifices eiusdem operis sint tribus diebus in pane et aqua ; relique partes due ad arbitrium abbatis Cisterciensis fiant. Ipse vero ita provideat ut non sit a capitulo inculpandus. 38 De molendinis Regniaci abbas Claraevallis cum consilio coabbatum quomodo melius et tolerabilius poterit disponat. 39 De causa matris regine Hyspanie iniunctum est duobus abbatis (*sic*) de sancto Andrea et de Bonavalle ut inquirant veritatem, et in sequenti Capitulo renuntient. 40 Episcopo Caturcensi plenarium servitium in obitu suo concessum est. Vocatur autem episcopus iste Geraldus. 41 In v[ersu] ubi dicitur *inpenetralibus regum* dicetur *in penetralibus regum ipsorum*, et in collecta commendationis ubi dicitur *ablue* dicetur *abluas indulgendo*. 42 Et *in campo thaneos*. 43 Forma visitationum que modo in Capitulo proposita est ubique teneatur et in Usibus scribatur, et visitatores si habere potuerint hoc anno deferant eam secum ad faciendas visitationes ut a ceteris transcribatur. 44 Pro Usibus corrigendis conveniant loco et die quo decreverit dominus Cistercii et quatuor abbates priores cum septem aliis quos sicut (*sic, pro* secum ?) asciverint et corrigant ea tantummodo que de transitu sancti Bernardi constituta sunt. 45 De incisis ut in propria non recipiantur domo.
*Litterae Frederici Imperatoris ad Capitulum generale Cisterciense. Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, et aliis patribus Cisterciensis ordinis, salutem et dilectionis integritatem. Quoniam de unitate et concordia ecclesiae et bono statu imperii nostri sanctitatem vestram gaudere non dubitamus, idcirco ad universitatem vestrae religionis imperiales apices mittere dignum duximus, insinuantes vestre dilectioni, quoniam omnipotentis Dei nutu, cuius occulto iudicio quandoque discordiae mala creantur et ipso miserante discordes ad concordiam revocantur, dominum A[lexandrum] in patrem spiritualem et summum pontificem recepimus. Notum autem vestre facimus religioni, quoniam cooperantibus dilectis nostris viris magnae sanctitatis et discretionis, episcopo scilicet Claromontensi et abbate Bonevallis, qui studiose et efficaciter pro pace et concordia inter nos et iam nominatum A[lexandrum] Romanae ecclesiae summum pontificem laboraverunt, discordia, et lis que diu viguerat, penitus est sopita, et dilectio que inter nos perierat, ipsis mediantibus est reformata. Quapropter vestre sanctitati praesentes litteras dirigimus, modis omnibus rogantes, ipsorum perfecte bonitati super omnibus grates referentes, tam vobis quam ipsis de pacis reformatione congaudentes, ita ut ad honorem Dei et ecclesie in bono statu et Dei timore diu possimus perseverare, ipsi omnium conditori atque gubernatori piissimas preces fundatis.
1 Cum divina pariter et humana verba nos admoneant, ut studeamus cupiditatibus nostris imponere frenum, et modum acquisitionibus nostris propter varios status monasteriorum, adhuc veremur necessitatem fratribus nostris imponere, optantes bonum eorum voluntarium esse, et diuturna deliberatione super hoc credimus opus fore. Interim autem propter scandalum gravius, quod super retentione decimarum undique crescit in dies, providemus et firmiter praecipimus, ut quicumque ex vobis ab hoc die, et deinceps acquisierit agros vel vineas, ex quibus ecclesiae vel monasteria, seu personae quaelibet ecclesiasticae percipere hactenus decimas consueverant, sine contradictione exsolvant, nisi forte iam donationem exinde receperunt, vel compositionem fecerunt, aut in posterum in pace acquirere poterunt. 2 Multitudinem minutorum non licet priori, quasi ad consolandum, vocare, propter inordinatas collocutiones, nec quando absens est abbas. 3 Abbati qui benedicendus est, licet indui alba et cappa. 4 Qui in domibus alterius Ordinis comedunt, si credunt in pulmentariis esse sagimen, ab eis prorsus abstineant. Si contra conscientiam comederint, septem sextis feriis ieiunent in pane et aqua, et si in consuetudinem vertant, gravius puniantur. 5 In oratoriis nostris non sepeliantur, nisi reges et reginae et episcopi ; in capitulis abbates, vel etiam praedicti, si maluerint. 6 Altaria in grangiis nova non fiant. Antiqua quae consecrata fuerint absque licentia episcopi non diruantur, verumtamen nullatenus ibi cantetur. 7 Mercatores Ordinis nostri terminum receptionum, sive redditionum suarum in nundinis publicis nullo modo constituant. 8 Inquietant multi ex nobis monachi sive conversi conventus alios servitia propria in morte sua petentes ; tales petitiones ultra non fiant, quia omnia communia sunt nobis. 9 De fugitivis suis unusquisque abbas non dissimulet iustitiam quaerere. 10 Quando laborant monachi ad grangias ubi vinum vel cervisia dari non solet similiter ipsi abstineant, quamdiu ibi fuerint, nullam pitantiam potus accipientes ab aliquo. 11 Conversi non in grangiis, sed in abbatia minuantur. 12 Qui guagerias receperunt, si sciunt sortem suam recepisse, deductis expensis, usque ad Pascha eas resignent, nisi sit possessio quae ad ius monasterii pertineat. Qui aliter retinuerint, ex tunc abbas et prior et cellerarius a divino officio sint suspensi, nec census impositione pallient huiusmodi pignorationes. 13 In domibus nostris et villis ubi conversi morantur frequentius, non habitet femina, nec intret.
1 Non est consuetudo Ordinis nostri ut qui ante conversionem vovere ieiunia propter hoc in congregatione dissimili victu fratres debeant conturbare, sed patri abbati obediant per omnia. 2 Interdicitur generaliter ne conversi intersint electionibus abbatum. 3 Ad mensam abbatis nullus saecularium ministret, nisi pro necessitate saecularium hospitum. 4 Tempore quo abbates ad Capitulum venientes apud Divionem piscibus abstineant, eamdem legem ibidem et monachi remanentes observent. 5 Apud Divionem quando veniunt ad Capitulum vel redeunt abbates, omnino caveant ne manibus se invicem tenentes, vel alio notabili modo per vicos incedant, nec sine certo negotio se invicem visitent, nec species alicubi emant, sed nec alia aliqua extra hospitia sua. 6 Pater abbas si invenerit filiam abbatiam immoderatis debitis obligatam, nisi rationabilem causam obligationis cognoverit, districtissime abbatem loci illius et officiales puniat, et omni modo inhibeat ne debita augeantur. 7 Erubescendum est nimis quod dicitur, quosdam pro vino emendo gravia debita contraxisse, sicut illos de Scala-nova, quos patribus abbatibus relinquimus puniendos. 8 Pro interdictis terrarum nullatenus vacent ecclesiae nostrae a divinis quocumque episcopo praecipiente, sed libertas in privilegiis a domino papa nobis indulta inviolabiliter observetur. 9 Indecens est consuetudo in quibusdam abbatiis vel abbatibus de via regressis, etiam non post longas moras, pacis osculum petant ; quod ne ulterius fiat omnino his prohibemus. 10 Lanam unius anni licet prae vendere, si necesse fuerit ; ultra annum non fiat. 11 Panni tincti et curiosi ab Ordine nostro penitus excludantur.
1 Abbates ad Capitulum venientes quando plures conveniunt, provideant qui priores eorum sunt, ne pro vino accipiendo immoderate aggravant domos. 2 Abbates qui sunt in provinciis Lugdunensi, Bisuntinensi, Bituricensi, Senonensi, Remensi, Trevirensi, Viennensi, venientes ad Capitulum apud Firmitatem, Pontiniacum, Claramvallem, Morimundum, et apud abbatias quae infra sunt, non adducant nisi duas equitaturas, alii non adducant ultra tres. 3 Abbates, monachi et conversi qui habuerint in comitatu suo garciones sibi servientes cum cultellis acuminatis, quamdiu eos scienter tenuerint, nisi forte in confinio Saracenorum, a vino abstineant, nec aliquis in via Capituli ultra duos secum adducat. 4 Pro pacto certo nulla fit missarum promissio, quia simoniacum est. 5 Monachus de alio Ordine, si antequam sit benedictus, ad nostrum Ordinem venerit, si venerit in habitu saeculari, sit in probatione per annum integrum ; si in habitu monachali, vel forte per violentiam ei ablatus fuerit habitus, in abbate sit ipsum admittere inter monachos aut ponere in probationem ; benedictus in Ordine alio inter monachos recipiatur. 6 Temperantes pro tempore quae de tabernis antea rigidius sunt instituta, toleramus pro intolerabili quorumdam indigentia, quod in propriis domibus extra abbatiam et grangias, liceat vinum vendi in summa alicui saeculari. Saecularis autem illud vendere possit ad brocam ; ita tamen quod quamdiu taberna duraverit, nulli omnino monacho vel converso liceat habitare in aliqua parte domus illius, sed nec edere, nec bibere, nec iacere. 7 De conversis grangiarum dominicis et festis diebus ab abbatiam venientibus, in dispositione abbatis sit secundum multitudinem vel paucitatem conversorum, et locorum positionem in ordine suo vel seorsum ad mensas eos constituere. 8 De his qui extra Ordinem vagantur, provideant abbates eorum, qui eos expellunt vel repellunt, cui debeant reddere rationem ; et quantum licuerit ad misericordiam quam ad iudicium promptiores existant, ut et ipsi misericordiam consequantur. 9 Ex nimietate debitorum, non tam periculum quam excidium pluribus monasteriis noscitur imminere ; propter hoc providemus, ut qui debuerint ultra precium quinquaginta marcarum, terras non emant, neque novas aedificationes faciant, nisi tanta coegerit necessitas, ut de assensu patrum abbatum id faciant. Si autem repentina causa compulerit, abbas in generali Capitulo veniam petat et causam indicet, Capitulum autem indicet utrum puniendum sit, an tolerandum. Si quis aliter fecisse cognitus fuerit, Capitulum Cisterciense tam gravem sententiam ferat in abbatem et in officiales eidem transgressioni consentientes, ut eorum poena correctio debeat esse multorum. Similiter faciat de eo quod fecerit de assensu patris abbatis. 10 Cellerarius de Carocampo, vel alius Ordinis nostri servientem in equo secum non ducant. 11 Vitreae depictae infra terminum duorum annorum emendentur ; alioquin ex tunc abbas et prior et cellerarius omni sexta feria ieiunent in pane et aqua, donec sint emendatae. 12 Qui convenienter occurrerit ad orationem cuiuslibet horae, vel ad benedictionem collationis, non petat veniam in capitulo, etiamsi postquam sonuerit signum, ascenderit dormitorium, vel alicubi diverterit.
1 Solemnia anniversaria stando praeter quatuor generalia nulla fiant, excepto regis Ludovici, de quo concessum est, ut stando fiat tantummodo ibi, ubi sepultus est. 2 Sententia de cultellis acuminatis ante data firmiter teneatur. 3 De fugitivis autem nihil novum instituti posse videtur sine periculo totius Ordinis. De his tamen qui in extremis agere videntur, in abbatis sit providentia, et ita in Usibus scribatur centesimo primo capitulo. 4 De his quibus Regula praecipit omnem reversionis aditum denegari, nos contra Regulam nihil audemus, nisi forte de indulgentia generalis Capituli, vel de mandato domini papae, seu legati eius, exceptis personis illis, quas ab huiusmodi rigore notoria simplicitas excipit. 5 A nominatim excommunicatis nullam nobis licet recipere donationem, exceptis victualibus in gravi necessitate. 6 Qui convictus fuerit aut confessus fuerit publice de sortilegio quod fecerit, aut fieri fecerit : si abbas fuerit vel prior, deponatur ; si monachus vel conversus tribus diebus sit in gravi culpa, et per annum suspensus ab altari, sit omnium ultimus. 7 De iuramento conversorum, quod scriptum est in fine Usuum, quia multas generat quaestiones, deleatur. 8 Abbates qui de indulgentia generalis Capituli uno anno vel pluribus remanent, si eo anno quo debent venire, gravi infirmitate impediuntur ne veniant, liceat eis se per litteras excusare, et anno sequenti sine omni excusatione veniant, et veniam inde petant. 9 Patres abbates, vel qui pro eis visitant, abbatibus non imponant publicas paenitentias, quia hoc solius Capituli generalis est. 10 Conversi qui in domibus iuxta abbatiam sitis extra terminos habitant et laborant, iuxta pristinam consuetudinem in ipsis domibus comedant, nec id liceat abbatibus mutare. 11 Conspiratores, incendiarii, fures, proprietatem habentes, annis singulis in Ramis palmarum post habitum sermonem, illis qui non sunt de Ordine prius emissis, ab eo qui praeest capitulo cum stola et candela accensa auctoritate Dei omnipotentis Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, et beatae Mariae et omnium sanctorum, et totius Ordinis, excommunicentur. Et si culpa huiusmodi manifeste fuerit deprehensa, nulla inde satisfactio suscipiatur sine gravi culpa. 12 Caveant abbates, ne ipsi vel monachi eorum aliquando utantur casulis olosericis in monasteriis nostris. Qui autem scienter uti praesumpserit, ea die ieiunet in pane et aqua ; similiter sacrista vel alius monachus qui tale ornamentum scienter ministraverit. 13 Deposita ultra centum solidos in domibus nostris non suscipiantur sine conscientia ad minus trium fratrum, et ad iussum abbatis, et sub eorum testimonio reddantur et sub tali conditione suscipiantur, ut si contigerit amitti, domus inde non teneatur. Nihilominus abbas provideat studiose, quomodo commissa fideliter custodiantur. Qui autem sub ista conditione deponere noluerit, ipse sibi custodiat. Qui autem hoc anno scienter transgressi sunt, abbas, cellerarius, et alii officiales, quorum consilio factum est, tribus sextis feriis ieiunent in pane et aqua ; et abbas postquam redierit a Capitulo, infra triginta dies ad portam suam decem solidos pro hac transgressione pauperibus faciat distribui. 14 In lenis artificiose fiunt varietates colorum in monasteriis nostris ; quod ne ulterius fiat modis omnibus prohibemus ; sed si contigerit quod fimbrias tinctas emerint, non nisi unius coloris in una lena ponant. 15 Monachi vel conversi in conventu nisi bis nullo tempore comedant. 16 Nulli conventui Ordinis nostri liceat aliquam pitantiam quacumque occasione quasi de iure expetere, sed in abbatis dispositione consistat, qui secundum conscientiam suam provideat ne quid immoderate vel inhoneste fiat. 17 Quando duae missae fiunt in conventu, provideat abbas quantum potest secundum numerum fratrum suorum, ne claustrales nimis evagentur, et districte corrigat quos invenerit excedentes. 18 Sententia de tabernis, sicut superiori anno temperata est, teneatur. 19 De domino Guillelmo remensi archiepiscopo, Bela regi ungarie et domino Henrico bituricensi archiepiscopo et domino Odoni fratri suo et domino Guidoni senonensi archiepiscopo concessum est audito eorum obitu in generali Capitulo fiat pro unoquoque eorum quantum pro fratribus nostris. 20 In quibusdam domibus passim et nimis facile dantur carnes. Eapropter monemus ut in hoc abbates conscientius provideant firmiterque authoritatem regule observent, que tantum infirmis omninoque debilibus carnes indulget. 21 In commemoratione defunctorum post comitem Theob[aldum] scribatur nomen Henrici regis Anglie et nomen monachorum s[an]c[ti] Melani Redonensis. Willelmo comiti Alvernie concessum est sicut uni de nostris.
1 Indulgentia quae fuit anno praeterito concessa his, qui non tenentur singulis annis ad Capitulum venire, ut per litteras liceat excusare, si infirmitate detenti venire non potuerint, in proximis regionibus positis non conceditur nisi transmarinis et his, qui ultra montem Bardonis sunt, et his qui sunt in Hungaria, in Polonia, in Hispania. 2 Qui nimis adolescentes receperunt, ita ut oporteat eos ter in die comedere, sex diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 3 Si priores absentibus abbatibus tales receperunt, hanc paenitentiam agant. 4 Nullus abbas vel monachus afferat litteras ad Capitulum de petitionibus quae sunt contra ordinem ; si quis hoc anno attulit, ieiunet una die in pane et aqua. 5 Provideant abbates de quibus datur aliqua sententia, et studiose agant ut habeant illam, quoniam ignorantia non excusat eos. 6 Minuantur conversi quando abbates praeceperint. Qui contempserit, perdat minutionem illam. 7 Abbates qui pullos militarium equorum miserunt ad nundinas, et si venditi fuissent, pretium Capitulo reddere debuissent, eleemosynam quae modo dabitur eis abbatibus distribuant Claraevalli et Morimundo, referant et ipsi pauperibus abbatibus. Officiales qui miserunt sine conscientia abbatis sui, sex diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et de cetero caveant, quia si ultra praesumpserint gravius punientur. 8 De gageriis sicut annis praeteritis statutum est, sic teneatur, quod non licet alicui censum, vel terragium, vel aliquem fructum terrae in gageria recipere, quin computetur in sortem, nisi decimas de propriis laboribus et usum nemoris, et usus pascuorum. 9 In confessione ponatur *Confiteor Deo, et Beatae Mariae, et omnibus sanctis*. Et in omnibus solemnitatibus sanctorum infra octavas Assumptionis B. Mariae ad completorium dicatur hymnus de S. Maria, et ad tertiam. Similiter in commemoratione B. Mariae dum sacerdos incipit *Ave* si dies fuerit prosternendi, omnes flectant genua. Si vero festivitas fuerit, super articulos. Similiter in omnibus solemnitatibus B. Mariae post *Magnificat* et *Benedictus* dum incipitur antiphona. 10 Qui duxerunt pueros nimis curiose indutos cum chirothecis, vel cum manicis consutilibus, vel cum cultellis acuminatis, si conscii fuerunt abbates, tribus diebus ieiunent in pane et aqua. Quod si non fuerint conscii abbates, conversi praedictam paenitentiam faciant, et in posterum idem iudicium. 11 Excommunicatio, quae in anno praeterito praecepta fuit die Palmarum facienda, firmiter teneatur. Qui autem omiserit hoc anno, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 12 Abbates qui debuerunt venire et remanserunt pro guerris, vel pro debitis, vel quacumque alia causa, et non pro infirmitate, sex diebus sint in levi culpa, et quadraginta diebus extra stallum suum, et sequenti Capitulo se praesentent, exceptis Gualensibus et Hispanis, qui pro irruptione paganorum rationabiliter excusantur. 13 Patres abbates diligentiam adhibeant, et plenam habeant potestatem, ubi enormia sunt debita, suadendi, et cogendi et faciendi, ut vendantur mobilia si aliter fieri non potest, et immobilia, donec debita temperentur, auctoritate sua et totius Ordinis. 14 Venientes ex Hibernia, et redeuntes de curia, si se dicunt esse episcopos, non eis sine certo testimonio credatur. Similiter de monachis vel conversis, qui ignoti sunt, non eis credatur sine litteris commendatitiis. 15 Scimus quia in quibusdam terris concessum est et toleratum ut in grangiis vinum vel siceram habeant, et non potest nunc revocari. In certis autem terris quidam de novo sua praesumptione coeperunt ; propterea sicut sententia data fuit de cervisiis in Anglia, sic irretractabiliter teneatur ; et similiter teneatur in Flandria, et in Francia, et in Normannia, et in Cenomannia. 16 Ad missam quotidianam pro defunctis, si presens defunctus fuerit in ecclesia dicatur pro eo collecta *Omnipotens sempiterne Deus cui nunquam* singularis, post primam collectam. 17 In recipiendis mortuis sententia Usuum teneatur. 18 Pro domino papa et pro aliis multis una missa de Spiritu sancto dicatur ab aliquo sacerdote ; et alia pro defunctis. *Inclina Domine* pro quodam penitente. 19 In festivitate s[an]c[t]i Vincentii due misse canantur et conversi laborent. 20 Pro sagiensi episcopo tres misse dicantur et tricenarium fiat. 21 Pro Cluniacensi ecclesia aliqua fiat oratio.
1 Nullus abbas Ordinis nostri monachum vel conversum tradat alicui personae, nisi domino Papae, quae non sit de Ordine nostro, ad habitandum cum eo. 2 De commendationibus, quod annis praeteritis dictum est et scriptum, diligenter et firmiter teneatur. 3 Diebus sabbatorum in infirmitoriis nostris carnes non comedantur, nisi forte abbas vel prior, absente abbate, circa aliquem dispensaverit pro gravissima infirmitate. 4 Unam tantum crucem licet super altare ponere praeter communem ligneam, cum vase reliquiarum, sine cereis, in praecipuis festivitatibus tantum ad missas. 5 Nullus Ordinis nostri litteras, quarum tenorem non novit, ad aliquam personam portare praesumat. 6 Quicumque monachus miserit malitiose manum in abbatem suum, mittatur de domo sua in aliam domum, ultimus omnium sit, in ordine suo non ministret, legere et cantare et ministrare ad missas privatas poterit. Et haec poenitentia nulli relaxetur, nisi ad nutum generalis Capituli. Similiter et conversi a domo propria amoveantur, ultimi omnium sint, nec redeant ad domos suas, nisi ad nutum generalis Capituli. De ieiuniis et disciplinis, et si quid aliud ad poenam addendum fuerit, pater abbas diligenter inspiciat, et addat. 7 Abbates qui excepta causa morbi non venerint ad Capitulum cum venire debuissent, sex diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 8 Abbates qui levaverunt pueros de sacro fonte, tribus diebus sint in levi culpa. Qui vero baptizaverunt, et etiam qui aquam ad hoc consecraverunt, sex diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et utrique septem diebus extra stallum abbatis. Sed si quis monachus de licentia abbatis vel prioris sui id fecerit, similiter patiatur ; si sine licentia, praeter hoc, sit tribus diebus in pane et aqua. Qui de cetero id praesumpserit, districtius punietur, quia contra canones est. 9 Sententia praeterito anno dictata de vino vel cervisiis non dandis ad grangias, sicut scripta est teneatur ; et quod in ea dicitur in Francia, non est intelligendum in Aquitania, sed in Senonensi et Remensi provincia. 10 Abbates qui usque ad Pascha non emendaverint, ex tunc ab officio abbatis abstineant, si per eos steterit quod non emendetur ; si conversi eis, immo Ordini obtemperare noluerint, a communione sancta abstineant, donec digne sit emendatum. 11 Ordinati ab episcopo suspenso non exequantur officia illa, nisi ex indulgentia domini Papae. 12 Qui praesidet Capitulo semper unum teneat secum de quatuor primis abbatibus in Capitulo, modo unum, modo alterum, per diversa spatia diei, dum definitiones fiunt, et duos de aliis discretioribus. 13 De eleemosynis quae distribuuntur, tres partes pro defunctis dentur super maiorem mensam, tollendae a portario, et in vestibus vel calciamentis pauperibus distribuendae. 14 Ad disciplinae districtionem pertinet ut monachi vel conversi ante abbatem suum vel priorem non nisi per tertiam personam sibi invicem loquantur. Qui aliter praesumpserit, in capitulo veniam petat, vel qui audierit, proclamet, et digne corrigatur. Qui vero aliis personis loquuntur, et occasione illarum quasi per tertiam personam loquuntur monachis vel conversis, silentium frangere est, et omnino non licet. 15 Nulla persona Ordinis nostri, si in eius electione in episcopum controversia orta fuerit, causam super hoc intret, vel iudicem adeat, vel ad eum aliquem mittat. 16 Pro necessitate indultum est, ut foris ubi competentia stramina non habemus, super culcitris iaceamus. Districte igitur praecipitur, ut ubi habere ea sufficienter poterimus, a culcitris abstineamus. 17 Monachus coram conventu de collatione vel choro evocatus ab abbate vel priore, si perdiderit benedictionem collationis, vel orationem in choro non petat inde veniam, nisi pro *Pater noster* et *Credo in Deum*. 18 Quidam ponunt in cartis suis hoc vel aliud  promisimus in verbo veritatis  ; ulterius non fiat. 19 Fibulae non nisi ligneae et flexibiles fiant. 20 Ad vesperas S. Vincentii dicatur duodecimum responsorium, id est *Gloria et honore*. 21 Quicumque Ordinis nostri ab octavis Pentecostes usque ad festivitatem s. crucis, sexta feria moratur in villis, ieiunet, sicut nos ammonuit dominus Albanensis. 22 Nomina abbatiarum s[an]c[t]i Gildasii et s[an]c[t]i Cypriani pictaviensis scribantur in communi anniversario. 23 In singulis kalendariis tocius Ordinis nostri scribatur nomen Ricardi comitis pictaviensis filii regis Angliae, ut audito eius obitu fiat pro eo quantum pro uno de nobis. 24 Monachus vel conversus qui eiectus fuerit proprio vitio de monasterio suo cum *litteris* commendatitiis, si denuo transierit per domum illam, non ingrediatur nisi cum licentia proprii abbatis illius monasterii. 25 Quando presens defunctus fuerit in ecclesia, monachi infirmi ad vesperas et ad matutinum facient officium pro defuncto in infirmitorio. 26 In singulis abbatiis Ordinis nostri scribatur nomen Marie quondam ducisse Burgundie ut audito eius obitu fiat pro ea per totum Ordinem quantum pro uno de nobis et scribatur in regula. 27 Quando festivitas s[an]c[t]i Marci evangeliste V° kalendas maii celebratur, in ultimis vesperis ad Magnificat dicatur *Tua s*[*unt*]. Quando vero IV° kalendas agitur, dicatur ad Benedictus *In medio et in circuitu*. Quando festivitas [de] sancta Lucia feria secunda illuxerit, vespere de dominica sint. Quod simili modo agendum est in festum (*sic*) s[an]c[t]i. Gregorii et s[an]c[t]i Ambrosii. 28 Statutum est in generali capitulo ut hore beate Marie dicuntur in conventu et in infirmitorio hoc modo. In intervallo quod est inter nocturnos et laudes dicantur matutini ante officium defunctorum si tunc dicendum est. Relique hore statim post horas canonicas subsequantur. Invitatorium, hymni, antiphone, psalmi, responsoria canentur sicut ad officium defunctorum. Ad psalmos et lectiones omnes sedebunt. Intermittantur tamen a dominica prima adventus domini usque ad octavas epiphanie et a ramis palmarum usque ad octavas pasche, et a sabbato pentecostes usque ad octavas eiusdem, et intra octavas assumptionis s[an]c[t]e marie, et in omnibus festis XII lectionum. In his tamen temporibus unusquisque agat sicut solitum erat. In dominicis et festis diebus agetur commemoratio more solito, nec ad antiphonam petetur venia, sed ad versiculum *Ave Maria*. 29 Sciendum est quod quotiens conventus in grangia commoratur, nichilominus tamen ab eis qui in abbatia remanent ordo per omnia teneatur. 30 Nullus abbas cogatur priorem suum vel maiorem cellerarium alii monasterio dare in abbatem nisi per generale Capitulum. 31 De fugitivis ad ordinem redeuntibus sententia olim instituta teneatur. 32 Abscindentes et incidentes et peregrinantes non nisi per generale Capitulum in domo de qua exeunt recipiantur. 33 De visitatoribus sicut scriptum est in forma visitationis teneatur. 34 De ingressu mulierum in domos nostras sicut olim prohibitum est observetur. 35 Abbates benedicendi nichil dent pro benedictionibus suis quia simoniacum est. Imo potius a benedictionibus abstineant vel differant. 36 In festivitate s. Thomae martyris, Anglis ab olim concessae sunt duae missae, ceteris una.
1 Solet movere nonnullos, quod fratres nostri Ordinis monachi vel conversi, vel ipsi quoque Abbates, ab octava Pentecostes usque ad Exaltationem sanctae Crucis inter ieiunantes alios sexta feria bis manducant. Propter quod statuimus, ut honestati suae et Ordinis studiosius deinceps in hac parte studeant providere. 2 Qui feria quinta pernoctaverit in aliqua villa, et feria sexta ibidem manserit, sive etiam qui feria sexta ieiunus advenerit, et ibidem fuerit demoratus inter ieiunantes alios, ipse quoque ieiunet. 3 In illis etiam regionibus ubi eadem sexta feria ab esu casei vel ovorum abstinent et saeculares, vel dum prandemus inter eos qui a talibus cibariis abstinent illa die, nos cum eis decet nihilominus abstinere. 4 His quos pro certo scimus nominatim excommunicatos esse, non debemus in mensa communicare, in oratione, in osculo, in salutatione. 5 Nimis est grave et contra canones et instituta Ordinis, quod abbates nostri baptizare praesumant. Propterea quicumque hoc anno praesumpserunt septem sextis feriis in pane et aqua ieiunent et usque ad Nativitatem Domini missas non celebrent, et sint extra stallum suum. Qui autem a modo praesumpserint, omnibus sextis feriis sint in pane et aqua, et extra stallum suum, nec missam celebrent usque ad nutum Capituli, et monachus qui hoc praesumpserit, idem patiatur. Idem patiatur qui aquam consecraverit, vel puerum de sacro fonte levaverit. 6 Si in aliqua abbatia vel grangia Ordinis nostri vinum venditum fuerit ad brocam, in abbatia interim missa non cantetur, et ad sequens Capitulum abbas, vel alius pro ipso culpam illam Capitulo manifestet. 7 Erubescant abbates nostri Ordinis et confundantur qui notabilibus assuescunt iuramentis, vel subditos suos id agentes districte non corrigunt, abbas autem qui alium abbatem in his assuetum noverit, in generali Capitulo illum proclamet, et monachus monachum, et conversus conversum, in propriis capitulis, et pro modo iuramenti districte in eos vindicetur. 8 Conversi qui poenitentiam inobedientiae faciunt et in terra comedunt, disciplinam quoque in capitulo debent accipere. 9 Sequenti die post Exaltationem sanctae Crucis, in Cistercio cantetur missa in conventu de Spiritu sancto, et ab uno sacerdote privatim de sancto Nichomede ad nutum cantoris. A ceteris qui cantare poterunt praeter hebdomadarios, de Spiritu sancto. In ceteris abbatiis a singulis sacerdotibus, qui cantare poterunt, missa cantetur de Spiritu sancto pro generali Capitulo, et missa de sancto Nichomede in conventu cantetur. 10 Sententia praeterito anno data de non bibendo vino vel cerviciis in grangiis quarumdam provinciarum firmiter teneatur. Qui autem contra sententiam istam veniunt, vel de cetero venient, tanquam conspiratores, ipsi et fautores eorum, excommunicentur. 11 Monachus vel conversus de aliqua domo eiectus vel egressus, et per licentiam in aliam receptus, non intret in domum illam de qua exiit, neque in conventum fratrum ad grangias, nisi per licentiam abbatis domus ipsius. 12 Similiter qui per auctoritatem Capituli generalis de aliqua domo emittitur ; nec ipsi abbati liceat eum dimittere, nec illum intrare sine certa licentia eiusdem Capituli generalis. 13 Si tabula pulsatur pro aliquo decedente dum opus Dei in ecclesia celebratur, qui de choro ad privatam necessitatem exierint, non accurrant ad sonitum, sed expleta necessitate revertantur ad chorum. 14 Quando praesens defunctus in choro introducitur, et minuti et infirmi, et quicumque sunt extra chorum, intrent. Similiter ad solemnes exequias cum ferendus est ad tumulum. Si quis tamen ex eis necesse habuerit sedere, licebit. Similiter ad psalmos circa defunctum, adsint qui competenter adesse poterunt. Si praesens defunctus fuerit in choro, qui sunt in infirmitorio, celebrent officium defunctorum ad vesperas et ad laudes diebus quibus conventus celebrat. Similiter qui privatas vigilias in capitulo dixerint, et qui nocte vigilant circa funus post matutinas in choro similiter dicant officium, nisi forte finito psalterio prius dixerint illud. Quod si psalterium finierint, dicant officium defunctorum ab hora prandii usque ad noctem *Placebo* et *Dirige* ; si secundum *In loco pascuae* ; si tertium *Complaceat*. Ab initio noctis et deinceps usque ad horam prandii : *Dirige*, vel *In loco*, vel *Complaceat*, et *Exultabunt*. 15 Nullus in monasterio loquatur dum opus Dei in oratorio celebratur, ad laudes, ad vesperas usque post ultimum *Benedicamus Domino*. 16 Districte praecipitur, ut nullus abbas secum adducat garciones rixosos, sicut nec notabili habitu vestitos tempore Capituli, et infra Firmitatem et Pontiniacum et Claramvallem et Morimundum, et abbatias infra positas, nemo eodem tempore nisi unum introducat.
1 Statuimus et praecipimus ut in electionibus faciendis, maxime in maioribus monasteriis nostris, forma quae continetur in Charta caritatis et legatur et observetur. 2 Si qui de Ordine nostro homicidia perpetraverint, si personas Ordinis nostri occiderint, teneantur sub arctissima custodia et districtissima poenitentia, et cibentur pane et aqua usque ad mortem, nisi pro tenera aetate vel infirmitate dispensetur in eis. Si alias personas occiderint, statim eiiciantur de domibus suis numquam reversuri ; et si contigerit in alia domo eos recipi, semper novissimi sint, nullam administrationem habeant ; omni sexta feria ieiunent in pane et aqua, in adventu Domini, in quadragesima bis in hebdomada. 3 Abbates qui ex licentia Ordinis sunt missuri ad curias domini Papae vel principum, tales provideant, de quorum honestate sint securi, ita quod scandalum super actibus eorum ultra non proferatur ad Capitulum. Quod si contigerit, in ipsos abbates, qui tales miserunt, districte vindicabitur. 4 Quoties aliqua domus nostri Ordinis abbate caret, prior et consilium domus de visitandis filiabus abbatiis provideant, non tamen sine aliquo abbate. 5 De cottis et omnibus coopertoriis conversorum ubique generaliter teneatur sicut tenetur apud Cistercium et in quatuor primis domibus, nisi forte in frigidissimis regionibus aliquid a Capitulo dispensetur. 6 Abbates, qui pro nimia frigiditate locorum dispensatione eguerunt, sequenti Capitulo necessitatem suam proponant. 7 De pitantiis dictum est quae fiunt ex promissione, quod de illis quae factae sunt, differtur ad praesens. De cetero prohibitum est ne fiat talis promissio et si factum fuerit, sciant illi, qui hoc fecerunt, se graviter puniendos et beneficium vel possessiones vel pecuniam, quam propter hoc receperunt, amissuros. 8 Dum venerit abbas ad grangiam suam, in eius providentia sit, ubi in loco honesto comedat, quando volet in refectorio vel alibi, pitantiam conversis rarius faciat, ne in consuetudinem vertatur. 9 Anniversarium fratrum et familiarium nostrorum, quod celebratur tertiodecimo kalendas octobris nunc celebrabitur quintodecimo kalendas octobris, adiuncto regis Ludovici anniversario, reginae uxoris eius, ducum et ducissarum Burgundiae, et dicetur prima collecta : *Deus veniae largitor*, secunda : *Praesta, Domine, quaesumus.* 10 Illis qui sunt in dioecesi Pictaviensi concessum est, ut festum sancti Hilarii cum duodecim lectionibus celebrent in crastinum post octavam Epiphaniae nec monachi laborabunt. 11 Concessum est de possessiunculis parvis, quas monachi vel conversi retinere volunt, ut occasionem habeant vagandi, ut abbas possit eas distrahere, cum consilio tamen vicinorum abbatum, nec propter reclamationem aliquorum omittat, qui huiusmodi amant evagationem, si meliori potest domui suae utilitati provideri. 12 Domino Petro Atrebatensi ab olim concessum est, ut post obitum suum per omnes domos Ordinis nostri plenum officium habeat, ac si permansisset abbas Cisterciensis. Praecipimus ut scribatur in singulis monasteriis Ordinis nostri : cui concessum est ut proprium habeat officium, quandocumque auditus fuerit obitus eius, et qui ante Capitulum non cognoverint, nihilominus post communes viginti missas, tres faciant ei reddi.
1 Tempore quo venitur ad Capitulum et reditur, provideant abbates et domorum officiales ut in abbatiis et grangiis eorum venientibus et redeuntibus sufficienter et honeste ministrentur necessaria. 2 Liceat abbatibus Ordinis nostri fures suos et incendiarios comprehendere et tenere in vinculis, si viderint expedire. 3 De verbo inordinato in electionibus abbatum, cui iniungitur ieiunium in pane et aqua pro tempore, cum aliis comedat semel aut bis. 4 Distinctio illa, quae fiebat in praefatione quasi ad distinctionem personarum, scilicet : *Domine Sancte, Pater Omnipotens, Aeterne Deus*, de cetero non fiat, sed si sub uno anhelitu potest dici, dicatur ; si non, ita fiat punctum : *Domine Sancte Pater.* 5 Officium defunctorum sic fiat in Quadragesima sicut post Pascha. 6  Ubique extra conventum dicatur ad Primam : *Pater noster*, et *Credo in Deum.* 7 Liber qui dicitur Corpus Canonum, et Decreta Gratiani apud eos qui habuerint secretius custodiantur, ut cum opus fuerit proferantur ; in communi armario non resideant, propter varios qui inde possunt provenire errores. 8 Nobiles laici venientes ad monasterium non fiant conversi sed monachi. 9 Liber Usuum legatur in conventu ad collationem ab initio primae hebdomadae Quadragesimae usque dum perlegatur. 10 Ex nimietate debitorum non tam periculum quam excidium pluribus iam monasteriis Ordinis nostri noscitur imminere. Propterea providemus ut abbas quamdiu obligatus fuerit debito quinquaginta marcarum ad pondus trecense abstineat interim ab emptione terrarum et aedificiis, nisi forte de eleemosyna ad eos usus proprie data sine gravamine domus suae, vel etiam de alia possessione sua tantum prius vendiderit unde ipsa emptio vel edificatio perfici possit ita sane ut non gravetur domus nisi in cibariis ubi abundaverint, sive in aliis aliquibus rebus minimis. Excipimus ab hac lege incendii infortunium necnon et humiles grangias et tecta animalium quae certa necessitas exegerit. In quibus tamen omnibus omnino caveatur ne sub occasione huius permissionis grandia et sumptuosa aedificia construantur. Excipimus etiam aedificia quae iam inchoata sunt modo, id est anno incarnationis dominicae M°C°LXXX°VIII°. Quae tamen ipsa si ultra summam quinquaginta marcarum extenduntur, ostendantur visitatori vel vicinis abbatibus quorum arbitrio vel differatur usque ad Capitulum, vel si nimis grave esse cognoverint eorum licentia compleantur, ita ut in proximo Capitulo quid et quare factum sit nuncietur. Praeterea si usque ad pretium quinquaginta marcarum trecensium aliquem abbatem debitis obligatum in anno uno in terris emendis vel aedificiis, praeter illa de quibus supra definitum est, expendere aliqua evidens causa coegerit in proximo postea Capitulo generali hoc fateatur et a Capitulo ut ei visum fuerit diiudicetur. De cetero transgressor huius sententiae in praesentia duorum aut trium abbatum comprobatus vel ultro confessus fuerit, posteaquam ipsa ei sententia innotuerit quam oportet patres abbates filiis suis diligentius intimare, a patre abbate absque retractatione aliqua deponatur, numquam amplius in abbatem promovendus nisi per generale Capitulum. Prior vero sive cellerarius aut quicumque monachus vel conversus cuius consilio vel assensu facta fuerit ipsa transgressio tribus diebus sint in gravi culpa et ultimi sint per annum et omni feria eiusdem anni ieiunent in pane et aqua, nisi gravis infirmitas vel grandis solemnitas aliquam exegerit dispensationem. Quicumque vero sine conscientia abbatis sui aliquid tale praesumpserit, a monasterio in quo et pro quo factum fuerit, non nisi per generale Capitulum revocandus, in aliam domum emittatur et ibi supradictam poenitentiam agat. Qui tamen certas pensiones debent vel de decimis inquietantur, eas emere non prohibentur. 11 Auctoritate Capituli generalis praecipitur ut visitatores qui forma gregis esse debent, cautius agant et in victualibus sibi faciant parcius ministrari, nec de facili in infirmitoria ingrediantur ne discipulorum animi qui de eorum praesentia aedificari debuerant, viso pravo pastorum exemplo a propositi sui rigore torpescant. Similiter etiam de visitandis districte praecipitur et quod si in Capitulo coram visitatoribus aliquam proposuerint quaestionem de victualibus ea die ieiunent in pane et aqua, et in capitulo verberentur quia non decet monachos praepositis necessitatibus corporum minus intendere utilitatibus animarum. Quae vero circa huiusmodi proponenda fuerint extra capitulum cum reverentia proponantur. Haec sententia cum forma visitationis scribatur, sed non legatur. 12 Concessum est… etc. *ut ann.* 1187, *n°* 11.
