0
stringlengths 3
182k
|
---|
sitiebat amore, quadam nocte a partibus magnimontensium
inter densa tenebrarum adueniens, basilicam latenter in-
troiit, communem dominum orationibus pulsans. Quod diuinitus
uiro Dei reuelatum est, citoque ministro imperat, ut conci-
to gradu pergat, tactoque signo sodales excitet, quia
frater communis Sequanus abscondite fores aecclesiae
penetrans, dominum orationibus pulsat. Quod ita esse
citissima est inuentione conpertum, et uenerando fa-
mulo Dei perplurimum ardentissima fratrum caritas, offi-
cium debitum hospitalitatis persoluit. VIIII.
[ligne sautée]
QVANTA QVANQVE SVBLIMIA MIRACVLORVM DOMINI
in sanctis suis redoleant exempla, sinibus aecclesie in orbe terra-
rum diffusae personuit, atque elucubrata luce ueritatis,
fidelibus notum est. Cum eo in tempore segetes annua ma-
turitate confecte, ad precidendum in supradicto coeno-
bio fuissent parate, contio fratrum ad segetem precidendam,
cateruatim properauit. Opusque per totius diei moetas per-
actum, aduentus tetre noctis prohibuit. Cumque omnes ad
coenobium remeassent, imperio seniorum unus efratribus
|
et aetate corporis plenus ad occasum peruenerat nec tamen ab officio pre-
dicationem cessabat quo discipuli salubriter erudirentur. V. Summoque
conamine satagebat ut his disciplinis. Erudirentur R. Christi sacer memento
nostri beate Iohannes petimus ut pro nobis intercedas ad dominum Hiesum
Christum. V. Nos autem populus tuus et oues pascue tue. Petimus R. Candida-
tus senio Iohannes signis pollebat et meritis iamque nasciturus caelo Christo uocante
transfusus est ad gloriam quo auctorem sibi collaudat hominibus ex-
orat. V. Iohannes exceptus ab angelis sydereos coetus cumulauit. Quo IN MATVTINIS LAVDIS
A. Beatus Iohannes Secundino patricio qui pro amisso piaculo
debitam pertulerat cladem opem orabat cuius cuius1 suffragio adeptus est
sanitatem. A. Rusticus quidam beato uiro filium suum exhibiuit cui usus
lingue labiorumque officia negabantur quem pater sanctus diuino pur-
gauit auxilio. A. Nec dissimile fuit illud dum quidam languidus precipi-
tanter raperetur in mortem benedictione sancti iohannis accepta incolumitati
pristine est restitutus. A. Summoque conamine satagebat ut discipuli his im-
buerentur disciplinis in quibus ab ineunte aetate exercitatus ad culmen perfectio-
nis euascerat. A. Nec uero quamquam fatiscentibus artubus predicationis
officio. IN EVANGELIUM A. Omnipotentis Dei famulus Iohannes hodies somno ul-
timo exceptus in morte quieta dormiens transiit cuius gloriosissima
a mundi contagiis purgata angelorum choris suscipitur in eternum.
|
tamen, uix potuit pro sui habitus humilitati cognosci.
Cumque eum intuens, super agnitione eius diutissima fuisset
hesitatione detentus, propius tandem accedens, et non
solum uultum, sed etiam uocis sonum diligenter explorans,
et ad pedes eius concitus proruens. Nonne inquit
hic est uenerabilis Iohannes, qui prelationem honorum
fugiens, ad haec loca peruenit? primum quidem super
hoc stuporem uidentibus summum incussit, post uero
miraculo sunt maiore perculsi, cum eius nomen quod
apud eos magna fuerat opinione compertum, proti-
nus prodidisset. A quo uniuersi fratres prioris igno-
rantie, ueniam postulant, quod uidelicet eum inter
iuniores tanto tempore deputassent. Deinde iam
ut decebat in honore maximo coepit haberi, quia
uerax est ille qui dixit ciuitatem supra montem sta-
tutam non posse abscondi, neque debere poni lucer-
nam sub modio sed supra candelabrum, ut qui ingre-
diuntur domum Dei lumen uideant. LECTIO V
Interea agnitor beati Iohannis ad propria regressus,
|
[no]bio fuissent parate, contio fratrum ad segetem
precidendam, cateruatim properauit. Opusque per
totius diei moetas peractum, aduentus tetre
noctis prohibuit. Cumque omnes ad coenobium reme-
assent, imperio seniorum, unus efratribus Clau-
dius nomine, ad frugem custodiendam remansit.