1 Novitii semper ad missam benedicentur, et abbas eam cantet. In hyeme vero perlecta ei regula die anniversario, veniat in capitulum, in crastinum benedicendus. 2 Abbates visitatores habeant plenariam potestatem deponendi officiales quos invenerint inordinatos. 3 In omnibus abbatiis sint ad minimum duodecim monachi cum abbate tredecimo, alioquin vel in grangias redigantur, vel ex toto dimittantur. 4 Abbates ad generale Capitulum venientes *non nisi* unum garcionem in domibus istis secum adducant scilicet in Firmitate, Pontiniaco, Claravalle, et Morimundo, et in domibus quae inter istas sunt positae. Si quis contra hoc facere praesumpserit, conversus abbatis qui hoc fecerit non bibat nisi aquam donec ad domum propriam revertatur ; abbas vero tribus diebus sit in pane et aqua. Abbates qui tres equos ad domos prohibitas adduxerint, uno die sint in pane et aqua. Excipitur abbas Savigniaci, cui tertium in Claravalle licet adducere. Qui vero devitant domos in quibus eis annuatim cibaria constat preparari, et volentes inde sibi inter cibaria deferri, una sexta feria ieiunent in pane et aqua. Quod ne proveniat de cetero caveatur, nec eis ad deportandum detur. 5 Qui inobedientes fuerint visitatori de solutionibus debitorum, abbas, vel prior, vel cellerarius, seu quibuslibet alius a sacramentis interim abstineat, et omni sexta feria sit in pane et aqua usque ad satisfactionem. 6 Qui pro alia causa quam pro infirmitate de Capitulo remanserint, pro se responsalem non mittant. 7 Conversi dicant alternatim post refectionem *Miserere mei Deus*, priore tamen incipiente. 8 Conversi communicantes in coena, cibis utantur quadragesimalibus donec in Pascha communicaverint. 9 Non exigantur a modo pitantiae post messem vel aliquem alium laborem ; quas si prior vel cellerarius dederit, tres dies agat in levi culpa, et ex his una sit in pane et aqua. Si vero magister conversorum vel alius conversus eas propria praesumptione dederit, tribus diebus sit in pane et aqua. 10 Conversi qui causa venditionis vel compositionis ad Rupellam tendunt cum quadrigis de *domo Gratiae-Dei,* prima nocte avenam accipiant, de cetero autem provisuri equitaturis suis de proprio provideant. Id ipsum de Laus in Flandria definitum est. 11 Nulla domus Ordinis nostri de cetero in villa una nisi unicam habeat mansionem, et si forte aliqua alia domus postea data fuerit in eleemosynam, infra annum eam a se alienent, quod dictum est attentius observantes ne in villa una mansionem habeant nisi unam. 12 Quando festum alicuius sancti fuerit, in cuius honore altare aliquod praecipue consecratum fuerit, liceat abbati ad altare illud lumen sola nocte illa accendere, cereos tamen interdicimus. 13 De fugitivis teneatur ut olim. Qui de ordine egreditur, si monachus est, et praeter cucullam et tunicam, si conversus est et praeter cappam et tunicam, quidquam furtive asportaverint, non recipiantur, nisi prius quam tulerant vel valens restituant. Poterunt tamen si non habuerint unde restituant, restitutionem illam opere mercenarii compensare, sicut abbati visum fuerit, et sic gravi culpae subiaceant. Verum si aliquis in furto deprehensus fuerit, eiiciatur de domo ; et postea si recipiendus est, sententiae quam praemisimus subiaceat plene. 14 Si in aliqua domorum nostrarum conspirationem oriri contigerit, abbas ad quem spectat vel proprius, vel pater, vel visitator, illos quos cognoverit auctores vel magis culpabiles a domo propria penitus sine spe reversionis eliminet, et in aliis domibus ad quas missi fuerint, in gravi culpa recipiantur, et ultimi omnium semper permaneant, et ab administratione ordinum suorum abstineant, non communicent nisi in Pascha et in extremis ; tantum ad privatas missas poterunt ministrare. Conversi quoque non communicent ; in hebdomada quoque semel disciplinam accipiant, et omni sexta feria sint in pane et aqua ; si forte exire noluerint, eis in abbatia morantibus, divina non celebrentur. Ceterorum vero, qui se eis iungere praesumpserint, si resipiscentes emendationi se obtulerint, in gravi culpa recipiantur et ultimi maneant usque ad nutum generalis Capituli. Est autem conspiratio contra Ordinis disciplinam et majorum instituta confoederatio. 15 Quoniam manifestum est nullas domos per usuras recuperari, multas vero supra modum gravari, omnino prohibetur ne aliquis ad usuram de cetero quicquam accipiat. A Judeis vero qui inimici sunt crucis Christi, nec pro usura, nec sine usura aliquid mutuo accipere liceat. 16 Si quis in manifesto carnis contagio fuerit deprehensus, a domo illa in qua peccavit, secundum antiquam consuetudinem a sanctis patribus nostris hactenus conservatam, penitus expellatur, numquam ad illam reversurus, nec ad alium abbatem mittatur, sine manifestatione culpae et iniuncta condicta paenitentia, et utraque re diligenter litteris expressa. Si vero cum litteris hujusmodi ad aliam domum ire noluerit, vel qui eum recipiat non invenerit, mittatur ad dominum Cisterciensem, vel unum de quatuor primis abbatibus, ad illum videlicet de cuius derivatione est. 17 Qui domum propriam causa potionum fuerint egressi, ad eam de cetero non revertantur. Hoc idem dicimus de his qui in peregrinatione sanctorum vel pro calidis balneis exeunt. Nullus abbas de huiusmodi dare dispensationem praesumat. 18 Ad abbatias quarum conventus pro penuria ciborum vel *nimietate* debitorum dispersus fuerit, non divertantur abbates vicini vel alii monachi, nisi vocati ; vel conversi Ordinis nostri, nisi tantum illi qui de provinciis peregrinis adveniunt : quibus ibidem pro posse ministretur, maxime tempore generalis Capituli. 19 Conversi in villis manentes animalia ad terras excolendas ibi non habeant. 20 Novitii exeuntes, si reverti voluerint, ad portam monasterii satisfaciant sicut alii fugitivi ; et si recipiendi sunt, veniant in capitulum inde et de capitulo ad probationem. 21 His qui in infirmitorio vescuntur carnibus, sufficiet semel in die carnium esus. Qui vero gravissima infirmitate laborant non tenentur sub hac lege. 22 Abbates missuri ad curiam domini papae, omnes petitiones quas volunt recipi sigillo signent proprio, et tales mittant de quorum vita et honestate securi sint, nec ibi negotia tractent, nisi tantum Ordinis nostri, vel proprii episcopi, vel principis. 23 Nulli abbatum liceat a modo alicui personae quotidianam missam concedere vel annualem. 24 Qui habuit in quibuslibet mobilibus penes se repositum, unde se testimonio officialium suorum et cognitione patris abbatis vel visitatoris aquitare valeat, et sumptus sibi per annum nec ceteros providere, reus sub poena de non aedificando nullatenus teneatur. Similiter abbates ad quos de iure terrae alicuius fundus pertinere dinoscitur, ipsam sine culpa de non emendo in suam potest redigere proprietatem. 25 Monachi qui per se vel alios abbates suos inquietaverint de ordinibus assequendis, ab ea die usque ad biennium careant postulatis, nisi promoti fuerint in abbates. 26 In vigilia sancti Jacobi et sancti Bartholomei, et aliis vigiliis quas saeculares faciunt, et nos non facimus, nostri qui foris sunt non coguntur comedere. Qui vero in grangiis et abbatiis sunt, antiquam teneant consuetudinem. 27 Abbas, prior et cellerarius qui in coquina vel infirmitorio monachorum vel conversorum famulos saeculares habuerint, omni sexta feria ieiunent in pane et aqua, quamdiu apud eos eadem culpa duraverit. 28 Sententia in praeterito anno data de solutione debitorum in domibus Ordinis nostri ita firmiter observetur, ut quicumque patri abbati inobediens fuerit, sive abbas, sive prior, sive alius, a sacramentis altaris removeatur, et omni sexta feria ieiunet in pane et aqua. 29 Abbates qui tempore Capituli domos, in quibus cibaria annis singulis abbatibus praeparantur, devitant, inde volentes deferri sibi cibaria, una sexta feria ieiunent in pane et aqua ; et ne id fiat de cetero caveatur, nec eis aliquid ad deportandum ulterius ministretur. Illi vero qui tertium equum adduxerint in abbatias inhibitas, eandem sententiam sortiantur. 30 Quia in electionibus faciendis verbum quod contra rationem esse non ambigimus proponi solet ad hunc modum *Non accipiemus personam nisi de domo nostra et patria nostra*, provisum est ut tale verbum, quod de conspiratione manare videtur, non prodeat in effectum, sed ad repulsionem talis propositi magis proficiat. 31 Si pater abbas visitaverit filiam suam vel alius ab eo missus, et officiales depositione dignos invenerit, liceat ei deponere. 32 Incisi secundum institutionem Capituli generalis de domo propria emittantur. 33 Illud quod in hymno Omnium Sanctorum in quibusdam abbatiis videlicet : *Sanctis quoque Confessoribus* canitur, penitus deleatur et sicut in Cisterciensi hymnario a modo decantetur. 34 Sacerdotes et omnes religiosi qui in hospitio moriuntur, post finitas horas canonicas deferantur in chorum. 35 Si contigerit pannum aliquem altaris aut ex aqua aut ex vino madefactum fieri, non cantetur missa super altare illud, donec ablatum fuerit inde. Nec super altare ullo modo remaneat panis vel vinum infra missam, preter illa que sacrabit sacerdos, ne forte transeat benedictio sacerdotis ad panem qui e regione est vel ad vinum, sicut transivit benedictio Ysaac super Iacob. Ysaac namque benedixit Iacob et tamen putabat se benedicere Esau. Hoc exemplum inde protulit Lanfrancus. Si enim fuerit panis vel vinam super altare, excepto hoc quod pertinet ad sacramentum, quid sis (*sic*) utrum benedixeris panem qui iuxta est an illum quem ante te cernis ? Iccirco cavendum est summopere ne panis remaneat vel vinum super altare, nisi que pertinet ad sacramentum. 36 Si per negligentiam evenerit, quod absit, ut missam cantans panem vel vinum oblitus fuerit, cum hoc cognoverit, si hostia defuerit, assumat illam et mittat illam super corporale et incipiat consecrationem ab : *Qui pridie quam pateretur.* Si autem vinum defuerit, consecrari debet cum hoc cognoverit, mittat illud in calicem et incipiat consecrationem : *Simili modo postea quam cenavit*, usque in finem. Si autem cum aqua solummodo cantare contigerit cum hoc expertus fuerit, mittat vinum in calicem, et ut supradiximus ab : *Qui pridie quam pateretur*, incipiat. 37 Si cantaverit cum vino sine aqua, cum expertus fuerit, mittat aquam in vinum, et incipiat hic : *Oremus, preceptis*, et dicat orationem dominicam, et *Libera nos, Domine quesumus ab omnibus malis*. 38 Si quid de sacramento sanguinis *Xti* ceciderit super corporale, reponendum est ipsum corporale et loco reliquiarum servandum. Si palla altaris inde fuerit *intincta,* recidenda est ipsa que *intincta* est particula et pro reliquiis servanda. Si super casulam vel super altare deguteat similiter fiat. Si super quodcumque vestimentum, comburenda est ipsa pars et cinis in sacrario reponendus. Si vero in terram ceciderit, lingendus, tergendus, radendus est ipse locus, sive lignum, sive terra, et pulvis in sancto loco reponendus. Porro si aliquid in ipsum sanguinem, musca vel aranea, vel aliquid tale ceciderit, igni cremandum est, et sanguis sumatur. Quod si fides ipsa idipsum quod ceciderit quempiam sumere fecerit, Deo gratias, sed paucorum est.
1 Anno ab Incarnatione Domini 1189 constituta sunt haec assensu et mandato Capituli generalis a D. Cisterciensi et quatuor primis abbatibus, et aliis quibusdam nominatis patribus Ordinis, confirmata autem a Capitulo generali apud Cystercium anno Domini 1190. Ego frater [Guido] Cistercii, frater [Bruno] de Firmitate, M[ainardus] de Pontiniaco, G[arnerius] de Claravalle, P[etrus] de Morimundo, et coabbates nostri, quibus iniunctum fuit ex mandato et consensu generalis Capituli ad diem et locum statutum convenimus, ubi, quanta potuimus diligentia ad commodum et formam Ordinis ista providimus observanda. Primo ad temperandam cupiditatem et notam semper acquirendi qua impetimur, repellendam proposuimus firmiter tenendum ab omnibus ut a sequenti Capitulo et deinceps in perpetuum ab omni emptione terrarum et quarumcumque possessionum immobilium abstineamus ; de usuariis et pascuis adhuc differimus. Si vero gratis et sine omni spe retributionis terrene date fuerint in puram elemosynam, licebit accipere. Qui tamen, ut alibi dictum est, certas pensiones debent vel de decimis inquietantur, poterunt sibi huiusmodi acquirere remotasque possessiones et minus utiles pro magis utilibus poterunt commutare vel alias utiliores pro eodem precio tantum acquirere. Excipimus tamen ab hac lege monasteria quorum facultates non sufficiunt ad sustentandum numerum XXX monachorum cum hospitalitate congrua et numero conversorum qui secundum situm loci debent sufficere. Cum vero facultates idoneas obtinuerint legem superius scriptam observent. Si quis vero hanc constitutionem transgressus fuerit, sententiam quam de non emendo vel de non aedificando super obligatos debito quinquaginta marcarum data est, sustinebit. 2 Item frequenter ex nimio personarum numero nonnulla Ordinis nostri monasteria pregravantur et ideo ad multiplicandas possessiones et augenda debita compelluntur. Propterea statuimus ut de personis tam monachis quam conversis necnon et familiaribus nulla in hoc triennio recipiatur nisi aliquo moriente vel sine spe reversionis discedente. Si cui tamen talis persona supervenerit quae sine gravi scandalo vel damno repelli non possit, poterit suscipere et in sequenti Capitulo confiteatur. Transgressor huius sententiae, si abbas fuerit a celebratione missae abstineat usque ad sequens Capitulum, nisi propter benedicendum novicium vel praesentem defunctum. Si prior, vel qui locum eius tenuerit, ab officio deponatur et usque ad nutum Capituli in ultimo gradu permaneat. Si cellerarius hoc fecerit omni VI feria ieiunet in pane et aqua et semel in hebdomada accipiat disciplinam usque ad nutum Capituli. 3 Deinde adiunctum est ut nulla domus Ordinis nostri in villa… etc. *ut ann.* 1189, n° 11, *et* 19. 4 Item quod in libro Usuum de duobus familiaribus cum uxoribus suis ad sepulturam recipiendis scriptum est, ita deinceps observetur ut illis viventibus non liceat alios recipere vel tumulare. Alterutro vero eorum vel utroque decedente licebit alios loco illorum substituere. Excipiuntur ab hac lege episcopi, principes et proprii fundatores. 5 Novicii et domibus exeuntes… etc. *ut ann.* 1189, n° 20. 6 Item illis qui in infirmitorio… etc. *ut ann.* 1189, n° 21. 7 Item auferatur ab Usibus sententia illa in qua continetur quod nonnisi cum tribus tunicis liceat induere scapulare et uti liceat cum necesse fuerit. 8 Item quando festum alicuius sancti… etc. *ut ann.* 1189, n° 12. 9 Item dictum est de fugitivis qui sola animi levitate recedunt, si infra VII*em* dies redierint, restitui possunt in ordine quem prius habuerant. Si vero ultra VII*em* dies in sua obstinatione permanserint, recipi quidem possunt, ita tamen quod in eo gradu in quo ultimi recipiuntur, semper permanebunt. 10 Item qui de Ordine egreditur, si monachus est et preter cucullam et tunicam, si conversus… etc. *ut ann.* 1189, n° 13. 11 Si quis in manifesto carnali contagio fuerit deprehensus, de domo propria penitus expellatur ad illam nunquam reversurus, nec ad alium abbatem mittatur sine manifestatione culpae et iniuncta condigna poenitentia et utraque re diligenter expressa. Si vero cum huiusmodi litteris ad aliam domum ire noluerit, vel qui eum recipiat non invenerit, mittatur ad unum de quinque primis abbatibus, ad illum videlicet de quo domus deprehensi processit. 12 Item si in aliqua domorum nostrarum conspirationem oriri contigerit abbas ad quem spectat, id est proprius abbas vel pater vel visitator illos quos cognoverit *auctores* et magis culpabiles a propria domo penitus sine spe reversionis eliminet et in aliis domibus ad quas missi fuerint in gravi culpa recipiantur, et ultimi omnium semper remaneant, semel in hebdomada recipiant disciplinam, et omni sexta feria ieiunent in pane et aqua usque ad nutum Capituli. Qui exire forte noluerint, eis in abbatia manentibus non celebrentur divina. Nullus eis iungatur in consortio sive in colloquio ; qui vero auctoribus mali huius se iunxerint et resipiscentes emendationi se obtulerint in ipsa domo sint in gravi culpa et semel in hebdomada accipiant disciplinam, et omni sexta feria sint in pane et aqua, et ultimi maneant usque ad nutum Capituli. Est autem conspiratio contra Ordinis disciplinam et maiorum instituta confederatio. 13 Statutum quoque est ut visitatores in abbatiarum visitationibus diligenter inquirant de personis quot habeant et quot secundum praesentem statum valeant sustinere, de numero servientium, de quantitate possessionum, de summa debitorum, et omnes abbates interim solliciti sint haec omnia diligenter computare et notare ut visitatori sinceram et puram renuncient veritatem. Ipse vero omnia in scripto plene redacta sequenti Capitulo representet. 14 Quoniam manifestum est nullas domos per usuras recuperari multas vero supra modum gravari omnino prohibemus ne aliquis de cetero ad usuras quicquam accipiat. Quod autem ad usuram iam acceperit ita a die quo ei haec sententia innotuerit infra annum persolvere studeat quod pro induciis debitorum nihil deinceps tribuat. A Iudeis vero, quia inimici sunt crucis *Xti.* nec pro usura nec etiam sine usura aliquid mutuo accipere liceat. Provideat igitur abbas interim ut tantum de mobilibus vel immobilibus vendat ut non solum si fieri potest debita non crescant, sed potius minuantur. Abbas igitur qui huius mandati transgressor fuerit extra stallum suum sit et omni sexta feria in pane et aqua sit usque ad nutum Capituli generalis. Prior vero non nisi in periculo mortis et in pascha communicet et omni sexta feria sit in pane et aqua, donec mandatum compleatur. Similiter cellerarii et alii consiliarii domus. Si qui vero huic sententiae contraire voluerint sententiam quae de conspiratoribus data est sustineant, ita tamen si obstinate resistant. 15 Cum igitur abbas pater vel etiam visitator ad aliquam domum accesserit, inquisitione facta de statu monasterii, conventum ad alias abbatias emittat, si necessaria non habuerit, vel si in domo remanere voluerit contentus sit paupertate sua, ita ne aliquid pro sumptu suo mutuo, si fieri *potest,* accipiat, unde debitum crescat. Provideat autem qui in tali casu monachos emittit, ut ad talem domum eos dirigat, quae simili non laboret inopia. Abbas autem vel prior loci ad quem mittuntur, cum gaudio caritatis eos suscipiat, et illis sicut et propriis in omnibus secundum ordinem provideat. Si vero in huius caritatis officiis se ultra vires senserit praegravari, abbas ei, cuius causa monachos suscepit, insufficientiam suam benigne renunciet, et si cum pace fieri potest, monachos suos ei remittat ; sin autem, pro *institutione* Ordinis et reverentia fraternae caritatis, usque ad sequens Capitulum sustineat et ibi necessitatem suam proponens, Capituli super hoc consilio acquiescat. Praeterea si forte aliquis abbas iuxta testimonium conscientiae suae aliquem de suis ad aliam domum transmittendum ad tempus iudicaverit, abbas ad quem mittitur, eum caritative suscipiat, saltem quousque per se vel per nuntium cum abbate qui monachum mittit, loquatur et abbatis illius voluntate plenius intellecta, fraternum onus ita supportet, sicut suum vellet in simili casu supportari. 16 Adiecimus quoque ut pro regibus et principibus quibus multum Ordo tenetur et cruce signatis super iam statutas orationes unusquisque sacerdotum in hebdomada semel missam celebrabit de Spiritu Sancto, si poterit, alioquin pro magna negligentia eius conscientiae ascribetur. Qui vero in hac peregrinatione decesserunt sive decesserint, associentur missae quae in domibus nostris pro defunctis quotidie celebratur. 17 Abbates de Hibernia tribus annis remaneant et quarto anno veniant, et ita ordinet abbas Mellifontis ut aliqui eorum veniant singulis annis ad Capitulum. 18 Abbas de Insula qui mulieres intra septa monasterii admisit, tribus diebus sit in levi culpa. 19 Querela quae vertebatur inter abbatem Joyaci et canonicos Sancti-Jacobi, quia non potuit cum pace partium terminari, commititur abbatibus Quinciaci, Scarleiarum, Secanae Portus : ut quod minus actum erat plenius compleatur. 20 Scribatur domino Regi Scotiae, ut libertatem Ordinis conservet, et maxime in promotione abbatum sui regni, sicut ubique terrarum christiani principes devoti observant. 21 Abbas de Margan, in cuius grangiis sententia de non bibenda cervisia contempta est, poenitentiam ab olim super eodem excessu datam, tam in propria persona, quam in omnibus subditis suis exequatur. Quod si huic mandato contumax esse praesumpserit, ab omni officio abbatis abstineat. Hoc autem mandatum Capituli, et ipsam sententiam abbates de Dana et de Tinterna ei innotescere faciant. 22 Abbas Joyaci in propria persona domum de Risu-agni visitet, ita quod personas illas infames et irregulariter viventes ibi amoveat. Conventum autem ad minus duodecim monachorum regulariter ibi viventium restituat. Alioquin locum dimittat, et quod inde factum fuerit sequenti Capitulo renuntiet. 23 Consideratio loci pro constituenda abbatia ad petitionem regis Anglorum commititur abbatibus Mortuimaris et Perseniae, et de Valle-Sanctae-Mariae, et quod super hoc eis visum fuerit auctoritate Capituli exequantur. 24 Petitio comitis Palatini de construenda abbatia exauditur, et abbati de Sconavia ad petitionis comitis illius loci conceditur. 25 Abbas de Dalone qui cimeterium in grangia consensit fieri, sex diebus sit in levi culpa uno eorum in pane et aqua, et omnes officiales de quorum consilio factum fuit. In cimeterio illo nullus de cetero sepeliatur. 26 Diffinitum est de conspiratoribus Fonteneti, ut quicumque ex eis in rebellione permansit excommunicetur et penitus a domo eliminetur. Quod si egredi noluerit, divinum ibi officium non celebretur. Ille vero qui resipiscere voluerit, omni sexta feria in pane et aqua ieiunet, et omni quarta feria vapulet usque ad nutum Capituli generalis. Omnia vero opera monasterii quae spectant ad aedificia tam in grangiis quam in abbatia intermittantur, donec domus destructa reaedificetur. Quod si intermittere noluerit, divinum ibi officium non celebretur. Quod si post interdictum officium praeceptis Capituli generalis acquiescere noluerit, conventus monachorum et conversi qui eis consentiunt de domo, ut Claram-Vallem veniant, egrediantur. 27 Abbas Bonae-Aquae qui misit monachum suum cum apostata, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 28 Monachus vero qui communicavit apostatae, tribus diebus sit in gravi culpa et de cetero caveat a molestatione vicinarum domorum. 29 Querelae abbatum Sancti-Andreae et Ripaealtae committuntur domino abbati Cistercii et abbati de Firmitate terminandae. 30 Conversus Theoloci qui pecuniam sub lecto suo absconderat, et conversus de Zuetula qui pro pellicio male facto sibi de cimeterio extumulatus est, ubi sepulti sunt remaneant. 31 Vindicta in conspiratores Vallis-Magnae commititur abbatibus de Firmitate et Bonae-Vallis. 32 De monacho Vallis-Magnae qui venit Cistercium accusaturus abbatem suum, dicitur quod in Bona-Valle recipiatur, et sit in gravi culpa tribus diebus, et non revertatur ad domum Vallis-Magnae nisi ad nutum generalis Capituli. 33 Abbati Curiae-Dei conceditur translatio molendini sui propter urgentem necessitatem. 34 Abbas Turris Aquilaris qui proterve et inhumane locutus est contra abbatem mortuum praedecessorem suum tribus diebus sit in levi culpa uno eorum in pane et aqua. 35 Abbas de Monasterio-in-Argona qui proterve et irreverenter locutus est in Capitulo eadem pœna mulctetur. 36 Abbas Stamedii qui monachum suum accommodavit archiepiscopo Tarentasiae ad exercenda saecularia negotia, et quia in grangiis suis vinum venditur ad brocam, quadraginta diebus sit extra stallum suum et sex diebus in culpa levi uno eorum in pane et aqua. 37 Abbas de Insula, qui contra institutionem Capituli, pitantiam fecit conventui suo in sexta feria de caseo, tribus sit diebus in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Qui autem caseum comederunt, unam disciplinam accipiant. 38 De monachis de Sinanqua, qui propter excessus suos emissi fuerant a domo sua per Capitulum generale, conceditur abbati Mansiadae, ut si viderit domui expedire, possit eos revocare. 39 Abbas de Morerola qui inconsulto Capitulo abbatiam suscepit et ibi abbatem instituit, quadraginta diebus sit extra stallum suum, sex diebus in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 40 Milites vero de Turgel sicut Calatravenses Ordini associentur et abbati de Morerola de ordine obediant. 41 Querela quae vertitur inter abbatem Silvecanae et abbatem Sinanquae de vicinitate grangiarum committitur abbatibus Morimundi et Mansiadae terminanda. 42 Abbates de Carreria, de Stalleia, et de Forda, qui ad Capitulum generale non venerunt, sex diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et abbas de Eleemosyna hoc eis nuntiet. Eamdem poenam sustineant abbates de Joiaco et de Bono-Fonte, qui domos suas hoc anno visitare neglexerunt. Hoc idem patiatur abbas de Berdona qui ad Capitulum non venit ; et quia excusationem frivolam habuit, addimus ut quadraginta diebus sit extra stallum suum ; pecuniam autem quam debet abbati de Toroneto usque ad Natale Domini sine omni occasione reddat. 43 Querela quae vertebatur inter abbatem de Insula et abbatem de Monasterio in Argona committitur abbatibus Belli-Prati et Longae-Vallis, de possessionibus, de quibus modo est quaestio terminanda ; et abbatia pro bono pacis in pace possidenda remaneat abbati Sancti-Benedicti. 44 Abbas Vallis-Magnae, qui fecit iurare conversos suos, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 45 Domino abbati Morimundi committitur ut ad pactionem quam fecit abbas Sancti-Prudentii fundatori domus suae diligenter inquirat et digne corrigat. 46 Abbas de Columba, qui benedictiones in domo sua fieri consensit, et mulieres ingredi permisit, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; et oblationes in sequenti Capitulo reddat. Similiter et alii caveant ; et qui rei sunt oblationes Capitulo reddant. 47 Abbas de Tennebar, qui publice de multis confessionem in Capitulo fecit, et novitium ter in die comedentem suscepit, omni sexta feria ieiunet in pane et aqua, donec novitius monachus fiat ; pro aliis vero excessibus sit in levi culpa. 48 Abbas de Sancta-Cruce, eo anno quo venire debet ad Capitulum, si potuerit veniat ; si non potuerit responsalem mittat. 49 Abbas de Zentula, quem dux Austriae retinuit et ad Capitulum non venit quando venire debuit, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; sequenti vero anno omni occasione remota ad Capitulum veniat. 50 Abbas Sancti-Georgii, qui a multis annis ad Capitulum non venit, extra stallum abbatis sit, et omni sexta feria sit in pane et aqua donec Morimundum veniat, et in sequenti Capitulo omni occasione remota se repraesentet. 51 De conversis Bonae-Vallis, qui in manu domini abbatis de Firmitate promiserunt, quod de cetero coquos non recipiant absque licentia Capituli generalis, vel domini Cistercii, dicimus quod si a proposito resilierint, sententiam in praeterito anno datam observent, quam dominus Bonae-Vallis eis denunciet, et firmiter observari faciat. 52 Abbates de Morimundo et de Crista qui, quadam occasione minus sufficiente, conversos suos Ierosolymam miserunt tribus diebus sint in pane et aqua. 53 Abbas vero Theoloci qui hoc ipsum contra formam Ordinis et contra consilium patris fecit, quadraginta dies extra stallum suum remaneat, et sex diebus, sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 54 Abbati de Alba, qui eleemosynam episcopi Spirensis, cui non debuit reddidit, praecipitur ut portionem illam quam sibi retinuit, abbatibus dividat quibus suam detraxit. Regi autem scribatur, ut paci abbatis provideat, ne totum reddere cogatur. 55 In Secanae-Portu, quia mulieres in anniversario regis ingressae sunt oratorium, tam abbas quam monachi et conversi uno die sint in pane et aqua ; officiales vero, qui hoc scienter fieri permiserunt, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; et hoc abbas eorum diligenter inquirat, et eis hanc poenam imponat. 56 Abbatibus Mortuimaris et Perseniae ad preces domini regis pro nova unctione ipsius modo parcitur et talis praesumptio ne a modo fiat, caveatur. 57 Abbas de Sacra-Menia qui ad Capitulum non venit, nec responsalem misit, quadraginta diebus extra stallum suum remaneat, et sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et sequenti anno, omni occasione remota ad Capitulum veniat. Similiter faciat abbas de Clienti. 58 Querela quae est inter domum Grandis-Silvae et domum Borboniae, committitur domino abbati Morimundensi et abbati de Candelio. 59 Abbas Quinciacensis, quia allatum mortuum extra formam Ordinis sepelivit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 60 De Haymone monacho Longivadi qui factus est falsarius litterarum et gyrovagus, et de Girardo, monacho Vallislucentis qui in simili opere infamis habetur, dictum est ut ad eos incarcerandos mittat manum qui potuerit donec propriis abbatibus res innotescat, qui tenentur de eis rigorem ordinis exequi in carcerali custodia ad poenitentiam. 61 Quocumque habitatores ipsius se transtulerint, prioratum suum obtineat in ordine. 62 Abbas de Sancto-Benedicto qui minus reverenter locutus est in Capitulo, uno die ieiunet in pane et aqua. 63 Naves de Dunis non deferant aliena onera pro pretio. 64 Abbas Caricampi, quia ad voluntatem episcopi Traiectensis remansit a Capitulo, quadraginta dies sit extra stallum suum, et sex diebus in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 65 Querela canonicorum Trecensium adversus abbatem de Ripatorio committitur abbatibus de Prulliaco et de Longovado et de Moris. 66 De domibus, de Tribus Fontibus, et de Chimenone, quorum longa concertatio nos fatigavit, pro bono pacis dicitur ut inter domos nihil amplius aedificetur nec prope ab utriusque latere domus per dimidiam leucam. Si aliquid vero scriptum huic Capitulo per iudicium faciens in aliqua ipsorum carta inventum fuit, nullam vim habeat, sed potius irritetur. 67 Abbas de Armentaria, qui ad Claramvallem vocatus, primo quidem venire neglexit, secundo vero ad Capitulum venire contempsit, ab omni officio abbatis suspenditur, donec Claramvallem veniat ubi sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et sequenti Capitulo se praesentet de his omnibus rationem redditurus. 68 De abbatia de Dona, providentiae domini Cisterciensis relinquitur. 69 Querela quae vertebatur inter domum de Moreles et de Terzai committitur abbatibus de Pinu, et de Gratia-Dei ut audiant et determinent auctoritate Capituli. 70 Monachus Mansiadae statim ut abbas domum venit, infra octo dies mittatur Salvanetum. 71 Causa abbatis Caricampi et praepositi de Doaco committitur abbatibus de Longo Ponte et de Claromaresco, si tamen appellationi factae ad dominum papam denuntiatum fuerit. 72 Abbas de Bellalanda assumto secum Joanne quondam abbate de Jorval veniat Savigniacum usque ad Natale Domini, et ibi ambo arbitrio domini Savigniacensis abbatis et coabbatum suorum obediant. Dominus abbas Savigniacensis eis renunciet. 73 Negotium super electione de Valace committitur domino abbati Ursicampi ut inquirat veritatem ab abbate Mortuimaris et diligenter corrigat. Abbas vero Mortuimaris sequenti Capitulo se praesentet super eodem negotio pro se responsurus. 74 Abbas de Sturcelburne in cuius domo infans baptizatus est et mulieres ingressae sunt, ipso in domo existente, stet consilio domini de Firmitate et de Maceriis, et officiales, de quorum consilio consumptum est, qualibet feria sexta ieiunent in pane et aqua. 75 Conversi Fontisfrigidi qui inobedientes existunt mandato Capituli de dimmittendis cotis flocatis, sententiae quae lata est in conversos Bonaevallis subiaceant scilicet ut dum in hac rebellione perstiterint non communicent, nec oratorium ingrediantur ; et si fuerint infirmati vel mortui nec communionem sanctam nec ecclesiasticam habeant sepulturam. Abbas Grandis-Sylvae huius sententiae sit executor. 76 Ad negotia Ordinis ad plenum pertractanda nominati sunt abbates isti : abbates Savigniaci, Prulliaci, de Bellavalle, de Dalone, de Bello Prato, de Fusneio, de Ursicampo, de Quintiaco, de Longovado, de Moris. Isti ergo cum quinque primis abbatibus apud Caleium, grangiam Pontigniacensem simul veniant, ita ut nullus nostri Ordinis illuc audeat accedere, nisi de consilio vocatus ; et si negotium ampliores moras exegerit, in grangia de Cerelegio, abbas Vallislucentis ipse provideat. Ponitur autem terminus conveniendi in grangia prius nominata in octave Theophaniae. 77 Porro in omnibus abbatiis Ordinis nostri ipsa die id est in octava Epiphaniae dicatur collecta *Deus qui corda fidelium*, ut ipsos Deus dirigat in viam veritatis. 78 Si data nobis fuerit eleemosyna, cuilibet aedificio vel emtioni terrarum a donante proprie assignata, transferre eam ad alios usus non licebit. Quod si indeterminate, nec alicubi nominatim assignata, data fuerit, sine culpa et transgressione, de voluntate et consilio abbatis ad usus magis necessarios deputabitur. 79 Tres sextae feriae semper observentur in quadragesima, sine misericordia, non obstante alicuius sancti festo. 80 Fugitivi qui furtive recedunt cum substantia monasterii, de consilio abbatis recipi poterunt, considerato rigore Ordinis et meritis personarum. 81 Non bibant nisi aquam, qui de inquietudine sua equitant ad parentes. 82 Abbas de Monasterio in Argona proterve et irreverenter locutus est in Capitulo eadem poena mulctetur. 83 Engelhardus Nuenburgensis, Eberhardus Merseburgensis, Hinricus Misnensis episcopi Capitulo generali de bonis per abbatem Cellensem acquisitis scribunt et petunt, ut ipsi bonorum operum Ordinis participes fiant.