Qui cum somnum caperet, atque intempesta nocte
euigilans mentis ardorem ad celum tolleret,
iuxta illud, ego enim dormio, et cor meum
uigilat, coepit cogitare ne fessi artus soda-
lium nimio indulgerent sopori, neglectoque
orationis usu, in aurore aduentum consuetum
officii usum differrent. Cumque haec anxio animo
uolueret, uidit subito caelos apertos, et mican-
tem globum totum lustrare mundum. Moxque
dum mirandi facti mens pauefacta pulsaretur
euentu, alifer gallus solitam uocem attollens,
mundo uenturam lucem nuntiauit. Signoque
tacto, omnis contio fratrum adorationem can-
|
ab Octodoro separata, necessitatem committendi
sacrilegii preteriret. Quo in loco ita uastis rupibus
rodani fluminis cursus artatur, ut commeandi
facultate subtracta, constratis pontibus uiam
fieri, itineris necessitas imperaret. Quam in his
undique tamen inminentibus saxis, paruus quidem
tamen, sed amoenus et inriguis fontibus campus in-
cluditur, ubi fessi milites legionis thebee, post
laborem tanti itineris resederant. O quanta re-
uerentia excolendus est sacer locus iste, in quo
tot pro Christo martirum milia, ferro cesaris puniuntur.
[dans la marge gauche, .viii.] Maximianus cesar dum ad sacramenta superius me-
morata cunctos in exercitu suo cogeret, agnouit
pretergressam ut diximus legionem. Subito iracun-
die furore completus, satellites mittit, ut legio-
nem ad sacramentorum suorum sacrilegia reuocarent.
Erat in eadem legione primicerius Mauricius,
et signifer Exsuperius, et Candidus senator,
qui ita commilitonibus suis preerant, ut amore potius
|
prolixitas, et congestarum copia rerum, in incredu-
lorum corde, fastidium faciat generari. Sed ut
opinor, premium habebit a domino preparatum, non qui-
cumque legerit, sed quicumque crediderit. Licet a qui-
busdam non inmerito presumptiosus iudi-
cer, quod audeam adgredi opus quod ut dig-
num est ferre non ualeo, ac tam precelsas uirtutes im-
perito presumam stilo disserere. Sed cum ego pri-
mitus ad scribendum animum adiecissem, apud me
ipse decreui, ut non soloecismos neue erubes-
cerem abiectionem uerborum, tantum ut laudem
eius ac uirtutes quas per eum Christus operatus est, iam
prope senescentes, ab obliuione hominum atque
silentio uindicarem. Et idcirco eas sine am-
bitione propatuli censeo dilatari, quia me quem-
quam non uereor refellere, quicquam scriptitasse men-
dosum. Christum testor, me uera esse dicturum,
et ea de quibus ut confido nemo ambigit locutorum.
Nam si aliquatenus haec absque nostro labore potuis-
sent esse posteris nota, minime hoc michi for-
|
pallescit morte, ut nemini daretur spes ad uitam eum re-
deundi. Tunc explentes ministri, id quod diuinae erat ser-
uitutis peractis more solito horarum officiis, prandere eos
ire fuit. At ille querens, quid acturi erant, se uelle cum
eis pergere fatetur. Delatus autem cum magna ui ad eos, coepit
percontari, quid erant comessuri. Verum illi stupore
repleti, in uertiginem eum cecidisse dolebant. Respon-
dentibus autem pro ratione loci, quid, etenim pro eiusdem congrui-
tate leguminum leboeta ad ignem posita erat, petiit in-
de sibi dari. Hinc continuo coepit epulari, ut nunquam
illi fas fuisset ex alio edere cybo, qui ante infirmitatis
tempus hoc usum minime habuerat. Laetatique omnes causa
facti permoti, in domino erant gratulaturi, qui per beatum
patrem, tanta impertiebat suis. Recessit itaque ad sua,
ceu tunc temporis, nil languoris habuisset. LECTIO V.
* ALIA denuo tempestate predicti paulo ante uiri conmilito
quidam nomine ADALARDVS eadem impulsione coactus,1 quo
omnibus patefieret, ipsum cunctarum uirium esse experte, et poe-
ne in ultimo iam uersantem, ad eundem deuolutus est locum.
|
committitur socio. Sacra interea circumeunt loca,
usque dum ad beatissimum GERMANVM perueniunt autisiode-
rensem episcopum, eius super hoc benignissimum prestolantes auxilium.