*Statuta quae codex *D*3 anno 1191 assignat, iam lecta sunt supra anno 1189 iuxta *M* et alios codices ibi recensitos. 1 De pedagiis quae solvebantur in Flandria apud Boloniam et apud Wisan in transitu maris, Abbas de Fulneio et de Claromaresco faciant apud ducem Lovinniae ut ipse auctoritate sua confirmet quod factum est de absolutione iam dictorum pedagiorum, et cum hoc fecerint, abbates de Savigneio et de Eleemosyna et de Fontibus et de Rievale, auctoritate capituli faciant exsolvi expensas quae factae sunt pro hoc negotio. 2 De converso Theoloci qui eiectus est a cimiterio causa inventae pecuniae, quia constat eum de licentia abbatis sui potestatem habuisse providendi in multa parte utilitatibus monasterii, et non est praesumptio quae faciat contra eum, et nos proniores esse debemus ad absolvendum quam ad condemnandum, dicitur, ut ad cimiterium revocetur. 3 Abbas Quinciaci qui inconsulto patre abbate dimisit abbatiam suam ibidem tribus diebus dit in levi culpa. 4 De abbatibus de Armentera et de Spina, qui nolente patre abbate reliquerunt abbatias suas, nec ad nutum ipsius et voluntatem reverti volunt, committitur Domino Claraevallis qui debet adire partes illas, quatenus secundum quod viderit expedire, consilio et auxilio coabbatum suorum corrigat et castiget. 5 Abbas de Buxeria et de Albapetra et de Sacra cella quorum monasteria ingressae sunt mulieres tempore benedictionis, sex diebus sint extra stallum suum, oblationes quas inde habuerunt ad sequens generale Capitulum deferant. 6 Scribatur Capitulo Praemonstratensi ut compositionem quae facta est ante plurimos annos inter illorum ordinem et nostrum firmiter a suis faciat observari, et cogant suos ne aliquis eorum audeat exigere decimam amplius. 7 Abbas de Novavalle qui remansit in via infirmus et responsalem misit quod facere non debuit, una die sit in pane et aqua. 8 Querela novae abbatiae Silvaecanae committitur abbatibus Vallismagnae et Liberaevallis. Terminos considerent et aptitudinem loci si possit abbatia stare et debeat, et sequenti Capitulo denuntient. Similiter controversia quae vertitur inter abbatias Sinanquae et Silvacanae de grangia auctoritate capituli definiant. 9 Abbati Gratiae Dei conceditur aedificare abbatiam quam civis de Rochella construere vult in loco cui nomen impositum est a domino rege Angliae, Gratia Sanctae Mariae. 10 Compositio quae facta est de quinque solde sicut iam pridem litteris et sigillo Capituli generalis confirmata est, ita teneatur, et abbas Eleemosynae huius rei sit executor. 11 De monacho Iuncheriae qui dicitur proprios habere equos et alias proprietates nonnullas, committitur abbatibus Scalae Dei et de Barbona quatenus rei veritate diligenter inquisita, secundum quod viderint expedire, auctoritate capituli corrigant et castigent, ita ut pecunia quam obtulit proprio abbati illi cui noscitur esse, restituatur, et si constiterit eum praedictam pecuniam male abstulisse, sic fiat de eo, sicut proprietatem habenti et de comprehenso in furto. 12 De rasuris : prima rasura fit ante Nativitatem Domini ; secunda, ante Purificationem Beatae Mariae ; tertia, ante dominicam qua canitur *Oculi mei* quarta, ante Pascha ; quinta, ante Ascensionem Domini ; sexta, ante Nativitatem beati Johannis-Baptistae ; septima, ante ad vincula sancti Petri ; octava, ante Nativitatem Beatae Mariae ; nona, ante festum Omnium Sanctorum. 13 Iniungitur domino de Firmitate, ut quando venerit ad partes Lombardiae, convocet abbates qui dicuntur capitulum fecisse, et faciat, ut talis conventio abbatum de cetero non fiat, et scriptum quod fecerunt non remaneat ; et in capitulis monachorum hoc ipsum denunciet ; ipsi vero abbates Lombardiae quod scriptum est in Usibus et Instituta Capituli generalis diligenter et viriliter in domibus suis faciant observari. 14 Committitur domino Cistercii et domino Pontiniaci, quatenus ad domum de Quinciaco accedentes, fratres eiusdem domus ad reverentiam proprio abbati exhibendam diligenter et studiose inducant ; et si qui forte essent qui vellent scandalum suscitare, eos auctoritate capituli generalis ad remota loca emittant, non reversuros absque nutu Capituli generalis. 15 Scribatur abbatibus Sancti-Anastasii et Casemarii quatenus quos poterint de vicinis abbatibus Ordinis auctoritate Capituli generalis convocent, et de statu Sancti-Sebastiani diligenter videant, si duodecim ad minus monachi cum decimo tertio abbate per ordinem hic esse possint ; alioquin ante venturum Capitulum monachos et conversos eiusdem loci per alias domos dividant. 16 De oppositione inter abbates Combramarae et de Miravalle dicitur quod illi de Combramare qui habent litteras confirmationis a Capitulo generali sint in possessione, et si altera pars voluerit reclamare, assignantur ei iudices abbates de Savigneio et de Eleemosyna, et de Bilduals, et de Bordeleia, et quod inde viderint et audierint, sequenti capitulo denuntient. 17 Abbatia de Linda revertatur ad matrem suam Lugana, et de duabus fiat una, et sit unum ovile et unus pastor. 18 Abbas de Grandisylva qui per impatientiam fregit sigilla compositionis, sex diebus sit in levi culpa uno eorum in pane et aqua, et eadem compositio firmiter ab eo teneatur. 19 Prior de Oliva, qui misit monachum ad curiam domini Papae absque licentia domini Cistercii et conscientia proprii abbatis, cesset a prioratu, et ultimus sit per annum. 20 Interdicitur abbati Aquaebellae, ut de cetero non praedicet in ecclesiis saecularibus, nec paenitentiam saecularibus iniungat, absque iussu episcopi sui ; et quia mortuum sepelivit in propria domo quam habet in civitate, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et quadraginta sit extra stallum suum. 21 Paenitentiam indictam abbati Aquaebellae faciat et abbas Vallisbenedictae, et abbati Bonaevallis praecipitur ut subtrahat ei occasiones vagandi, nec ad aliquam visitationem aut alia negotia eum mittat. 22 Saepe et saepius quaerimoniam accepimus et sententiam dedimus de domo de Caritate quam ingrediuntur mulieres singulis annis in die dedicationis ecclesiae, nec adhuc noscitur emendatum, unde quia novimus hoc voluntate et assensu fratrum domus illius fieri, iam amplius dissimulare non possumus ; dicimus ergo nec ea die qua de cetereo ingressae fuerint mulieres omnibus sextis feriis eiusdem anni abbas et conventus eiusdem domus sint in pane et aqua et oblationes omnes abbas ad generale Capitulum deferat. 23 Abbas de Margan propter enormitates quae factae sunt in domo eius, quadraginta diebus sit extra stallum suum, sex in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Conversi vero eius Iordanus hospitalis et Radulphus statim post reditum ipsius veniant in Claramvallem, ibi agant paenitentiam a generali Capitulo praedictatam. 24 De conspiratoribus Signiaci quod abbas Claraevallis ordinavit, teneatur hoc addito quod per diversas domos dispergantur singuli ad domum propriam non reversuri, nisi licentia Capituli generalis, et in domibus in quibus fuerint agant paenitentiam conspiratoribus indictam. 25 De monacho de Chimenone committit dominus Cisterciensis abbatibus Claraevallis et Triumfontium, ut ad illum agant quod viderint expedire. 26 Abbas de Maceriis quia inordinate mortuum sepelivit, et quia officiales eius abbates ad Capitulum venientes inhumane susceperunt, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et abbas de Firmitate officiales puniat condigne. 27 Domino regi Castellae, scribatur, quia non possumus cogere abbatissas ire ad Capitulum de quo scripsit, et si vellent ire, sicut eis iam consuluimus, multum nobis placeret. 28 Abbates qui hoc anno non visitarunt per negligentiam suam filias suas sex diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 29 Abbatibus de Scala-Dei, de Garda et de Candeleio, committitur ut diligenter inquirant de controversia quae est inter abbates Grandisylvae et de Borbonia, super grangia Grandisylvae, et illam auctoritate Capituli studeant terminare. Quod si unus ex ipsis interesse non potuerit hoc reliqui duo nihilominus exequantur. 30 Abbas de Superadda qui puerum duodennem recepit et qui inobediens fuit visitatori de clausura facienda in ecclesia inter monachos et conversos, sex diebus sit in levi culpa, et a die qua domum suam ingressus fuerit, omni sexta feria, donec eadem clausura fiat, sit in pane et aqua et prior et cellerarius. De puero vero committitur domino Claraevallis utrum eiiciendus sit vel retinendus. 31 Abbates de Bono Fonte, de Periniaco, de Sancto-Cypriano, de Sancto-Andrea, de Sancto-Prudentio, de Foilleto, de Cella Sanctae-Mariae, de Campania, qui non venerunt ad Capitulum, sex diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus extra stallum suum, et si sequenti Capitulo se non praesentaverint, a die Capituli non intrent in stallum suum donec Cistercium veniant. 32 Abbas de Claro-maresco qui inconsulto domino Cistercii Romam profectus est, tribus sextis feriis sit in pane et aqua. 33 Monachi conspiratores Vallismagnae qui per manum visitatoris inde sunt eiecti, non revertantur illuc nisi per generale Capitulum, et in domibus illis ad quas abbas Bonaevallis eos miserit singuli recipiantur. 34 Abbas de Egres propter speciem malam ex verbis eius de pecunia quam detulit Pontiniacum, a pluribus conceptam, et propter quaedam alia contra illum dicta, statim apud Pontiniacum redeat et stet voluntati domini Pontigniacensis. Illa vero pecunia quam attulerat, ad domum propriam reportetur. Regi autem Ungariae notificetur quod factum est et qua de causa. 35 De abbate Sancti-Cypriani qui super multis exordinationibus in generali Capitulo est accusatus, dictum est quid abbates de Scala-Dei et de Borbona qui hoc anno intrare debent Hispaniam, diligenter investigent, et auctoritate Capituli digne corrigant. Hoc ipsum faciant de abbate Fiterii qui dicitur consuluisse augurem et celasse debitum, et suum cellerarium deposuisse quia debitum notificavit. 36 Abbati de Sancta-Cruce conceditur ut propter honestatem et religionem eius de infirmitorio missam celebret. 37 Abbas de Lansavalle qui clientem saecularem in loco conversi secum adduxit, tribus diebus sit in levi culpa. 38 Abbas de Persenia qui hospitibus caseum et ova dedit in sexta feria, sex diebus ieiunet in pane et aqua, et de cetero ipse et alii caveant. 39 Abbas de Sacramaenia qui per impatientiam tumultum in Capitulo suscitavit, et veniam de dimittenda abbatia petiit, Morimundum in presenti vadat, et ex hoc veniam petat et ibi stet ad arbitrium domini Morimundi. 40 Abbas Sancti-Benedicti qui conversum propter potiones misit, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus extra stallum suum sit. 41 Abbas de Loco-Dei in Dania qui dolose contra patrem abbatem fratres suos suscitavit, usque ad Pentecosten Cistercium veniat, et cantorem de Erivado secum adducat, et ibi stent ambo ad arbitrium domini Cistercii. Quod si facere noluerint, et abbas ab abbate de Esrom et de Sora deponatur, et cantor de Ordine eiiciatur, et hoc ipsum abbas idem de Sora annuntiet. Germanus vero monachus qui auctor fuisse dicitur huius conspirationis, et conversus frater cantoris de domo Erivado emittatur, alius in Esrom, alius in Sora, et ibi sint in gravi culpa. 42 Ad temperandam cupiditatem in Ordine nostro et notam semper acquirendi qua impetimur repellendam, proposuimus firmiter tenendum ab omnibus ut deinceps omnino abstineamus ab omni emptione terrarum et possessionum et mobilium. 43 De usuariis et pascuis ad quae differimus, si vero gratis et sine omni spe retributionis terrenae datae fuerint in puram eleemosynam, licebit recipere. Qui tamen, ut alibi dictum est, certas pensiones debent vel de propriis decimis inquietantur, poterunt huiusmodi sibi acquirere. Excipimus tamen ad hac lege monasteria quorum facultates non sufficiunt ad *sustentandum* numerum triginta monachorum cum hospitalitate congrua, et numero conversorum qui secundum situm loci debent sufficere. Cum vero facultates idoneas obtinuerint, legem superius scriptam observent. Si quis ergo hanc institutionem transgressus fuerit, sententiam quae de non emendo vel non aedificando super obligatos debito quinquaginta marcarum data est, sustinebit. 44 Frequenter a nimio personarum numero… etc. *ut ann. 1190, n° 2*. 45 Demum adiunctum est ut nulla domus… etc. *ut ann. 1189, n° 11, 19 ; 1190, n° 3*. 46 Novitii de domibus exeuntes… etc. *ut ann. 1189, n° 20 ; 1190, n° 5*. 47 Illis qui in infirmitorio… etc. *ut ann. 1189, n° 21 ; 1190, n° 6*. 48 Auferatur de Usibus… etc. *ut ann. 1190, n° 7*. 49 Cum festum alicuius sancti… etc. *ut ann. 1189, n° 12 ; 1190, n° 8*. 50 Ad missas matutinales dicatur totum neuma in fine responsorii et versus, propter dissonantias quae contingunt et sententia illa eradatur de Usibus. 51 Dictum est fugitivis qui sola levitate… etc. *ut ann. 1190, n° 9*. 52 Qui de ordine egreditur, si monachus… etc. *ut ann. 1189, n° 13 ; 1190, n° 10*. 53 Si in aliqua domorum nostrarum conspirationem… etc. *ut ann. 1189, n° 14 ; 1190, n° 12*. 54 Statutum est ut visitatores… etc. *ut ann. 1190, n° 13*. 55 Quoniam manifestum est nullas domus per usuras recuperari… etc. *ut ann. 1190, n° 14*. 56 Provideat ergo abbas… etc. *ut ann. 1190, n° 15*. 57 Cum igitur abbas pater vel visitator… etc. *ut ann. 1190, n° 15*. 58 Si quis in manifesto carnali contagio… etc. *ut ann. 1189, n° 16 ; 1190, n° 11*. 59 Ad abbatias quarum conventus… etc. *ut ann. 1189, n° 18*. 60 Festum beati Malachiae fiat tertia die novembris, et agat de eo sicut de beato Gregorio. 61 Illi qui causa potionum sancti Remacli domum propriam exeunt, ad eam de cetero non revertantur, nisi ad licentiam generalis Capituli. Nullus vero abbas licentiam huiusmodi alicui dare praesumat. 62 Districte praecipitur ut abbates ad Capitulum generale nonnisi unum garcionem… etc. *ut ann. 1189, n° 4*. 63 In festo sancti Thomae Cantuariensis fiant duae missae ita ut matutinalis sit de Nativitate Domini, illa scilicet quae intermittebatur. 64 Abbas de Sinaca qui de dimittenda abbatia sua misericordiam petit, misericordiam in praesenti consequatur, et sicut petit, fiat ei. 65 Conversi in villis… etc. *ut ann. 1189, n° 19*. 66 *Abbates* missuri ad curiam domini Papae… etc. *ut ann. 1189, n° 22*. 67 Nulli abbatum liceat… etc. *ut ann. 1189, n° 23*. 68 Qui habuit in quibuslibet mobilibus penes se repositum… etc. *ut ann. 1189, n° 24*. 69 Monachi qui per se vel alios… etc. *ut ann. 1189, n° 25*. 70 In vigilia sancti Iacobi… etc. *ut ann. 1189, n° 26*. 71 Abbas prior, cellerarius, qui in coquina… etc. *ut ann. 1189, n° 27*. 72 Nulla domus Ordinis nostri de cetero in villa… etc. *ut ann. 1189, n° 11*. 73 De ingressu mulierum in domos nostras teneatur ut olim. 74 Similiter de fugitivis ad Ordinem redeuntibus. 75 Horae beatae Mariae omni tempore dicentur in infirmitorio praeterquam in festis beatae Mariae et octavas Assumptionis et die Natalis Domini et Paschae et Pentecostes. Similiter qui extra terminos erunt, praeterquam in conventu, facient quando voluerint. 76 Monachi et conversi Ordinis nostri qui teste conscientia propter terminum prolongandum solutionis carius vendunt et qui id vilius emunt ut carius vendant, praeter animalia, et qui pravitates celant in rebus suis quas venales proponunt, non communicent donec confiteantur proprio abbati et ad eius arbitrium satisfaciant. Abbas autem provideat ut qui moram fecerint in nundinis ultra tres dies, quamdiu ibi fuerint, sint in pane et aqua. 77 Monachus vel conversus qui minatur ignem vel homicidium ad domum remotam remittatur nonnisi per generale Capitulum *reversurus.* 78 Lapides in claustris suppositi mortuis solo aequentur. 79 Nullus abbas nullum monachum vel conversum mittat de domo ad domum, vel de provincia ad provinciam nisi pro inevitabili paupertate vel pro inevitabili causa. 80 Novitii qui in probatione leprosi inveniuntur de iure emitti possunt, sed de misericordia eis provideri potest in habitu saeculari. 81 In conventu non detur vinum nisi aquatum ad arbitrium proprii abbatis. 82 Monachus vel conversus qui communes litteras accipiunt, sine habitu emittantur. 83 Quoties conventus moratur in grangia, nihilominus ordo per omnia teneatur ab his qui remanent in abbatia. 84 Abbates benedicendi nihil dent pro benedictionibus suis quia [simoniacum est. Imo potius a benedictionibus abstineant vel differant.] 85 Liber Usuum ad collationem amplius non legatur. 86 Quarto idus septembris in territorio Bisuntino, monasterio Bonaevallis, sancti Petri episcopi et confessoris ; agendum est sicut de beato Nicolao. 87 De sancto Martiali limovicensi episcopo agatur commemoratio in die commemorationis sancti Pauli ; collecta : *Deus qui beatum Martialem pontificem.* 88 Nulli abbati… etc. *ut ann. 1189, n° 23*. 89 Praeceptum est de abbatibus Hispaniae… etc. *ut ann. 1189, n° 27 ; 1192, n° 13*. 90 De aedificando in hunc modum sententia temperata : cum testimonio officialium suorum et patris abbatis vel visitatoris unde possint debitum suum aequitare et ad unum annum sumptus necessarios providere liceat ei aedificare sine transgressione sententiae quae data est de non aedificando. Similiter abbates ad quos de iure fundus alicuius terrae pertinere dignoscitur ipsam sine culpa de non emendo possunt redigere proprietatem. 91 Prohibitur equitatio cum abbatissis et monialibus et mulieribus una die vel plus ; abbas vel monachus huius sententiae transgressor tribus diebus sit in levi culpa. Haec… (*locus vacuus*) qui sic vel in equitatione vel in notabili saecularium conturbernio peccaverunt ; qui vero deinceps hoc fecerint gravi culpae subiaceant. 92 Hostiae fiant de frumento puro et [non] de farina empta.
1 Nonis novembris in territorio Lingonensi, monasterio Clarevallensi, sancti Malachiae episcopi et confessoris officium sicut in festo sancti Nicolai plenarie agatur. 2 Quarto Idus *septembris* in territorio Bisuntinensi monasterio Bellaevallis, sancti Petri Tarentasiensis episcopi et confessoris officium sicut in festo beati Malachiae. 3 Nulli abbati de cetero alicui personae quotidianam missam concedere, vel annualem, nisi de licentia Capituli generalis. 4 Quia de non aedificando vel non emendo multi nostrum se esse gravatos asserunt, minus plene forsitan eamdem in qua hoc ipsum continetur sententiam intelligentes, ipsam praecipimus amodo in hunc modum universaliter intelligi, ut qui habuerit penes se in quibuslibet mobilibus repositum unde se sub testimonio officialium suorum et cognitione patris abbatis vel visitatoris aquitare valeat et sumptus per annum sibi necessarios providere, sub culpa de non aedificando nullatenus teneatur. Similiter abbates illi ad quos de iure alicuius terrae fundus pertinere dignoscitur, ipsam sine culpa de non emendo in suam potest redigere proprietatem. 5 Commemoratio sancti Martialis Lemovicencis episcopi et confessoris fiat die natalis ipsius cum collecta *Deus qui beatum Martialem*. 6 Abbates de Hispania qui cum abbatissis vel monialibus ibi uno die vel eo amplius equitarint, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Similiter praecipimus de monachis. Conversi vero pro tali culpa tribus diebus sint in pane et aqua. De cetero huiusmodi notabiles cohabitationes et privata contubernia perpetua prohibitione interdicimus ut qui hoc de cetero transgressus fuerit, gravi poena puniatur. 7 Incisi secundum institutionem Capituli generalis de domo propria emittantur. 8 Comitissae Flandriae conceditur quatenus, auditu obitu suo, ab unoquoque sacerdote tres missae generaliter celebrentur. 9 Hostiae non fiant nisi de puro frumento. 10 Antecessoribus et amicis carthuciensibus, episcopis, et omnibus aliis pro quibus rogati sumus et ad praesens Capitulum suas eleemosynas transmiserunt, conceditur una missa supra viginti ; collecta : *Fidelium Deus.* Similiter Guillelmo, quondam domino de Bello-videre, tres missae supra iam dictum numerum conceduntur. Collecta *Inclina, Domine, famulorum famularumque*. 11 In vigilia sancti Jacobi et sancti Bartholomaei, et sextis feriis quibus saeculares ieiunant, nostri qui foris sunt comedunt, non coguntur bis comedere. Qui vero in abbatiis sunt, antiquam consuetudinem ubique communiter observent. 12 Abbatiae Sancti-Sergii Andegavensis et Sanctae-Fidis de Conches et de Lira in commemoratione familiarium nostrorum cum ceteris annotentur. 13 De abbatibus Hispaniae et aliis qui in culpa simili detinentur, videlicet quod in abbatiis eorum ministri saeculares serviunt in coquina et infirmitorio monachorum et conversorum, praecipimus quod tribus diebus sint in levi culpa, et si a modo simile sustinuerint, abbas eiusdem domus, prior et cellerarii, omni sexta feria ieiunent in pane et aqua, quamdiu apud eos eadem culpa duraverit. 14 Monachi qui abbates suos per se vel per alios inquietant ut promoveantur ad ordines, a die qua hoc fecerint, usque ad biennium non ordinentur, nisi forte promoti fuerint in abbates. 15 Abbates qui hospitibus, in feria sexta caseum et ova apposuerunt, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Qui vero de cetero praesumpserint, omnibus diebus quibus hoc fecerint, ieiunent in pane et aqua. 16 In abbatiis Angliae, in quibus conversi contra instituta Capituli generalis cervisiam bibunt et incorrigibiles perseverant, quamdiu apud eos huiusmodi culpa duraverit, nullus conversus recipiatur. Abbates vero qui eiusmodi transgressiones relinquunt incorrectas, poenam quae a generali Capitulo super hoc instituta agnoscitur puniantur. 17 Dominus episcopus de Brunnac, qui a die promotionis suae, Capitulum noluit visitare, per litteras evocetur ut ad sequens Capitulum veniat, et hoc ei per abbatem Sancti-Andreae nuncietur. 18 Negotium abbatum de Biduart et de Basinguer committitur abbatibus Claraevallis et Savigniaci. 19 De conversis Quinciaci qui in eadem domo tumultum excitaverunt, committitur domino abbati de Pontigniaco ut ad locum ipsum veniens de facto illo diligenter inquirat et digne secundum modum culpae corripiat et castiget. 20 Magister grangiae de Villa-sicca qui abbates ad generale Capitulum venientes satis indigne recepit, in Claram-vallem veniat, et in capitulo conversorum verberetur et de cetero stet ad arbitrium domini abbatis Claraevallis et ibi sit per annum. 21 Abbas de Furneis qui, cum obligatus esset debito quinquaginta marcarum, terras emit, et supra aliis excessibus accusatur, eat in Clarem-vallem et ibi stet ad arbitrium domini abbatis Claraevallis. 22 Abbas de Gardo in Claramvallem veniat, et ibi stet ad arbitrium domini abbatis Claraevallis. Quod si infirmitas eius non permiserit eum eum venire, nihilominus ad arbitrium domini abbatis Claraevallis se habeat in loco illo ubi in infirmitate tenetur. 23 Dormitorium Longi-Pontis infra triennium ad formam Ordinis redigatur non obstante sententia quae de non aedificando et debitis continetur. Abbas autem Longi-pontis qui contra formam et consuetudinem Ordinis huiusmodi aedificium construxit, quadraginta diebus extra stallum suum sit et sex diebus in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Quod si forte intra hoc triennium factum non fuerit, nullus ex tunc et in reliquum in eo dormiat, et abbas in sequenti Capitulo super hoc veniat petat. 24 Abbas Vallis-honestae qui contra prohibitionem Capituli mutuo accepit ad usuram, sententiae quae super hoc scripta est, subiaceat. 25 Abbas de Joyaco, provideat quatenus in abbatia sua quae dicitur Risusagni usque ad sequens Capitulum duodecim monachi cum abbate proprio ita honeste et convenienter ordinentur, ut de cetero querela super hoc nullatenus audiatur ; alioquin noverit locum illum alterius iurisdictioni et sine contradictione aliqua resignandum. 26 Gaufridus Percesac conversus Pontigniaci qui anno praeterito tumultum apud Quinciacum concitavit, Claramvallem veniat, ibi mansurus per annum et semel in capitulo verberetur. 27 Abbas de Fontanis, antequam domum suam ingrediatur, ad dominum Eboracensem tanquam ad dominum patrem suum humiliter accedat, et tanquam proprio pastori debitam reverentiam exhibeat et honorem, veniam petiturus de offensa. 28 Quia vero a generali Capitulo hoc ipsum ei alia vice iniungendum est, et contempsit, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus extra stallum. 29 Abbas de Mellifonte qui visitatorem Domini abbatis Claraevallensis recipere noluit, sed inhoneste tractavit, et nepotem abbatem sine conscientia patris abbatis deposuit et alium loco ejus substituit, et qui super multis aliis excessibus accusatus est et non negavit, usque ad Pascha in Claravalle extra stallum maneat, suspensus ab omni officio abbatis, et de cetero domini abbatis Claraevallis obediat dispositioni. 30 Abbas Septem-Fontium qui infantem baptizavit, et pro tali culpa usque ad praesens Capitulum omni sexta feria ieiunavit, nec celebravit divina, ab huiusmodi poenitentia absolvitur, sed quia sententiam a Capitulo super hoc constitutam adhuc plenarie non perfecit, usque ad Nativitatem Domini maneat extra stallum abbatis. 31 Dominus abbas Claraevallis qui apud Vaucellas visitationis gratia constitutus, quosdam excessus ibi non correxit et praecipue aedificium ecclesiae quod sumptuosum nimis est et superfluum, et multos scandalizavit, tribus diebus sit in levi culpa ; iniungitur ei etiam quatenus ascitis sibi abbatibus de Fusneio et de Ursicampo, ad locum accedat nominatum, et sic emendare quod circa aedificium illud male et contra Ordinis simplicitatem actum est, ut qui audierint similia de cetero non praesumant. 32 Abbas de Savigneio qui monachum peregre profectum et transfretaverat contra Ordinis instituta recepit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et eumdem monachum in aliam domum remittat, de cetero nullatenus reversurum. 33 Querela quae vertitur inter abbates Trium-Fontium et de Chiminum committitur quatuor abbatibus de Chaladia, de Monasterio, de Altofonte, et de Aureavalle, compositione vel iudicio terminanda, et auctoritate Capituli praecipitur ut quod diffinitum fuerit firmum et stabile perpetuo habeatur. 34 Querela quam proposuit dominus rex Daniae et Norvegiae, contra abbatiam de Alberconen, abbatibus de Blancha Landa, et de Tractus committitur, compositione vel iudicio terminanda. 35 Abbati de Firmitate iniungitur de revocatione monachorum Vallis-Magnae, si honori Ordinis et paci domus viderit expedire. 36 Abbas de Scala-Dei, qui abbatem de Sacra-moenia remisit ad domum suam inordinate, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 37 Quaestio quae vertitur inter abbates de Hervikesode et de Tinterna, et in praesenti Capitulo multoties est audita, abbatibus de Eleemosyna, et de Qarreira committitur compositione vel iudicio terminanda. Quod si ad sequens Capitulum cum authenticis et instrumentis suis ita sufficienter instructa veniat ut pro qualitate negotii plenam possint et sufficientem sententiam reportare. 38 Quaestio quae vertitur inter abbates de Cumbremar et de Miravalle super quibusdam pasturis eorum terminata est in hunc modum quod ipsae pasturae aequaliter per medium dividentur, et utraque abbatia medietatem earum a parte sua pacifice de cetero possidebit. Quia vero illi de Miravalle maioris quantitate pretii pasturas illas noscuntur emisse quam alii, decrevimus quod illi de Cumbremar domino de Miravalle 25 marchas argenti resignabunt. Huius mandati executio committitur abbatibus de Biduar et de Bordislée ita sane quod auctoritate Capituli generalis abbatibus de Cumbremar et de Miravalle iniungitur quicumque si in aliquo huic mandato duxerint obviare, extra stallum sint et missam non celebrent, nisi pro novitio benedicendo, usquedum ad generale Capitulum veniant, et suam culpam ibi plenius recognoscant. Monachi vel conversi qui in simili culpa fuerint deprehensi, de domo propria penitus expellantur, non nisi per generale Capitulum ad eas de cetero reversuri. 39 Abbas Novaevallis in Suetia qui iam multis annis venire comtempsit ad Capitulum, usque ad Pentecosten ad Claramvallem veniat ; ibidem ad domini Claraevallensis arbitrium super eo et aliis quibusdam quae in eum dicuntur satisfacturus. Si vero venire contempserit, a sede et officio abbatis privetur, donec se generali Capitulo repraesentet. 40 Abbates autem de Esrom et de Vernam hoc ipsum illi denuntient. 41 Pro evocando Joachim dudum abbate et Rainerio monacho, a generali Capitulo litterae dirigantur. Si vero usque ad festum sancti Joannis-Baptistae venire contempserint, omnes abbates et fratres Ordinis nostri eos ut fugitivos devitent. Hoc autem illis denuntiet aliquis ad domini papae curiam dirigendus. 42 Abbas Insulae qui generali Capitulo fuit inobediens de querela quae inter eum et abbatem Monasterii in Argona vertebatur, quercus clx iuxta primum Capituli praeceptum fratribus Monasterii in Argona usque ad festum Omnium Sanctorum ex integro et in pace persolvat. Pro contemptu autem abbas, quadraginta diebus sit extra stallum suum, sex diebus in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Prior vero, subprior et cellerarius tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Si vero de cetero contradixerint, Morimundum veniant, et ibi a suis officiis deponantur. Quod si conventus contraire praesumpserit, quod absit, divina ibidem usquedum Capitulo satisfaciant nullatenus celebrentur. 43 Prior de Balerna qui sine consilio abbatis sui dedit viginti quinque libras, in Claramvallem veniat usque ad festum sancti Remigii, et ibi stet ad praeceptum domini Claraevallis abbatis, et hoc illi denuntiet abbas Bullionis. 44 Abbates Bergensis et Aquaebellae, et alii abbates qui hoc anno non visitaverunt filias suas, sex diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 45 Episcopo Eliensi scribatur quatenus libertatem Ordinis nostri diligat, et a suis et ab aliorum pressuris custodiat et defendat ; abbati de Fontanis committitur istud mandatum exequendum. 46 Abbas Bonaevallis in Hispania, qui non venit ad Capitulum suo anno, nec litteras misit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 47 Dominus Cistercii et dominus Claraevallis ad dominum Remensem archiepiscopum et comitissam Flandriae vadant pro Morimundo et pro abbatia Fusnei et aliis quas Nicolaus de Rumilleio vastat et aliis incommodis Ordinis nostri, vel tales mittant abbates qui ad hoc diligenter exequendum idonei videantur. Scribatur autem propter id a Capitulo praenominatis personis. 48 Abbas Novi-castelli et abbas de Mullebrun ex parte Capituli ad comitem Ottonem vadant in instanti pro abbatiis quae in dioecesi Bisuntinea sunt et a Rainaldo praeposito vastantur, ei supplicaturi. Litterae autem a Capitulo super hoc eidem principi dirigantur. 49 Querela de Dalone et de Petrosa, abbates Gratiae-Dei et de Palatio omni occasione postposita usque ad sequens Capitulum compositione vel iudicio decidant. 50 Quoniam mulieres intraverunt in Bellamvallem in festo sancti Petri, abbas tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; conventus vero uno die sit in pane et aqua, et privatam accipiant singuli disciplinam. 51 Abbas Rigniaci, qui suos officiales non retinuit ne contra sententiam Capituli facerent emptionem, quadraginta diebus sit extra stallum suum, sex diebus in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 52 Officiales vero, quia minus acuti fuerunt agnoscere Capituli decreta, usque ad pascha omni sexta feria sint in pane et aqua. 53 Conversus de Prato qui mensam magni altaris movit de loco suo, ut ecclesia iterum dedicaretur in alio tempore, et monachus cuius verbo hoc fecit, a domo propria non reversuri in perpetuum in aliam mittantur, et tribus diebus sint in gravi culpa et ultimi sint semper et uno anno omni sexta feria ieiunent in pane et aqua. Monachus non celebret per annum, et conversus non communicet, nisi in periculo mortis, similiter per annum. Ecclesia vero in eadem Kalenda rededicetur qua prius fuit dedicata, ita sane ut fiat hoc secretissime, et quicquid dedicationis gratia ibidem oblatum fuerit, ad Capitulum ex integro reportetur. 54 Abbas de Crista qui matrem suam visitare contempsit, et priorem Morimundi appellavit ante faciem Dei, usque ad adventum Domini sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Querela vero quae inter Cristenses et Morimundum vertitur, abbatibus Cari-loci, Longi[vadi] et Belliloci committitur irrefragabiliter terminanda. 55 Abbas Sequanae-Portus quia mulieres intraverunt domum eius, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 56 Si data nobis fuerit eleemosyna… etc. *ut ann. 1190, n° 78*. 57 Abstinentia sextae feriae in quadragesima sic teneatur sicut pridem statutum est, ita sane ut si quae facienda est indulgentia, nec pro festo, nec pro alia occasione plus quam tribus feriis usque fiat ab aliquo per totam quadragesimam. 58 De his quae fugitivi furtim attulerint opere mercenario restituendis, sententia sic temperatur ut in providentia abbatis et fratrum sanioris consilii sit, servato vigore tamen Ordinis et meritis personarum. 59 Monachus vel conversus qui per inquietationem suam licentiam extorserit quocumque ire sine utilitate domus, quod fieri non licet, sicut pridem preceptum est in Capitulo generali, non bibat nisi aquam donec ad propria revertatur. 60 Non bibant nisi aquam qui de inquietudine sua equitant ad parentes. *— *Nota quod codices P*3*T*3*anno 1192 tribuunt statuta 34 quae in plerisque aliis fontibus nostris ann. 1195 leguntur. Ideo sub ann. 1195* (*n° 4, 6, 9 ad 42*) *haec invenies statuta cum notis*.