Vbi cum diutissime fatigaretur, et acerrima laniatione
torreretur, glorisissimis prefati GERMANI pontificis meri-
tis, malignorum spirituum pars ab ea eximitur, pars occulto
Dei iudicio inibi omittitur. Aliquandiu post ibidem
remorata, cum quadam rursus die predicti antistitis ba-
silicam uellet ingredi, sicut ipsa postmodum sepe re-
tulit, a quodam sene pulcherrimo uirgam manu feren-
te, ne ei domum penetrare liceret, est prohibita, locumque
sancti Iohannis confessoris tornotrensis exquirere est am-
monita. Huius ergo iterum laborem itineris illis su-
bire fuit, quamquam longas adhibuerint moras, igna-
ri uiarum diuersa sanctorum domicilia peragrantes. Quo
dum peruenissent, qui gestus corporis, queue antiqui
hostis uoces ab ea prosilierint, ineffabile est. Nullum
itaque intra ambitum ipsius aecclesie remedium, nullumque uite
desiderium eidem misere fuit, sed sola mortis proclamatio.
|
indagini expositionique nostre subcumbere, et ita nobis ig-
norantiae portas effringens, ac uitiorum uectes exclu-
dentes nos a uera scientia conterens, ad secretorum
archana perducat. VII.1
IGITVR CVM VT DIXIMVS SE PRIMITVS
in deserto tharnoderensi condidisset, paucis adhuc
secum commorantibus, nimiam aque penuriam patiebantur.
Sed inquirentibus fratribus, nuntiatur puteus in eodem esse
loco antiquitus, inmani profunditate constructus,
quem incuria uulgaris et temporum prolixitas, lapidum
obrui permiserat densitate. Vbi etiam, pessimus
serpens basiliscus habitabat. Quod cum beato uiro
fuisset compertum, non tam sue necessitatis obtentu,
quam fratrum quos ibidem congregare cupiebat cura
sollicitus, fidei arma concutiens, ad locum pergit, pal-2
lentibus cunctis, et nichil aliud quam solam beati uiri
mortem expectantibus. Interea3 Iohannes descendens in
puteum, oratione completa, assumptoque4 rastro, primus
terre fossor accessit. Hinc hortatur uniuersos.
Quo omnes adueniunt. Et enim operantibus ipsis, putei
|
pollicitam promissionem. Si quis inquit diligit me,
sermonem meum seruabit. Et pater meus diliget eum,
et ad eum ueniemus et mansionem apud eum faciemus.
LECTIO VIII.
Summi sacerdotis Dei beati Iohannis patris
nostri miracula cudere optimum duximus, sed
quia pre magnitudine sui humanam excedunt
memoriam, singula tangere nequimus. Cui
inter caetera uirtutum insignia, tantam dominus
gratiam contulit, ut usque ad terminum uitae, in ef-
fugandis daemonibus potentissimus appareret.
Qua propter silentio non est tegendum, de
clarissimo uiro Nicasio ferocis ingenii, cui
etiam Aualensis1 oppidi regendae rei publi-
ce fuerat cura comissa. Cuius seruus cum
a daemone obsessus, dolendo cruciaretur
exitu, ad monasterium sancti Iohannis captus ca-
tenatusque adducitur, spe recuperande sa-
lutis. Qui cum fuisset sancti Iohannis obtutibus
|
ci cum Chlodoueo rege post posta republica, milita-
ri manu terminos romanorum irrumpentes, Galliam
inuaserunt. Sicque usque in tempora Theoderici regis
qui filius extitit prefati Chlodouei, et filii eius Theo-
deberti perdurauit. Nam quando sacris artius se man-
cipauit documentis, Gallias sub imperii iure, Iohannes con-
sul regebat. Siquidem cum ad perfectiora Christi miles
animum tenderet, et huc atque illuc, ad sanctorum exem-
pla imitanda spiritu feruenti suae religionis fre-
na laxaret, in deserto quod sub axe lingonico ia-
cet, cum a castro cui Tharnodero nomen est trigin-
ta fere milibus distat, predictis secum pueris comi-
tantibus, nouus se condidit hospes. Ubi primum,
in paruo quidem tugurio, coepit habitare.