1 De visitatoribus et visitandis quaestio habita est in generali Capitulo in eo praecipue quod forma super hoc facta, necessarie ut scripta est, observetur. Auctoritate Capituli generalis districte visitatoribus praecipitur et visitandis quatenus a forma a praedecessoribus nostris posita nullatenus ab aliquo devietur, illud praecipue admonentes ut visitatores, qui forma gregis esse debent, cautius agant, et in victualibus parcius sibi faciant ministrari, nec de facili in infirmitoriis ingrediantur, ne discipulorum animi qui de praesentia eorum aedificari et radicari in pace debuerant, viso pravo pastoris exemplo a propositi sui rigore tepescant. 2 Similiter et de visitandis districte praecipitur quod si in capitulo de suis victualibus coram visitatore aliquam proposuerint quaestionem, eadem die in pane et aqua ieiunent, et coram omnibus verberentur, quia non decet monachos, praepositis necessitatibus corporum, minus intendere necessitatibus animarum. Quae vero circa huiusmodi proponenda sunt, extra capitulum cum reverentia proponantur ; haec in forma visitationis scribantur. 3 Sententia quae anno praeterito lata est de fugitivis qui de rebus monasterii aliquid furto abstulerint, temperatur hoc modo, quod in providentia abbatis sit et fratrum sanioris consilii, moderato tamen rigore Ordinis et meritis personarum. 4 Si data fuerit eleemosyna vel cuilibet aedificio aut emptioni terrarum a donante proprie assignata, sine culpa et transgressione aliqua pro voluntate et consilio abbatis, ad usus magis necessarios transferatur. 5 Domino Jocelino Glasguensi episcopo et domino Jordani cardinali conceditur plenarie officium in obitu suo per universum Ordinem. 6 Canonici et fratres de Marmant scribantur in commemoratione familiarium nostrorum, quae duodecim calendas decembris anniversaliter celebratur. 7 Episcopo Cenomanensi, episcopo Parmensi, abbati de Vecellis et dominae Imperatrici, Gualtero capicerio Carnotensi, conceditur per totum Ordinem sicut uni ex nobis, cum auditus fuerit eorum obitus in generali Capitulo. 8 Pro episcopo Carnotensi, pro pincerna Silvanectensi, et multis aliis pro quibus rogati sumus, iniungitur : una missa de Spiritu Sancto singulis sacerdotibus per totum Ordinem celebranda ; prima collecta *Deus qui corda fidelium*, secunda *Deus qui caritatis dona*. 9 Pro Marchione et domino Richardo et aliis defunctis, pro quibus rogati sumus et omnibus fidelibus defunctis, missa una supra viginti dicatur ab universis sacerdotibus Ordinis. Collecta *Fidelium Deus*. 10 Monachus vel conversus, qui per inquietationem suam licentiam extorserit quocumque ire sine utilitate domus, quod fieri non licet, sicut pridem praeceptum est, a Capitulo generali, ille talis non bibat nisi aquam donec ad propria revertatur. 11 Abstinentia sextae feriae in Quadragesima sic teneatur sicut pridem statutum est, ita sane ut si qua facienda est indulgentia, nec pro festo, nec pro alia occasione plus quam tribus sextis feriis usquam fiat ab aliquo per totam quadragesimam. 12 Si contigerit mulieres abbatiam nostri Ordinis ex consensu intrare, ipse abbas a patre abbate deponatur absque retractatione, et quicumque eas sine conscientia abbatis introduxerit, de domo eiiciatur non reversurus, nisi per generale Capitulum ; et quoquo modo intraverint, excepto dedicationis tempore, quamdiu ibi fuerint, divina in eodem loco non celebrentur. 13 Festum sancti Iuliani Cenomanensis episcopi facient cum duodecim lectionibus omnes abbatiae quae sunt in Cenomanensi episcopatu, et per universum Ordinem commemoratio eius fiat quinto calendas februarii post commemorationem sanctae Agnetis. Collecta *Da quaesumus, omnipotens Deus, ut beati Iuliani confessoris tui atque pontificis veneranda solemnitas*. 14 Septem psalmi qui feria sexta post capitulum dicebantur, et collecta *Ecclesiae tuae* de cetero omittantur ; sed orationes aliae teneantur. 15 Abbas de Sacramoenia quia se Divioni Domino cisterciensi, sicut definitum fuit anno praeterito non praesentavit, ab abbate tamen Scalae-Dei sicut asserit non bene quae nunciabat intelligenter deceptus, duobus sextis feriis ieiunet in pane et aqua. 16 Abbas de Novavalle qui iam multis annis non venit ad Capitulum quadraginta diebus sit extra stallum suum, sex diebus in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et ad sequens Capitulum veniat, omni occasione remota. 17 Domino papae scribatur pro eo quod Gregorius cardinalis tituli Sancti Angeli ab abbatibus Ordinis nostri novas exigit exactiones, et in nostro Ordine prius non auditas. Abbates vero qui dederint ei pecuniam, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; de cetero omnimodis caveatur. 18 Abbas de Vallibus in Ornaus qui sustinuit mulieres in domo sua venire ad oblationem, et earum suscepit oblationes, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus sit extra stallum suum. Abbas vero de Crista de introductione mulierum per excommunicationem veritatem inquirat, et quos culpabiles in hoc repererit, gravi culpae subiiciat, et sint ultimi per annum. 19 Abbas de Salem, qui in oratorio suo mortuam sepelivit, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus extra stallum suum, et de cetero nullus contra decretum Ordinis istud facere praesumat. 20 Dominus abbas Cistercii et dominus abbas de Firmitate diligenter inquirant qui fuerint causa turbationis apud Fulleium factae, et quos culpabiles invenerint de domo illa eiiciant non reversuros nisi per generale Capitulum, et in domibus ubi recepti fuerint tribus diebus sint in gravi culpa, et ultimi per annum. 21 Conversus de Pipuelle qui lapides et baculos pugnantibus ministravit, omni sexta feria sit in pane et aqua, donec veniat in domum suam et ibidem tribus diebus sit in gravi culpa et ultimus per annum, nec de cetero equitet cum abbate. 22 Abbas Sancti-Martini, qui pileo usus est, et in villa pro curatione sua nimiam moram fecit, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus extra stallum suum. 23 Abbatibus Savignei et de Prato committitur ut diligenter inquirant utrum domus de Gamages sufficientes possessiones habeat ad tenendum ibidem ordinate conventum, et quod invenerit sequenti Capitulo renunciet. 24 Abbas de Gimondo, quia sigillum suum litteris alienis minus discrete apposuit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua et quadraginta diebus extra stallum suum. 25 Abbas de Cassileio, cuius negligentia accidit, quod domus eius hoc anno non fuit visitata, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; et eamdem poenitentiam agant quicumque domos suas non visitaverint, vel aliis non iniunxerint, sive qui iniunctam non fecerint. 26 De monacho de Chiminone revocando committitur abbati Trium Fontium. 27 Monachus de Bonalde, qui cum in extremis ageret, poenitentia ductus, cum promissione et propositio revertendi ad Ordinem se fecit in grangiam deferri, ibique defunctus est, ex indulgentia Capituli in abbatia sepeliatur. 28 Abbates Novi-Castri et de Sturcelbrune, quia mulieres abbatiam violenter ingressas ad oblationem susceperunt, sex diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus extra stallum suum. 29 De Bisanto quod censualiter haeredibus Gratatis de Pissiaco solvitur, abbatibus Ursicampi et de Valle Sanctae Mariae, quomodo persolvi possit, committitur ordinandum. 30 Abbas de Lucheio, qui sicut testatur ipse, mediante familiari suo pro Marchione fidei iussit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 31 Abbates qui apud Albam Ripam chorum non ingressi, cum de vigiliis remansissent, post laudes benedictionem acceperunt, uno die ieiunent in pane et aqua. 32 Abbas Boni Fontis qui filiam suam de Perignac iam multis annis non visitavit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 33 Abbas Fontis Morigniaci qui contra dominum Cistercii nimis proterve locutus est, et sustinuit in grangia vinum ad brocam venumdari et de quibusdam aliis proclamatus est, Claramvallem eat et ibi stet ad arbitrium domini abbatis Claraevallensis. 34 Abbas de Rupibus, qui sustinuit mulieres domum suam ingredi, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus extra stallum suum. 35 Conversi Regniaci qui in distribuenda avena mensuram et mensuram habent, et amplius dant Claraevallensibus quam aliis fratribus Ordinis, tribus sextis feriis ieiunent in pane et aqua, et dominus Claraevallis ad suggestionem abbatis Regniaci hanc illis poenitentiam iniungat. 36 Abbas Prulliaci quia domino Cistercii in verbis suis minorem reverentiam quam deceret exhibuit, et minus obediens exsistit, pro saecularibus etiam contra formam Ordinis *fideiussit,* sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus extra stallum suum. 37 Abbas Trium Fontium qui patri abbati inobediens fuit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 38 Scribatur domino Ottoni, comiti Burgundiae super indebitis exactionibus quas a domibus Ordinis nostri nititur extorquere. 39 Scribatur etiam domino Imperatori cum reverentia, et precibus, quatenus fratrem suum super hoc admonere dignetur. Abbates de Villers et de Uterina-Valle hoc mandatum exequantur. Interdicimus vero ex parte Ordinis ut nullus eidem comiti huiusmodi solvendis exactionibus obedire praesumat. 40 Scribatur domino regi Franciae pro quodam monacho Eustachio nomine, egresso de Gardo, qui quamdam grangiam eiusdem loci per se et per alios saeculares manibus violentis occupavit, quatenus ipse fortiter per praepositum Ambianensem tam ab hoc, quam ab aliis malefactoribus regia potestate protegat et defendat. Abbas vero Caroliloci ad dominum regem propter hoc eat, et idipsum infra quindecim dies exequatur. 41 Iniungitur abbati de Eveca quatenus abbatiam de Hilaria in *propria* persona adeat, et per excommunicationis sententiam diligenter inquirat, per quem sive per quos constitit mulieres eamdem intrasse abbatiam in Coena Domini et communicasse, et sexta feria et sequenti sabbato, et in die S. Paschae. Illos autem quos deprehenderit esse culpabiles, gravi culpae subiiciat, et ultimi sint per annum, abbatiam autem ipsam ad formam et statum Ordinis restituat, aut si implere non poterit, destituat. 42 Querela quae vertitur inter abbatem Morimundi et de Crista committitur abbatibus de Caroloco et de Belloloco, de Sancto-Benedicto et de Prato, compositione vel iudicio terminanda. Si qui vero eorum iudicio vel compositioni praesumptuosa temeritate duxerint obviandum, de domo propria penitus expellantur, non nisi per Capitulum generale reversuri. 43 Praecipitur abbatibus qui secum adduxerunt duos garciones vel plures ad Capitulum contra Ordinis instituta, in domo de Firmitate, de Pontigniaco, de Claravalle et de Morimundo, vel in domibus quae infra istas sunt, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et conversi eorum septem sextis feriis ieiunent in pane et aqua. 44 Abbates Boniradii, de Rupibus, de Benedictione-Dei, quoniam ad praesens Capitulum non venerunt, nec miserunt, observent plenius sententiam quae super hoc in Usibus continetur. Abbas de Pontigniaco nuntiet abbatibus Boniradii et de Rupibus. Abbas Trium-Fontium nuntiet abbati de Benedictione-Dei. 45 Iniungitur abbatibus de Bergis et de Carocampo in Frisia, qualiter accedant ad nobilem virum comitem Gueldrensem et inquisita diligentius veritate et devotione eius de abbatia construenda, considerato etiam statu loci quem offerre disponit, sequenti Capitulo renuntient ; ad rem certam quid facto opus sit. 46 Abbates de Locedio, et de Columba, diligenter inquirant de reaedificanda filia Claraevallis, et sequenti Capitulo renuntient. 47 Abbas de Berdona, qui contra generalis Capituli instituta, iura episcopalia Auxitanae ecclesiae in professionibus canonicorum et aliis *quam plurimis* usurpavit, deponitur in instanti et auctoritate Capituli praecipitur ei ut electioni et administrationi iam dictae sedis penitus renuntiet, et usque ad instans festum sancti Andreae Morimundum veniat, conversaturus ibi secundum voluntatem abbatis et Ordinis disciplinam. Quod si in aliquo huic nostro mandato duxerit resistendum, a societate Ordinis eum eiicimus tanquam fugitivum. 48 Abbates de Camberone, de Dunis, de Fonte-Frigido, de Elnis, quoniam ad praesens Capitulum non venerunt, sex diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et ad sequens Capitulum sine excusatione alia veniant super hoc veniam petituri, similiter et causam detentionis suae Capitulo plenius intimantes. Abbates de Claromaresco et de Capella nuntient abbatibus de Camberone et de Dunis. 49 Abbas Vallismagnae abbati de Fonte-Frigido ; abbas Grandisylvae nuntiet abbati de Elnis. 50 Committitur abbatibus de Prato et de Fresmunt quominus ad Gardum veniant infra decem dies, et fratrem Guidonem monachum, in quantum poterint, auctoritate Ordinis, moneant et inducant ut infra quindecim dies post admonitionem suam, eat Ursicampum ad consilium et voluntatem domini abbatis de Ursicampo, se de cetero habiturus. Quod si facere contempserit, quamdiu in ipsa abbatia aut in grangiis eius contra praesens mandatum manserit, divina officia in ipsa abbatia auctoritate generalis Capituli prohibeant celebrari. 51 De monacho de Persenia qui cum esset in saeculo et celebraret ut sacerdos, cum tantum esset subdiaconus, praecipitur ut si reverti voluerit, pro tanti sacrilegii perpetratione huiusmodi poenitentiam sustinebit ; 52 De cetero ad sacras ordinationes non promovebitur, omni sexta feria usque ad septem annos in pane et aqua sustinebit, nec ministrabit in subdiaconatus ordine, nisi post peractam septennem poenitentiam, ultimus in eo loco in quo ingressus fuerit permansurus. 53 Abbas de Fiterio qui anno praeterito non venit ad Capitulum, nec misit, nec per litteras excusavit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. De capitulis autem illis quae a patre suo in praesenti Capitulo adversus eum proposita sunt : committitur abbatibus de Berdona et de Vallebona ut accedant ad locum nominatum, et inquisita super eisdem capitulis diligentius veritate prout eis constiterit, abbati de Morimundo renuntient, qui generalis Capituli fultus auctoritate, quod corrigendum invenerit digne corripiat et castiget. 54 Duci Poloniae rescribatur quod petitio sua de non destruenda abbatia de Landes conceditur ei. 55 Abbas de Cicador qui abbatem de Signi de suspicionibus minus caute in generali capitulo accusavit, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 56 Abbas de Lucella qui de mapula saepe admonitus et eam abbati de Capella, qui eam ut suam expetit, reddere contradicit, usque ad festum Omnium Sanctorum sine contradictione aliqua vel de ipsa vel de alia aequipollenti eidem abbati satisfaciat ; quia vero nimis proterve coram domino Cistercii in Capitulo super hoc respondit, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 57 Abbas de Fonte-Frigido revocet conversum suum ante Nativitatem Domini, quem commodaverat domino Gregorio cardinali, et sequenti Capitulo veniat super hoc veniam petiturus. 58 Abbas de Furnais qui patri abbati inobediens fuit de monacho quem recipere contradixit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et monachum illum recipiat ; quia vero quosdam monachos et conversos huic facto rebelles audivimus extitisse, iniungitur abbati de Savigniaco ut ad locum ipsum accedat, et super hoc diligentius inquisita veritate et cognita, sicut viderit expedire digne corripiat et castiget. 59 Quaestio quae vertitur inter abbates Longivadi et de Moris super uno calice, committitur abbatibus de Rippatorio et de Albaripa auctoritate Capituli generalis iudicio vel compositione terminanda. 60 De exactionibus illis, quae pro domo Divione inchoata solvuntur, statutum est firmiter observari, ut qui eas adhuc non exsolvit, ipsas de cetero solvere nullatenus compellatur, quia simplicitati Ordinis nostri videtur plurimum contraire, ut Ordo qui hactenus liber extitit, huiusmodi servitutis laqueis innodetur. 61 Dominus abbas Claraevallis et qui ei in hoc consilio astiterunt, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Quia vero iam dictae domui aliquid propria obtulerunt voluntate, huiusmodi oblationes nullatenus recipere prohibemus. 62 Quaestio quae vertitur inter monachos de Cerisi et abbatem de Mortuomari super decimis, committitur abbatibus de Sancto-Andrea et de Briostes auctoritate Capituli terminanda. 63 Monachus de Burnebarch qui dum teneret hominem et inter manus eius ab inimicis suis est occisus, amodo in subdiaconatus ordine nisi de licentia Summi Pontificis non ministret. 64 Abbas de Morimundo qui carrucam habet in quadam villa et omnes alii qui in culpa simili detinentur, tribus diebus sint in levi culpa, et ne amodo istud vel ab ipso vel ab alio praesumatur, firmiter prohibemus. 65 Abbas de Charitate qui novis exactionibus animalia sua sub obtentu novi census centum librarum redemit cuiusdam comitis, et per hoc Ordinem nostrum novae quodammodo videtur subiicere servituti, eat in Bellam vallem, et ibi stet arbitrio domini abbatis Bellaevallis. 66 Querela Miraevallis et de Cumbremara sicut delegatis abbatibus est terminata, sic a Capitulo confirmetur, et instrumenta utriusque partis quibus in eadem querela nitebantur prius, nullam vim habeant, sed in instanti reddantur. 67 De iudicio et sententia generalis Capituli statutum est ut qui abbatiam de Tinterna tenuerit domum de Quinquesodes iure perpetuo possidebit ; ne autem iterum evocetur in litigium res sopita, praecipimus ut instrumenta quae in praesenti sunt et contra hoc facere videntur, reddantur in instanti, et cetera quae modo non apparent nullas vires amodo decrevimus obtinere. 68 Abbas de Valkenreide monachum suum quem Cistercium, aliter quam deceret, cum litteris suis misit, secum omni occasione postposita reducat. 69 De ingressu mulierum in domos nostras teneatur ut olim. 70 Similiter de fugitivis ad Ordinem redeuntibus. *Nota quod P*3*et T*3*huic anno* 1193 *octo statuta inscribunt quae fontes alii et praecipui ad annum* 1196 *ablegant. Ibi ea invenies.*
1  Horae beatae Mariae dicantur omni tempore in infirmitorio, exceptis festivitatibus beatae Mariae, et Octava Assumptionis eius, et die Natalis Domini et Paschae et Pentecostes, et qui voluerit extra terminos, praeter in conventu. 2 Martino quondam Seguntino episcopo conceditur plenarium officium, quando auditus fuerit obitus eius. 3 Mercatores Ordinis nostri non vendant carius res nostras pro termino prolongando. Quod si fecerint, teste conscientia, non communicent donec confiteantur et satisfaciant ad proprii abbatis arbitrium ; et si moram fecerint in *nundinis,* ultra tres dies, sint in pane et aqua, quamdiu ibi permanserint. Idem patiantur qui vilius emunt et carius ea vendant, praeter animalia. 4 Monachi qui litteras communes accipiunt sine habitu dimittantur. Qui minantur incendium vel homicidium, ad domos emittantur remotas non reversuri nisi per generale Capitulum. 5 Qui celant pravitatem in rebus vendendis, ut emptores decipiant, non communicent donec confiteantur et satisfaciant ad proprii abbatis arbitrium. 6 Novitii qui in probatione incurrunt lepram, emittuntur de iure, sed de misericordia, eis poterit provideri in habitu saeculari. 7 Lapides positi super tumulos defunctorum in claustris nostris coaequentur terrae, ne sint offendiculo transeuntium. 8 Monachi Lucionenses et sancti Maxentii in Pictavia, in commemoratione defunctorum scribantur. 9 Pro summo pontifice, pro imperatore, pro regibus Franciae et Angliae pro episcopis et principibus et aliis fidelibus pro quibus rogati sumus, pro pace terrarum et aliis necessitatibus ecclesiarum, dicatur una missa de Spiritu Sancto a sacerdotibus singulis super viginti. 10 Oratio pro terra Ierosolymitana : *Deus venerunt gentes*, et collecta : *Deus a quo sancta desideria*, in missis defunctorum ; et *Deus qui corda fidelium*, in aliis missis dicatur. 11 Vinum in conventu non apponatur nisi prius fuerit adaquatum ad arbitrium proprii abbatis. 12 Querela Praemonstrati contra quosdam abbates Ordinis nostri committitur terminanda domino Claraevallis. 13  Abbas Trium Fontium qui nimis pepercit Signiacensibus conspiratoribus, tribus diebus sit in levi culpa. 14 De quaerela Grandis-Sylvae et Ginnit dictum est ut sicut abbas Claraevallis disposuit, ita teneatur, et abbas Morimundi, cum venerit ad partes illas auctoritate Capituli faciat observari. 15 Abbas Sancti-Justi qui per multos annos sine benedictione permansit, usque ad Pascham benedictionem accipiat Quod si non fecerit, sit extra stallum abbatis, et sequenti Capitulo se praesentet, et hoc ei annuntiet abbas Sancti-Anastasii. 16 Conversi de Monasterio-in-Argona qui ad praeceptum abbatis Claraevallis dispersi sunt, iterum dispergantur per singulas domos Ordinis nostri, una dieta ad minus distantes a Monasterio ; et hoc abbas Trium Fontium usque ad festum Sanctorum Omnium, exequatur. Et si quis ei inobediens fuerit, ab Ordine expellatur. Fulco vero et Terricus si non venerint apud Cistercium, usque festum sancti Lucae evangelistae, similiter ab Ordine expellantur. 17 De petitione regis Aragonensis, committitur abbatibus Morimundi et de Borbona, ut respondeant ex parte Capituli, et sicut audierint et viderint, ad Capitulum sequens referant. 18 Petitio dominorum Sancti-Pauli et de Podio Sancti-Laurentii committitur exequenda abbati Claraevallis. 19 De monachis Trizagii committitur abbati Pontigniaci. 20 Abbas Morimundi, quia posuit in Lucella abbatem praeter formam Ordinis et priorem in Morimundo cum alium priorem suum nec sciret depositum vel defunctum, et monachos de Anglia venientes in habitu saeculari sine litteris abbatis proprii recepit, tribus diebus sit in levi, uno eorum in pane et aqua. 21 De sumptuosa nimis hospitalitate et numerositate nimia personarum, provideat dominus Cistercii et quatuor primi abbates, et de necessitatibus Ordinis quae multae sunt ; provideant et locum et tempus ubi liberius et diligentius, aliis convocatis abbatibus quos iudicaverit convocandos, et valeant tractare de iis et constituere quae crediderint expedire ; qui sequenti capitulo quod providerint nuntiabunt. 22 De abbate de Foucarmont, qui propter nimiam debilitatem suam non venit ad Capitulum, nec ab eo suae grangiae visitantur, et nimis deliciose vivit, qui et de nimia familiaritate mulierum notatur, committitur abbatibus Savigniaci et de Beabec ut hos et alios eius excessus sollicite studeant emendare. 23 Cantor de Perinac, qui in sui abbatis contemptum lecto illius igne supposito, lectum et vestes combussit non sine totius domus periculo, ad aliam domum mittatur, ubi poenam gravis culpae sustineat, et sit ultimus per annum et omni sexta feria sit in pane et aqua, nec ad domum propriam revertatur nisi per generale Capitulum. Hoc autem abbati Morimundensi committitur exequendum. 24 Petitio abbatis Bellaevallis committitur arbitrio abbatis Morimundi. 25 Petitio abbatis de Chiminone committitur domino Cistercii et abbati Claraevallis. 26 Abbas de Trappa statim vadat Claramvallem post Capitulum, et de iis quae sibi obiiciuntur stet ad arbitrium abbatis Claraevallis. 27 Abbas de Veterivilla cuius novam domum mulieres ingressae sunt, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 28 Abbati Leoncelli conceditur locus ille pro quo petitionem fecit in Capitulo. 29 Abbati Ursicampi conceditur ut commemoratio fiat de sancto Eligio. 30 Abbas de Bonavalle qui monachum litteris suis petiit ut abbatem constitueret, et postea minus districte a proposito resiluit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; et eumdem requirat attentius et abbatem constituat. 31 In abbatia quae vocatur Edsendure, divina non celebrentur, quamdiu mulieres fuerint in contigua domo episcopi, sicut dominus Petrus bonae memoriae tunc temporis abbas Morimundi constituit. 32 Conversi Speciosaevallis qui principi et mulieri carnes in abbatia ministraverunt, per annum sint ultimi et septem sextis feriis in pane et aqua ; et abbas eiusdem domus qui tantum non correxit excessum, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 33 Abbas Bonaevallis qui sepultus est in oratorio pro religionis suae opinione, ibi sic remaneat. De iis vero qui contra Ordinis formam hoc facere praesumpserunt, dominus abbas Cistercii diligenter inquirat, et digne corrigat. 34 Abbas de Phalera infra octavam Paschae imminentis Pontigniacum, veniat, super iis quae ei obiiciuntur responsurus, et hoc ei abbas Sancti-Sulpicii denuntiet. 35 Causae abbatis Mansiadae et abbatis Bonaudae, filii sui, abbatibus Bonaevallis, de Dalone et de Candeleio committitur diligenter inquirenda, et auctoritate Capituli tam in abbatibus quam in monachis et conversis districte ad plenum corrigenda. 36 Abbas vero Mansiadae qui in generali Capitulo minus ordinate respondit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 37 De ingressu mulierum in monasterio de Carnoz, committitur abbati de Eleemosyna, ut ipse corrigat secundum Ordinis formam. 38 Abbas de Bonorato cuius consensu monachus comedit carnes in grangia, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 39 Abbas Mellifontis qui sine licentia Capituli generalis quondam in episcopum est consecratus, sequenti Capitulo se praesentet super iis quae sibi obiiciuntur responsurus, et interim de substantia et de rebus monasterii Mellifontis nullam habeat potestatem. Quod si ad Capitulum non venerit, sciat se ab Ordine eliminandum, et hoc ei ab abbate Savigniaci denuntietur. 40 Abbas Scalae-Dei qui inobediens fuit visitatori suo, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Ceterae vero exordinationes domus ipsius committuntur corrigendae abbati Morimundi. 41  Conversus de Bonavalle qui cum minus sani capitis esse diceretur, sepultus est extra cimiterium pro tribus denariis circa se inventis ; si ita visum fuerit abbati Bonaevallis cum aliis abbatibus qui ad praedictam abbatiam ituri sunt, in cemeterium reponatur. 42 Abbas de Casali qui ad generale Capitulum cum debuisset venire non venit, et patri abbati inobediens fuit, et contra formam Ordinis monachos per noctem ad custodiendas segetes misit, abbati de Locedio cum patre abbate visitandus praecipitur, et si ita invenerint, auctoritate Capituli digne corrigatur. 43 Abbas Claraevallis reddat abbati de Mortuomari decem marcas, et abbas de Walatia decem marcas. 44 Subprior de Bonarequie et alii monachi eiusdem loci, quorum consilio mendaciter et dolose monachus missam cantavit : omni feria sexta sint in pane et aqua per annum ; subprior amoveatur ab officio suo, et monachus qui cantavit missam per annum non celebret, et pecunia quae ibi oblata est, ad sequens Capitulum deferatur. 45 Transgressio conversorum Longi-pontis abbati Claraevallis committitur corrigenda, et ipsa correctio sequenti anno generali Capitulo renuntianda. 46 Duo monachi Signiacenses qui contra abbatem suum conspiraverunt singuli per singulas domos mittantur, non nisi per generale Capitulum reversuri. Dominus abbas Igniaci hoc exequatur. 47 In abbatiis de Spina et de Valle-ecclesiarum ubi per singulas hebdomadas monachi tres pitantias ex consuetudine requirunt, prohibetur ne de cetero habeant ; et quia contra Ordinem est, tales pitantias monachi Ordinis nostri amplius non requirant. 48 Petitio monachorum de Maceriis committitur abbati de Firmitate, et excessus eorum digne corrigendus. 49 Petitioni domini Senonensis respondeat abbas Pontigniaci viva voce, et deferat ei litteras excusatorias ex parte Capituli generalis. 50 Ad regem Angliae mittantur abbates Pontigniaci, Monasterii-in-Argona de Pinu, de Bonoportu cum litteris generalis Capituli. 51 Monachus de Fornaio qui fecit se dolose in episcopum de Man consecrari, adhuc vivente episcopo civitatis illius, expellitur de Ordine, et iniungitur abbati Savigniaci etiam eum denunciari faciat excommunicatum, et eiectum de ordine cisterciensi. 52 Querela quae vertitur inter domum Caroliloci et de Charitate committitur abbatibus de Fulleio et Claro-fonte terminanda. 53 De querela creditorum Salvanensis abbatiae committitur abbatibus Mansiadae et de Frigido-monte, ut ipsi deferant litteras Bituricensi episcopo, et aliis qui scripserunt nobis, et ipsas querelas pro posse suo studeant sopire. 54 Abbates qui hoc anno venire debuerunt ad Capitulum et non venerunt, nec pro infirmitate remanserunt, non celebrent missam, et sint extra stallum abbatis, et omni sexta feria sint in pane et aqua, donec Cistercium se repraesentent. Abbas Savigniaci hoc denuntiet vel denuntiari faciat abbatibus qui sunt in Anglia, in Scotia, in Hibernia, et in Wallia. Abbas Morimundi in Provincia, in Gasconia, et in Hispania ; abbas de Coronato in Lombardia ; abbas Sancti-Anastasii in Roma ia, in Apulia, et in Sicilia ; abbas Campensis in Alemannia et in Saxonia, et si qui supererunt patres abbates eis annuntient vel faciant denuntiari. 55 Abbates de Firmitate, de Pontigniaco, de Claravalle et alii abbates qui cum eis fuerunt in choro cum sanctimonialibus, in dedicatione Cisterciensis basilicae, et quorum consilio terminus ab Ordine constitutus de ingressu mulierum prolongatus est, tribus diebus sint in levi culpa, et de cetero caveatur. Oblationes vero quae inde provenerunt, committuntur quatuor primis abbatibus ut eorum arbitrio distribuantur. 56 Philippus monachus Fonteneti, et omnes alii de Ordine nostro qui pro sale suo composuerunt cum comite Willelmo, usque ad festum Omnium Sanctorum veniant Cistercium, et ibi stent arbitrio domini Cistercii. 57 De vecturis quae commodantur domino Regi et aliis principibus, scribatur domino Regi ut et ipse nobis super hoc parcat et alios qui in regno eius sunt a tali exactione compescat. 58 Querela quae vertitur inter abbatem Cari-loci et abbatem Clarifontis abbatibus de Bello-prato et de Fulleio committitur terminanda. 59 De loco abbatiae constituendae qui promittitur abbati de Lucella, committitur abbatibus Bellae-vallis et Cariloci ut locum videant, et diligenter cuncta considerent, et si viderint cuncta parata sufficienter ad suscipiendum conventum, habeant potestatem mittendi illuc conventum monachorum. 60 Nullus abbas nullum monachum vel conversum mittat de domo ad domum, vel de provincia ad provinciam, nisi pro inevitabili paupertate, vel pro inevitabili causa. 61 Quotiens conventus moratur in grangia, nihilominus ordo per omnia teneatur ab his qui remanent in abbatia. 62 Abbates benedicendi nihil dent pro benedictionibus suis, quia [simoniacum est. Imo potius a benedictionibus abstineant vel differant]. 63 Sciendum est quod omni die quo de beata Maria commemoratio fiet ad laudibus, (*sic*) ad missam dicatur collecta exceptis tribus vigiliis Pentecostes, Assumptionis, Omnium Sanctorum. Et omni die quo cantatur missa pro defunctis et de sancta Maria cantetur, die vero Natalis Domini, Paschae, Pentecostes hebdomadarius eiusdem missae cantetur (*sic*) de festo et dicat collectam de sancta Maria. In adventu autem et in omnibus solemnitatibus sanctae Mariae et per octavas Assumptionis ipsius eadem missa quae de conventu canitur de ipsa privatis (*sic*) dicetur. — *Nota quod codices P*3*et T*3*huic anno* 1194 *decem statuta inscribunt quae fontes alii et praecipui ad annum* 1197 *ablegant. Ibi ea invenies.*
1 Statutum est anno praeterito ut pro tribulatione terrae Ierosolymitanae, pro incursu Saracenorum in Hispaniam, pro pace summi Pontificis et domini Imperatoris, pro pace regis Franciae et regis Angliae, et pro aliis pro quibus requisiti sumus, omni sexta feria, conventus calciatus eat in ecclesiam post capitulum, ibique septem psalmos poenitentiales prostratus dicat cum solita litania — *Pater noster*, preces *Exurgat Deus, Salvum fac populum tuum, Fiat pax* ; collecta : *Ecclesiae tuae, Deus a quo…* Singulis septimanis unusquisque privatam disciplinam recipiat nisi nimis aegritudine praegravetur. Oratio solita ad sanctam missam : *Deus venerunt*,… non intermittatur, sed tamen *Respice ad Christianorum benignus auxilium* emendetur. Qui aequitaverint, et disciplinam recipiendi non habuerint facultatem, pro disciplina septem psalmos poenitentiales dicant. 2 In abbatiis in quibus vinum vel cervisia bibitur et duo pulmentaria habentur, vinum eorum omni sexta feria usque ad Pascha pauperibus erogetur. Si contigerit ut festum praecipuum sexta feria evenerit, haec omnia fiant quinta feria praecedente. 3  Statuitur ut annis singulis die quarta Capituli ante recessum abbatum, commemoratio fiat domini Philippi, regis Franciae in cuius regno fundata est domus Cistercii ; regis Anglorum qui eleemosynam suam annis singulis Capitulo assignavit ; domini Imperatoris, regis Arragonensis, ducis Burgundiae et pro eis aliqua specialis oratio iniungatur. 4  Abbates qui vina vel lanas habent vendere, provideant ut eorum evectiones, grangias seu abbatias ordinis per quas transeunt non gravent, et hoc saltem anno propter avenae raritatem sibi provideant in annona. 5  Qui etiam pro foeno, filis seu aliis emendis eunt, expensas evectionum suarum nihilominus moderentur. 6  Garciones non serviant in coquinis conventus, nec in infirmitoriis ; quoties vero in domo aliqua factum fuerit, prior et cellerarii quamdiu hoc factum fuerit omni sexta feria sint in pane et aqua. Abbas vero si hoc scierit et non emendaverit, culpam hanc in generali Capitulo fateatur. 7  De fugitivis qui vel incendium vel homicidium minantur aut faciunt, summus pontifex consulatur utrum nobis liceat pro ipsis coercendis adire iustitiam saecularem. 8  Abbati in prandio non nisi duae pitantiae apponantur, et una in coena, si ibi comederit, excepto eo qui sedet ad nolam cui una desuper poterit apponi si necesse fuerit. 9  In domibus ubi habetur vinum in refectorio, monachus hospes vinum suum non distribuat, nec alius accipiat ; et monacho hospiti una tantum pitantia distribuenda sit, alia non possit apponi nisi ex praecepto abbatis vel prioris, et ipsa non distribuenda. Transgressor uno die sit in pane et aqua. Idem de conversis observetur. 10  Nulli penitus in abbatiis, grangiis vel cellariis, carnes dentur, exceptis infirmis in abbatia. Transgressor, sive abbas, sive quilibet alius, eodem die quo hoc fecerit, sit in pane et aqua. 11  Qui scienter silentium suum fregerit ea die sit in pane et aqua si ieiunus est. Si autem comedit, in crastino, et postmodum veniam petat in capitulo et verberetur. Si privatim confessus fuerit, eadem ei poenitentia iniungatur cum privata disciplina. 12  Nihil accipiant infirmarii nisi de manu cellerarii vel sociorum eius. Qui autem aliter fecerit, uno die sit in pane et aqua. 13  Monachi vel conversi qui sibi aliquid mutuo dederint vel acceperint sine licentia abbatis vel prioris absente abbate : tribus diebus sint in pane et aqua et in privata confessione eadem eis poenitentia iniungatur. 14  Scribantur dona quae fecerit abbas, prior et cellerarius et in computatione recitentur. 15  In abbatiis vel grangiis non habeantur pro mercenariis consanguinei monachorum vel conversorum ; nec pueri nutriantur, sed nec tales habeantur in officina textorum, sutorum, vel pellificum qui minus quam duodecim annos habeant. 16  Nulli detur licentia equitandi nisi pro certa et evidenti necessitate domus. Abbas qui huiusmodi licentiam dederit, veniam petat in capitulo generali ; prior vel quilibet alius qui huiusmodi licentiam dederit, tribus diebus sit in pane et aqua. 17  Monachus subcellerarius claves cellarii custodiat et ministret vinum refectoriis, infirmitoriis et hospitibus, sicut et caetera. 18  In cellariis et grangiis in quibus vinum bibitur, unum solummodo pulmentum habeatur. 19  Qui deprehensus fuerit in manifesto carnis contagio, de domo illa penitus emittatur nec nominatim ei alia assignetur, sed litteras habeat generales universis religiosis communi vita degentibus. Monachus tamen non transeat nisi ad collegium monachorum. 20  In domo ubi orta fuerit conspiratio, conversi novitii deinceps non recipiantur usque ad nutum Capituli generalis. Hoc ipsum et de monachis constituitur, nisi forte talis persona fuerit unde scandalum oriatur et damnum ; et hoc cum factum fuerit, illi de quatuor primis abbatibus nuncietur de cuius derivatione domus illa fuerit. 21  De fugitivis qui uxores duxerint vel ex concubinio filios habuerint, statuimus sicut et de illis qui in manifesto carnis contagio fuerint deprehensi. 22  Qui autem propter alias causas eiiciuntur vel exeunt, si infra septem dies redierint, recipi poterunt in ordine quem prius habuerant. Si ultra septem dies in sua obstinatione permanserint, recipi quidem poterunt ita tamen quod in eo gradu in quo ultimi recipiuntur, semper permaneant. 23  De illis qui in proprietate vel furto inventi fuerint vel qui cum rebus monasterii furtive exierint, statuimus ut non nisi loco *familiarium* deinceps habeantur, et si postmodum in eo habitu, in proprietate vel furto inventi fuerint, de Ordine expellantur. Monachi ad domos alias emittantur, semper in eo gradu in quo ultimi recipiuntur permansuri. 24  De rasuris et benedictione novitii, antiqua consuetudo teneatur. 25  Dominica in Ramis Palmarum tres lampades ardeant sicut in aliis sollemnitatibus. 26  Monachi vel conversi nostri qui quamdiu in nundinis fuerint, a piscibus abstineant. In Adventu tamen et Quadragesima allecia poterunt comedere. Transgressor amoveatur ab officio suo. 27 Prior qui quotidianam pitantiam exegerit, ab officio prioratus deponatur. 28  De esu carnium in infirmitorio sicut statutum est antiquitus teneatur ; hoc tamen diligentius observetur ut omnis superfluitas auferatur. 29  Si contingerit ut festum Annuntiationis beatae Mariae vel sancti Benedicti sabbato in Ramis Palmarum evenerit, ipso die celebretur, *et* sermo in capitulo habeatur. Vesperae usque ad capitulum de sancto erunt, capitulum et reliqua de dominica, ita sane ut commemoratio fiat de sancto. 30  Monachi vel conversi qui deposita contra institutionem Ordinis receperint, de propriis domibus eiiciantur, nec ad illas redeant, nisi per generale capitulum. 31  De mantellis vel botis novis teneatur quod in libro Usuum continetur. 32  Conversi qui hoc transgressi fuerint, quamdiu in tali transgressione perseveraverint, omni sexta feria sint in pane et aqua, nec communicent. Abbates, priores, cellerarii qui hoc emendare *dissimulaverint,* quamdiu in ista dissimulatione permanserint, omni sexta feria sint in pane et aqua. 33  Qui cappis olosericis hoc anno usi sunt vel deinceps usi fuerint, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, exceptis illis qui benedicuntur. 34  Conversus qui mercator dicitur, ad nutum abbatis et cellerarii se habeat, alioquin ab ipsa obedientia amoveatur. 35  Secundum Regulam, non licet monachis litteras vel eulogias alicui mittere, vel ab aliquo accipere ; immo statuimus ut nulli de cetero liceat litteras patri abbati vel alteri personae, sine conscientia et voluntate proprii abbatis, dirigere. 36  Si quid autem in abbate vel abbatia corrigendum fuerit usque ad adventum visitatoris sustineant, et ad consilium illius se habeant. Quid si quis transgressus fuerit, sententiae conspiratorum subiaceat. 37  Abbas depositus in domo illa non remaneat, sed ad aliam se transferat, qui vero sponte cesserit, nisi quietus, humilis et obediens fuerit, ad aliam domum mittatur. 38 Domino Cantuariensi archiepiscopo concessum est in obitu suo servitium, sicut uni ex nobis ; et scribatur in regula. 39  Pedules de corio omnibus omnino interdicuntur, et de wandegiis sententia scripta teneatur. 40 Quicumque hoc anno guerram facientibus vecturas commodaverunt, tribus sextis diebus sint in pane et aqua, et quicumque hoc de cetero fecerit, vel quorum consilio factum fuerit, quoties hoc fecerint, eandem poenam similiter patiantur. 41  De Cartusiensibus pacis charitatisque gratia, statuimus ut nullum de eorum Ordine sine ipsorum licentia recipiamus, et ipsi de nostris sine assensu nostro nullum recipiant. 42  Qui pro abbatis creatione vel aliqua monasterii ordinatione potentes adeunt et eorum auxilia implorant, vel Ordinis secreta depravando revelant, sententiae conspiratorum subiaceant. 43 Querelae illis non committantur qui de partibus derivantur, si alii inveniri poterunt. 44 Quaerimonia Grandis-sylvae et Gimundi committitur abbatibus Claraevallis et Morimundi ut quod auctoritate Capituli inde fecerint de cetero firmiter teneatur. 45  De abbate de Phalera, committitur abbatibus Sancti-Sulpicii et de Fossa-nova, et Sancti-Anastasii, ut domum ipsam adeant, et auctoritate Capituli tam in ipsum abbatem quam in reliquos plenariam emendandi potestatem habeant. 46  Abbas de Coronato quia filium abbatem nimis dure tractavit, et litteris domini Cistercii minus quam debuit detulit, veniat Morimundum, et stet ad arbitrium domini Morimundi. 47 De abbatia Rambona quae est in Marcha scribatur domino Imperatori et domino Marevaldo quod ille qui in domo ipsa nomen abbatis usurpavit, fugitivus sit Ordinis, et qui fugitivo de Ordine adhaeserint amodo in ordine nisi per generale Capitulum non recipientur. 48  De conversis Longi-pontis statuitur ut sicut modo sunt, ita remaneant, et usque ad sequens Capitulum adhuc probentur. 49 Abbates de quorum conscientia in monasteriis eorum saeculares inordinate comedunt carnes, tribus diebus ieiunent in pane et aqua. 50 Abbatibus de Theoloco et de Clarofonte, quaerimonia Caroliloci et de Caritate iudicio vel compositione terminanda iterum committitur, et si per eos steterit ut usque ad Adventum Domini hoc impletum non sit : ex tunc omni sexta feria ieiunent in pane et aqua. 51  Quia vero idipsum hoc anno implere neglexerunt, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Similiter patiantur qui mandatum Capituli secundum formam sibi traditam effectui mancipare neglexerint. 52  Abbas de Balerna qui in adventu domini Cistercii visus est contristari, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 53  Querela Cariloci et Clarifontis committitur abbatibus Albae ripae et de Bethania iudicio vel compositione terminanda. 54  Querela abbatum de Charitate, de Roseriis, de Acincto, de Miratorio, committitur abbatibus Bellae vallis et Bullionis iudicio vel compositione terminanda. 55 Abbas de Firmitate qui pueros infra annos quindecim in probatione recepit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Similiter prior et reliqui officiales patiantur quorum consilio tales sunt recepti. De eisdem vero pueris retinendis aut eiiciendis domini Cistercii arbitrio relinquitur, qui utique salva pace hoc quod per se potuit et debuit emendare, non debuerat Capitulo reservare. 56 De transmutatione abbatiae de Casali committitur abbati Morimundi. 57 Querela de abbate de Cupro committitur abbati Claraevallis. 58 Abbas de Insula qui de frequenti mendacio arguitur et de inobedientia patri abbati, eat in instanti Morimundum, et stet ad arbitrium abbatis Morimundi. 59 Pro abbatiis quae sunt in confinio terrarum, et pro aliis negotiis Ordinis, mittentur abbates de Pinu, de Persenia, de Bono portu, ad regem Angliae, et ad regem Franciae mittantur alii abbates, de Claravalle, et quod vocaverit ipse. 60 Abbas Firmae petrae qui etiam iussus a patre abbate ut veniret ad Capitulum et non venit, et contempsit, poenitentiam aliis impositam sustineat. 61 Abbates de Ebera et de Macenaria de Curatio, et de Ferraria qui non venerunt ad Capitulum cum venire debuissent, poenitentiam anno praeterito talibus transgressoribus impositam sustineant, et hoc illis denuntient vicini abbates. 62 Abbas de Combremaure qui iussus a patre abbate ut veniret ad Capitulum et non venit, veniat Savigniacum, et stet ad arbitrium domini Savigniacensis ; veniat autem usque ad Adventum Domini. 63 Abbas de Bilduas hoc ei annuntiet. 64 Abbates de provinciis Sclavoniae veniant ad Capitulum sicut solent illi de Polonia venire. 65 Abbas Rievallis quem rex Angliae excusavit, ad sequens Capitulum veniat, et propter hoc veniam petat. 66 Conversi Walliae qui abbati de Guthlimur equos abstulerunt, quia cervisiam eis inhibuerat, Claramvallem pedites veniant et stent ad arbitrium domini Claraevallis. Abbas de Stafleur hoc nuntiet faciendum. 67 Abbas de Monasterio-in-Argona qui divortio unde grave scandalum ortum est, et in quo sententia prima citationis et absente marito praecipitata est, interfuit in festum beati Lucae ad summum Pontificem iter arripiat, eique in virtute obedientiae et sub excommunicationis poena, praecipitur ut summo Pontifici totam facti seriem exponat et ad eius arbitrium satisfaciat, ita quod litteris ipsius sequenti Capitulo quid inde egerit manifestet. 68 De Hiberniensibus monachis qui novo modo et illicito lanam contra consuetudinem Ordinis ad vestimenta sibi facienda acceperunt : abbati Claraevallis committitur quatenus duos abbates idoneos illuc dirigat, qui auctoritate Capituli fulti talem excessum digne corrigant et notabilem diversitatem ad unitatem Ordinis reducant. 69 De ingressu mulierum in domum de Charitate domino archiepiscopo Bisuntino et comiti Stephano scribatur quatenus omnimodam diligentiam adhibeant, ut de cetero mulieres domum praedictam ingredi non debeant. Abbas quoque comitem ipsum die dedicationis praesentem habere studeat, qui mulieres ab introitu praedicti monasterii coerceat. 70 Cognitio causae abbatis Bessinwere patri abbati et domino Savigniacensi committitur quod eam diligenter inquirant et inventam diligenter corrigant. 71 De Joanne monacho de Valkenrede qui introduxit mulieres in abbatiam, praecipitur ut de eadem domo ad aliam domum emittatur, numquam ad propriam reversurus nisi per generale Capitulum. 72 De abbatiis de Porta et de Cella Sanctae-Mariae committitur abbati Morimundensi digne corrigendum. 73 De abbate Sylvae canae committitur abbati Morimundi. Abbas de Maceriis eamdem poenitentiam sustineat quam abbas de Firmitate pro novitio infra annos recepto. 74 Querela abbatis de Cumba et abbatis de Stanleia committitur abbatibus de Wanuerle et de Bilduas, compositione vel iudicio terminanda, ita sane ut quod inde fuerit statutum, firmiter teneatur. 75 Abbas de Petris qui inobediens fuit domino Cistercii, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; de damno vero quod passa est domus Boni loci committitur abbatibus de Albis petris, de Albiniaco et de Domo Dei. 76 Abbatibus Walliae praecipitur ut in eorum grangiis, nec cervisia nec aliquis potus praeter aquam simplicem bibatur ; quamdiu id non fuerit observatum, nullus, ubi hoc factum fuerit, conversus interim recipiatur. 77 Abbates vero de Margan et de Albadomo sequenti Capitulo se praesentent, et ad eius arbitrium satisfaciant. 78 Abbas de Intreburch qui monachum et conversum suum misit cum reliquiis ad mendicandum, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et collecta quam accepit sequenti Capitulo deferatur. Quilibet vero aliquid tale commiserit vindictam similem sortiatur. 79 De conversis Sancti-Godardi qui in monachum quemdam inaudita crudelitate et furore incredibili saevierunt, praecipitur ut qui huius sceleris magis culpabiles fuerint comprobati, de ipsa domo et de tota Hungaria expellantur, in eam numquam de cetero reversuri. Si qui vero fuerint qui tanto sceleri facientes eis adherere voluerint, poenam similem sortiantur. Huius excessus correctio abbatibus Claraevallis et Trium Fontium committitur. 80 Ipsi vero provideant ut viro solerti et strenuo id operis iniungatur, qui hoc ipsum diligenter et sollicite debeat adimplere. 81 Scribatur et super hoc, ex parte Capituli regi Ungariae, quod tanto sceleri vindicando consilium praebeat et auxilium, si forte super hoc fuerit requisitus. 82 De sumptibus qui domui Claravallensium in Divione construendae sunt necessarii, committitur abbatibus Savigniaci, Trium Fontium, Igniaci, Ursicampi, ut ipsi rem huiusmodi ea discretione moderentur, quatenus a notabili exactione prorsus abstineant et quaerela penitus sopiatur. 83 De abbatia de Carnot a cuius ingressu mulieres ad praesens non possunt arceri, permittitur ut monachi in grangia ad quam secesserunt ordinem suum tenentes usque ad Capitulum demorentur. 84 De abbate Sancti-Justi quem summus Pontifex excusare videtur, interim sustinemus firmiter tamen praecipientes ut omni occasione remota sequenti Capitulo se praesentet. 85 Abbas Sancti-Sulpitii utatur consilio domini Pontiniaci in substituendis abbatibus filiis et in suis coenobiis ordinandis, et de ingressu mulierum in monasterio Sancti-Sebastiani summum Pontificem consulat suggerens ei quod si mulieres ab ingressu monasterii non arceantur, Ordo non poterit sustinere. 86 Abbas Igniacensis qui de receptione conversi domini Cistercii litteris inobediens fuit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbas vero Claraevallis dissuasores huius receptionis diligenter inquirat, et eos dictam poenam subire compellat. 87 Abbas de Hirantia qui contra Patris abbatis prohibitionem, ad colendas vineas monachos suos misit, poenam de inoboedientia scriptam exequatur. 88 Abbates qui praesentes sunt et non fecerunt poenitentiam, eo quod anno praeterito ad Capitulum non venerunt, sex diebus continuis in propriis domibus sint in levi culpa, et extra stallum suum usque ad Natale Domini permaneant, et omni sexta feria usque ad dictum terminum in pane et aqua ieiunent. Qui vero absentes sunt, poenitentiam quam anno praeterito indicta fuit exequantur, donec domui Cistercii se praesentent. 89 Abbas de Domo-Dei qui dominum cardinalem in Pratea aegrotantem minime visitavit tribus diebus sit in levi culpa. 90 Monachus de Candelio qui se intrusit in abbatiam Loci-Dei, eat ad Grandemsylvam, et non aequitet nec promoveatur in abbatem. Prior vero Candelii qui eum comitatus fuit, deponatur. 91 Abbatibus de Hibernia permittitur ut tres tantum de ipsis annis singulis veniant ad Capitulum, et abbas Mellifontis provideat ut sic fiat. 92 Abbas de Pratea qui veniens ad Capitulum a Claravalle reversus est propter imminentem domus suae vastationem, tribus diebus sit in levi culpa. 93 Abbas Altae Cumbae qui cum venire deberet ad Capitulum non venit, sed tempore Capituli romanam Curiam adiit propter pacem electi Viennensis qui eum transmisit, usque ad sequens Capitulum differtur, et tunc omni occasione remota veniat et veniam inde petat. 94 Abbas de Duneline qui hoc anno non venit ad Capitulum de infirmitate se excusans cum etiam equitaret, poenitentiam anno praeterito super tali culpa iniunctam, faciat donec Cistercio se praesentet, et hoc ei nuntiet abbas de Choro Sancti Benedicti. 95 De abbatibus Hiberniae praecipitur ut qui habent privilegia contra formam Ordinis, sequenti anno privilegia ad Capitulum deferant et interim eis non utantur. 96 Et si quis eis usus fuerit, ab Ordine amoveatur, et quicumque aliqua privilegia contra formam Ordinis habuerint idem patiantur. 97 Abbates qui hoc anno debuerunt venire ad Capitulum et non venerunt nec pro infirmitate remanserunt, non celebrent missam, et sint extra stallum abbatis, et omni sexta feria in pane et aqua, donec se Cistercio repraesentent. 98 Stabularii, si comederint ante Completorium, post Completorium non bibant nisi aquam, et hoc in refectorio, vel ante si clausum sit. 99 Nulli liceat deferre scyphos cum argento vel cum operculo. 100 Nulli detur generalis licentia loquendi. 101 Qui mandatum Capituli exequi neglexerit, sex diebus sit in pane et aqua. 102 Statum est in generali Capitulo ut horae beatae Mariae dicantur in conventu et in infirmitorio hoc modo. In intervallo quod est inter nocturnos et laudes, dicantur matutini ante officium defunctorum, si tunc dicendum est. Reliquae horae statim post horas canonicas subsequantur. Invitatorium, hymni antiphonae, psalmi, responsoria, canentur sicut ad officium defunctorum. Ad psalmos et lectiones omnes sedebunt. Intermittantur tamen a dominica prima adventus Domini usque ad octavas Epiphaniae et a Ramis palmarum usque ad octavas Paschae et a sabbato Pentecostes usque ad octavas eiusdem et intra octavas Assumptionis sanctae Mariae, et in omnibus festis duodecim lectionum. In his tamen temporibus unusquisque agat sicut solitum erat. In dominicis et festis diebus, agetur commemoratio more solito nec ad antiphonam petetur venia sed ad versiculum *Ave Maria*.