Hinc paulo post confluentibus ediuersis partibus
hominum turbis, dux ipse caelestis militie collo-
catur. Iam uero inibi monasterio fidei firmita-
te constructo, regule instituta, patrumque
exempla, quorum ipse extabat imitator, rudi
et nouello ad huc monasterio deesse non patitur.
|
egris, et quorumque uotis solamina beneficio-
rum attribuuntur. Post annos aliquot, ab
episcopo urbis lingonicae cui Betto nomen erat,
prefatum uenerandi Iohannis sepulchrum ab eo loco
in alium cognoscitur denuo esse translatum, non
absque diuinitatis in loco manifestata presentia.
Nam quidam archidiaconus nomine GERARDVS, [dans la marge droite, .iiii.]
cum iuxta illud sepulchrum uidendi causa in-
cautius forte accederet, genuque flexo, manum
super ora sarcofagi # inreuerenter teneret, cooperculum sarcofagi * 1 se paululum erigens, quia
pronum in terra iacebat ualidissime corruit,
digitosque ipsius maxima confractione contriuit,
ita ut omnia ossa digitorum eius minuatim
confringeret. Qui grauissima fracturae ipsius
coepit molestia fatigari, ita, ut ne ad os
quidem adducere, non solum digitos, uerum
etiam brachium ullatenus dolore arcente ua-
leret. Qui cum tota die ad sepulchrum sancti
Iohannis mestus et anxius resideret, subito uir-
|
Quod laboris opus summo conamine, et maxima cum
intentione agentes, quadam die ignoro quinam contigit
casus, ut ad monasterium regressi, secures suas omnes
in operis coepti loco relinquerent. Veniens interea
quidam ex loci ipsius incolis, absentibus fratribus, omnium
secures furti scelere deportauit. Fratres autem
regressi, damni deceptionem, patri nuntiant.
Tum ille. Orationi inquit, lectionique uacate, donec
ego domino adiuuante, damnum commune, ubicumque requiram.
Egressus autem, ad locum pergit. Tum oratione illo suo
more completa, dum in animo uolueret, quur hoc Deus
famulis suis fieri permisisset, uidit eminus rapisiddimo
cursu hominem ad se uenientem, qui hoc scelus admiserat.
Dumque hic accelerat, ille paululum remoratur. Breui
adiunctus, continuo ad pedes eius aduoluitur, et cri-
men quod commiserat confitetur. Et nullam se arripere
protuisse retulit copiam euadendi, nisi damnum seruorum
Dei omnimodis reformaret. Pariterque ueniam precabatur
sceleris, recens admissi. Tum beatus Iohannes miseratione
commotus, non solum ueniam, uerum etiam eulogias cum bene-
|
ipsorum nocte ita ab eo demonum legio disiungitur, ut
omnibus pateret, istius aegerrimi auxilio illum omnis sanctorum
coetus aduocasse, cuius misericordiam nouimus primum eundem
infelicem quesisse. [numéro gratté] LECTIO [numéro gratté] VII.
Quendam etiam conspeximus feminam nomine BERTRVDEM,
ab orbonensium partibus prodeuntem, non modica demonum
uexatione iam fere mensibus quinque, incredibiliter atque
inremediabiliter tortam. Porro elisionis diabolice illius
seminarium fuit, quod tribus quondam potita fratribus, cum esset so-
boles licito procreata conubio, quadam audiret die quodam
accidente casu, quendam ex ipsis tribus fratribus interemptum.
Quo non tam celerrima adiit, quam festina super eum incubuit.
Nimioque ex eo confecta dolore, ut mestitiam cordis ex fratre
liniret, osculari corpus coepit. In cuius amplexu, mox
peruasa est a plenitudine demonum, pluribus in huiuscemodi
amentia diebus persistens, ut opinaretur alterius fuisse in-
firmitatis, quo euidentissimum fieret eam decipere istius
modi astu uelle. Hac autem recognita, relinquitur a ma-
rito, omnibusque propinquis, et uni fratrum suorum, ad deducendum
|
sublimatus, preuentus gratia et misericordia Dei, in preceptis eius inof-
fenso calle gradiens, non solum in caelesti regione prome-
ruit triumphum, sed et in presenti ob aedificationem mul-
torum longeuo mansit tempore. Adeo, ut a tempore Va-
lentiniani caesaris, atque Martiani imperatoris, qui
post Theodosium iuniorem monarchiae dignitatem
obtinuit, usque ad tempora Iustiniani augusti perma-
neret. Quo etiam tempore, franci cum Clodoueo re-
ge, post posita republica, militari manu termi-
nos romanorum irrumpentes, Galliam inuaserunt. Sicque
usque in tempora Theoderici regis, qui filius exti-
tit prefati Clodouei, et filii eius Theodeberti perdurauit.
His itaque omissis, ad ea que coepimus reuertamur.
Vtile namque et ratum (?) fore credimus, si illic articulum
scribendi conuertamus, unde digressi sumus.
EXPLICIT PRAEFATIO.
INCIPIVNT CAPITVLI LIBRI PRIMI.
CAP. I. Apollogeticum epigrammatis
CAP. II. De ortu et conuersatione eius
CAP. III. De introitu eius in heremo, et constructione monasterii
|
mite gradiens, non solum in celesti regione perpe-
tuo ditatus est munere, uerum et in presenti, ob mul-
torum aedificationem, longeuo floruit tempore.
Adeo, ut a tempore Valentiniani cesaris, atque Mar-
tiani imperatoris, qui post Theodosium iunio-
rem monarchiae dignitatem obtinuit, usque
ad tempora Iustiniani augusti permanserit.
Quo etiam tempore, franci cum Chlodoueo rege,
post posita republica, militari manu termi-
nos romanorum irrumpentes, Galliam inuaserunt.
Sicque, usque in tempora Theoderici perdurauit.
Nam quando sacris artius se mancipauit do-
cumentis, Gallias sub imperii iure, Iohannes con-
sul regebat. Siquidem cum ad perfectiora Christi
miles animum tenderet, et huc, atque illuc, ad
sanctorum exempla imitanda, spiritu feruenti
sue religionis frena laxaret, in deserto quod
sub axe lingonico iacet, et a castro cui
Tharnodero nomen est triginta fere milibus.
|
data legionis, remeans ad Maximianum caesarem,
satelles nuntiat. At ille quasi nichil iteratim
fuisset scelus perpetratum, ire propere exercitum
iubet, et circumfundi imperat legionem, nul-
lumque de tanto sanctorum exercitu, precepit relinqui.
Ventum itaque, et circumstetit beatam legionem
turba carnificum. Omnis aetas sine discretione
perimitur, lanianturque beata corpora, et deuo-
tas Deo animas, fideli mortis professione commen-
dant. Operta est terra illic procumbentibus in
morte corporibus iustorum, fluxeruntque pretio-
si sanguinis riui. Que umquam rabies absque bel-
lo tantam humanorum corporum stragem dedit,
que contempsit rem presentium ob spem futuro-
rum? Sic interfecta est illa plane angelica
legio, que ut credimus cum illis angelorum legio-
nibus, iam conlaudant Deum in caelis. Peracta
tandem cede in omnes sanctorum percussori preda di-
uiditur. Namque Maximianus facultatem dede-
|
amico suo immo parenti periclitanti ualetudine huius mor-
bi cuius se nouerat egritudine laborasse, partem illius mu-
neris per quod sanus effectus fuerat, similem sibi efficere
cupiens detulit. Quo et ipse accepto, prosperitati nuper
amisse restituitur. Nam et harum eulogiarum munuscula
sancti Iohannis benedictione sanctificata, crebras super infir-
mantes egere sanitates. VI.
CVMQVE SOLITO PER SALTVM MORE ATHLETARVM
antiquorum oratione, et ieiuniis exerceretur, repperit
quendam pauperem seminudum, necessaria alimenta, fruc-
tusque quos saltus gignere solet, omni studio inuestigare,
ut carnis famen potuisset cibo superare. Illo inqui-
rente quid quereret, illatam miseriam, oris confessione de-
prompsit. At ille. Vtinam te inquit sola carnis fames
urgeret, et non fames uel sitis anime, que omni sine
dape manet cruciaret. Aut certe si ea te pauperi
es de qua dominus pretinens dixis, beati pauperes spiritu quoniam
ipsorum est regnum caelorum, et beati qui esuriunt et siti-
unt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur possideret, nulla
dapum copia indigeres. Sed dabo quodcumque potero
|
modo consilium, ut spe...
rato temporis usu, euaser...
te enutriet. Et arripe...
bonum est, ut habeas unde...
necessaria. Factoque inpe...
ad propria imperat. Ille...
rans, tantam copiam laboris...
deinceps que ei necessaria... [VII]
QVODAM ETENIM TEM...
centia ualida fame...
ut nec spes uiuendi, pler...
uirum Dei ob alimonias quere...
prophetici preconii dictum ante oculos ferens quo
ait, frange esurienti panem, et omni petenti te tribue,
quoscumque aduenire cerneret, necessaria ministrabat.