1 Quaerela abbatis Trenorcensis contra abbatem de Buzagio committitur abbati Claraevallis. 2 Monachus de Fonte Johannis, qui in grangia de Moisly dominum Cisterciensem minus reverenter suscepit et conversus hospitalis infra festum Omnium Sanctorum Cistercium pedites veniant satisfacturi. 3 Quia magna conquaestio exorta est de hospitibus minus humane susceptis, praecipitur ut abbates, priores, cellerarii videlicet de Bonoradio, de Fonte Johannis, de Ripatorio, de Albaripa, quia domus eorum praecipue in hac parte culpabiles sunt inventae, tribus diebus sint in levi culpa uno eorum in pane et aqua, et de cetero se devotiores in hospitibus se exhibeant suscipiendis, maximeque venientibus et redeuntibus, tempore Capituli generalis. 4 Abbas Altae combae, quia anno praeterito non venit ad Capitulum et ad domum Fossae novae talem misit visitatorem qui turbationem fecit in ordine, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus extra stallum suum. De priore eius qui turbationem suscitavit in ordine, committitur abbati Claraevallis. 5 De conversis Longipontis committitur abbati Claraevallis ut eos cum expedire iudicaverit, revocet in domum suam hac conditione quod si quis eorum de cetero contumax et rebellis fuerit deprehensus, auctoritate Capituli generalis, sine aliqua spe reversionis emittatur. Praecipitur autem ut nullus eorum aut equitet aut officialis constituatur. 6 De conversis de Monasterio-in-Argona idem fiat. 7 Abbas depositus qui privilegia domus suae rasit, ultimus sit in ordine, et divina non celebret, et omni sexta feria ieiunet in pane et aqua. Abbatibus vero Altaecumbae et de Casamarii, hoc committitur ut si eis privilegia ab ipso rasa fuisse constiterit dictam satisfactionem eum subire compellant, usque ad nutum generalis Capituli conservandam. 8 Abbas de Blanca Landa filiam suam de Straflur hoc anno per se visitet, et excessum conversorum diligenter inquirat, et dignam satisfactionem eos subire compellat. 9 Sententia quae data est in conversos Walliae confirmatur, nec aliquis conversus in eadem domo recipiatur, donec ex toto cervisiae renuntiaverint. 10 De conversis Sancti-Godardi qui anno praeterito in monachum inaudita crudelitate saevierunt, committitur abbati Claraevallis, ut singulos ad domos singulas mittat ubi tota vita sua sint ultimi, omni sexta feria sint in pane et aqua, et non nisi in Pascha aut periculo mortis communicent. 11 Monachi de Carnoit qui ad abbatiam reversi sunt sine licentia Capituli generalis ad grangiam in qua prius morabantur redeant, et pro excessu suo tribus sextis feriis sint in pane et aqua, et ad abbatiam non revertantur sine mandato Capituli generalis, et ab ingressu grangiae quamdiu in ea conventus fuerit femineae arceantur. Abbas vero domus illius sit in levi culpa sex diebus, uno eorum in pane et aqua. 12 De cellerario de Alna qui per omnia inordinate se habet, praecipitur patri abbati, ut eum infra festum beati Martini mittat Morimundum, et ibi sit ad arbitrium abbatis Morimundi. Quod si facere noluerit, pro fugitivo habeatur. 13 Abbas de Bardonis, qui in suis visitationibus et aliis negotiis remissus et negligens est inventus, sit sex diebus in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus extra stallum suum. Qui si de cetero de sibi oppositis non digne correxerit, abbas Morimundi de ipso provideat. 14 Excessus fratris Constantii de Divione, abbati Claraevallis committitur quatenus si rem ita ut dicitur esse invenerit, eum digne studeat emendare. 15 Abbates de Britannia qui hoc anno venire debuerunt ad Capitulum et non venerunt, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus extra stallum suum, et sequenti Capitulo se praesentent. Abbas de Eleemosyna hoc eis denuntiet. 16 Abbas de Los quia inconsulto abbate patre domum suam reliquit, tribus diebus sit in levi culpa. 17 Abbas Frigidimontis qui inhumane suscepit hospites nostri Ordinis abbates, et tapetibus pavimentum presbyterii stravit, et plures candelas quam Ordo patiatur in oratorio fecit accendi, quod videtur vanitatem aliquatenus redolere, et vecturas commodavit, et tempore guerrarum conductum abbatibus Ordinis denegavit, ad domum Grandis sylvae satisfacturus veniat in hunc modum : tribus diebus sit in levi culpa, et quadraginta diebus continuis extra stallum suum, et interim omni sexta feria sit in pane et aqua, et non equitet. 18 Abbas de Cicados qui ad Capitulum non venit, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua et quadraginta diebus extra stallum suum. 19 Abbates de Pelis et de Aigris, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua et sequenti Capitulo se praesentent. Abbas de Bocham hoc eis denuntiet. 20 Abbas Pontiniaci quia monachum sibi destinatum non recepit, tribus diebus sit in levi culpa. 21 Quaerela abbatis de Salleia adversus abbatem de Furnes, committitur abbatibus de Wavesleia et de Rievalle audienda et sine debito terminanda, ita et quod inde factum fuerit sequenti Capitulo nuncietur. 22 Petitio comitis de Samello committitur abbati de Firmitate. 23 Petitio episcopi Clarimontis et comitis eius de abbatia construenda, committitur abbatibus Vallisbenedictae et de Benedictione Dei, qui debent quod invenerint, sequenti Capitulo renuntiare. 24 De conversis de Gerodona conspiratoribus et parricidis scribatur regi Angliae, archiepiscopo Cantuariensi, episcopo Lincolniensi, comiti de Licestre, ut eorum consilio et auxilio per patrem abbatem, de domo sua conversi omnes expellantur, et ad alias remotas domos Ordinis emittantur, numquam denuo reversuri, semperque sint ultimi. Primo anno omni dominica in capitulo verberentur ; omni sexta feria quamdiu vixerint sint in pane et aqua, nec communicent nisi in Pascha et mortis periculo. Si vero ille vel illi qui manum propriam miserunt in abbatem potuerint comprehendi, in carcere perpetuo recludantur, pane tribulationis et aqua augustiae sustentandi. 25 Grangia quae data est a comite pro cervisia conversis facienda in eos usus de cetero non expendatur ; sed in alias utilitates monasterii deputetur, aut comes eam recipiat. 26 Abbas Vallisregiae qui mulierem mortuam cui nihil debebat dum adhuc viveret, recepit ad sepulturam, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 27 Abbas Boniradii pro inhumanitate quam fecit in abbatem de Hispania, qui ad eius ianuam pernoctavit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus extra stallum suum. 28 Quaerela abbatis de Crokesdene et abbatis de Cumba, committitur abbatibus de Tinterna et de Beelanda audienda et fine debito terminanda. 29 De monachis Signiacensibus qui pro conspiratione in qua inventi fuerant, iam per triennium satisfecerunt, committitur abbati Claraevallis, ut ipsos ei revocare liceat, cum iudicaverit expedire. 30 Quaerela quae inter abbates de Cumba et de Stanleia vertitur, committitur abbatibus de Eleemosyna et de Tinterna audienda, et fine debito irrefragabiliter terminanda, et ad sequens Capitulum referant quod inde fuerit definitum cum instrumentis eorum ad idem negotium pertinentibus. 31 Abbas de Aquabella qui abbates ad Capitulum venientes, minus reverenter recepit, et cum super hoc fuisset requisitus, inventum est in ore eius : *est et non*, eat Morimundum in instanti, et ibi stet ad mandatum abbatis Morimundi. Monachus autem qui conductum eisdem abbatibus in via praestare noluit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua et ultimus maneat usque ad voluntatem domini Morimundi. 32 Abbas Rievallis qui anno praeterito non venit ad Capitulum cum venire deberet, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 33 Abbates, monachi, et conversi de Hungaria et de Allemania servientes cum gladiis et arcubus non ducant, et quamdiu in hac culpa perstiterint, omni sexta feria in pane et aqua ieiunent. 34 Abbas Sancti-Sulpitii qui neglectui habuit ea quae anno praeterito ei auctoritate Capituli sunt iniuncta, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 35 Abbates de Hibernia qui hoc anno non miserunt privilegia contra formam Ordinis a Sede Apostolica impetrata, et quibus hoc mandatum anno praeterito praecipue innotuit, quadraginta diebus sint extra stallum suum, et sex diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Quod si ad sequens Capitulum ea non miserint, de cetero abstineant a divinis. Dominus abbas de Dunelines hoc eis denuntiet. 36 Abbas de Domo-Dei qui sine licentia Capituli generalis priorem suum misit ad Curiam tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 37 Quod a domino Papa datum est in mandatis de rebus videlicet *episcopi* qui anno praeterito in praesenti capitulo annulum suum deposuit, committitur domino Cisterciensi. 38 Abbas de Sancta Agatha qui consecrationibus et ordinationibus eiusdem episcopi adstitit, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Monachi quibus manus imposuit, nisi de mandato Summi Pontificis ipsis ordinibus non utantur. Altaria in quibus divina celebravit, destruantur. 39 Negotium abbatis de Everbare, committitur abbatibus de Hennerod et de Utrestal cognoscendum, ita quod ipsi accedant ad locum illum, ubi nova abbatia erecta est, et considerata diligenter loci positione, moniales quae ibi sunt, in remotiori loco statuant, et conventum monachorum ibi ordinent secundum Ordinis instituta. Quod si res ad effectum perducta non fuerit, nulla inibi monialis de cetero recipiatur. 40 Abbas Parisiensis qui visitationem sibi iniunctam hoc anno non fecit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 41 Abbas de Casamarii, abbates de Calabria, de Apulia et de Sicilia, qui annis constitutis ad generale Capitulum non venerunt, sed de facile quaerunt occasiones remanendi, hoc anno ad Capitulum venire non morentur ; alioquin ex tunc se noverint depositos, si ad terminum non venerint nominatum. Abbas Sancti Iusti hoc ipsum denuntiet abbati de Casamarii, et ipse aliis abbatibus istud denuntiet faciendum. 42 De abbati Grandisylvae, committitur abbati Claraevallis. 43 Abbas Campensis qui de conspiratoribus minus digne correxit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 44 Abbas de Valquenrede qui contra conspiratores minus discrete egit, sex diebus sit in levi culpa uno eorum in pane et aqua, et interim abstineat a divinis, et quadraginta diebus extra stallum suum. 45 De converso extumulato committitur abbati Morimundi. 46 Abbas de Balanciis qui contra voluntatem et assensum patris abbatis, abbatiam suam dimisit, ad domum propriam revertatur et abbatiam suam resumat, quam praesumptuose deseruit. Quod si facere contempserit, usque ad satisfactionem congruam ultimus permaneat, et abstineat a divinis, et hoc ei abbas Longipontis denuntiet. 47 Abbati de Signi iniungimus quod ad ducem de Lemburch accedat, et ei de construenda abbatia iuxta mandatum domini Papae suggerat et proponat. Quid si facere noluerit hoc ipsum, abbas Signiacis summo Pontifici per certum nuntium non differat remandare. Quia vero in hoc facto minus discrete se habuit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 48 Negotium domus de Challonel committitur abbatibus Pontiniaci et Boniradii qui ad eamdem domum accedentes, quod in ea actum est de occisione abbatis secundum formam sibi traditam digne corrigant et emendent. 49 Iniungitur abbati de Lucelai quatenus domum de Salem in propria persona non differat visitare, et facta diligenti inquisitione de conspiratione conversorum, cognita veritate, auctoritate Ordinis severissime corripiat et castiget, et quod inde fecerit ad sequens Capitulum reportet. 50 Abbas de Tela qui minus reverenter et contumeliose erga patrem suum abbatem noscitur se habere, et contra formam Ordinis quasdam decimas sibi titulo pignoris obligavit, eat Morimundum, et ibi sit sex diebus in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et in domo propria quadraginta diebus extra stallum suum permaneat. Dominus abbas Morimundi de statu domus eius diligenter inquirat, et sequenti capitulo renuntiet de inventis. 51 De duobus pulmentis non habendis ubi vinum bibitur in grangiis nihil novum statuimus. 52 Abbas de Vulchederode qui conversum conspiratorem auctoritate Ordinis excommunicatum sciens et prudens ecclesiasticae tradidit sepulturae, et pro tali facto quod ad subversionem totius Ordinis noscitur imminere, dignus depositione videretur, si non pia intentio quam in conspiratione sedanda habuit, eum aliquatenus excusaret. Nos autem de communi consilio circa eum dispensantes et maxime quia propriis manibus tumulatum extumulavit : iniungimus ei ut sex diebus sit in levi culpa, et quadraginta diebus continuis extra stallum suum et interim omni sexta feria in pane et aqua ieiunet, et abstineat a divinis. Ne vero trahatur in consequentiam praecipimus firmiter observari ut qui amodo simile opus praesumpserit, a patre abbate absque aliqua retractatione deponatur. 53 Unusquisque abbas testimonio, si fieri potest, patris sui vel vicinorum abbatum, pensata diligenter et considerata quantitate et qualitate possessionum et proventuum domus suae, proponat secundum quod ei rationabiliter visum fuerit quot personas monachorum vel conversorum secundum praesentem statum domus suae possit sustinere ; eo nihilominus considerato quod bonum hospitalitatis secundum regionis modum possit congrue advenientibus hospitibus exhiberi. 54 De illis autem abbatiis de quibus ad praesens memoratae rei certitudo haberi non poterit, patres abbates per se vel per visitatores diligenter provideant ut res ita mandetur executioni quatenus omni occasione proposita in sequenti Capitulo singularum abbatiarum numerus proponatur, ita quod institutum est de possessionibus per emptionem non ampliandis poterit faciliter conservari. 55 Studeant autem abbates numerum minorem potius proponere quia si Deus eis benedixerit, ita ut ad maiorem numerum possit ascendere, proponent hoc in Capitulo generali, et libenter eis numeri sui multiplicatio concedetur. 56 Praeterea abbates qui ita debitis aut alio gravamine sunt oppressi ut fratres suos per domos Ordinis dispergere compellantur, quamdiu gravamen istud duraverit et fratres dispersos non revocaverint, neminem omnino interim nec monachum nec conversum, nec familiarem, recipere praesumat. 57 Quidquid anno praeterito pro terra Ierosolymitana statutum fuerat teneatur, excepto quod duo pulmenta omni sexta feria possunt fieri et disciplinam qui voluerit ex devotione recipiat, nullus ex debito teneatur. 58 Sententia anno praeterito data de infirmariis, quia non nisi de manu subcellerarii victualia accipiant, firmiter teneatur, et transgressores poenam sustineant institutam. 59 In festivitate sancti Benedicti singulis annis regula inchoetur. 60 Abbas depositus infra triginta dies profiteatur. Quod si non fecerit, pro fugitivo teneatur. 61 Festum beati Petri Tarentasiensis de mandato domini Papae transferatur ad 8 idus maii, et versus *anni recurso*, non dicatur. 62 Monachi Sancti Eustachii, canonici Sanctae-Crucis de Waltan et canonici de Keiseburne et monachi monasterii Sancti Ioannis, scribantur in commemoratione familiarium nostrorum, singulis annis, sicut alii recitandi. In qua commemoratione sex nomina tantum de primis spiritualiter nominentur, hoc adiuncto ; *et aliorum plurimorum quorum in praesenti pagina nomina continentur*. 63 Praecipimus ut abbates ea die qua intrant Capitulum, de Divione ante lucem scienter non exeant, similiter in reditu suo, et si in villis proximis pernoctaverint piscibus non utantur. 64 Statuitur et firmiter praecipitur ut nulli omnino de Ordine nostro ad Capitulum audientiam se invicem audeant appellare, quia hoc redundare posset in subversionem totius Ordinis et ruinam. Sed sic observetur sicut hactenus est observatum. 65 Abbas qui novitium infra 18 annos constitutum recepit, omni sexta feria probationis eius sit in pane et aqua. Similiter prior et cellerarius et alii quorum consilio hac factum fuerit. 66 Ad petitionem domini quondam Lugdunensis statuitur ut in commemoratione episcoporum et abbatum, Eugenius papa primus nominetur piae memoriae. De eo vero quod petit emendari lectionem evangelicam de Passione Domini quae iuxta Matthaeum in Ramis Palmarum legitur, iniungitur abbati de Firmitate ut in Cluniacensi et Lugdunensi ecclesia quid de [hac re] sentiant diligenter inquirat, et in sequenti Capitulo studeat nuntiare. 67 De silentio, in abbate dimittitur.
1 De sancto Petro Tarentasiensi fiat sicut de sancto Ambrosio in tempore resurrectionis. 2 Pro terra Ierosolymitana fiat sicut ante fieri solebat. 3 Caveant patres abbates ne in depositione filiorum abbatum nimis praecipitanter erumpant, nec sine magno et maturo consilio eos deponant. Si quis autem eorum tale aliquid attentaverit, a generali Capitulo *gravissime* puniatur, et pro meritis recipiat talionem. Ipse etiam dominus Cisterciensis cautelam magnam et diligentiam adhibeat, neque hoc ipsum sine maturo districtoque consilio faciat. 4 De philacteris ponendis super altare in festis praecipuis, quod definitum est teneatur. Transgressor huius sententiae uno die sit in pane et aqua. Cerei omnino interdicuntur. 5 Nullus abbas ad Capitulum veniens infra quindecim dies ante Capitulum Cistercium intrans ibi moretur plusquam duas noctes nisi fuerit infirmus vel necessitate detentus. 6 De ingressu mulierum in domos Ordinis nostri praecipitur ut abbas et conventus in quam intraverint, ieiunent in pane et aqua, si ante refectionem factum fuerit ; si post, in crastino et omnia altaria statim discooperiantur per triduum sic mansura, nec aliqua missa in illo triduo celebretur, praeter missam Sanctae Mariae, et missam quotidianam pro defunctis ; et si forte festum alicuius sancti fuerit, vel aliqua missa quae omitti non possit, privatim celebretur nec etiam, *quamdiu* inibi fuerint mulieres, horae canonicae celebrentur in ecclesia ; et si quis est cuius consensu intraverint, si abbas est, deponatur ; si monachus vel conversus, a domo sua eliminetur, non reversurus, nisi per generale Capitulum. Domino quoque Papae supplicando scribatur, ut per sententiam excommunicationis ab insolentia hac, eas coerceat. Quando conventus pro tali excessu erit in pane et aqua, et conversi similiter per grangias. 7 Quicumque de nostris Ordinem nostrum aliter scienter nominaverit quam Ordinem cisterciensem, eo die vel sequenti sit in pane et aqua. 8 De novitiis qui in alia domo benedicuntur statutum est, ut secundum formam Ordinis communem profiteantur, et nihilominus cum ad proprias domos redierint, proprio abbati debitam faciant professionem nisi ab ipso fuerint benedicti. 9 Quando scandalum vel dissensiones vel querela quaelibet in Ordine oriuntur, sicut olim a patribus Ordinis est provisum, extra Ordinem numquam exeant, sed intra Ordinem et per personas Ordinis charitative, discrete et *rationabiliter* ad Ordinis unitatem sopiantur. Qui contra hoc venire et schisma in Ordine facere et contumaciter excitare et procurare praesumpserit, a Deo et Ordine anathema sit donec per humilem satisfactionem redire mereatur. Ea vero quae aliter non potuerint congrue terminari, in generali Capitulo proponantur, et quod inde per Capitulum fuerit ordinatum, irrefragabiliter teneatur. 10 Qui receperunt novitios infra terminum a Capitulo constitutum, poenitentiam constitutam agant. 11 De monachis qui sine professione in aliis domibus diutius commorantur sicut hactenus servatum est, sic servetur donec inde consilium diligentius habeatur. 12 De iuramentis dictum est et concessum nobis a summo Pontifice quod in causis propriis nobis licet uti testimonio fratrum nostrorum, qui propter evidentem necessitatem possunt facere iuramentum. 13 De loco quem abbas de Pratea a nominatim excommunicato dicitur suscepisse, committitur abbatibus de Domo Dei et de Locoregio, ut ipsi ad praedictum locum accedant, et si quid contra formam Ordinis actum invenerint, digne corrigant et ordinent sicut noverint expedire. 14 Abbas Clarimontis qui fundatorem domus suae in capitulo sepelivit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 15 Querela quae vertitur inter abbatem Grandis-sylvae et de Gimundo committitur abbatibus de Bonofonte, de Porta Glonii, de Bellapertica, de Belloloco, compositione vel iudicio terminanda. 16 Abbates Calercii et de Iuncheria et de Bonarequie qui pueros secum ad Capitulum duxerunt, cum potuissent habere copiam conversorum, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 17 Abbates Montispetrosi et de Benedictione Dei ad comitem Alvernorum eant, et ei de construenda abbatia efficaciter loquantur et quod invenerint sequenti Capitulo nuntient. 18 De abbatia Mataeplanae quod definitum est *teneatur,* et abbas de Crista qui litteris domini Cisterciensis irreverenter in Capitulo contradixit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 19 Abbas Albaepetrae qui minus charitative providit abbatibus venientibus ad Capitulum tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 20 Abbas Fontis Mauriniaci qui abbatibus venientibus ad Capitulum vinum negavit in prandio, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 21 Abbas de Duvelina qui mandatum Capituli nunciare neglexit ad abbates Hiberniae de privilegiis ad Capitulum asportandis quae contra Ordinem habere dicuntur, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et abbatibus de Boellio et Collaevictoriae et de Petrafertili praecipitur ut auctoritate Capituli illis abbatibus qui illa habent privilegia nuntient, ut ea sequenti Capitulo praesentent. 22 Abbas Vallishonestae qui ad abbatiam novam conventum misit et abbatem posuit inconsulto Capitulo generali, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et quia ad Capitulum non venit, nec responsalem misit, omni sexta feria ieiunet in pane et aqua, et stallum abbatis non intret, nec missam celebret, donec Cistercio se praesentet, et ibi stet ad arbitrium domini Cistercii. — Abbas Aquaebellae hoc ei nuntiet. 23 De monachis Callonii revocandis, committitur abbatibus de Pontigniaco et de Bonoradio, aliquos de iis qui sunt magis necessarii et minus rei revocare ne domus omnino depereat. 24 Abbati Novaevallis praecipitur auctoritate Capituli generalis, ut usque ad mediam Quadragesimam, Claramvallem veniat, et ibi ad arbitrium domini Claraevallis se habeat ; alioquin expleto termino se noverit esse depositum. Abbas de Alvastra hoc ei nuntiet. 25 Causa abbatis Vallishonestae et abbatis Sancti Eparchii committitur abbatibus de Albispetris et de Gratia Dei ut conveniant abbatem Vallis honestae, et auctoritate Capituli compellant eum ad hoc omnimodis satagat, ut abbates liberum habeant transitum : qui propter eius debitum impediti sunt, et hoc in instanti mandetur effectui. Quod si usque ad festum sancti Martini factum non fuerit, exinde ipse et domus eius donec compleatur, a divinis cesset officiis. 26 Abbas de Claustro qui canonicum quemdam in capitulo suo contra formam Ordinis sepelivit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 27 Querela abbatis Bonifontis et de Foilenes, committitur abbatibus Grandis sylvae, et Bellae perticae, et Calercii compositione vel iudicio terminanda. 28 De monacho Tamesii de quo querela habita est quod nimium vagabundus incederet, praecipitur ut non equitet nisi cum abbate proprio, et hoc raro. Quod si fecerit, emittatur de domo sua non reversurus nisi per generale Capitulum. 29 Querelam ecclesiae Strumensis adversus ecclesiam de Claro-maresco, committimus definiendam abbatibus Caricampi et de Laude. 30 Conversus Eleemosynarius regis Angliae qui dicitur Manasses, insuper et omnes personae Ordinis nostri qui sunt in obsequiis omnium personarum quae non sunt de Ordine nostro revocentur usque ad Pascha ad domos proprias. 31 De abbate Sanctae-Crucis qui conventum ad novam abbatiam misit sine consensu Capituli generalis, committitur abbati Morimundi. 32 Abbatibus de Eleemosyna et de Boxeleia praecipitur ut accedant ad domum de Gerodona et de execrabili excessu conversorum, quod minus digne correctum invenerint auctoritate Capituli, ad honorem Dei et aedificationem Ordinis, cum omni strenuitate perficiant. 33 Abbati de Floregia iniungitur ut ab abbate Casamarii diligenter inquirat, si abbatibus Calabriae et Siciliae et Apuliae, sententiam Capituli nuntiavit ; quod si factum est, denuntiet eos auctoritate Capituli depositos tamquam Ordinis contemptores. Si autem eis nunciatum non fuit, modo eis firmiter praecipitur per eumdem abbatem de Casamarii, ut omni occasione remota sequenti Capitulo se praesentent ; interim omni sexta feria in pane et aqua sint. Quod si non venerint, se esse depositos noverint. Excipiuntur illi quos dominus Papa per litteras excusavit, videlicet abbas Casamarii et abbas de Nemore, et abbas Sancti Anastasii, et abbas de Sambucina, qui tamen ad capitulum omni occasione proposita veniant. 34 Abbatibus Hispaniae, qui propter incursionem paganorum a Capitulo remanserunt, parcitur hoc anno, ita ut sequenti Capitulo se praesentent, omni occasione remota. Illi vero qui nihil huius modi patiuntur, a die qua eis nuntiabitur stallum abbatis non intrent et omni sexta feria ieiunent in pane et aqua, donec Cistercium veniant. Abbas de Terra aquilari inquirat diligenter qui sint, et hanc eis sententiam nuntiet. 35 De abbatia quam aedificare vult abbas de Revesbi, in gravamen abbatiarum de Net et de Fordis, committitur abbatibus de Ruffort, et de Bealanda, ut ad locum accedant et cognoscant si stare possit et debeat secundum quod audierint ex utraque parte. 36 Abbas Berdonensis qui sine converso et monacho dicitur equitare, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et abbas Morimundi de statu eius diligenter inquirat, et digne auctoritate Capituli corrigat. 37 De abbate et domo Bulencour et Wiardo monacho committitur domino Cistercii et abbati Claraevallis, ut statum tam personarum quam domus diligenter inquirant, et quod invenerint corrigendum secundum quod Ordini et domui expedire viderint, digne corrigendo exequantur. 38 Abbas de Uterinavalle quia contra libertatem Ordinis cessit restituitur ; iniungitur tamen tam ipsi quam patri abbati ut cum abbate Morimundi habente secum conversum illum qui eum dicitur infamasse, ad visitationem Cisterciensem accedant, et ibi de tota causa cognoscatur, et secundum quod inventum fuerit totum negotium ad honorem Dei et Ordinis terminetur. Pater autem abbas qui tali cessioni consensit, et professionem eius recepit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et sex diebus extra stallum suum. 39 Abbates qui monachos ab abbate Pontigniaci missos non receperunt, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 40 De conspiratoribus de Salem committitur abbati de Morimundo. 41 Monachus de Aci qui causam monachi quam ad praeceptum prioris sui Bullionem ducendum susceperat, subticuit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 42 Conspiratores de Fiterio quorum haec sunt nomina : tres monachi de Janges, Dominicus de Far, Dominicus de Tudella, Sanctius de Alneto, Petrus Lupi, Ioannes de Pressa, Morimundum veniant, et ad arbitrium abbatis Morimundi se habeant. Prior etiam deponatur, et cum eis veniat atque ad voluntatem abbatis Morimundi sicut ceteri se habeat. Prior vero qui erat depositus, in instanti reponatur. De ceteris autem conspiratoribus domus eiusdem, abbatibus de Scala Dei et de Sacra menia et de Valle bona committitur ut secundum modum culpae eorum etiam vindictae in eos mensuram extendant. Hoc autem compleatur infra mediam quadragesimam. 43 Abbas de Leni qui hoc anno ad generale Capitulum non venit, omni occasione postposita, sequenti Capitulo se praesentet, causamque propter quam remansit fideliter exponat. 44 Causa Lirinensis monasterii committitur abbatibus Bonaevallis et Mansiadae. Abbati autem de Floregia propter hanc causam conceditur summum adire Pontificem, et si ab eo impetrare potuerit praefatum Lirinense monasterium recipiat, et ad consilium praedictorum abbatum Bonaevallis et Mansidae conventum ibi constituat. 45 Causa de grangia Speciosae vallis committitur abbatibus de Everbar et de Evera et de Claustro et de Novocastro. 46 De duobus monachis Gilleberto de Bonoportu et Roberto de Persenia qui de guerris regum contra formam Ordinis se intromiserunt, praecipitur ut extra utrumque regnum emittantur non nisi per generale Capitulum reversuri, et omni sexta feria usque ad Capitulum generale publicam in capitulo recipiant disciplinam, et ultimi sint in ordine, nec celebrent divina. Abbates autem eorum sint in levi culpa sex diebus, uno eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus extra stallum suum. Si quis autem de cetero aliquid simile praesumpserit, de Ordine eiiciatur. 47 Prior de Valle Richerii qui sine licentia Capituli generalis Curiam romanam adiit, et quia se inordinate habuit, ab officio suo amoveatur et ad aliam domum emittatur, non nisi per Capitulum generale rediturus. 48 Odoni monacho de Sequanae portu praecipitur ut restrictius se habeat quam hactenus habuit ; alioquin gravius in eum vindicabimur. Hoc ei insinuet abbas Pulliacensis. 49 Translatio abbatiae Gratiae-Sanctae-Mariae, committitur abbatibus de Pinu et de Sancto-Leonardo. 50 Abbates de Hungaria qui venientes ad Capitulum vulnerati, spoliati et capti sunt, omni occasione postposita sequenti Capitulo se praesentent. Abbas de Cicador hoc eis denuntiet. 51 Querela quae vertitur inter abbates Trium Fontium et de Chiminum, abbati Claraevallis committitur, ut compositionem a Capitulo generali constitutam inviolabiliter faciat observari. 52 De iniuriis illatis abbati de Sichem pro proclamationibus quas fecit in Capitulo, abbati Morimundi committitur correctio. 53 Querela quae vertitur inter abbates Trium Fontium et de Insula, committitur abbatibus de Belloprato in Lotaringia, et de Ripatorio. 54 Causa abbatis de Varenis committitur abbatibus Prulliaci et Vallis lucentis, ut factum diligenter inquirant et digne corrigant. 55 De Duranno monacho Claraevallis qui errorem suum defendere nititur, et de domino quondam Lugdunensi dure nimis et irreverenter locutus est, praecipitur ut ad voluntatem abbatis Claraevallis, ad aliam domum transeat, nec de cetero praedicet nec scribat, nec tabulas nec libros nec membranas habeat. 56 De Nunciis Romanae Curiae districte praecipitur ut cum debita reverentia et honore recipiantur, et eis benigne provideatur per totum Ordinem in victualibus. Quod si quis facere neglexerit, a generali Capitulo, ut dignum est, corrigatur. 57 Cum dominus abbas Cisterciensis voluerit definitores eligere, non ex debito necessitatis, sed ex bono pacis et caritatis inquirat a quatuor primis abbatibus simul vel sigillatim, prout ei placuerit, quos singuli eorum de derivatione sua magis idoneos perspexerint ad hoc opus, et audito responso illorum, quod dominus Cisterciensis de nominatis ad hoc opus utiliores perspexerit, assumat. Ipse quoque quatuor primos abbates et de aliis filiis suis quos magis discretos et aemulatores ordinis cognoverit, assumat.
*Summus Pontifex orationes Cisterciensium enixe postulat, specialiter pro felici expeditionis eventu in Terram sanctam. Deinde abbatem de Sambucina excusat de obligatione se praesentandi in cisterciensi Capitulo. *Legitur haec epistola apud *PL.* t. CCXIV, col. 334 sq. ; Manrique in suis *Annalibus*, t. III, p. 334 ultimam tantum refert partem. *Potthast, *Regesta*, N° 335. Universis abbatibus Cisterciensis Ordinis in generali capitulo constitutis. In navi nostri piscatoris gubernatoris gerentes officium, dum intumentium fluctuum tempestates elidimus, dum insurgentium ventorum rabiem evitamus, ex nostra quasi prorsus infirmitate deficimus, nisi vos et alii qui relictis retibus et navi pauperem Christum pauperes imitamini et cum ipso undas maris vestigio sicco calcatis, vestris nos iuvetis orationibus apud ipsum, qui cum imperat ventis et mari, aquilonem convertit in austrum et tempestatem redigit in tranquillum. Licet enim, iuxta testimonium Veritatis, iugum Domini suave sit, et leve onus ipsius, insufficientia tamen nostra pressa gravitate pastoralis officii et emergentium negotiorum *multiplicitate* gravata, dum cum Martha circa frequens satagit ministerium, nunc obscura quaestionum elucidans et certo in ambiguis usa responso, nunc difficiles modos causarum iustae diffinitionis manu dissolvens, nunc malignorum incursus refrenans, nunc humilibus clypeum apostolicae protectionis indulgens et quasi se totam impendens negotiis aliorum ; nisi vos qui cum Maria sedetis iuxta pedes Domini, audientes verbum ipsius et suaves Rachelis fovetis amplexus, imo qui scala orationis continuae nubes transcenditis, coelorum intima penetrantes, non solum coelestes delicias, verum etiam coelestium deliciarum auctorem, panem coelestem, infirmorum salutem, remedium oppressorum, naufragantium portum, spem fidelium, militantium bravium, morientium vitam et Ecclesiae Sponsum, verum scilicet Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua, oculis contemplationis inspicitis, defectum nostrum sanctis orationibus suppleatis, vix tolerare poterimus pastoralis onera gravitatis, quin potius tantae sollicitudinis oneri succumbemus. Novimus enim quod ab eo plus exigitur cui plus committitur ; et cum augentur dona, rationes etiam crescunt donorum. Propter quod tanto amplius vestris orationibus nos credimus indigere, quanto maior nobis est sollicitudo commissa et ad superiorem sumus imo supremum ecclesiasticae dignitatis apicem, licet insufficientibus meritis, exaltati, cum secundum Apostolum instantia nostra sit omnium ecclesiarum sollicitudo continua. Novimus etiam quod multum valet deprecatio iusti assidua, cum puras manus sine disceptatione levat ad Deum ; et quanto magis in conspectu Domini orando humilius se *prosternit,* tanto se amplius ad eum Dominus exaudiendum inclinat et ipsum vicinius et familiarius intuetur. Ipse etenim humilia respicit et alta a longe cognoscit ; qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Novimus praeterea in evangelio esse scriptum : *Petite et accipietis ; quaerite et invenietis ; pulsate et aperietur vobis* (Matth. VII. 7). Et paulo post : *Omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur* (Matth. VII. 8). Qui petit fide, accipit vitam ; qui quaerit spe, invenit viam ; qui charitate pulsat, ei veritas aperitur, illa videlicet quae de se dicit : *Ego sum via veritas et vita* (Ioann. XIV. 6.) Rogamus igitur universitatem vestram, monemus, exhortamur in Domino quatenus insufficientiam nostram ex humana infirmitate pensantes, praeter generalem illam orationem quam pro nobis effudit universalis ecclesia, in orationibus vestris memoriam nostri specialius habeatis ; ut ille qui ad apostolatus officium nos vocavit, ad salutem nostram et commissorum regimini nostro populorum profectum nos illud implere concedat et defectum nostrum suo dignetur omnipotentatu supplere, qui dat omnibus affluenter et non improperat ; taliter in suorum nos dirigens observantiam mandatorum, ut vita nostra luceat subditis ad exemplum et verbum proficiat ad doctrinam. Petite ut Spiritum vitae nobis Dominus benignus infundat, et gratiam suam in nobis multiplicare dignetur. Querite ut qui Petro porrexit dexteram naufraganti et ne mergeretur erexit, viam nobis salutis ostendat et erigat, ne saecularibus negotiis ultra quam expedit immergamur. Pulsate, ut intelligentiae nobis veritatem aperiat et sic dirigat gressus nostros in semitis suis ut non moveantur vestigia nostra, quin imo lucerna pedibus nostris verbum eius existat et sic actus nostros in sua pace disponat, ut ea semper meditemur interius et exterius operemur quae nobis et subditis nostris in praesenti proveniant ad quietem et ad vitam in futuro proficiant sempiternam. Nos enim, quantum concesserit Dominus, profectibus vestris imminere diligenter intendimus et vobis in necessitatibus vestris potenter adesse ac contra malignantium impetus apostolica protectione praesidium indulgere : quod tunc libentius exequemur, cum vestris nos senserimus precibus et meritis adiuvari. Dignum est enim ut pro nobis universalis ecclesia preces effundat et insufficientiam nostram orationibus relevet, qui ad universorum Christi fidelium regimen divino numine deputati, ex iniuncti nobis officii debito universorum cogimur onera sustinere. Ad haec, cum dilectum filium nostrum abbatem de Sambucina de fratrum nostrorum consilio ad proponendum verbum Domini populis Siciliae ac eos incitandos ad obsequium crucifixi, duxerimus destinandum, ipsum habere vos rogamus et volumus excusatum, utpote quem causa Domini, auctoritas mandatoris et utilitas communis etiam sine litteris nostris sufficienter excusant. Datum Reatinae, quarto kalendas augusti.