Cumque iam undique aegentum plebs crebrius adueniret, ille
assuetum opus inpendens, omnibus ministrabat. Tum
unus esubditis ad patrem accedens, ait se tantam
farris copiam non habere, quantam egentum poscebant
cohortes. Ille gemens, poposcit uas segregari,
|
lapidum obrui permiserat densitate. Ubi etiam, pessimus
serpens basiliscus habitabat. Quod cum beato uiro
fuisset compertum, non tam sue necessitatis obtentu, quam
fratrum quos ibidem congregare cupiebat cura
sollicitus, fidei arma concutiens, ad locum pergit,
pallentibus cunctis, et nichil aliud quam solam bea-
ti uiri mortem expectantibus. Interea Iohannes des-
cendens in puteum, oratione completa, assumptoque
rastro, primus terre fossor accessit. Hinc, hor-
tatur uniuersos. Quo, omnes adueniunt. Etenim
operantibus ipsis, putei immanitas aperitur. Ibi ita-
que inuenitur serpens predictus, diuini nominis in-
uocatione peremptus. Vicerunt suffragia orationum,
loetalia uenena serpentis. Tum eiecto serpente,
ac puteo mundato, ibi usque in hodiernum diem, co-
pia aquae cognoscitur emanare. Haec illius
opificis sunt opera, qui filios Israel ab ignitis libera-
uit serpentibus, et aquam de petra sterili produx-
it eis sitientibus. LECTIO IIII. [très faible]
|
Ad bellorum usum paratam legionis esse uirtutem,
ad committenda uero sacrilegia sicut caesar
precepit, Octodorum non redire. Reuersus itaque
satelles, nuntiat obstinatos esse animos legionis,
nec uelle preceptis imperatoriis oboedire. LECTIO III. [très faible]
TVNC MAXIMIANVS CESAR IRACUNDIE
nimietate succensus, ad hanc uocem, subito furo-
re prosiliuit dicens. Ergo milites mei imperatoria
precepta, et sacrorum meorum ordinem spernunt?
statuenda esset uindicta publica, etiam si tan-
tum maiestatem regiam contempnere uoluissent.
Iungitur despectui meo caelestis iniuria, et me-
cum pariter religio romana contempnitur. Sentiat
contumax miles, non solum michi, sed etiam diis meis
dare posse uindictam. Iam fidissimorum meorum
turba festinet, decimum quemque morti funesta
sors prebeat. Discant equalem necem, quos ordo pre-
miserit moriendi, qualiter Maximianus uel sibi
uel diis suis hac seueritate dederit ultionem.
|
deque sinistra translatus in dexteram iura mor-
tis atrocia perhenni inmortalitate mutauit.
Vere beatus, uere omnifaria laude dignis-
simus, cui propositum fuit ita militare in seculo,
ut possit in perpetuum regnare cum Christo.
Denique aeterni imperatoris uictricia signa
secutus, atque inter athletas robustissimos
dato nomine sacramentis militaribus obli-
gatus, non segnis in diuina militia torpuit,
non sibi notam passus est desertoris iniuriam
non denique turpem meditatus fugam aduer-
sariis terga prebuit, quin potius uiriliter
cum hoste congressus disciplinabili ratio-
ne certaminis, non modo contrarios ic-
tus clypeo fidei circumspectus elusit, ue-
rum etiam infestos inimici impetus, ingen-
ti pondere uirtutis inclitus preliator op-
pressit. Ita Deo se in omnibus protegente
uictor emergens, curru inuectus aethe-
|
affatu. Quod si me ad tempus paulo ante truci-
date legionis, itineris necessitas detulisset, con-
uiuiis uel epulis uestris, horum funerum consortium
pretulissem. Sed etiam nunc prestabit hoc Christus,
ut christianum me, ut [corrigée d’un “ul” à un “ut”] post professionem meam transire
ulterius per beata funera non sinatis. Haec eum
loquentem, subita percussoris obtruncat insania.
Ita uir sanctus celeri confessione, et consortium meruit
caeterorum martyrum, et in eodem loco sicut mor-
te, ita est honore coniunctus. Haec nobis tan-
tum de numerosa ista multitudine martyrum,
comperta sunt nomina beatissimorum, Mauricii, scilicet [ajouté dans la marge],
Exsuperii, Candidi, Innocentii, atque Victoris.
Cetera uero nomina, nobis quidem incog-
nita, sed in libro uitae sunt scripta.
INCIPIT LECTIO SANCTI EVANGELII SECVNDVM MATHEVM
In illo tempore. Videns turbas Hiesus, ascendit in
montem. Et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius.
Et aperiens os suum, docebat eos dicens. Beati pau-
|
aditum uenit, transmeantibus iter alpium, post ar-
duam et horridam uiam, subito aequalis loci cam-
pestris occurrit grata planities. Quo in lo-
co oppidum factum est, quod Octodoros nomen ac-
cepit, circa quod irrigua fluminibus prata,
et agrorum fertilis cultura protenditur, de-
inde rodani fluminis ualidus cursus nan-
do meat. LECTIO II
Transcensis igitur alpibus, Maximianus [dans la marge droite, .vii.]
cesar Octodorum uenit, ibique sacrificaturus
idolis suis, conuenire exercitum iussit, atroci
proposita iussione, ut per aras demonibus conse-
cratas iurarent, coequalibus sibi animis con-
tra bagaudarum turbas esse pugnandum,
christianos uero uelut inimicos diis suis, ab
omnibus persequendos. Quod cum primum peruenit
ad notitiam thebaide legionis, preteriens
octodorense oppidum, ad locum cui Agau no-
men est celeriter properauit ut octo [au-dessus] milium spatio
|
taliter tibi denegabitur. Et uisio, ab oculis eius
elapsa est. Euigilans autem, culpam reatus sui cog-
noscit. Cumque mundo fuisset redditus dies,
regressus corde conpuncto, consternatusque
diuino metu, ueniam precabatur. Quam sanctus uir
minime ut credimus denegauit, sed insuper cum
benedictione in pace dimisit. Et ne quis hoc
fabulosum putet esse quod dicimus, referente
uiro uenerabili Agripino diacono, ipsius
Agrestii filio cognouimus. Multigena
itaque sanctitate hunc preditum uirum, sine diffiden-
tia predicamus, qui tantam apud Deum promeruit
gratiam, ut suam contemptori exhiberet spiri-
taliter presentiam. Quod nullomodo agere
ualuisset, nisi sacrificium laudis in ara cor-
dis Deo sollempniter immolans, sanctae et indiuiduae
trinitati cotidie deuota in mente sua prepa-
rasset mansionem, ut mereretur caelestem reci-
pere benedictionem, implente Deo suam iam dudum
|
Plebs tua domine quesumus benedictionis tue gratiam consequa-
tur, qua sancti Iohannis precibus expiata, mansura percipiat
gaudia, per dominum. ALIA
DEVOTIONEM populi tui quesumus omnipotens Deus clementer admit-
te, et sancti Iohannis confessoris tui suffragiis semper et ubique
dignanter extolle, per dominum.
Dilectus adeo et hominibus, Iohannes beatissimus, cuius
memoria in benedictione est.
Ecce confessor magnus, qui quasi stella matutina in medio
nebule, et quasi luna perfecta, in diebus suis luxit.
ANNO TERTIO REGNI DOMINI CLOTHARII1
REGIS, EX IVSSV IPSIVS PRINCIPIS VEL GENI-
TRICIS SVAE PRAECELSAE DOMINAE BALTE-
CHILDIS REGINAE, CVM AD VRBEM CABILLONENSEM MITTERETVR [ajouté]
NONI MENSIS SECVNDA EBDOMADA, IONAS
ABBAS, DISCIPLINIS BEATI COLVMBANI ERVDITVS ATQUE [ajouté]
PER MONASTERIVM SANCTI IOHANNIS QVOD VOCATVR
REOMAVS PRETERIENS, PAVCIS DIEBVS INIBI PRO
LABORE ITINERIS QVIEVISSET, EVICTUS PRE-
CIBVS DOMINI HVNNE ABBATIS, FRATRVMQVE
|
reportauit. Qua pontifex noster GREGORIVS relatio-
ne comperta, qui tunc temporis lingonicae aecclesiae
gubernacula retinebat, electis duobus fratribus, duo
paria epistolarum scripsit. Vnam ad patrem eiusdem
monasterii nomine Honoratum, alteram quoque eius
proprio nomini editam transmisit, deprecans ut redi-
ret. Quod si differret, sciret se ante tribunal
Christi, et pro desolatione loci predicti, et pro fratrum
dispersione secum causas esse dicturum. Euarum [sic] exem-
plaria litterarum, dignum fuerat huic libello in-
seri, si potuissent aliquatenus reppereri. VI.