1 Quando festum sancti Petri Tarentasiensis diebus Rogationum evenerit, duae missae in conventu canantur, et secunda post Tertiam. 2 Abbas qui renuerit ad superiorem domum suae generationis quando vocatur, accedere, deponatur. 3 Prohibetur ne praedicationes fiant quibus eleemosynae colligantur ad construendas ecclesias vel ob causam huiusmodi ; eleemosynas tamen recipere vel colligere sine praedicatione non prohibetur. 4 De mulieribus quae domus nostras violenter ingrediuntur, iterum dominus Papa consulatur. Sententia vero super hoc data firmiter teneatur. 5 De sancto Antonio fiat commemoratio sicut Pauli primi eremitae. 6 Pro interventu nullius saecularis pitantia fiat generaliter nisi eam de proprio facere voluerit. Si quis autem de ea suggesserit, tribus sextis feriis sit in pane et aqua. 7 Abbatibus egredientibus aestatis tempore post primam regredientibus vero de hieme post tertiam, permittitur missam celebrare vel audire. 8 De rebus novitiorum sicut continetur in Regula, sic observetur. 9 Districte praecipitur ne quis constitutum sibi numerum personarum excedere praesumat, nisi talis fuerit persona quae utilis sit et domui et Ordini. 10 Sententiam de loquentibus ad mensam, abbates districte faciant observari. 11 Gagerias reddant qui de eis sortem receperunt. 12 Solemnitates transpositas conversi in grangiis agant die suo quando et saeculares ; in abbatia vero quando et monachi. 13 In nundinis monachus vel conversus qui scienter pisces comederit, exceptis halecibus diebus in Adventu Domini et Quadragesima, omni sexta feria per annum sit in pane et aqua ; quod abbates sollicite et districte faciant observari. 14 Monachi de Cultura Sancti Petri Cenomanensis inter familiares scribantur. 15 De incisis antiqua lex teneatur. 16 Abbates de Frisia secundo anno ad Capitulum veniant. 17 De loco quem abbas de Pratea suscepit ab excommunicato differatur usque ad sequens Capitulum. 18 Abbas Vallis lucentis qui fundatorem suum in capitulo sepelivit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 19 De abbatia de Boschet quam comes Arvernorum contulit Ordini, committitur abbatibus de Montepetroso et de Benedictione Dei, ut comiti loquantur quatenus provideat quomodo convenienter aedificari possit, alioquin dimittatur. 20 Monacho de Sacramenia qui ordinatus extra Ordinem, ad Ordinis rediit unitatem, ac deinceps licitum accepit a quodam cardinali Sedis Apostolicae legato, ut divina celebret, tamen Ordinis auctoritatem reveritus absque eius licentia facere hoc non est ausus, indulgetur ut celebret. 21 Abbas de Boxeleia de quo dicitur quod post factas visitationes a domibus quas visitaverit, munera recepit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 22 Abbati Casemarii cui anno praeterito denuntiatum fuerat ut praesenti Capitulo se praesentaret, et venire distulit, districte praecipitur ut ad sequens Capitulum omni occasione postposita venire non differat. Abbas autem de Coraz hoc ei nuntiet. 23 De duobus monachis, de Persenia scilicet et de Bono portu, domino Cistercii committitur. 24 De electione Fiterii abbatis dicitur ut domnus Hermenius qui prius canonice electus est, abbas instituatur. Secundus autem videlicet Willelmus de Gaiano statim ut mandatum Capituli per abbates de Sacramenia et de Bona valle audierit, cedat ei. Quod si conventus praefatum Hermenium reverenter et honeste non receperit, eidemque humiliter obedire neglexerit, quamdiu in hac obstinatione perstiterit, non celebrentur ibi divina. Abbates autem qui gestis interfuerunt, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 25 Abbas de Horta praefatis duobus abbatibus hoc denuntiet. 26 Prior Morimundi qui conspiratores de Crista binos per domos Ordinis misit, cum singulos misisse debuisset et pro eis nimis indulgentes litteras destinavit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 27 De monacho Populeti qui a quodam iudeo litteras hebraïcas didicisse dicitur, abbati Claraevallis committitur ut inquirat et corrigat. 28 De abbate Loci Dei et de conspiratoribus eiusdem domus et de dispersione domus, committitur abbatibus Savigniaci et Fulcardimontis. 29 De abbate de Stella dicitur quod per eius minorem sollicitudinem et diligentiam Ordinis disciplina deperit et substantia domus eius detrimentum patitur. Quod abbas Pontiniaci diligenter inquirat et debita sedulitate secundum rigorem Ordinis quod invenerit corrigendum corrigat. 30 Ad discutionem eiectionis et electionis abbatis de Caesarea, conveniant abbates de Morimundo et de Bella valle, de Lucella, de Everbach, de Evrac et de Salem, qui ea quae facta sunt diligenter inquirant, et digne corrigant. 31 Abbas Morimundi assumptis sibi quos voluerit abbatibus, domum de Berguis adeat, et tam de abbate quam de statu domus diligenter inquirat ; atque corrigenda condigne corrigat. 32 Negotium abbatis de Insula arearum committitur abbatibus Bonae vallis, Montispetrosi, Mansiadae, qui statum rei diligenter inquirant, et quod dignum iudicaverint statuant. 33 Abbas Sancti-Ioannis de Taraucha qui per triennium filiam suam non visitavit, sex diebus sit in levi culpa uno eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus extra stallum suum. 34 Conversus Callonii qui de negotiatione sua domum quamdam sumptuosam aedificare dicitur, cesset a negotiatione et domus eiusdem ab aedificatione. 35 De exactionibus quas comes Augi ab abbate de Fulcardimonte exigit, scribatur domino regi Anglorum et archiepiscopo Rhotomagensi et eidem comiti. 36 Abbas de Balerna de cuius conscientia conversus quidam suus equum raptum comparavit, equum reddat ei cuius fuit, et tribus diebus sit in levi culpa. Conversus autem aeque tribus sit in gravi culpa et hoc totum compleatur infra festum Sanctorum Omnium. 37 Monachus de Villario qui manum misit in abbatem Morimundensem, si ad Ordinem deinceps redire voluerit, in provincia Treverensi recipi non poterit. Extra provinciam illam si annuatur ei ingressus, in gravi culpa recipiatur. De reliquo novissimus omnium permansurus, non nisi per Capitulum generale promovendus. Comites vero abbatis qui eum reliquerunt, tribus diebus sint in levi culpa ; conversi tribus sextis feriis in pane et aqua. 38 Abbas Vallis Richerii qui venerabili archiepiscopo de Duvelina, noctis unius denegavit hospitium, tribus diebus dit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 39 Abbati Mellifontis districte praecipitur ut privilegium de quo anno praeterito facta est mentio, Capitulo repraesentet vel mittat, alioquin de cetero a divinis abstineat. 40 Abbas Vallis honestae quia mandato abbatum a Capitulo destinatorum non *stetit,* sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et pecuniam reddat abbatibus Sancti Leonardi et Gratiae Dei infra festum Sanctorum Omnium, alioquin a die illa sit extra stallum suum et omni sexta feria in pane et aqua, donec mandatum Capituli effectui mancipaverit. Abbas vero de Albis petris qui verbo suo non stetit cum ceteris abbatibus, in solutione pecuniae, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 41 Petitio Gifini de construenda abbatia committitur abbati Clarae vallis. 42 Ad Capitulum Praemonstratense mittantur abbates Ursi campi et de Valcellis pro Ordine responsuri. 43 Abbates de Forda et de Fornais qui ad Capitulum venire debuerant, et non venerunt, postquam eis ista innotuerit sententia, stallum abbatis non intrent et omni sexta feria in pane et aqua ieiunent donec domui Cistercii se praesentent. Abbas de Savigniaco abbati de Fornais hoc nuntiet ; abbas vero de Fontibus abbati de Forda. 44 Conversus de Ridachhusse qui abbatem de Lani ad Capitulum venientem in grangia recipere noluit, ad matrem domum mittatur, et ibi pro excessu suo digne puniatur, et hoc abbati Campensi exequendum committitur. 45 Abbates de Ebera, de Alsebrone, de Billedense, de Pomoc, de Zuetele, de Bongart, de Berge, de Willeringe, de Alba, de Sancto Spiritu, de Nucaria, de Sancto Stephano de Bosco, de Falera, de Sancto Martino, qui ad Capitulum non venerunt, stallum abbatis non intrent, et omni sexta feria in pane et aqua ieiunent, donec domui Cistercii se repraesentent Abbas de Victoria abbati de Ebera et aliis quibus poterit, hoc denuntiet ; abbas vero de Ebera ceteris. Abbas vero de Curatio illis de Sicilia, de Calabria, de Tuscia notum faciat. Hanc poenam nihilominus abbates de Eurebach, de Sconaugia, de Otteburg, de Bevenhuse, de Aresbusco sustineant, donec Cistercium veniant. Abbas de Claustro hoc illis nuntiet. 46 Abbas de *Revesbi* qui conventum ante diem sibi praefixum emisit, infra mensem postquam ei haec sententia innotuerit, ipsum conventum cum abbate revocet, et futuro Capitulo se repraesentet, excessus sui rationem redditurus. Abbas de Fontibus in Anglia hoc eis nuntiet. 47 De monachis et conversis de Ferraria qui abbatem suum conspiratorie eiecerunt, abbatibus Fossae novae et Casaemariae committitur, ut digne secundum institutionem Ordinis corrigant et sequenti Capitulo quod factum fuerit renuntient. Abbas de Curatio hoc eis nuntiet. 48 Abbas de Fontibus in Anglia, de quo dominus archiepiscopus Eboracensis conqueritur, quod excommunicatis ab eo communicaverit, tribus diebus sit in levi culpa. 49 De converso Fonteneti proprietatem habente et in cimiterio sepulto et de sortilegio in eadem domo ut dicitur facto, abbati Claraevallis committitur ut ea diligenter inquirat, et sicut dignum fuerit corrigat. 50 Abbati Sancti Sulpitii dicitur ut breviarium abbatis Mellifontis abbati Claraevallis restituat ; similiter et equos abbatis Altae combae reddat. 51 Quod si factum non fuerit a festo Omnium Sanctorum, abbas et prior omni sexta feria in pane et aqua abstineant. 52 De vecturis dominicis festis diebus ita fiat, ut non scandalizentur saeculares. 53 Innocentius papa scribatur in canone et in cereo pascali.
1 Monachi qui rythmos fecerint, ad domos alias mittantur non redituri nisi per generale Capitulum. 2 De furibus nostris et malefactoribus conqueri possumus iustitiae saeculari ut ab eorum violentia nos defendat. 3 Novitiorum qui primus ingreditur capitulum, prior habeatur si perseveraverit, etiam si qualibet de causa, primum benedictus fuerit qui postremum venit. 4 Scandalum est magnum de quibusdam personis Ordinis nostri quod per diversas regiones discurrunt ad *procuranda* matrimonia seu divortia, vel alia saecularia negotia. Quod ne de cetero fiat, districtius inhibetur. Si quis autem hoc transgressus fuerit, per patrem abbatem gravissime puniatur, et correctio qualiter facta fuerit ad sequens generale Capitulum referatur. 5 Prohibetur ne in altaribus nostris habeantur mappae limbatae. 6 Quod sicubi factum fuerit deinceps, sacrista domus illius in qua fuerit factum, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Qui hoc fieri iusserit poenae simili subiacebit. 7 De illis qui de Ordine egressi ultra septem dies morantur, sic temperatur sententia ut ultimi sint omnium usque ad nutum patris abbatis, cum consilio tamen et voluntate proprii abbatis. Qui vero in furto deprehensi fuerint, vel vestimenta vel aliquid exportaverint, si reverti voluerint, non nisi pannis veteribus induantur, nisi forte illa quae exportaverant reportaverint. Sententia vero conversorum qui in furto vel proprietate deprehensi fuerint, vel qui cum furto exeunt, ita temperatur ut cum consilio patris abbatis et proprii, possint in ordine conversorum restitui. 8 Sententiae conspiratorum additur ut monachi conspiratores primo anno ab executione ordinum suorum abstineant, nec communicent, nisi in Pascha et in extremis. Hoc ipsum de non communicando observetur a conversis. 9 Prohibetur ne quis de Ordine nostro troïtas comparet in lacu Lausannae, vel in locis vicinis in quibus Cistercienses pisces solent comparare ad opus Capituli generalis, a festo Beatae Mariae Magdalenae usque ad festum Sanctae Crucis, exceptis Cisterciensibus. 10 De Sancto Nicolao celebrentur duae missae et conversi laborent. Ad vesperas sancti Nicholai R[esponsorium] *Sint lumbi*. 11 In transpositione festi Sancti Benedicti, ea die qua festum agitur, regula inchoetur. 12 De Hugone abbate de Aceio qui in Hungariam profectus est sub spe reversionis, et non est reversus, sed ibi contra prohibitionem et voluntatem abbatis patris abbatiam suam dimisit, praecipitur usque ad Pascha ad Carum locum veniat et ibi stet ad voluntatem patris abbatis, numquam de cetero in Hungariam nisi per generale Capitulum reversurus. Abbas de Pelis qui eum inconsulto patre abbate retinuit, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 13 De Renaudo monacho, de Guidone Tempeste et Martino fabro conversis de Pelis, qui nuntios abbatis Cariloci minus reverenter et inhoneste tractaverunt, dictum est quod usque ad iam dictum terminum, ad Carumlocum veniant et ibi ad voluntatem patris abbatis, poenam quam super hoc meruerunt, sustineant. Quod si forte venire contempserint, omni sexta feria ieiunent in pane et aqua, et ultimi permaneant donec patris sui conspectui se praesentent. Abbas de Cicador hoc totum eis denuntiet. 14 De electione abbatis de Aceio qui mandatum ipsum nondum susceperat, patri abbati committitur ut de ipsius promotione faciat quod personae et Ordini viderit expedire. 15 Abbas de Oliva qui contra prohibitionem patris sui de Morimundo Martinum monachum penes se retinuit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Monachum autem illum usque ad Nativitatem Domini ad Scalam Dei sine occasione remittat ad iam dictam domum, non nisi per generale Capitulum reversurum. Quod si venire contempserit, ex tunc omni sexta feria ieiunet in pane et aqua, non communicet, non equitet, ultimus etiam permansurus. 16 Abbates de Sambucina et de Spiritu-Sancto qui sicut eis mandatum est a Capitulo generali Cistercium non venerunt, nec egerunt poenitentiam talibus institutam, sex diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbas Casemarii, pater eorum qui eis ipsam poenitentiam remisit, eidem subiaceat. 17 Abbatia de Cliva quam abbas de Revesbi de novo creavit, sine assensu et consilio Capituli generalis, de communi voluntate Ordini sociatur. Quod si abbas de Net abbatiam suam ad grangiam suam de Essefort, quae Clivae vicina est infra viginta annos transferre voluerit, ei de consensu Capituli generalis indulgetur ; sin autem, ipsa indulgentia expirabit. Quia vero abbas de Revesbi conventum misit ad abbatiam de Cliva, non expectato mandato Capituli, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 18 De libro abbatis de Voto quem abbas de Strafort detinet, iniungitur abbati de Savigniaco, ut eum usque ad Pascha ei cuius est faciat resignari. 19 Abbas Bonifontis qui in via qua veniebat ad Capitulum minus ordinate se habuit, in infirmitoria Ordinis de facili ingreditur, et de accurata procuratione sibi exhibenda nimis affectuose loquitur, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 20 Querela quae vertitur inter abbatem Vallis Richerii et Rogerium de Grantsylva, committitur abbati de Savigniaco, compositione vel iudicio terminanda. 21 Petitio Gifini, principis Norwaliae de abbatia aedificanda, committitur abbati de Margan, qui assumptis secum abbatibus de Bidoars et de Blanchalanda cum fundatore loci, ad ipsum locum accedant, et diligenter inquirant de praemissis et ad sequens Capitulum renuntient. 22 Quaerela quae vertitur inter abbatiam de Quemier et Arbercornii, committitur abbatibus de Bidoars, de Dora et de Crosquedane, compositione vel iudicio terminanda. Abbas de Crosquedane hoc aliis denuntiet. 23 Abbati Floregiae qui abbatiam voluit associare Ordini, praecipitur ut desistat ab incepto, nec ipsum amplius repetat nisi eis gratis et liberaliter offeratur, et quia in hac parte dicitur domum suam multis gravasse expensis, quadraginta diebus sit extra stallum suum, et sex diebus in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 24 Abbas de Pelea qui in infirmitorium et stallum abbatis misit abbates alterius Ordinis, antequam associati essent Ordini, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua et de cetero similia caveantur. 25 Abbates de Fulina et de Nugariis et alii qui ad Capitulum non venerunt cum venire debuissent, nisi de mandato domini Papae aut gravis infirmitatis occasione sint retenti, sex diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 26 Promotionem abbatis Caricampi quia utilis videtur domui cui de communi electione praeponitur, ad praesens sustinemus. Abbas autem Pontiniaci, quia in ipsa electione minus caute et consulte processit, viginti diebus extra stallum suum sit, et sex diebus in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Auctoritate autem Capituli generalis districte similia prohibentur, ita ut qui de cetero simile quid fecerit, vel de quo factum fuerit, sine retractione uterque deponatur. 27 Abbas de Sancto-Sulpicio, restituat quadraginta solidos fortium de Suise abbati Fossae novae, pro equo quem ei vendidit, hoc non de rigore iuris, sed de mansuetudine et benignitate Ordinis statuentes. 28 Abbatibus Campensi, Lucelensi, Ebracensi, et Bergensi *praecipitur* ut de substratoriis et linteaminibus quae secum portant et habentur in lectis et domibus eorum, sic in domibus suis et filiarum suarum, usque ad visitationem suam studeant corrigere, ut cum abbas Morimundi illic venerit, causa visitationis, nihil inveniat corrigendum. Quod si abbas Morimundi illic veniens, non invenerit digne correctum, auctoritate Capituli generalis sic studeat istud corrigere, ut super hoc non debeat alia de cetero ad nos quaestio revenire. 29 Abbas de Dondrena qui consuluit filio suo abbati, ne pro imminentibus guerris veniret ad Capitulum, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 30 Abbas de Glanlud qui de consilio patris sui remansit et non venit ad Capitulum, extra stallum abbatis permaneat, et omni sexta feria ieiunet in pane et aqua, donec Cistercio se praesentet, et hoc ei pater abbas denuntiet. 31 Abbas de Quarraria eidem sententiae subiaceat. Hoc ei abbas de Forda denuntiet. 32 Abbas de Monte Sancti Petri eidem sententiae subiaceat ; et ei hoc pater suus de Claustro denuntiet. 33 Abbas de Dora eidem sententiae subiaceat. Abbas de Cumbremare hoc ei denuntiet. 34 Abbas de Sancto Gundardo in Hungaria, eidem sententiae subiaceat, et hoc ei abbas de Gris denuntiet. 35 Abbates Daciae et vicinarum regionum, qui hoc anno non venerunt, cum venire debuissent, eamdem poenam sustineant. Abbas qui praesens est, hoc eis denuntiet. 36 Abbates de Hispania qui non venerunt hoc anno eamdem poenam sustineant ; abbas de Sacramenia hoc eis nuntiet. 37 Abbas de Ferraria eamdem poenam sustineat ; hoc ei denuntiet pater eius de Benina. 38 De monachis de Bulliis qui tam enormiter deliquerunt in conspiratione et aliis contra abbatem suum, committitur abbati Pontiniaci qui per se vel per idoneas personas eis indicat quod sint ultimi, et omni sexta feria sint in pane et aqua et in Capitulo verberentur ; numquam celebrent, de cetero ultimi permansuri, et in diversis domibus dispergantur, non reversuri ad domum propriam nec ab ista poenitentia, nisi per generale Capitulum absolvendi. 39 In grangia de Fucheriis, conversi a vino abstineant, sicut in aliis. 40 In grangia de Toschis carnes de cetero non comedantur. 41 Abbatibus de Fossa nova et Casemarii iniungitur ut ad domum Sancti-Sebastiani accedentes, abbati ipsius loci, auctoritate Capituli generalis, praecipiant ut usque ad Natale Domini Cistercio se praesentet alioquin pro fugitivo de cetero habeatur. 42 Abbatibus de Firmitate, de Pontiniaco, de Claravalle, de Morimundo iniungitur ut ad visitationem Cistercii reportent quo anno abbates remoti venire debeant ad Capitulum, et tunc de singulis ordinetur. 43 De petitione Guillelmi marescalli regis Angliae, de abbatia construenda committitur abbatibus de Mellifont et de Duvellines, ut diligenter inquirant de constructione ipsius abbatiae, et sequenti Capitulo nuntient. Hoc eis per sollicitudinem abbatis de Eleemosyna nuntietur. 44 Domino regi Hungariae scribatur de ingressu mulierum in monasteriis nostris, ut eas a tanta praesumptione compescat, et abbates illi in quorum domos intraverunt, quadraginta diebus sint extra stallum suum, et sex diebus in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et de cetero poenitentiam talibus institutum diligenter observent. Abbas de Egris hoc eis denuntiet. 45 De petitione comitis de Franquenuse, de abbatia construenda, committitur abbatibus de Salem, et de Retenalse, quatenus diligenter inquirant de constructione ipsius et sequenti Capitulo renuntient. 46 Abbas de Fontanis qui abbatibus venientibus ad Capitulum, inaequaliter ministravit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 47 Abbas Sancti Cypriani qui pene per mensem equitavit cum quadam abbatissa, quadraginta diebus extra stallum suum sit, et sex diebus in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; et de cetero caveat sibi sub poena depositionis. Hoc ei abbas de Samaria denuntiet. 48 De querela quae vertitur inter abbates de Boylon et de Roseriis, committitur abbatibus de Firmitate et de Maseriis et de Buxeria, fine debito terminanda. Alioquin ad audientiam Capituli generalis referatur. 49 Abbas Morimundi qui nimis indisciplinate locutus est in Capitulo, quadraginta diebus extra stallum suum sit, in Morimundo ; et tribus diebus in levi culpa apud Cistercium. 50 De abbate Bellae vallis committitur domino Cistercii et abbatibus de Firmitate et Pontiniaco, quatenus cum viris prudentibus et aemulatoribus Ordinis, simul conveniant et ea quae de ipso corrigenda invenerint usque ad sequens Capitulum digne corrigant et emendent. 51 De loco quem abbas de Pratea suscepisse dicitur ab excommunicato ab abbatiam construendam, differimus ad praesens. 52 Abbati Casaemarii, et aliis abbatibus quos dominus Papa per suas litteras excusavit, ob reverentiam ipsius apostolici, decrevimus hac vice parcere, districte praecipientes ut suis temporibus ad Capitulum generale de cetero veniant, scituri procul dubio si occasiones remanendi quaesierint, animadversione Capituli generalis se graviter puniendos. 53 De Odone quondam abbate de Sarquincel praecipitur ut ad arbitrium abbatis de Curia Dei, infra festum Omnium Sanctorum, in praenominata domo sua vel in aliqua eiusdem filia professionem faciat, et si quas habet proprietates reddat ; alioquin omni sexta feria sit in pane et aqua, et abstineat a divinis. Pro eo vero quod id facere distulit usque modo, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 54 De abbatia de Bosquet differtur usque ad sequens Capitulum. 55 Interim vero abbates de Obazina et de Sylva cana, et de Benedictione Dei accedant ad locum et ad ipsius loci fundatorem. Cumque diligenter inquisierint de eiusdem loci statu et profectu, in posterum quod ex sua inquisitione dignoscere potuerint, sequenti Capitulo plenarie manifestent. 56 Abbatibus de Columba et de Fossa nova committitur ut accedant ab abbatias de Falera et de Sancto-Iusto, de Sancto-Martino, de Sancto-Sebastiano, et de Sala, et de disciplina Ordinis diligenter inquirant ex quorum etiam culpa et negligentia, domus ipsae ad tantam dissolutionem sint redactae, ut in eis sicut dicitur, monachorum numerus secundum formam Ordinis non subsistat, et quod minus sufficienter et digne poterunt corrigere, sequenti Capitulo per se vel per suas litteras plene studeant nuntiare. Similiter ad Sanctum Anastasium gratia visitationis accedentes, de ingressu mulierum, de hospitalitate de qua dicitur domus illa circa nostri Ordinis personas inhumana, et de silentio ibidem dicitur minime observato, diligenter inquirant, et auctoritate Capituli corrigant competenter quod invenerint corrigendum. Praedictis autem abbatibus, abbates Sancti-Anastasii et Casemarii adiunguntur, et ipsis quatuor iniungitur ut dominum Papam de ingressu mulierum in domos Ordinis nostri satagant consulere, et ei suggerant in quantum potuerint, quatenus eas velit ab hac praesumptione suis iussionibus et censura qua convenit cohibere, et quoniam ipse dominus Papa pro dissolutione quarumdam abbatiarum de partibus illis aliquando molestatus querelas deposuit, ipsi benigne proponere non postponant, quod a generali Capitulo missi sunt ad inquirendum de talibus et quod minus corrigere poterunt, ipsius consiliis et subsidiis emendabunt. Cum humilitate etiam et reverentia, dominum Papam rogent, ut Ioannem monachum Casemarii monere dignetur quatenus Ordini nostro cuius gestat habitum, taliter se conformet in Curia quod sua conversatio et honestatis conservatio propria Ordinem ad quam professionem respicit habeat honestare. Ipsi quoque excusent apud summum Pontificem, abbatem Savigniacensem de fugitivo quem ad mandatum ipsius minime recepit, quia falsa suggesserat, et litteras Capituli generalis quae de fugitivis et aliis rebus continetur ipsi domino Papae repraesentent. 57 Abbas de Fontanis in Anglia contra quem archiepiscopus Eboracensis est commotus, usque ad Pascha ad ipsum archiepiscopum accedat et ipsius sibi gratiam et amorem quanta poterit industria et humilitate conciliet ; et quia super hoc mandatum Capituli generalis anno praeterito praetermisit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbas Rievallis hoc eis denuntiet. 58 Abbati et priori et cellerario Sancti-Sulpicii districte praecipitur ut breviarium Mellifontis quod detinent, usque ad festum Omnium Sanctorum apud Cistercium resignent ; vel si breviarium non habent, centum solidos proviniensis monetae. Quod si non fecerint, tam abbas quam prior et cellerarius omni sexta feria sint in pane et aqua usque dum compleatur. 59 Abbates et monachi qui in episcopos in Hybernia eliguntur, secundum antiquum Ordinis institutum, per omnia se habeant. 60 Abbatibus de Belbec et de Balanciis committitur ut domino Thomae de Sancto Valerico suggerant quatenus domum de Loco Dei ita dilatet ut possessionibus et rebus secundum patris sui promissum ut conventus ibi possit haberi. 61 Quod si non fecerit, dicatur ei quod inde revocabuntur illi qui iam fuerant ibi missi. Quod autem super hoc factum fuerit, sequenti Capitulo nuntietur. 62 Querela quae vertitur inter domos de Sconaugia et de Speciosa valle, committitur abbatibus de Evra et de Everbac et de Novo castro, compositione vel iudicio terminanda, ita sane ut provideant ne grangia Speciosae vallis destruatur, quia dicitur quod abbatia eadem stare non valeat sine ipsa. 63 De abbate Altae ripae committitur abbati Claraevallis et patri abbati, ut diligenter inquirant, et quae corrigenda cognoverint, condigne studeant emendare. 64 De abbatibus qui plus quam duos equos adducunt in quatuor primas domos Ordinis et in alias infra ipsas constitutas, tempore generalis Capituli antiqua sententia teneatur. Similiter et de garcionibus praecipitur. 65 Abbas de Lucela qui non visitavit filiam suam de Loco crescente, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 66 Willermo Biewere conceditur ut abbatia de Forda conventum mittat et abbatem ordinet in loco qui Donequamville dicitur. 67 Abbati de Bonada praecipitur ut de pecunia quam ab eo quidam Burgenses de Sancto Egidio exigunt, iuri stet coram Renerio legato Curiae Romanae, vel coram Bernardo de Anchisia domino ipsorum, et hoc abbas de Franchiisvallibus abbati Sancti Egidii faciat innotescere. 68 Abbati Bonifontis inhibetur ne contra authenticum Arnaldi quondam eiusdem domus abbatis factum, de absolutione Fulientis monasterii ulterius obloquatur. 69 De Mattaplena quam requirit abbas de Christa, differatur ad sequens Capitulum. Interim autem abbas de Firmitate et abbas Morimundi rei gestae veritatem et ordinem inquirant ut debuerint et a quibus. 70 De monachis Bonae aquae qui una die acholyti et subdiaconi sunt ordinati, committitur abbati de Obazina, ut consilio domini Cistercii condignam poenitentiam eis iniungat. 71 Abbas de Luca qui veniens ad Capitulum remansit Divioni, Morimundum eat, et ibi stet ad mandatum abbatis Morimundi. De monacho autem ipsius qui dicitur gentibus praedicare, committitur abbati Campensi, ut diligenter inquirat et corrigat *competenter.* 72 Abbas de Alba qui pro ingressu mulierum in domum suam poenitentiam a Capitulo dictatam non egit, nec fieri fecit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbas autem Novi castri, quod male gestum est in eadem domo digne corrigat et sententiam Capituli conventui innotescat, et sententia illa tam ibi quam alibi plenius observetur. 73 Abbati de Alcrest praecipitur ut fratribus de Tela suum electum sine aliqua contradictione concedat. 74 Abbati Morimundi committitur ut de excessu abbatis de Casali super emptione cuiusdam terrae diligenter inquirat et digne corrigat. Si vero per se non expleverit, abbatibus ad hoc idoneis committat peragendum ; et quod inde factum fuerit, sequenti Capitulo nuntietur. 75 Abbati Morimundi committitur ut diligenter inquirat de abbatia quam aedificare petit abbas de Sitich et ad eius consilium et permissionem quod inde faciendum est peragatur. Quod si personaliter id explere nequiverit, per abbates idoneos faciendum procuret, et Capitulo sequenti quod factum fuerit nuntietur. 76 Abbas de Brolio qui contra dominum Morimundi irreverenter in Capitulo est locutus, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 77 Abbati Rosae vallis conceditur ut festum sancti Emilii in domo sua faciat sicut postulavit. 78 Abbati de Suinsist qui quondam advocatum suum sepelivit in capitulo suo, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Similiter et illi quorum consilio usus est in hoc facto. 79 De equo de Altacumba et de Sancto-Sulpicio committitur abbati Claraevallis. 80 Abbas de Duvelina qui episcopum et abbates in domum suam venientes noluit in domum humanitate debita recipere, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 81 Abbas de Strata qui litteras domini Regis Hungariae, domino Cistercii directas in via fregit, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus extra stallum suum. 82 Abbas de Porta qui remisit monachos qui missi fuerant ad eum per dispersionem, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 83 Prior Boni radii infra viginti dies deliberet utrum in domo Boni radii remanere voluerit, an ad domum de Charitate redire. 84 Abbas de Cella Sanctae Mariae qui ex praecepto episcopi sui per octavas Dedicationis suae singulis noctibus celebravit XII lectiones et solvit ieiunium, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua et quadraginta diebus extra stallum suum. Officiales etiam quorum consilio factum est simili modo levis culpae poenam sustineant. 85 Conversus de Pontiniaco R… nomine qui scienter quod suum non erat sustulit, ad domum de Joy emittatur, et ibi in gravi culpa recipiatur, et ultimus sit per annum et omni sexta feria in pane et aqua. 86 Abbati de Ripatorio praecipitur ut ab itinere a se praeparato omnino desistat. Abbas autem Cistercii et de Claravalle ad eamdem domum infra festum Omnium Sanctorum accedant, et quae in ea corrigenda invenerint digne corrigant. 87 Abbati Sancti-Sulpitii praecipitur ut quae de domo Firmitatis post absolutionem professionum et sigilli renuntiationem secum detulit, infra festum Omnium Sanctorum, abbati de Firmitate restituat. Hoc idem de equo qui fuit nepotis sui, R… pro quo mulum et palefredum unum habuit. 88 Nullus abbatiam suam dimittat ut ad aliam nisi de sua derivatione transferatur. Quod si praesumptum deinceps fuerit, et qui fecit et qui facere suaserit etiam deponatur. 89 Statuitur et firmiter praecipitur ut nulli omnino de Ordine nostro ad Capituli audientiam invicem audeant appellare, quia hoc redundaret ad subversionem totius Ordinis. Sed sic observetur sicut hactenus fuit observatum.
1 Atrebatences et Tornacenses canonici in generali commemoratione familiarum nostrorum conscribantur. 2 In secreta beati Gregorii corrigitur : similiter de aliis sanctis quibus haec collecta dicitur : *Annue nobis, Domine, ut meritis beati Gregorii nobis famulis tuis haec prosit oblatio…* etc. 3 In antiphonis beatae Mariae Virginis ad *Benedictus* et ad *Magnificat*, et ad commemorationem eius quae ad laudes et ad vesperas fiunt, ob reverentiam eius et honorem, monachos concedimus extra stallum stare. 4 Commemoratio beati Bernardi fiat in horis beatae Mariae in laudibus et ad vesperas. Ad vesperas : *Benedictio Domini…* ; ad benedictus : *Consurgens diluculo…* Collecta : *Adesto supplicationibus nostris, omnipotens Deus…Iustum deduxit Dominus…* et in litaniis nominetur. 5 Scribatur in textu beati Matthaei evangelistae, ubi deest : *Diviserunt sibi vestimenta mea…* 6 Domino Praenestino episcopo quondam abbati Cistercii concessum est ut quandocumque auditus fuerit obitus eius, tres missae a singulis sacerdotibus reddantur praeter debitum Capituli generalis, et hoc in singulis domibus scribatur in regula. 7 Incisi ad domos proprias non nisi per generale Capitulum revertantur. 8 Qui de remotis provinciis ultra tres equos ad quatuor primas domos vel infra adduxerint, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; 9 Qui vero de cetero praesumpserint, tam abbas quam socii eius, omni sexta feria eundo et redeundo sint in pane et aqua. Qui vero ipsos equos ad vendendum adduxerint, eorum pretium reddant Capitulo generali. 10 Abbas, prior, subprior et cellerarii in quorum domo monachus aliquis sine litteris commendatitiis receptus fuerit, quamdiu ibi fuerit omni sexta feria sint in pane et aqua. 11 De medietariis et cressementis animalium, antiqua sententia teneatur. Transgressor huius sententiae omni sexta feria sit in pane et aqua, nisi usque ad Pascha ab omnibus cressementis et medietariis se fuerit absolutum. 12 Monachi et conversi qui praedicando incedunt, et quamdam levitatis videntur includere novitatem, a proprio abbate ad alias domos Ordinis emittantur, non nisi per generale Capitulum reversuri. 13 De conversis qui simul comedunt in villis, et unum priorem constituunt ad loquendum, praecipitur firmiter observandum, ita ut qui ita fregerint silentium sequenti die sint in pane et aqua, et abstineant ab altari donec in capitulo culpam suam recognoscant. 14 In litteris patentibus quae dantur monachis et conversis nostris terminus conscribatur, ultra quem eis non valeant. 15 Quia in sigillis Ordinis quaedam discordia invenitur, et quamdam videtur inducere novitatem, praecipitur quatenus amodo in sigillis nulla discrepantia habeatur ; sed sola et simplici effigie cum baculo, vel sine effigie cum manu et baculo annotetur ; et hoc praesentes abbates usque ad Pascha impleant, et qui praesentes non sunt, post quadraginta dies ex quo eis haec sententia innotuerit, similiter hoc faciant. Qui autem scienter hoc transgressus fuerit, ex tunc omni sexta feria sit in pane et aqua. 16 Qui in remotis sunt partibus, si eis aliqua poenitentia iniungitur, per aliquem renuntient Capitulo si adimpleverint. 17 Cavendum est ne quis abbas eodem anno visitet eum a quo fuerit visitatus. Quod si, forte contigerit, qui fecerit et factum et causam facti fateatur. 18 Commemorationes sanctorum et officia defunctorum non fiant in aliquibus domibus Ordinis, praeter consuetudinem Ordinis, nisi per generale Capitulum et sicubi aliter praesumptum fuerit, eadem die conventus sit in pane et aqua. 19 Conversi de via vel de foris venientes, super genua prosternantur. 20 Si aliquis de quatuor primis abbatibus in Cistercio tempore Capituli generalis aliquos abbates duxerit convocandos, caveat qui convocat, caveant etiam et convocati, ne quid ibi oriatur quod schisma vel conspirationem vel dissensionem aliquam redoleat. Si autem, quod absit, huius tam necessariae constitutionis transgressor quis fuerit deprehensus absque retractatione in instanti deponatur. Haec autem sententia post illam qualiter se habeant abbates tempore Capituli scribatur, et annis singulis cum illa recitetur. 21 De fratre Geroldo, monacho de Claustro, committitur abbatibus de Novocastro et de Sancto-Georgio, secundum quod eis iniunctum est exequendum. 22 Excessus monachorum de Buts committitur abbatibus de Obezina, de Gratia Dei, et de Albis Petris, districtius corrigendus praemissa diligenti inquisitione. 23 Monachi Sancti-Sulpitii missi in Massiliam usque ad Adventum Domini revocentur ; si qui vero infra praedictum terminum venire contempserint, extra Ordinem *habeantur,* et hoc eis per abbatem Locedii nuncietur. 24 Abbas de Fontanis qui abbatem Claraevallis minus reverenter suscepit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 25 Monachi Norvegiae qui regi excommunicato missas celebraverunt, tribus diebus sint in gravi culpa, uno eorum in pane et aqua, et per annum sint ultimi, et abstineant a divinis. Ceteri vero qui ei vel in mensa vel in osculo vel oratione scienter communicaverunt, in capitulo verberentur, et tribus sextis feriis sint in pane et aqua, et qui de cetero similia praesumpserint, poena simili puniantur. 26 Abbas de Lucella qui neglexit inquisitionem et correctionem de stratis inordinatis, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; et iterum hoc ipsum ei committitur diligentius corrigendum et ad sequens Capitulum referendum. Similiter abbatibus de Campis, et de Bergis hoc idem committitur. 27 De Theodorico quondam abbate Oliveti qui cum sigillo et equis monasterii recessit, praecipitur ut sicubi sic vagabundus repertus fuerit, sigillum et equi et habitus ei auferantur. 28 Conversus de Marros qui hominem saecularem occidit, sententiae latae subiaceat. 29 Abbas Sancti-Sulpitii, si non usque ad Pascha Decano Matisconensi satisfecerit, omni sexta feria sit in pane et aqua, donec ei satisfaciat. 30 Similiter prior et cellerarii patiantur. 31 Querela Mansiadae, et fratrum Bonae fidei committitur abbatibus Floregiae et Vallis magnae pace vel iudicio terminanda, cum duobus de Ordine Carthusiensium quos prior Bonae fidei iudicaverit eis sociandos. 32 Quia abbas Fontis vivi nec venire ad Capitulum nec ordinem iam potest observare, *praecipitur* abbati de Columba, ut accepto secum abbate de Locedio, provideat domui in pastore et hoc ei abbas Locedii denuntiet. 33 Abbates de Sancto-Albino, de Linda, de Marmosen, de Gemundo, et de Gratia Sanctae Mariae qui hoc anno non venerunt ad Capitulum cum venire debuissent omni sexta feria sint in pane et aqua et extra stallum abbatis, donec se Cistercio repraesentent, et hoc eis patres abbates denuntient. 34 Praecipitur abbatibus Ursi campi et Caricampi, ut venientes ad Carolilocum, librum qui dicitur : *Cantica canticorum* translatum in romanum, incendi faciant, et si quos huiusmodi libros aliquis abbas invenerit in domo sua faciat eos concremari. 35 Querela inter abbates Stamedii et Casareti, committitur abbatibus Bonimontis et Altae combae, pace vel iudicio terminanda. 36 De converso Aquae bellae extumulato, committitur abbati Morimundi. 37 Abbas Salvanensis qui commodatum sibi conversum, commodavit episcopo, ut eum Romam mitteret, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 38 Prior de Castellione qui administrationem cuiusdam vineae deputatam conventui, sibi vindicabat, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et hoc de cetero tam ab ipso quam a ceteris prioribus caveatur sed suo officio sint contenti. 39 De petitione domini Salceburgensis super abbatia construenda, committitur abbatibus de Morimundo et de Lucella. 40 De abbate Varedone qui incaute et non nocendi proposito, de litteris domini Papae dicitur funiculum extraxisse, committitur abbati de Eleemosyna, ut inquirat diligenter et digne corrigat si quid invenerit corrigendum. 41 Domui Carrazeti conceditur ut sit in ordine annorum 65 cum de assensu domini Papae incorporata Ordini. 42 Abbas de Sconaugia qui deprehensus est in mendacio, in conspectu Capituli, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus extra stallum suum, quibus abstineat a divinis. Hoc autem de misericordia ei indulsimus cum dignus depositione fuerit iudicandus. 43 De loco quem comes de Aldeborc offert ab abbatiam construendam, committitur abbatibus de Campo-Sanctae-Mariae et de Bredelia. 44 Abbas de Crosquedam, qui mandatum Capituli nuntiare neglexit, de commissione querelae inter abbates de Commirs et Albae cornui, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbas de Margan hoc ei denuntiet. 45 De corrigendo excessu monachorum Sancti-Sulpitii qui abbatem suum nimis inhoneste verbis et iniuriis tractaverunt, commititur abbatibus de Bona valle et de Bono radio et de Cassania, ut ad ipsum locum personaliter accedentes, ipsos quos magis culpabiles invenerint, auctoritate Capituli generalis, ad portam Pontiniaci pedites venire faciant, et iniuncta eis condigna poenitentia, per diversas domos Ordinis emittantur, et ibi taliter satisfaciant ut qui audierint, similia non praesumant. 46 De ingressu mulierum in abbatiam de Egris, committitur abbatibus de Bucham et de Sancto-Godardo quatenus ad eumdem locum accedentes, poenitentiam super his a Capitulo generali definitam, si observata non fuerit, faciant observari, et abbas de Egris sequenti Capitulo se praesentet super hoc articulo responsurus. 47 Abbas Novi castri qui sine licentia Capituli generalis Romam adiit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 48 Abbates qui convenerunt Parisiis, et de tenendo interdicto tractaverunt, sex diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 49 De nova abbatia Loci Dei committitur abbatibus Cari campi, de Gardo, de Longo villari, quatenus ad ipsum locum accedentes, inquirant diligenter si ea quae a domino Thoma et patre suo ei collata sunt, in pace possidet et quiete, et quae invenerint sequenti Capitulo renuntient. 50 De petitione abbatis de Pratea, de construenda abbatia, committitur abbatibus de Albis petris, de Columna, et de Fonte Mauriniaci, quatenus ad eumdem locum personaliter accedant, et inquisita diligentius veritate, de statu ipsius loci, de distantia inter ipsum et vicinas abbatias, et de aliis convenientiis ad abbatiam construendam, ad sequens Capitulum quod invenerint reportantes. 51 Abbates qui pro communi interdicto cessaverunt a divinis vel submissa voce cantaverunt, seu tempore interdicti missas in locis interdictis celebraverunt, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 52 Querela abbatis de Bonauda et Bergensium Sancti Egidii, committitur abbatibus de Bona valle et de Mansiada, usque ad festum Sancti Andreae terminanda, ita ut de cetero nulla super hoc quaestio audiatur. 53 Abbas de Barbareio qui 25 solidos dedit garcionibus archiepiscopi Rotomagensis pro sotularibus, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 54 Monachus Sanctae-Mariae in Walfalia qui seipsum incidit, in assumptis ordinibus, non ministret, nec ad altiores promoveatur, nisi de mandato Summi Pontificis. 55 Abbas de Caudra qui in Curia domini papae dominum Cantuariensem tantum virum, et Ordini nostro gratum et acceptum, male infamavit, et in eundo et redeundo, in confusionem Ordinis carnes comedit et saecularibus contubernium habuit inhonestum deponitur in instanti et praecipitur ei quatenus usque ad Natale Domini Saviniaco se praesentet ; alioquin pro fugitivo de cetero habeatur. De sociis ipsius abbatis puniendis, committitur abbati Savigniacensi. Abbas de Beelanda hoc ei denuntiet. 56 Abbas de Ferraria qui a decem annis et ultra a diebus promotionis suae, non venit ad Capitulum, extra stallum suum maneat, et omni sexta feria sit in pane et aqua, donec ad sequens Capitulum se praesentet. Quod si contempserit, ex tunc pro deposito habeatur. Abbas Sambucina hoc ei denuntiet. 57 Monachi de Lini cum consilio patris abbatis, usque ad festum Omnium Sanctorum, eligant sibi abbatem ; alioquin ex tunc abstineant a divinis. 58 Abbas Sancti-Martini remittat abbati de Miratorio 20 solidos fortium Lugdunensium, quos ab ipso acceperat pro exequendis negotiis eius in Romana curia et non est executus ; in Capitulo generali cum affuerit, super hoc veniam petiturus. Hoc ei abbas de Sancto-Stephano in Bosco hoc ei nuntiet. 59 Abbas de Saltu novali qui quibusdam est accusatus, de quibus sine eius audientia plenam non possumus capere veritatem, in instanti Cistercio se praesentet super accusationibus responsurus, et interim abstineat a divinis. Quod si facere contempserit, ex tunc se sciat esse depositum. Abbates Sancti-Andreae et de Spina hoc ei denuntient. 60 Querela quae versatur inter domum Ulmeti et Templarios, committitur abbati Bonae vallis, compositione vel iudicio terminanda. 61 Praecipitur abbatibus de Lucella et de Paris, quatenus accedant ad comitem Lantgravium Holsatiae, deferentes ei verbum Capituli generalis pro abbatia de Husa prout instructi fuerint ab abbate Morimundi. 62 Quaerela Grandis Sylvae et Gemundi, committitur abbatibus de Obazina, de Bonauda, de Bono loco, compositione vel iudicio terminanda, ita ut super hoc de cetero nulla quaestio audiatur. 63 Petitio domini Guidonis de Dampetro de abbatia construenda, committitur abbatibus de Pratea, de Fonte Mauriniaci, quatenus locum ipsum adeuntes, considerent statum ipsius et principis voluntatem, et in sequenti Capitulo ipsum renuntient. 64 Magister et hospitalis grangiae de Obazina, qui, ut dicitur, aliquid aliud quam foenum et paleas non dederunt venientibus ad Capitulum, cum haberent, veniant pedites ad portam Cistercii satisfacturi de commisso. 65 Scribatur domino Papae ut parcat nobis mittere personas minus idoneas ad tenendum ordinem. Abbas de Sambucina litteras istas domino Papae praesentet. 66 Abbas Uterinae vallis qui contra prohibitionem Capituli conversum suum commodavit personae saeculari, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et conversum ipsum revocet in instanti, et quia de eo multa gravia proponentur, eum sub arctiori custodiat disciplina, et quamdiu hoc distulerit adimplere, omni sexta feria sit in pane et aqua. Abbas de Buzaio qui simili culpa tenetur, poena simili puniatur. Similiter sustineant qui opus simile praesumpserint perpetrare. 67 Abbas Fusneiacensis, qui monachum abbatem quondam de Boeriis habet et secundum instituta Ordinis, intra triginta dies professus est abbati de Camberon, et ei sine contradictione remittat. Quia vero in revocatione ipsius abbas Fusniacensis nimisdure processit, tribus diebus sit in levi culpa, primo eorum in pane et aqua. 68 Petitio *abbatis* Signiacensis de abbatia construenda abbatibus Igniaci, de Alna, de Camberone et firmiter eis iniungitur quatenus ad iam locum dictum, usque ad festum Sanctorum Omnium, personaliter accedant, et de statu ipsius diligenter inquirant, et quod viderint expedire, ordinent et disponant. 69 Super quaerela mercatorum de Tholosa, praecipitur ut abbates de Gismundo et de Bardonia eant coram episcopo Tholosano, et abbate Sancti-Saturnini et abbate Grandis sylvae, et coram eis stent iuri et firmiter observent quod ab illa fuerit compositione vel iudicio terminatum. 70 Philippus monachus de Albocornu qui sua auctoritate se dicit promotum in pontificem usque ad Pascha, Claraevalli se praesentet, et ibi stet ad mandatum abbatis Claraevallis. Alioquin pro fugitivo habeatur. Abbas de Margan hoc ei denuntiet. 71 Negotium de Eberbac committitur abbati Claraevallis.
1 Abbas de Ferraria et alii abbates qui de medietariis animalium poenitentiam hoc anno non egerunt, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et de talibus medietariis ulterius non praesumant. Qui autem praesumpserint, omni sexta feria sint in pane et aqua, quamdiu in hac culpa duxerint persistendum. 2 De non eundo in Curiam, romanam, antiqua sententia teneatur. Abbas vero qui eam scienter transgressus fuerit, si in propria persona ierit, omni sexta feria ieiunet in pane et aqua, non celebret, et extra stallum abbatis maneat donec revertatur in sequenti Capitulo generali veniam petiturus. 3 Si autem miserit, similem poenam sustineat, donec idem nuntius revertatur ; ipse vero interim qui nuntius est, si est religiosus, omni sexta feria sit in pane et aqua. Quod si aliquis prior, subprior, vel aliquis obedientarius nuntium aliquem contra praesens scriptum miserit, omni sexta feria ieiunet in pane et aqua, et a domo propria emittatur, non nisi per generale Capitulum reversurus. 4 Quoniam in confusionem et contemptum Ordinis et disciplinae, de non recipiendis pueris infra decem et octo annos constitutis, terminos quos posuerunt patres nostri quosdam abbates audivimus excessisse, acrior debet modo accedere correctio ut quod pro bona voluntate et reverentia Capituli generalis noluerunt corrigere, saltem pro timore poenae timeant deinceps perpetrare. Ideoque auctoritate Capituli generalis firmiter amodo praecipimus observari, ut qui iuxta testimonium conscientiae suae tales habent : omni sexta feria ieiunent in pane et aqua, donec ad iam dictam aetatem perveniant, et qui ipsam poenitentiam non fecerint, eam compleant et observent. Quia vero in pluribus Ordinis nostri domibus, occasione talium gravissima scandala oriuntur, praecipimus firmiter observari, ut omnes qui scienter tales novitios, monachos vel conversos amodo receperint, a patre abbate sine retractatione aliqua deponantur. Similiter illi sustineant qui tales infantulos ad discendum litteras in abbatiis aut grangiis receperint, nisi super hoc a generali Capitulo, pro grandi utilitate et inevitabili dispensentur. 5 Monachi Sancti-Martialis Lemovicensis, et monachi de Irac associentur Ordini et in generali commemoratione scribantur. 6 Si pater abbas visitaverit filiam suam, vel alius ab eo missus, officiales dignis depositione invenerit, liceat ei deponere, ita tamen quod causam depositionis abbati eiusdem domus manifestet. 7 Praecipitur ut in litteris tam clausis quam patentibus quae dantur monachis et conversis, terminus inscribatur, in quo dantur, et ultra eis litteras non valebunt. 8 Anniversaria nulla fiant in Ordine, nisi de licentia Capituli generalis ; quae vero indulta fuerint non fiant stando nisi quatuor principalia. Quod si aliqua fuerint qualibet ratione indulta, nullum tamen officium. 9 In Capituli generalis congregatione legatur in primis Carta charitatis ex integro ; provideant etiam abbates ut in suis abbatiis habeatur haec eadem Carta charitatis. 10 Prohibetur ne a publicis foeneratoribus aliquid in eleemosynam recipiamus. 11 Illi qui in abbatem suum manus iniecerint, sententiae conspiratorum per omnia subiacebunt. 12 Sententiae vero conspiratorum additur ut postquam ad illam abbatiam ad quam transmittantur, pervenerint, non eant in alias abbatias Ordinis nostri nisi per generale Capitulum, nec equitent in futurum. 13 Abbati de Salem conceditur ut suscipiat locum quem offert ei episcopus Salciburgensis, ad abbatiam construendam. 14 Abbati de Baugezeto iniungitur ut 30 Libras quas debet Capitulo generali, annuatim usque ad tres annos ; 10 libras Capitulo restituat. 15 Abbas de Veteri villa qui contra statuta et formam Ordinis in abbatia sua mulierem tumulavit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua et omnes alii qui huic interfuerunt consilio, poena simili puniantur, et similia de cetero non praesumant. 16 In domo de Relec ubi mulieres ingressae sunt contra prohibitionem generalis Capituli, poena iniuncta a Capitulo firmiter observetur, et de cetero caveant ne contingat aliquando. Abbas, prior, subprior et omnes obedientarii ipsis tribus diebus quibus altaria discoperta fuerint, sint in pane et aqua. Super hoc scribatur comiti et comitissae Britanniae. Abbates de Bella valle et de Charitate, de Egris, de Monte-Sanctae-Mariae et omnes alii qui in simili culpa sunt, poena simili puniantur. 17 De querimonia domini Tornacensis super abbate de Capella, committitur abbatibus de Valcellis, de Dunis, quatenus ad ipsum locum accedant et quod ibi super hoc invenerint corrigendum, corrigant et emendent. Quia vero ipse abbas ad praesens capitulum non venit, cum venire deberet, abbati de Dunis hoc illi nuntiante, omni sexta feria sit in pane et aqua, et extra stallum abbatis maneat, et non celebret, donec Cistercio se praesentet. 18 De monacho Claustri praecipitur auctoritate Capituli quatenus ad abbatiam Novi castri redeat, et abbati huius domus cuius professus est obediens et sine proprietate aliqua de cetero existat ; alioquin pro fugitivo habeatur. Dominis archiepiscopis Coloniensi, Treverensi et comiti Iuliano, scribatur pro monacho illo, et abbas de Claustro ipsas litteras portet per manum suam, iam dictas praesentandas. 19 De converso Fusniacensi inciso committitur abbati Clarae vallis, ut de eo dispenset, si cum pace fratrum Fusniacensium viderit hoc expedire. 20 Querela abbatis de Blanzi, adversus abbatem de Claresco maresco, committitur abbatibus de Carocampo, de Balancia, de Gardo, compositione vel iudicio usque ad sequens Capitulum terminanda. 21 Domino regi Legionensi et abbati Carreceti scribatur ut cum Ordini incorporatus fuerit, ad ea quae duxerit proponenda ita respondebitur quod iustam non habebit de cetero materiam conquerendi. 22 Praecipitur abbatibus de Campo-Sanctae-Mariae et de Ristarsus quatenus ad abbatiam illam quam comes de Audeburnen offert Ordini accedant, et facta diligenti inquisitione de pace monialium quae locum ipsum inhabitabant, et pace episcopi ad cuius dioecesim pertinet ipse locus, et si haec omnia pacificata fuerint, ex tunc conventus monachorum ad eam transmittatur. 23 Querela Gaufridi de Mareval adversus abbatem de Landesio, committitur abbatibus de Albis petris et de Prato benedicto in iudicio vel compositione usque ad sequens Capitulum omni occasione *postposita* terminanda. 24 De conversis Curiae Dei qui cruce signati fuerunt, et ad Ordinem sunt reversi, committitur domino Cistercii ut de eis ordinet sicut viderit expedire. 25 Abbas de Buzai qui minus reverenter et indiscrete locutus est in Capitulo, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 26 Querela quam proponunt fratres de Basinwere, adversus fratres de Podone, de grangia construenda intra terminos a generali Capitulo constitutos, committitur abbati de Savigni quatenus ad locum istum accedens, *terminet* et disponat sicut iuste viderit faciendum. 27 Item querela quam proponit abbas de Basinwere contra abbatem Mellifontis, de abbatia construenda infra terminos constitutos, committitur abbatibus de Savigni et de Fontibus in Anglia, ut ad locum ipsum accedentes, ordinent de ipsa abbatia quod secundum statuta Ordinis viderint expedire. 28 De scandalo abbatiae de Pratea dictum est ut abbas Clarae vallis accitis sibi viris prudentibus, accedat ad locum ipsum, et facta diligenti inquisitione de propositis, quae corrigenda invenerint digne secundum zelum Ordinis corrigant et emendent. 29 Quoniam abbates venientes ad Capitulum, in domo de Firmitate et de Maceriis minus honeste recepti sunt, abbas eiusdem domus, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Priores autem et cellerarii veniant Cistercium ad voluntatem domini Cistercii satisfacturi. 30 Abbas Novi saltus, qui de quibusdam capitulis fuerit accusatus, auctoritate Capituli generalis absolvitur ab iis quibus impetebatur. 31 Abbas vero Sancti-Andreae qui minus reverenter contra eum locutus est, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 32 Querela mercatorum de Tholosa contra abbatem de Gimont et de Bardona, committitur abbatibus Grandis sylvae, de Bordona, de Sancto-Saturnino et praeposito beati Stephani, usque ad sequens Capitulum compositione vel iudicio terminanda, auctoritate Capituli generalis firmiter iniungentes quatenus nominatos abbates compellant satisfacere mercatoribus, ita ut de cetero nulla quaestio audiatur. 33 Querela Speciosae vallis et de Sconagia committitur abbatibus de Evra, de Novo castro, secundum definitionem anno praeterito super hoc datam terminanda. 34 De conversis de Firmitate recipiendis committitur domino Cistercii. 35 Conceditur ut Theodoricus quondam abbas Oliveti, recipiatur in abbatia Curiae Dei, si abbas id facere potuerit, cum pace fratrum suorum ; alioquin in alia abbatia Ordinis nostri, excepto Oliveto, idem abbas ei provideat mansionem. 36 Scribatur domino Papae cum multa supplicatione, ex parte Capituli generalis ut si placet Sanctitati suae parcat nobis mittere personas minus idoneas ad ordinis observationem. Has vero litteras abbas Sancti-Anastasii domino Papae praesentabit, et ipsius super hoc beneplacitum usque ad sequens Capitulum faciet nuntiari. 37 Ad mandatum Summi Pontificis et ad preces Marchionis de … et Flandrensis et Blesensis comitum, conceditur ut de Sarnaio et de Persenia, et de Los et de Sacra cella, abbates proficiscantur cum cruce signatis et tam de numero personarum quas secum ducent, quam de substantia ad consilium se habeant patrum abbatum. 38 Reginae Arragonensi propter reverentiam Summi Pontificis, qui super hoc scripsit generali Capitulo, et ob ipsius devotionem quam singulariter habet ad Ordinem conceditur ut ea die tantum qua filium suum quem vovit Ordini voluerit offere Domino, domum Populeti poterit introïre. Nec monachi propter hanc diem poenitentiam de ingressu mulierum in abbatiis ordinis super hoc inscriptam agere tenebuntur. 39 De abbatia monachorum nigrorum de qua est conquestio adversus abbatem de Villari, committitur abbatibus de Fusneio et Claustro, ut locum illum adeant, et diligenter inquirant si locus sit idoneus Ordini, et si cum pace abbates eiusdem loci et monachorum et sine scandalo terrae valeat admitti, et quod invenerint sequenti capitulo nuntiabunt. 40 Petitio Wilermi Marescaldi de construenda abbatia, committitur abbatibus de Duvelina et de Mellifonte, qui diligenter inquirant et sollicite de possessionibus, et de loco, et de principis voluntate, et quod inde perpenderint, sequenti Capitulo satagant nuntiare. Abbates de Joriponte et de Arvicampo hoc eis denuntient. 41 De pecunia domini Didaci statutum est quod illa quae soluta est per manus domini Cistercii, et per manus quatuor primorum abbatum in emptionem possessionum convertatur, et fructus eorum interim sicut viderint expedire in usus Capituli generalis disponantur exponendi. Residuum vero pecuniae quae debetur, dominus Cistercii faciat colligi diligenter, et collectum modo supra dicto disponi et expendi, ita quod de tota pecunia Capituli generalis, prout eis visum fuerit utilitas disponatur. 42 De pressuris et molestiis quas sustinent Hibernienses scribatur domino cardinali et Ioanni de Corci. 43 Querela quae est inter Lyram et Quarariam, commititur abbatibus de Vaverleia et de Forda, compositione vel iudicio terminanda, et quod inde factum fuerit, per se vel per abbates alios sequenti Capitulo nuntiare curabunt. 44 Abbas Boni fontis qui filiam suam hoc anno non visitavit et omnes alii quos culpa similis comprehendit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 45 Petitio abbatum de Anglia de non veniendo ad Capitulum usque ad quartum annum nullatenus admittitur, sed sicut antiquitus dispensatum est, immutabiliter teneatur. 46 Illi de Hungaria, de Bohemia, de Polonia et ceteri qui servos habent, quando excesserint verberentur virgis, tantum citra sanguinem, et per aliquem saecularem. 47 Abbates Longaevillae, de Fulina, de Mera, de Alcubatia, de Columba, de Rivet, de Ennis, de Florano, de Porteglo, de Benedictione, qui hoc anno non venerunt ad Capitulum, cum venire debuissent, postquam haec sententia eis innotuerit, sint extra stallum abbatis et non celebrent et omni sexta feria sint in pane et aqua, usquedum Cistercio se praesentent. Abbas de Pelis hoc nuntiet abbatibus de Hungaria, abbas de Superaddo abbatibus de Hispania ; abbas Carae vallis abbati de Fulina ; abbas Pontis alti abbati de Rivet ; abbas Boni fontis abbatibus de Ennis, de Florano, de Porteglo. 48 De conversis Vallis-Sanctae-Mariae qui bibunt vinum in grangiis, committitur domino Cistercii ut per se vel per alium curet et provideat sufficienter emendare. Similiter de conversis Sanctae-Agathae qui sunt in excessu simili, committitur abbati Claraevallis, ut per se vel per alium faciat corrigi competenter. 49 De fratre Rainerio, monacho Aquilarum de quo dicitur quod praedicat contra Ordinis honestatem et mandatum, praecipitur ut a domo propria ad aliam emittatur, non nisi per generale Capitulum reversurus. 50 Petitio Roberti de Boneto de abbatia construenda, committitur abbatibus Domus Dei et de Albis petris, ut locum illum adeant, et diligenter inquirant, et quod invenerint, sequenti Capitulo denuntient. 51 De facienda collecta ad subventionem Terrae sanctae, et redemptionem captivorum, committitur domino Cistercii et quatuor primis abbatibus qui hac instanti dominica accedant ad grangiam de Chalii, cum subscriptis abbatibus de mandato Capituli generalis tractaturi ; et firmiter praecipitur ut quod ipsi statuerint, ab omnibus sine retractatione aliqua observetur ; et praecipitur ut ad locum illum nullus accedat nisi vocatus. Abbates de Savigniaco, de Pruleio, de Tribus fontibus, de Fusneio, de Ursicampo, de Evra, de Lucella, de Novocastro, de Eleemosyna, de Oratorio, de Cadonio, de Dalone, de Ioiaco, de Quinceio. 52 Abbati de Prenkebahc, qui petit beneficiorum Ordinis participium, conceditur communio societatis nostrae. 53 Abbas Bellae vallis, qui in causa mulieris extitit procurator et prorupit in vocem appellationis sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 54 Abbati Portensi conceditur ut bona de Jaroslaw tradat abbatiae de Lubens.
1 Quando missa dominicalis ab octava Pentecostes usque ad Adventum Domini bis in die debet celebrari, missa matutinalis sit de Sancta Trinitate, et feria quinta de Spiritu Sancto. 2 Abbatibus qui agunt poenitentiam quod pueros infra annos receperint, minime relaxatur, sed sententiae de non recipiendis talibus anno praeterito reformatae, superadditur ut prior vel subprior vel alii consiliarii quorum consilio tales suscepti fuerint, vel qui receperint, de domo propria emittantur non reversuri, nisi per generale Capitulum, et omni sexta feria sint in pane et aqua, usque ad nutum Capituli generalis. 3 Prior vel subprior qui fuerint in levi culpa, in cantando vel legendo, seu in dandis benedictionibus, in ecclesia sua officia non exequantur. 4 Abbates Sancti Nichasii Remensis et a Blange, et canonici Valentiae, et monachi de Flavigniaco et de Iugo Dei associantur orationibus Ordinis, et in commemoratione familiarium adscribantur. 5 Conversi nostri Ordinis non dormiant circa garciones in stabulis, sed seorsum in alio loco deputato sibi. 6 Missae de sancto Bernardo : *In medio* collecta : *Perfice, quaesumus, Domine, pium in nobis sanctae…* ; secretae collecta : *Grata tibi sit, Deus, haec oblatio sacramenti, quam in memoriam Dominicae passionis tuae offerimus maiestati…* ; postcommunionis collecta : *Suum in nobis omnipotens Deus, cibus quem sumpsimus operetur effectum ut incorporet nos sibi esus edentes, qui tecum…* 7 Ad petitionem comitis Ludovici conceditur abbati de Eleemosyna, ut anniversarium matris suae in ipsa domo in qua sepulta est fiat, non tamen stando. 8 De abbate Sacraemoeniae noviter substituto, et de alio destituto ; et de abbate de Scala Dei, committitur abbati Morimundi, ut inquirat diligenter de propositis, et quod invenerit corrigendum, digne studeat emendare. 9 Abbates Novi castri et de Fonte Ioannis, de Combremar et de Comba, habent licentiam mittendi ad Curiam. Priori de Claro maresco non conceditur, donec abbas in ipsa domo ordinetur. 10 Abbas de Valle-Sanctae-Mariae qui licentiam dedit conversis bibendi vinum in grangiis, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua et omni sexta feria per annum a vino abstineat, nisi aliqua solemnitas hoc impedierit faciendum vel infirmitas. 11 Abbates de Ebera, de Burbenac et de Bildehuse qui pecuniam et argentum in aedificatione cuiusdam civitatis contulerunt, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus maneant extra stallum et similia de cetero non praesumant. 12 Abbas Sancti-Prudentii de quo multa enormia contra Ordinis instituta proponuntur, ex testimonio duorum abbatum sunt transmissa utpote conspirator extitit inobediens patri abbati, contra patrem abbatem requirens patrocinium fundatoris et nullius professus promotus est in abbatem, deponitur in instanti. 13 Abbatibus Ursicampi, Longipontis et Caroliloci praecipitur quatenus de conversis quos in exercitu domini Regis pro custodiendis equis suis miserunt, diligenter inquirant, et quos invenerint ibi minus se honeste se habitos, digne corrigant et emendent et de cetero similia caveantur. 14 Conversus Grandis sylvae qui intravit Ordinem et celavit se esse subdiaconum, cum subdiaconus esset ; et postea egrediens de domo sua ad aliam domum se transtulit et sicut subdiaconus est receptus, et ibi in diaconum est promotus, de Ordine emittatur, numquam de cetero reversurus. 15  Abbas de Veteri villa qui hoc anno non venit ad Capitulum, cum venire deberet, antiquam sententiam subeat talibus institutam. Et hoc abbas de Savigniaco ei denuntiet. 16 Subcellerarius de Sancto-Martino qui nuntiis domini Cistercii dare conductum contradixit, usque ad Pascha Cistercium veniat, ad arbitrium Domini Cisterciensis satisfacturus, alioquin si contempserit facere, pro fugitivo habeatur. Hoc ei abbas de Falera denuntiet. 17 Abbas Sancti-Cipriani qui hoc anno non venit ad Capitulum cum venire deberet, extra stallum abbatis maneat nec celebret et omni sexta feria ieiunet in pane et aqua donec Cistercium veniat, et quia nuntiis abbatis Morimundi hospitium denegavit, eat Morimundum satisfacturus ad abbatis Morimundi arbitrium. Hoc ei abbas de Ferraria nuntiet. 18 Querela abbatum de Hersenduse et de Monte-Sancti-Petri committitur abbatibus de Berges et de Eurabac, compositione vel iudicio terminanda. 19 Abbati de Buschet qui hoc anno non venit ad Capitulum, cum venire deberet, propter suam et domus suae parcitur novitatem ; verumtamen ad sequens Capitulum veniat super hoc responsurus. Hoc ei abbas de Petrosa denuntiet. 20 Petitio de festo Sancti Saturnini et Sancti Martialis propter multorum instantiam qui similia petunt, et ne habeatur in consequentiam, non recipitur. 21 Abbas Speciosae vallis qui sciens et prudens contra Instituta Capituli generalis puerum infra annos constitutum recipit in novitium, deponitur in instanti. 22 Abbas de Baugezes, qui in praesenti Capitulo domus suae paupertatem et penuriam satis humiliter proposuit, a solutione decem librarum absolvitur, quas hoc anno Capitulo generali solvere tenebatur de 30 libris quas debebat, de reliquo autem debito, anno sequenti, ad beneplacitum Capituli responsurus. 23 Abbas de Landesio quia mandato Capituli generalis noluit obedire, in eo quod iudicibus sibi a Capitulo delegatis tertio vocatus non venisset, tribus diebus sit in levi culpa, et septem extra stallum suum. 24 Abbas de Alba domo qui hoc anno non venit ad Capitulum cum venire deberet, extra stallum maneat, non celebret, et omni sexta feria ieiunet in pane et aqua, donec Cistercium veniat, et quia excommunicatum a Capitulo generali minus discrete absolvit, tribus diebus sit in levi culpa apud Cistercium, uno eorum in pane et aqua, et tribus diebus apud Claram vallem. Et hoc ei abbas de Net denuntiet. 25 Abbas vero de Valle salutis qui hoc anno non venit ad Capitulum cum venire deberet, similem poenam sustineat, excepta levi culpa ; hoc ei abbas Claraevallis faciat denuntiari. 26 De illo qui fuit abbas in Maugia, et filiis suis de quibus multa proponuntur, committitur abbati Claraevallis ut ea quae circa illos noverit corrigenda, digne corrigat et emendet. 27 Prior Vallis bonae qui nuntios domini Cistercii noluit recipere, et verba contumeliosa respondit, veniat Cistercium usque ad Pascha satisfacturus ad arbitrium domini Cistercii et ibi tribus diebus sit in levi culpa, et postea eat in Morimundum poena simili puniendus. Abbas autem sequenti Capitulo se praesentet super hoc veniam petiturus. Abbas de Horta nuntiabit illi. 28 De monachis Sancti-Sulpitii qui sunt extra domum emissi, committitur abbati Pontiniaci, ut revocet ad domum propriam quos viderit revocandos, exceptis illis qui manus in abbatem miserunt. 29 Querela quae vertitur inter abbatias Stamedii et de Alpibus, committitur abbatibus Sancti-Sulpitii et Boni montis, compositione vel iudicio terminanda. 30 De exactionibus quae a potentibus inferuntur domibus Ordinis nostri, scribatur domino Papae ; et abbas Casemarii has litteras praesentabit, consilium et beneplacitum domini Papae Cistercio renuntiaturus. 31 De abbatia domini Leodiensis conceditur ipsi, quod constructis aedificiis conventus ei de Signiaco transmittatur. 32 Abbates de Iorniponte et de Arvi campo qui nuntiare neglexerunt mandatum Capituli generalis abbatibus quibus commissa fuit petitio Willermi marescaldi de construenda abbatia, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua et quadraginta diebus extra stallum. Abbas Claraevallis hoc eis faciat nuntiari. 33 De conversis de Baugesois, de Pontrotant et de Bella Branchat qui dicuntur in Capitulo anni praeteriti, in fratrem Martinum de Fonteneto falsum testimonium protulisse, committitur abbatibus de Oratorio et Chalocheio, ut eos auctoritate Capituli generalis Cistercium venire faciant, ad mandatum domini Cisterciensis satisfacturos. 34 De Rotolando, quondam subpriore de Auberconon, scribatur domino Cantuariensi per patentes litteras, quod ab Ordine pro fugitivo reputatur. Abbas de Forda has eidem domino Cantuariensi litteras deportabit. 35 De abbatibus de Carleon et de Valle crucis et de Amberconon de quibus dicitur quod rarissime celebrant et abstinent ab altari, committitur abbatibus de Forda et de Combremare, ut accedant ad domos eorum et diligenter inquirant de praemissis, et quod invenerint, sequenti Capitulo per litteras suas fideliter satagant nuntiare. Praedictis autem abbatibus, praecipitur auctoritate Capituli generalis ut ad sequens Capitulum Cistercio se praesentent, omni occasione postposita super oppositis responsuri. 36 Compositio quae facta est inter abbatias de Staflur et de Connier sicut ordinata est per abbates a generali Capitulo destinatos, auctoritate Capituli confirmatur. Abbates vero praedictarum domorum, si contra venire voluerint, quamdiu perstiterint in hac obstinatione, sint extra stallum abbatis et non celebrent, et omnibus sextis feriis sint in pane et aqua. Prior autem et cellerarius et alii officiales qui contradicere praesumpserint, de domibus propriis emittantur, non nisi per generale Capitulum reversuri. Idem dicitur de conversis. Abbates de Forda et de Combremare hoc eis denuntient. 37 Abbas Fossae novae et alii abbates qui hoc anno non visitaverunt filias suas, antiquam sententiam sustinebunt. 38 De domibus abbatum qui de licentia generalis Capituli Ierosolymam sunt profecti, nullus venire tenetur ad generale Capitulum, sed patres abbates illis interim definitiones Capituli nuntiabunt. 39 Abbas de Altofonte et alii abbates qui prae nimia senectute et invalitudine corporis, aut caecitate, non possunt officium suum adimplere, nec venire ad Capitulum, cedant. Et *omnem* eis humanitatem et reverentiam volumus exhiberi. Abbas pater abbati de Alto fonte hoc denuntiebit. 40 Abbas Sancti-Iusti qui cum celebrasset missam, carnes comedit in refectorio saecularium clericorum, et balneis usus est et sine habitu extra abbatiam, de quo etiam alia dicuntur non levia, deponitur in instanti. Abbas de Falera hoc ei denunciet. 41 Abbas de Buzaio qui in propria grangia construxit abbatiam, et ibi non promovendum in abbatem promovit, et de manu excommunicati donationem recepit, eat Claramvallem et stet ad arbitrium abbatis Claraevallis. Institutus autem ab eo deponitur in instanti. Conventus vero ad domum propriam revertatur, nec ibi divina deinceps celebrentur. Abbas Claraevallis hoc procuret. 42 De loco quem offert dominus Januensis episcopus abbati Sancti-Andreae, committitur domino Cistercii. 43 Petitio Willermi comitis Matisconensis de abbatia construenda, committitur abbatibus de Balerna et de Chasegneia qui locum adeant et quod viderint, sequenti Capitulo nuntiabunt. 44 De abbate Fornasii, qui, sicut dicitur, compulit homines saeculares iurare, committitur abbati Savigniaci ut diligenter inquirat ; et si invenerit excessum digne satagat emendare. 45 Querela Bellae vallis et Charitatis committitur abbati Morimundi, Cariloci et Theoloci compositione vel iudicio terminanda. 46 Richardus, cellerarius de Sconaugia de Wolluvaderus quondam prior, et Malchoadus et Grandus conversi, qui domum illam *perturbaverunt* multocies et *adhuc* perturbare non cessant, mittantur ad domum Claraevallis, et abbas Claraevallis eis provideat mansiones. Pater abbas de Eurebac hoc eis denuntiet. 47 De querela quae vertitur inter abbatias de Civitatula et Sancti-Andreae committitur abbatibus de Columba, de Alta ripa et de Ponte compositione vel iudicio terminanda. Abbas de Columba abbatibus de Alta Ripa et de Ponte nuntiet hoc mandatum. 48 De priore Populeti et de quodam monacho qui minus honeste suscepisse dicuntur abbates ad Capitulum venientes, et cum ipsis irreverenter sunt locuti, committitur abbati Fontis frigidi et si eos invenerint excessisse, digne corrigat hunc excessum, et sequenti Capitulo renuntiet quid sit factum.
1 In festivitate Sancti Barnabae apostoli fiat sicut fieri solet in unius apostoli, excepto quod conversi laborabunt. 2 Quoniam ad solemnem audientiam generalis Capituli non exilis domini Papae conquestio emanavit de quibusdam monachis Ordinis nostri quotidie ad ipsum cum fasciculis petitionum saecularium hominum adventantibus, statuitur tam firmiter quam utiliter ex hoc nunc et in posterum observandum, ut monachus vel conversus Ordinis nostri ad Curiam summi Pontificis accessurus, petitiones saecularium deferre secum aliquatenus non praesumat, nisi de licentia domini Cistercii, vel quatuor primorum abbatum, vel ad minus duorum fuerit hoc indultum. Quod si quis praesumpserit, a domo propria ad aliam Ordinis nostri remittatur, non revocandus in perpetuum, nisi per generale Capitulum. 3 Abbates qui ab advocatis opprimuntur, archiepiscopis, episcopis conquerantur et nihil reddant ulterius advocatis, nec amodo conditione qua consueverant possessiones vel praedia a quibuscumque recipiant in confusionem Ordinis, et indebitae servitutis argumentum. Qui aliter egerint, a patribus abbatibus absque ulla retractatione deponantur. 4 Abbates de Fulientio, de Villa longa, de Calertio, de Gimundo et de Gondon, qui hoc anno non venerunt ad Capitulum omni sexta feria sint in pane et aqua et extra stallum maneant donec Cistercio se praesentent. 5 Petitio archiepiscopi Cantuariensis de abbatia construenda, committitur abbatibus de Strafort et de Quarraria, qui accedant ad locum, diligenter considerantes situm loci, quid super hoc eis visum fuerit, ad audientiam sequentis Capituli relaturi. Abbas de Quarraria abbati de Strafort studeat nuntiare. 6 Abbates de Bohemia qui hoc anno non venerunt ad Capitulum, sequenti Capitulo se praesentent, rationem quare non venerunt reddituri. Et hoc eis nuntiet abbas Ebroensis. 7 Abbas de Quinquesodes qui litteras detulit ad Capitulum contra formam Ordinis continentes, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et caveant ceteri ne poenam similem, si modo simili deliquerint, sortiantur. 8 Querimonia grangiae de Cocanario in qua non est convenienter provisum abbatibus venientibus in Capitulum, committitur abbati de Bonavalle, qui factum istud non sustineat impunitum, sed digne corrigat et emendet. 9 Abbas de Sitic qui non venit ad Capitulum cum venire deberet, extra stallum abbatis maneat et omni sexta feria sit in pane et aqua, donec Cistercio se praesentet, et in sequenti Capitulo nihilominus reversurus. Abbas pater hoc ei denuntiet. 10 Abbas de Valle salutis qui hoc anno venire contempsit ad Capitulum, cum de mandato generalis Capituli venire deberet, ante octavam Pentecostes Cistercium veniatet interim extra stallum suum maneat, et omni sexta feria sit in pane et aqua, donec Cistercio se praesentet, et ibidem sit in levi culpa tribus diebus. Abbas Sanctae-Mariae in Hibernia hoc ei denuntiet. 11 Negotium de Scala Dei et de Sacramenia iterum committitur abbati Morimundi. 12 Querimonia quae habetur adversus comitem Willermum qui crudeliter saevit in Ordinem, domino Cistercii committitur qui dictum comitem super hoc conveniat, et ad emendationem diligenter moneat et inducat, nisi mitius egerit, domino Papae super eiusdem iniuriis conquesturus, et interim nihil detur ipsi comiti ab iis qui habent calderias absque concessu domini Cistercii. 13 Ad querimoniam domini regis Franciae de monachis vel conversis negotia guerrarum procurantibus, statuimus quod extra regnum pro quo laborant, ad aliquam domum Ordinis nostri emittantur, numquam ad domos proprias, nisi ad nutum generalis Capituli revocandi. Abbas autem qui hoc procuraverit aut per se fecerit, extra stallum suum maneat et omni sexta feria sit in pane et aqua, usque ad sequens Capitulum super hoc veniam in eodem Capitulo petiturus. 14 Abbates Ordinis nostri in quorum oratoriis scuta dependent, provideant ut quam citius amoveantur et ab octava Sanctorum Omnium sint in pane et aqua si ex tunc digne non fuerit emendatum. 15 De monachis Cisterciensibus qui hoc anno in Anglia solverunt decimas, committitur domino Cistercii qui digne corrigat et emendet. 16 Petitio abbatis Campi-Sanctae-Mariae de abbatia construenda, committitur abbatibus Campensi et Bergensi, qui accedentes ad locum diligenter inquirant et considerant si locus ad abbatiam construendam sufficiat et quod invenerint sequenti Capitulo generali nuntient. 17 Querela abbatis Sancti-Andreae et de Ripa alta, committitur abbatibus de Columba et de Coronato et de Caravalle, iudicio vel compositione terminanda. Abbas de Caravalle hoc eis denuntiet. 18 Monachis et conversis de Anglia interdicitur ne bini et bini in una scutella comedant, tam in grangiis quam in infirmitoriis, ne levitatem vel dissolutionem redoleat, et in hoc videantur a saecularibus non differre. Transgressores in capitulo veniam petant et vapulent, et tribus diebus sint in pane et aqua. De cyphis argenteis vel in quibus habentur pedes argentei vel pomelli interdicitur, nihilominus, ne in abbatiis vel grangiis abbatibus vel monachis eiusmodi propinetur. Qui secus egerint, tribus diebus sint in levi culpa, tam qui biberint, quam qui in eis praesumpserint ministrare. 19 Abbates de Anglia si multitudo hospitum supervenerit, possunt et debent reficere cum conventu. Si autem cum hospitibus contingat eos prandium vel coenam facere, provideant et procurent ne nimis protrahant horam illam, et si forte protraxerint, ut saltem refectionem servitorum non excedant. 20 Abbas de Scala Dei qui contra formam Ordinis iuramentum praestitit et ostagium fecit, et iuramento non stetit, et monachos suos compulit ad iurandum nec non et abbatem filium suum in extremis agentem deposuit, deponitur in instanti. 21 Ipse autem provideat ut ad observationem iuramenti revertatur in ostagium et domus de Scala Dei in victu provideat et vestitu, et ante Natale Domini pacem faciat eadem domus de Scala Dei et satisfaciat creditori. 22 De abbate de Monte salutis qui dum adhuc esset monachus sub abbate de Scala Dei, praestitit iuramentum, et post promotus est in abbatem, committitur abbatibus Morimundi et de Bolbona, et de Bella pertica, qui, facta diligenti inquisitione, utrum abbas ille iuramento suo steterit an non ; quod viderint emendandum digne corrigant et emendent ; et de monachis Scalae Dei qui iurasse dicuntur eisdem committitur quod deliquerunt, emendandum. 23 Abbas de Alpibus qui litteras quarum tenorem non noverat accepit et propter hoc etiam compulsus est similes referre litteras ab eo cui primas detulerat, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua ; et similia de cetero non praesumat. 24 Abbas de Reuna qui contra auctoritatem Regulae clericum benedixit, tempore probationis non expectato, quia mendacio suo se fuisse monachum dictus clericus asserebat, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. Monachus autem quia mendacio suo benedictionem obtinuit, stet in benedictione sua, sit tamen ultimus per annum, gravem culpam sustineat, et omni sexta feria sit in pane et aqua, nisi grandis solemnitas vel infirmitas dispensationem exegerit, nec ei per annum liceat equitare. 25 Abbas de Molebrun qui ante tempus annuae probationis novitium benedixit per annum extra stallum abbatis maneat, nec benedicat novitios, et omni sexta feria sit in pane et aqua, et cum ipse secundum rigorem Ordinis deponi in instanti mereretur, per misericordiam tamen ei parcitur in praesenti, tum propter grave scandalum quod inde posset Ordini provenire, tum quia fere per triennium in eadem domo mansit. Verum ne tantum malum trahatur in consequentiam, statuimus ut qui super hoc facto tam enormi de cetero deliquerit, absque omni retractatione deponatur. 26 Abbas de Arthuse qui in confusionem, immo dissipationem Ordinis, in domo ipsius militem benedixit novitium, cum derisio potius videatur quam benedictio, deponitur in instanti. Miles autem cuius huiusmodi facta est benedictio, probationem suam in cella novitiorum exequatur, benedictionem post anni circulum accepturus et ne tam enormis in Ordine subrepat dispensatio, praecipitur districtius ut transgressores huiusmodi depositionis sententiam excipiant, non nisi per generale Capitulum promovendi. 27 Abbates qui non solverunt quod promissum est ad usus terrae Ierosolymitanae, vel in presenti procurent reddere vel in Divione, alioquin nisi usque ad Natale Domini ex integro Cistercio persolverint, ex tunc abbas, prior et cellerarius non celebrent, et omni quarta et sexta feria sint in pane et aqua. Illi tamen de Apulia, de Hungaria de Polonia, de Suetia, de Hibernia, de Wallia, de Dacia, de Portugallia, de Gallicia, de Hispania, de Tuscia, tantum excipiuntur, qui tamen usque ad sequens Capitulum totum persolvant ; alioquin poena quam praediximus puniantur. Et quia scimus quod illae oblationes iam factae, ad solvendam pecuniam quam promisimus ad subventionem terrae illius non sufficiunt, sequenti anno abbates ad Capitulum venientes sic veniant praemuniti ut quod superaddere necesse fuerit in continenti fieri possit. 28 Abbati Fontis vivi praecipitur ut domui Sancti-Iusti cuius est pater, usque ad festum sancti Andreae, personam quam viderit expedire praeficiat in abbatem, et monachus qui ibidem abbatizat amoveatur, ne per ipsum, si moram fecerit in loco, non tenuis scandalorum materia suscitetur ; ad domum aliam Ordinis nostri transmittatur. 29 De abbate Cadunii qui suas hoc in anno non visitavit filias, committitur abbati Pontiniaci, ut haec abbatis supradicti negligentia per ipsum ferventius emendetur. 30 Supplicetur domino Papae quatenus novo vulneri Ordinis nostri medelam provideat competentem, ne videlicet pro debitis Pontisalti vel etiam domus alterius, ceteri qui sunt de Ordine nostro debeant aliquatenus pignorari. 31 Scribatur etiam archiepiscopo Auxitanensi et Aquensi episcopo, quatenus ob amorem totius Ordinis et reverentiam istud humiliter supplicantis obnixe satagant ne creditores domus Alti pontis de cetero viros Ordinis nostri per partes illas transitum facientes praesumant, aliquatenus pignorare. 32 Abbatibus de Quoquesale et de Brueria, committitur causa quae vertitur inter abbatem de Wesburne et abbatem de Thamme, mediante concordia vel iudicio decidenda. 33 Petitio domini Willermi, mareschalli regis Angliae, de abbatia construenda, committitur abbati de Stoquella et abbati de Portu-Sanctae-Mariae, ut locum adeant, et consideratis loci commoditatibus et sufficientiis et quod ibidem invenerint, sequenti Capitulo nuntient aut procurent per aliquos nuntiari. 34 Abbati Claraevallis committitur ut inquisitione sollicita praecurrente, de monacho illo qui, transacto Capitulo, ab abbatia comitissae Britanniae est amotus si viderit expedire, et Ordinis honori competere, promoveri concedat. 35 Petitio domini Ioelli de Armene pro abbatia construenda committitur abbati de Buzeio et abbati de Meleio, ut accedentes ad locum, videant si fuerit opportunus, sequenti Capitulo quod invenerint relaturi. 36 Petitio abbatis de Roseriis pro abbatia construenda in Venetia, committitur abbati Morimundi et abbati de Fulina, ut considerato loco, sequenti Capitulo renuntient, si locus idem sufficientia qua expedit muniatur, ut abbatiae construendae idoneus habeatur. 37 Abbas de Ameslonborne qui nova praesumptione sub diversis temporibus citra anni circulum integraliter evolutum tres novitios benedixit, quod omnino sanctae series Regulae noscitur inhibere, adeat Morimundum et ibi se habeat ad mandatum abbatis Morimundi. 38 Abbas de Lamnas qui, dimisso conventu, zelum scientiae in hoc minime apprehendens, se reclusit, ad Ordinem revertatur. Quod si renuerit, ab Ordinis participio secludatur. 39 Abbas de Waldebrac qui non venit ad Capitulum cum venire deberet, extra stallum suum maneat, et omnibus sextis feriis sit in pane et aqua, donec Cistercio se repraesentet, et abbas de Sancta-Cruce hoc ei nuntiet. 40 De abbati Maceriarum, cuius in domo abbatibus venientibus ad Capitulum in quorum pabulo praecipue minori fuit *sufficientia* ministratum, abbati de Firmitate committitur ut si ita fuerit, per ipsum corrigatur districte, ita ut Maceriensis et abbates alii ad hac sibi culpa in futuro debeant praecavere. 41 Abbatibus de Melone et Armentaris praecipitur ut quantocius poterint, ad domum de Fenalia accedere non morentur, ibidem sollicite perscrutantes qui fuerint illi qui abbati eiusdem domus ad Capitulum venire volenti per insolitam insolentiam equos abstulerint, et impensas, et quos invenerint in hoc casu praesumptuosius excessisse usque ad tres personas pedes apud Cistercium non paveant destinare ibidem se ad Domini Cistercii arbitrium habituros, et reliquos qui minus excesserint poena qua eis visum fuerit, et feriant et castigent ; et quod inde statuerint, sequenti Capitulo manifestent, aut per bonum nuntium faciant manifestum. Abbas autem praedictae domus veniat ad sequens Capitulum ut debet. 42 Querimonia quae vertitur inter abbatem de Parcolude et abbatem Mellifontis super abbatia repetenda de Valle salutis, committitur abbati Claraevallis ut tales executores provideat, qui causam ipsam examinent diligenter, et processum causae notificent Capitulo subsequenti. 43 Querimonia quae vertitur inter abbatem de Alpibus et abbatem Stamedii super quadam pecunia quam reposcit abbas Alpensis, committitur abbatibus de Alta comba et de Sancto-Sulpitio, ut per eos eadem causa perpetuo sopiatur, ne in reliquum super ea clamor in generali Capitulo audiatur. 44 Conceditur abbati Speciosae vallis ut in grangia illa de qua Capitulum generale toties est pulsatum, quingentas oves cum agnis usque ad festum sancti Andreae habeat et ex tunc, agni ad pasturas alias emittantur, quingentis ovibus in loco remanentibus usquequaque. 45 Depositum de Oratorio eis qui deposuerant sufficienti cautione resignatur. 46 Petitio Eudonis de Ponte, de abbatia construenda differtur ad praesens. 47 Petitio pro cruce signatis revocandis ad domos proprias nullatenus exauditur. 48 Petitio regis Walliae pro abbatia construenda, committitur abbatibus de Margan et de Biduals, ut inquirant sollicite quibus sufficientiis intendat idem rex construere abbatiam, et quod invenerint, renuntient Capitulo subsequenti. 49 Querimonia quae vertitur inter abbatem de Dora et mercatorem hominem domini Willermi de Braosa, committitur abbatibus de Margan et de Quinquesude, compositione vel iudicio terminanda. 50 De converso Tutae vallis qui fratrem suum casu miserabili interfecit, et se spontanea voluntate inclusit, committitur domino Cistercii, ut circa eum, si viderit expedire habeat dispensare. 51 Abbas de Stafarda quoniam patri suo inobediens noscitur extitisse, de non emittendo monacho, et qui quosdam monachos et conversos ad se missos, non retinuit, sed dimisit, tribus diebus in domo sua sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et eidem poenae apud Civitatulam quam offendit pluries subiaceat. Monachus autem qui dicitur Daniel apud Civitatulam mittatur et non equitet, et ad propriam domum non redeat nisi per licentiam generalis Capituli. 52 Item novitii in refectorio comedentes, dicente lectore *Tu autem*, egrediantur et eant in cellam suam ibi gratias suas persolventes.
1  Auditum a generali Capitulo quod abbatiae sint in Ordine quae pro defectu et paucitate personarum, scandalum grave generant, et plus destruunt quam aedificant Ordinis sanctitatem. 2 Ideoque consultum est et indultum quod abbatiae quae minus habent a duodecim monachis vel expirent penitus et redigantur in grangias, vel si forte sic abundant in possessionibus ut conventum habere possint et debeant, de iis provideat pater abbas, vel usque ad generale Capitulum convenientem numerum habeant, nisi forte conventus dispersus fuerit propter incommodum paupertatis. 3 Conventus qui emissus est ab abbate de Wolborne sine consensu generalis Capituli, absque omni retractatione usque ad festum sancti Andreae revocetur, et abbas sic creatus cum conventu revertatur ad domum propriam, in ordine suae conversionis tanquam monachus collocandus, et quicumque de cetero tale quid praesumpserit, tam ille qui creaverit quam ille qui permiserit se sic creari, absque omni retractatione deponantur, numquam amplius in abbates nisi per generale Capitulum promovendi. 4 Abbates Lombardiae qui morantur citra montem Bardonis, singulis annis interesse procurent Capitulo generali. Abbates de Columba et de Casa nova hoc eis denuntient. 5 De leprosis pro quibus petitur ut permittantur habitare prope domos Ordinis, omnino ne fiat interdicitur, ne occasione eorum qui ad praesens videntur aliquid conferre quibusdam monasteriis, quamlibet trahatur in consequentiam, ut passim leprosi veniant in totius Ordinis detrimentum et gravamen. 6 Abbates qui sunt citra nemus Poloniae et Bohemiae, et fluvium Albiam, et etiam citra Danubium, singulis annis veniant ad Capitulum. 7 Abbates de Egena, et ceteri qui cum duobus equis et sine converso venerunt ad Capitulum, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et de cetero tale quid tam ipse quam ceteri non praesumant ne pro excessu consimili poena puniantur ; nihilominus in sequenti generali Capitulo veniam petituri. 8 De libello definitionum praeceptum est a generali Capitulo ut ab omnibus quam citius potuerunt, habeatur, ut nullus abbatum de cetero de ignorantia se excuset. 9 Abbati de Valle-Sancti-Lamberti qui campanam nimis simpliciter benedixit, licet de rigore Ordinis deponi mereretur, parcitur in praesenti. Verum ne omnino inulta remaneat tam inaudita simplicitas, extra stallum abbatis quadraginta diebus maneat, sex diebus eorum in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et de cetero tale quid a nemine praesumatur. 10 De abbate de Stella qui regi Sarraceno litteras direxisse et pergamenum vacuum cum sigillo monacho cui credendum non fuerat dicitur credidisse, committitur abbatibus de Landesio et de Barzeleio qui veritate diligenter inquisita, quod invenerint renuntient Capitulo generali, et abbates provideant sibi in posterum, ne litteras quarum tenorem non viderint vel audierint, non permittant aliquando sigillari. Sed si quis monachum illum qui litteras ad Sarracenum detulit, ubicumque invenerit, cucullam ei auferat in ultionem suae fraudis. 11 Altare quod constructum est in grangia de Buxeria destuatur, sed et omnia altaria quae constructa sunt in grangiis, abbatiarum, ex quo conversae fuerint ad Ordinem nostrum usque ad Purificationem beatae Virginis similiter diruantur. Sin autem abbas loci illius, prior et cellerarii omni quarta et sexta feria sint in pane et aqua, et conversi qui morantur in grangiis quibus altaria erunt, hanc ipsam poenam patiantur. In nullis etiam grangiis divina celebrentur, nisi a Capitulo generali fuerit indultum. Ubi hoc transgressum fuerit, abbas loci illius, prior et cellerarii, omni quarta et sexta feria sint in pane et aqua, et qui celebraverit ibi, usque ad nutum Capituli generalis non celebret. Et ut istud caveatur, omnia missae necessaria a grangiis illis amoveantur. 12 Abbates qui in via Capituli spoliantur, nihilominus ad Capitulum veniant, et abbates per quos transibunt eis charitative subveniant. 13 De subdiacono Vallis clarae qui pro infirmitate capitis ad collegium conversorum translatus est, et de consimilibus, praecipitur ut cum scapulari saltem, et caractere coronae, seorsum secundum dispositionem abbatis conversetur. 14 De truncis seu gazophilaciis qui indecentis quaestus causa in abbatiarum ingressibus apponuntur, praecipitur ut infra triduum ex quo abbates domos suas intraverint, amoveantur. Insuper confreriae et quaestorum sive praedicatorum *collectae* omnibus modis inhibentur. De cetero si in aliqua domo simile quid contigerit, abbas et officiales, sex diebus sint in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et conventum uno die sit in pane et aqua. Ipsaque pecunia quae de cetero sic collecta fuerit, ad Capitulum deferatur. 15 In officio sancti Barnabae lectiones ex commentario beati Augustini : *Ait Dominus discipulis suis : Hoc est praeceptum meum…* Evangelium : *Hoc est praeceptum meum…*, cum homelia beati Gregorii : *Cum cuncta sacra eloquia…* In officio missae, si tempore Resurrectionis evenerit : secundum Alleluia : *Non vos me elegistis* ; Evangelium : *Hoc est praeceptum meum…* 16 Polonii et Hungarii altaria non ornent sericis, nec cum casulis celebrent olosericis, sed tam ipsi quam ceteri sententiam scriptam teneant, et transgressores poenam super hoc datam sustineant, videlicet ut qui cum talibus celebraverint, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Quam poenam sacrista qui tale ornamentum scienter ministraverit, patiatur. Qui autem non habent humiles casulas et communes, usque ad Pascha provideant sibi ut habeant. 17 In domibus Ordinis nostri nullus constituatur prior, subprior, nec cellerarius, nec confessiones recipiat, qui non sit professus in domo illa, nisi de consensu generalis Capituli. 18 Abbas de Waverleia qui domum de Gerodona non visitavit, tribus diebus sit in pane et aqua. Abbas de Brueria hoc ei denuntiet. 19 Excessus monachorum Sancti-Ioannis de Toroquen, committitur abbati Claraevallis qui tantam praesumptionem ita corrigat ut contra abbates suos ceteri ad simile timeant attentare ; et super hoc regi de Portu Galliae a Capitulo scribatur. Quod autem super hoc factum fuerit, Capitulo nuntietur. 20 De abbate de Candelio qui conspiratorem, ut dicitur, promovit in abbatem, committitur abbatibus de Bella pertica et de Borbonia ut diligenter istud inquirant et si conspiratorem eum aliquando fuisse invenerint, absque retractatione deponant ; et si praeterea abbas hoc scienter fecisse fuerit comprobatus, poena simili puniatur. Quod autem super hoc factum fuerit, sequenti Capitulo nuntietur. 21 Abbates de Anglia et de Hybernia transmarini in via Capituli citra mare equos summarios non adducant, et contenti sint tribus equis et duobus pueris. Transgressores omni quarta et sexta feria in eundo et redeundo tam abbas quam conversus sint in pane et aqua. 22 Abbas et conventus qui de domo Scarleiae praeter assensum generalis Capituli, et contra prohibitionem patris ad construendam abbatiam in Hibernia missus est, licet de rigore disciplinae deberet revocari ; pro periculo tamen maris interiacentis et reverentia fundatoris, et pro evitandis damnis quae inde possent emergere eis parcimus in praesens ; sed abbas de Scarleia qui praeter assensum, imo contra instituta Capituli illuc conventum destinavit, deponitur in instanti ; prior et ceteri officiales quorum consilio factum est usque ad sequens Capitulum omni sexta feria sint in pane et aqua, nisi pro aliqua praecipua sollemnitate vel gravi infirmitate circa ipsos in aliquo dispensetur. Quod committitur abbatibus de Guardona et de Brueria. 23 De stola argentea quae est in monasterio de Pelis dicitur ut quoties quis cum ea celebraverit, toties tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Similiter sacrista qui eam ministraverit celebranti, uno erit in pane et aqua. 24 Abbas Balernae qui novitium infra duos menses receptum, adduxit ad Capitulum cum plures conversos haberet, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 25 Abbates de Margan et de Quinquesades qui renuntiare neglexerunt quod eis iniunctum fuerat a generali Capitulo super querela quae erat inter abbatem de Dora et mercatorem, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 26 De abbate de Cicador in Hungaria qui non venit ad Capitulum cum venire deberet, impeditus et retentus a fratribus domus suae, ut dicitur, committitur abbatibus de Bocan et Sancti Gothardi qui accedant ad locum et re diligenter inquisita qui magis culpabiles in hoc facto reperti fuerint, conspiratorum sententia feriantur. 27 Abbas autem quia domum de Egris quae ei commissa fuerat visitanda minime visitavit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; nihilominus super hoc in sequenti Capitulo veniam petiturus. Abbas de Pelys hoc ei denuntiet. 28 Abbates Sancti-Stephani de Bosco et de Thoracio qui multis iam retro annis non venerunt ad Capitulum cum venire deberent, extra stallum abbatis maneant, et omni sexta feria sint in pane et aqua, donec Cistercio se repraesentent, et omni occasione proposita ad sequens Capitulum generale veniant inde veniam petituri ; alioquin sine retractatione se noverint deponendos. Abbas Casemarii hoc eis denuntiet. 29 Abbas de Hersehuse qui filiam suam de Bretelai minime visitavit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbas de Wolterode hoc ei denuntiet. 30 Frater Henricus quondam subprior Morimundi qui se male habuit in visitatione de Dora emittatur de domo propria, sine assensu Capituli generalis minime revocandus. 31 Abbates de Melone et de Armentariis qui excessum monachorum de Fenalia, qui abbati suo praeparanti se ad Capitulum generale equitaturam et expensas abstulerunt, corrigere debuerunt et minime correxerunt, sex *diebus* sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Prior, subprior et cellerarius qui in domo illa tunc praeerant, nihilominus pedites veniant Cistercium usque ad *Pentecosten,* ad nutum domini Cistercii puniendi. Abbas de Thorac hoc eis denuntiet. 32 De abbate de Francha valle de quo dicitur quod sit nimius in expensis, et apud Firmitatem in infirmitorio iturus viam suam aestivo tempore praesumpsit ante tertiam contra regularem consuetudinem manducare et multa alia quae de eo audita sunt, committitur abbatibus de Bonavalle et de Vallemagna, qui diligenter inquirentes de omnibus quae invenerint renuntient Capitulo generali. Ipse autem abbas pro excessu inordinati prandii, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 33 Abbas de Columba qui iuniorem quam decuerit creavit in abbatem, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbati autem creato quia bonae spei est iuvenis, et boni testimonii parcitur in praesenti. 34 Excessus conversorum de Challose, committitur abbatibus de Prulliaco et de Ioiaco qui rem diligenter inquirant et cum digna animadversione puniantur qui reperti fuerint culpabiles in hoc facto, ut discant ceteri non solum non offendere venientes ad Capitulum, sed etiam honorare. 35 Monachi qui de Hungaria morantur iuxta Strigonium in ecclesia Beatae-Mariae-de-Campis amoveantur. Si de cetero postquam eis sententia innotuerit ubi manserint, quamdiu ibi fuerint, sint in pane et aqua. Abbas et prior omni sexta feria sint in pane et aqua. 36 De abbatia construenda a domino Cantuariensi, committitur abbatibus de Longo villari et de Fontanis, ut ad locum accedentes diligenter considerent utrum idoneus sit Ordini et secundum Ordinis instituta possit ibi abbatia creari. 37 Negotium abbatum de Flaran et de Porteglon committitur patri abbati ut assument secum abbates de Grandi-sylva et de Bellapertica accedant ad loca illa et cum plenaria Capituli potestate tantum de mobilibus et de fundis earumdem abbatiarum vendi faciant quod debita si possit fieri persolvantur. 38 Controversiae quae vertuntur inter abbates de Bellobeco et Fulcardimontis, et inter abbatem de Briostel et de Bellobeco abbatibus de Savigneio et de Balanciis committuntur auctoritate Capituli generalis terminandae. 39 Querela abbatum de Sancto Andrea et de Ripa alta committitur abbatibus de Caravalle, de Columba et de Coronato infra generale Capitulum terminanda, ita sane ne ulterius ad audientiam generalis Capituli referatur. Abbas de Columba hoc procuret exequendum, ita quod si tres interesse non potuerint, duo nihilominus exequantur. 40 De imaginibus Loci regii penitus amovendis committitur abbati de Curia Dei, qui accedens ad locum diligenter provideat curiositates imaginum quas constat fieri contra statutum Ordinis amoveri penitus usque ad Natale Domini. Abbates de Pulliaco et de Sancto Portu conveniant super hoc dominum Parisiensem, ad cuius instantiam hac factae sunt imagines et picturae, ut hoc cum factum fuerit sustineat patienter quia hoc ipsum sustinere non potest in patientia Capitulum generale. 41 De prandio de malrepast quod ab antiquo statutum est teneatur. 42 De personis minus idoneis quibus ad mandatum domini Papae supra modum domus Ordinis praegravantur, committitur abbati de Casamarii, et nonno Nicholao, domini Papae capellano, qui procurent diligenter prout melius viderint expedire, ut dominus papa in huiusmodi parcat Ordini, vel si forte ei scribere placuerit ; sic mandatum eius temperetur, ut salva sit in omnibus recipiendis Ordinis disciplina nec executores dentur per quos personae inutiles recipi compellantur. 43 Petitio domini Willermi de Brabox de abbatia construenda in Wallia, et de abbatia quae Portus apostolorum dicitur in Boemia, committitur domino Cistercii, qui loca considerari faciat, si sufficiant et conveniant ad monasteria construenda, et ipse procuret conventum mittere usque ad generale Capitulum, si tamen ipsum viderit expedire. 44 Petitio domini Olomocensi episcopi de abbatia construenda, committitur abbatibus de Evra et de Pomo qui si viderint quod sufficienter constructae sint officinae et omnia iam parata ad conventum recipiendum, liceat abbati Placensi mittere conventum. 45 Petitio de abbatia facienda iuxta Venetiam iterum committitur abbatibus de Caravalle et de Casa nova qui quod inde sibi visum fuerit, diligenter studeant ad sequens generale Capitulum nuntiare. 46 Petitio domini Traiectensis de incorporanda Ordini abbatia usque ad sequens generale Capitulum differtur. 47 Petitio de festo Sancti Saturnini faciendo non conceditur. 48 Abbatibus Ursicampi et de Walcellis et de Claustro, et de Alba ripa conceditur ut liceat eis ad Curiam mittere pro magnis et gravibus negotiis domorum suarum. 49 Abbatia pro qua supplicavit Capitulo generali dominus Iohellus remaneat in loco quo iam fundata est, nec eam transferri liceat si translatam excedere contingat terminos quos ob pacis custodiam inter abbatias Ordo constituit, nec etiam in finibus abbatiae Savigniaci sine consensu ipsius et licentia collocetur. 50 De controversia quae vertitur inter abbates de Valle Salutis et de Parcolude dicitur ut qui tenet et plusquam quinquaginta annis tenuit, teneat auctoritate Capituli generalis.
1 De iis qui castra seu villas possident, commutent si possint ; quod si tam necessariae sunt possessiones ut non possent omnino sine damno aut periculo domorum alienari, caveant possessores ne ullo iudicio sanguinis se intermisceant. Transgressor, si abbas fuerit, deponatur ; si monachus vel conversus a domo propria eliminetur, non reversurus nisi per generale Capitulum. 2 Prohibetur ut nullus creditori alicui seu mercatori in aliis domibus nostri Ordinis pro reddenda sive recipienda pecunia, audeat terminum assignare. Transgressor tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 3 De mittendis personis Ordinis nostri in Graeciam, sicut sententia de mittendis ad Curiam ita de istis teneatur. 4 Sententia quae Capitulo praeterito data fuit super officialibus qui professi esse iubentur domorum illarum in quibus sunt, omnimodis teneatur. 5 Nulli omnino liceat emere aut acquirere nisi forte quid detur in puram eleemosynam, vel tantum de possessione minus utili quis vendiderit unde possit utilior sine additamente aliquo comparari nec sumptuose aedificare praesumat quis nisi de super abundanti vel de eleemosyna ad hoc data, aliter nulli liceat nisi de consensu et de licentia Capituli generalis. Abbas transgressor huius sententiae sine ulla retractatione, vel personarum acceptione, deponatur. Et quicumque suum praebuerit assensum vel consilium, a domo propria emittatur non reversurus nisi per generale Capitulum. Nec hoc anno recipiantur persona in Ordine, nisi quae repelli non possit sine gravi scandalo, et si hoc fiat abbas de consilio patris abbatis faciat, vel vicinorum abbatum si pater abbas defuerit, nihilominus in sequenti Capitulo veniam petiturus. Nec possessio quae haberi non potest nisi contra Ordinis instituta sicut est de furnis et de molendinis et huiusmodi, recipiatur ulterius, sed et habita si convenienter et sine gravi damno possit fieri, commutetur vel vendatur, nec recipiatur alicuius abbatis professio, nec deponatur aliquis nisi in Capitulo Ordinis nostri, nec aliquis venientium ad generale Capitulum, qui priusquam iter arripuerint de cessione sua patri abbati mentionem non fecerint, sed accedant ad Capitulum ad arbitrium Capituli iudicandi. 6 Abbates qui singulis annis non tenentur venire ad Capitulum, si usque ad unam de quatuor primis abbatiis venerint, et ibi infirmi remanserint, vel infra postquam meliorati fuerint, Cistercio se repraesentent, et sic eis indulgetur de misericordia, ut sequenti anno ad Capitulum venire minime teneantur. 7 Altaria grangiarum non consecrata destruantur, consecrata, remaneant ; ita quod in nullis divina celebrentur, nisi a generali Capitulo fuerit indultum ; et deinceps nulla alia construantur. Ubi autem hoc transgressum fuerit, abbas loci illius, prior et subprior et cellerarii omni quarta et sexta feria sint in pane et aqua ; et qui ibi celebraverit non celebret usque ad nutum Capituli generalis et ut istud cautius teneatur, omnia missis necessaria ab illis grangiis amoveantur. 8 Abbas de Hyrdehuse qui hoc anno numerum duodecim monachorum non apposuit in filia sua, cum hoc de mandato Capituli generalis facere debuisset, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua et usque ad Natale Domini compleat quod hactenus non implevit ; alioquin veniam petat in sequenti generali Capitulo, gravius super hoc, si contempserit, puniendus. Hoc ipsum abbas Sancti-Sulpitii faciat qui culpa simili noscitur deliquisse. 9 Abbas de Porta qui leprosum recepit contra mandatum generalis Capituli, usque ad Natale Domini sic receptum proiiciat, veniam super hoc in sequenti Capitulo petiturus. Abbas de Walquerede hoc ei denuntiet. 10 Abbas de Pontiniaco qui contra formam Ordinis reginam Franciae cum aliis eiusdem sexus non paucis numero in suum monasterium introduxit ad audiendum sermonem in Capitulo, ad processionem in claustro, ad reficiendum etiam, et duabus noctibus pernoctandum in infirmitorio, sumpta occasione quod ex rescripto domini Papae, et de permissione Domini Cisterciensis eidem Reginae patebat aditus illius monasterii cum eo usque procedendum, nec dominus Papa, nec abbas Cistercii indulserint, sed nec etiam tale quid cogitaverint, et quia tam enorme factum sustinuit in totius Ordinis Cisterciensis iniuriam, licet absque omni retractatione depositionem mereretur in instanti, tamen ad petitionem domini Remensis cui negare nec volumus nec debemus, et aliorum episcoporum, ei parcitur in hac parte. Verum ne omnino impunita remaneat tanta praesumptio extra stallum abbatis maneat usque ad Pascha, et non celebret nisis de necessitate sui officii, et sex diebus sint in levi culpa, tribus in Cistercio, tribus in Pontiniaco, uno eorum in pane et aqua, hinc et inde. Et hoc ipsum provideat ut pavimentum suae ecclesiae quod et levitatem redolet et paupertatem sancti Cisterciensis Ordinis nutricem, superfluitate sua et curiosa varietate quodammodo detestatur, vel omnino amoveat, vel sic faciat emendari, ut neminem deinceps super hoc scandalizet. 11 Abbates de Alnis, de Casai et de Valle-Sancti-Petri qui hoc anno non venerunt ad Capitulum, latam in Capitulo generali sententiam sustineant. Patres abbates hoc eis denuntient. 12 Abbas de Borbona qui contra mandatum Capituli generalis, leprosum praesumpsit recipere, quadraginta diebus extra stallum abbatis maneat, sex diebus in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua et de leproso committitur domino Cistercii qui quod in hoc viderit emendandum, corrigat et emendet, et quia cessio et institutio abbatis de Bonis fontibus minus caute ad suggestionem dicti abbatis de Borbona facta est, totum committitur abbati Morimundi, qui secundum quod discretioni eius visum fuerit, ordinet et disponat. 13 Abbas Altae ripae qui terram suam, contra formam Ordinis, ad modiationem dare voluit, et monachus suos non corripuit, eo quod irreverenter loqui praesumpserunt domino Lingonensi tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et monachi pro excessu suo similiter puniantur. 14 De converso de Net qui coria quae vendiderat converso de Quinci, contra ius alii vendidit, ut plus reciperet, et correctus quod malefecerat, et quod hoc vindicandum esset a Capitulo derisit correctorem, parvipendens quod ei dixerat, usque ad Pentecosten pedes Cistercio se praesentet, ad arbitrium domini Cistercii puniendus. Abbas de Net provideat ut mittatur. 15 Abbas Vallis-Sanctae-Mariae qui contra formam Ordinis et instituta Capituli generalis comitem in oratorio tumulare praesumpsit, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus extra stallum abbatis maneat, et qui consilium dederunt, singuli tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; et quicumque tale quod praesumpserit, absque retractatione deponatur. Prior, subprior et cellerarius quorum consilio vel auctoritate id factum fuerit, emittantur ad domum aliam non nisi per Capitulum generale reversuri. 16 De hospitali de Sturceborne et capella in hospitali statutum est, ut in capella non celebretur ulterius, et introitus ad capellam a foris obstruatur, nec ibidem ulterius pauperes hospitentur, sed in hospitio quod ad usus talium ab antiquo est institutum. 17 De abbate de Bergis de quo dicitur quod in grangiis eius carnes passim ministrantur mercenariis et hospitibus, committitur abbati Morimundi, qui accedens ad abbatiam consideret si ita sit sicut dicitur, et si ita invenerit, digne id faciat emendari. Hoc idem patres abbates in filiabus suis considerent, et digne similiter faciant emendari. 18 Abbas et conventus Maceriarum qui in praeiudicium Cisterciensis monasterii virum bonae memoriae Alexandrum, cum esset filius ducis Burgundiae et fundatoris Cistercii, ad sepulturam praesumpsit recipere, et priore Cistercii et quibusdam suis fratribus contradicentibus, auctoritate Capituli generalis, praecipitur humatum *corpus* in praesenti restituere Cistercio et sepulturae patrum suorum fundatorum. Quod si contigerit retineri, divina ibidem minime celebrentur. Et ne tale quid praesumatur in posterum, statutum est et firmatum a Capitulo ne fundatores seu haeredes fundatorum ad sepulturam aliquam recipiantur ulterius, nisi de consensu et licentia eorum quorum eos esse constiterit fundatores. 19 Abbas Loci Dei qui minus caute et minus ordinate cessit in Divione, restituitur ; restitutus Cistercium veniat, Domino Cistercii super iis quae ei obiecta fuerint responsurus. Abbati autem de Fulcardimonte qui ei cessionem recepit indebite, parcitur in praesenti. 20 Abbas de Coronato qui sciens et prudens communicavit excommunicato, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 21 Abbas de Fonte Ioannis qui molendinum contra Ordinis instituta fecit construi, et vinum prope abbatiam ad brocam vendi sustinuit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Et ut caveatur in posterum ne vinum vendatur ad brocam in morem saecularium, diffinitum est in Capitulo et sententia temperatur de vino vendendo ad brocam, ut tantum in villis, et nisi per saecularem personam vendatur. 22 Abbas de Miratorio qui in visitatione Sancti-Andreae minus mature sicut dicitur, et sicut ipse ex parte confessus est, et etiam minus reverenter, immo et leviter, coram Domino Remensi et Definitoribus locutus est, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 23 De puerulo monacho de Bella Valle, et de domo cuiusdam mulieris nimis vicinae Bellae Vallis, committitur abbati Morimundi qui ad locum accedat, et re diligenter inquisita, faciat super his quod digne iudicaverit faciendum. 24 Abbas de Ioiaco qui nimis simpliciter professionem recepit abbatis de Persenia, non consulto Domino Cistercii, viginti diebus maneat extra stallum abbatis, et tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 25 Abbas Cariloci qui episcopos, archiepiscopos et abbates suscepit in infirmitorio monachorum, et per cuius negligentiam leprosus in extremis sine unctione, cum eam requisisset decessit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et 40 diebus extra stallum abbatis maneat, nec ultra fiat in Ordine, ut in infirmitoriis hospitentur saeculares. 26 Abbatibus de Frisia qui pueros infra annos quindecim ad discendum in claustris receperunt, licet de rigore Ordinis deponi mererentur, quia forte nondum ad eos pervenit diffinitio, parcitur in praesenti ; sed ne remaneat impunitum quod factum est sex diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et 40 diebus extra stallum abbatis maneant, et pueros si ita voluerint, faciant in villis vel oppidis erudiri. De cetero qui non observaverint quod diffinitum est, deponantur. 27 De abbate de Insula qui creditur puerulum infra annos recepisse, et fideiussisse pro saeculari, de quo dicuntur et alia, committitur Domino Morimundi qui digne et secundum Ordinis formam corrigat quod invenerit corrigendum. 28 De abbate Fontis Willermi qui ad matrem vocatus a filia, receptis iam quorumdam monachorum professionibus sine revocatione et sine electione reversus est ad filiam, et qui mulierem recepit ad conversionem, relicto marito, committitur abbatibus de Dalone et de Grandi Silva, qui quod invenerint, sequenti Capitulo studeant nuntiare. 29 Abbas de Sala qui ad praeceptum patris abbatis venire ad Cistercium contempsit, cum per tres nuntios vocatus fuisset, usque ad Natale Domini Cistercium veniat, ad arbitrium Domini Cistercii satisfacturus. Abbas de Staffarda hoc ei denunciet, de ipsa quoque abbatia provideat abbas de Firmitate utrum stare possit nec ne, et iuxta Instituta Capituli generalis numerum 12 monachorum sustinere valeat et quod inventum fuerit, sequenti Capitulo nunciet. 30 Abbas de Charreria qui in filia sua per annum non sustinuit abbatem, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 31 Abbates S. Stephani de Bosco et de Choratio quibus, anno praeterito, per abbatem Casemarii debuit nuntiari ut praesenti Capitulo sese praesentarent, cum in praecedenti Capitulo venire debuissent et non venerunt nec etiam in praesenti secundum datam tunc sententiam, deponantur in instanti. Abbas de Domo Dei qui ad curiam profectus est, per abbatem Fossae Novae, hoc eis faciat nuntiari. 32 Prior, subprior et cellerarius de Ferraria, qui vocati venire contempserunt, usque ad Purificationem B.M. Virginis Cistercium veniant pro contumacia puniendi. Si autem venire contempserint, de Ordine tanquam rebelles et contumaces expellantur. 33 Abbas Grandis Silvae qui ante primam comedit, et postea iter arripiens obsequiis defuncti abbatis non interfuit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Similiter patiantur qui apud Gardum obsequiis defuncti conversi defuerunt. Abbates etiam qui apud Quintiacum ante sepulturam mortui recesserunt : tres missas pro ipso mortuo dicant. 34 Abbas de Pulliaco qui contra formam Ordinis et instituta concessit comitissae Campaniae missam singulis diebus, 40 diebus extra stallum sit et sex diebus in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Quam poenam patiatur abbas de Saaleres qui simili culpa tenetur, et quod male promissum est irritum fiat. 35 Abbas de Falera qui occasione spoliationis ad Capitulum non venit, usque ad Natale Domini Cistercio se praesentet, et si non venerit, secundum latam super hoc sententiam extra stallum abbatis sit, et omni sexta feria sit in pane et aqua. Abbas Sancti-Sulpicii hoc ei nuntiet. 36 In ecclesia de Wades a monachis divina non celebrentur, nec mortui per monachos sepulturae tradantur. Transgressor tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et in capitulo coram omnibus verberetur, quoties transgressus fuerit. 37 Monachus de Roseriis qui sine licentia perrexit ad Curiam, sicut sententia de talibus data est, a domo propria emittatur non reversurus nisi per Capitulum generale. Abbas qui non correxit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 38 Abbas et officiales de Maceriis quorum assensu carnes saecularibus, extra infirmitorium, ministratae sunt contra sententiam super hoc latam, uno die sint in pane et aqua. 39 Conversus qui cum episcopo Claromontensi, sine assensu et voluntate abbatis est, nisi ad iussionem sui abbatis domui suae se praesentaverit, ita ut ad arbitrium eius satisfaciat, pro excommunicato et fugitivo habeatur. 40 Abbas de Sancto-Godardo qui conversos de Monasterio in Argonia, qui contra voluntatem et assensum proprii abbatis retinuit, usque ad Pascha eos remittat ad propriam domum ; et si non miserit, ab illa die non celebret, nihilominus super hoc in Capitulo veniam petiturus. 41 Abbas Rigniaci qui contra formam Ordinis et consuetudinem, episcopum Antissiodorensem in infirmitorio recepit, cum alibi quo posset recipi convenienter haberet, sex diebus sit in levi culpa, tribus apud Cistercium, et tribus apud Claramvallem. 42 Abbas Boni Montis qui carnes episcopo proprio intra abbatiam ministravit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 43 Abbas de Sancto-Petro Aquilarum cuius cessio ab abbate Claraevallis contra formam Ordinis et absente patre abbate recepta est, restituitur ; quia tamen de insufficientia et quibusdam aliis notatur, committitur Domino Cistercii. Abbas autem Claraevallis qui resignationem eiusdem abbatis contra formam Ordinis suscepit, et monachum de Gratia Dei ad ianuam eiici fecit, tribus diebus sit in levi culpa, et 40 diebus extra stallum suum. 44 Macario militi decem carinae remittantur et supplicatur episcopis praesentibus ut aliqua ei uper hoc misericordia impendatur. 45 De commissionibus et litteris pro inutilibus personis suscipiendis Domino Nicholao scribatur. 46 Domino Cistercii committitur ut Domino Papae scribat super professionibus abbatum et privilegiis observandis. 47 Querela archidiaconi Trevirensis contra abbatem Villariensem committitur abbatibus de Claustro et de Alta Silva, qui quod definitum super hoc fuerit Capitulo sequenti renuntient. 48 Petitio regis Ungariae de abbatia construenda committitur abbatibus de Sancta-Cruce et de Hegris qui quod invenerint, sequenti Capitulo renuntient. 49 Petitio Spirensis episcopi de abbatia construenda, committitur Domino Cistercii. 50 Petitio ducis Austriae de abbatia construenda committitur abbatibus de Salem, et de Victoria, qui quod invenerint, sequenti Capitulo renuntient. 51 Petitio episcopi Patraporne, de abbatia construenda committitur abbatibus de Irsendehuse, et de Volrederode qui ad locum accedentes diligenter inquirant si Ordini aptus est, et in possessionibus sufficientiam habeat, et quod inventum fuerit sequenti Capitulo renuntient. 52 Petitio fratrum de Salva Terra committitur abbati Morimundi ita tamen ut cum gratia et benedictione summi Pontificis fiat. 53 Petitio Marchionis de construendis abbatiis, differtur usque ad sequens Capitulum. 54 Querela abbatum de Margan et de Neth committitur abbatibus de Fontanis et de Bilduars et de Fordens auctoritate Capituli terminanda. Quod si tres non consenserint, quidquid a duobus super hoc definitum fuerit teneatur. Eisdem committitur querela quae vertitur inter abbates de Neth et de Strafluns et quod de utraque factum fuerit Capitulo sequenti denuntient. 55 Petitio abbatis de Valburne pro reducendo conventu ad locum de Medeham committitur abbatibus de Forda et de Boxeleia et de Bello Loco qui ad locum accedentes diligenter inquirant si locus ille Ordini sit idoneus et sufficientiam habeat in possessionibus, et quod invenerint sequenti Capitulo renuntient. 56 Petitio de abbatia construenda in Sardinia committitur abbati Claraevallis. 57 Querela abbatis de Chiminum et Trium-Fontium committitur abbatibus Claraevallis et de Crista auctoritate Capituli terminanda, et quod factum fuerit Capitulo sequenti nuntient. 58 De priore et cellerario Sancti-Anastasii quibus imponitur quod eorum assensu quidam exoculatus fuerit, committitur abbatibus Casamarii et Fossa Nova, ut diligenter istud inquirant, et si verum invenerint a domo propria eos emittant non reversuros nec celebraturos nisi per Capitulum generale. 59 De abbate de Karreia, in cuius domo comitissa quaedam cum aliis mulieribus continuis sex noctibus pernoctavit, committitur abbati de Saviniaco ut tantum et tam periculosum excessum digne corrigat, et qualiter correctum fuerit, Capitulo sequenti renuntiet. 60 De conversis de Escharlis qui avenae paleam miscuerunt, committitur abbatibus de Fonteneto et de Fonte Joannis qui hoc districte iudicent, et qualiter correctum fuerit Capitulo sequenti renuntient. 61 Querela super abbatiis de Bullione et de Monte-Sanctae-Mariae committitur abbati Claraevallis. 62 Petitio abbatum de Lombardia et de Alemannia interim non exauditur. Poterunt autem super hoc in futuro Capitulo misericordiam et veniam postulare. 63 Concessum est de nonno Nicholao quondam abbate de Stanlée ut eum in domo alia, si ibi vocatus fuerit, liceat promovere. 64 Conceditur abbati Morimundi monachum quondam subpriorem ad domum propriam revocare. 65 Petitio Venetorum de abbatia construenda pro ipsorum devotione benigne audita est a Capitulo, sed ad praesens minime est exaudita, donec conventi iterum qui inter eos devoti sunt, ad Ordinem si forte vellent addere ad ea quae data sunt, in tantum ut possessio illius abbatiae sufficeret ad minus ad numerum 24 personarum in monachis et conversis, addita etiam cum eis familia competenti. Abbas de Sana Valle hoc eis denuntiet, qui quod invenerit sequenti Capitulo studeat nuntiare. 66 Episcopus Ordinis nostri qui minus ordinate se habuerit, admoneatur et rogetur per Dominum Cistercii, auctoritate Capituli generalis, ut sic se habeat in conversatione ne ipsius scandalum Ordini nostro tribuatur. 67 Pecunia quam frater Artaudus monachus Claraevallis recepit a monacho quodam qui in Acharon obiit, referatur ad Capitulum, et de ea fiat sicut a Capitulo fuerit iudicatum. 68 Querela abbatis de Crista contra abbatem de Valle Bona, pro abbatia de Mataplana, committitur Domino Cistercii et quatuor primis abbatibus terminanda in Divione.