IGITVR * EVM AC FLENTEM // * INVITVM
quod non meruerit uitam suam in illa quam arripuerat
subiectione finire, ad solum patrium reduxere.
Regressusque, patriam ac ciues omnes, aduentus sui gratia
reddidit letiores. Ingressus itaque monasterium, com-
perit districtionem regule quam docuerat, minime
seruari. Tum uero quasi rudis, et adhuc nouelli
monasterii instituta, demum reformans, tandem
aliquando, ad statum pristinum, rei ordinem reuocauit.
|
NEC DISSIMILE HUIC FUIT ILLUD1
quod sum referre paratus. Nam tempore quo fran-
ci post posita republica, sublatoque imperii
iure, propria dominabantur potestate, Theode-
bertus filius Theuderici, Chlodouei quondam
filii, Italie claustris disruptis, bellum Ausoniis
intulit. Qui celerrime reuersus, dimisso duce
cui summam bellorum commiserat nomine Bucelleno,
alium etiam nomine Mumulenum in auxilium ei
direxit, et sic ad propria repedauit. Latere
neminem suspicor, qualis quantusque pestifer
morbus, illis diebus late longeque populos, pa-
triamue depopulatus sit. Huius morbi
infestatione germanus meus Fidamiolus,
quem tu frater optime nosti, longo iam tempore,
quartano tabescebat incommodo. At cum mi-
chi conpertum esset, eum absque ulla spe, uite iacere
premortuum, continuo ad notum recurrens
presidium. Nec aliter ad Iohannem, quam ad ce-
|
HYMNUM AD NOCTURNOS
Concio fratrum pietate culta ob diem
magni celebrem iohannis iure persultans honerato
castis sydera uotis.
Plaudimus tanto quoties patrono debito certe rele-
uamur omnis quin et offensis ueniam meremur presule Christo.1
Cuius ex larga bonitate fluxit quod pater summi meri-
ti Iohannes extulit clarum duce sanctitate nomen ad astra.
Quodque signorum titulis de chorus languidos certis
reparans medelis corpora a morbis animosque culpis
rite leuauit.
Optimis tandem rutilus triumphis plenus aetatis probita-
tis atque ad thronum patris rapitur caducis liber a benis.
Quo capit magni meritum laboris abditus turmis niuei
senatus luminis fontem liquido suetus cernere uisu.
Quo sacer nostri memor ut reatus esse digneris petimus
Iohannes prosit et nobis meruisse patrem talia nostrum.
Tu que ter simplex deitas Iohannem protuis audi quoties
rogaris cuius aeternum uigae ac uigebit cultus
in orbe. Amen. ITEM AD VESPERAS2
|
cum fuisset annorum circiter uiginti, et ad secretio-
ra eum loca nullatenus parentum tam affectus amo-
ris, quam grauitas senectutis penetrare permitte-
ret, ipse tandem abruptis omnibus retinaculis, ad Christum
se contulit. Sic igitur in remoto uille, propriis
manibus sibi cellam summo labore aedificauit,
oratoriumque construxit, atque illic adhibitis se-
cum duobus tantum pueris, soli Deo uacabat.
LECTIO SECUNDA
Denique idem uenerandus uir, cultuque religionis
imitandus, preuentus gratia et misericordia Dei,
diuinis sublimatus uirtutibus, et in preceptis do-
minicis recto tramite gradiens, non solum in cae-
lesti regione perpetuo ditatus est munere, uerum
et in presenti ob multorum aedificationem, longe-
uo floruit tempore. Adeo, ut a tempore Va-
lentiniani cesaris atque Martiani imperatoris,
qui post Theodosium iuniorem monarchie dig-
nitatem obtinuit, usque ad tempora Iustiniani
augusti permaneret. Quo etiam tempore, fran-
|
completa1 pristine reddidit sanitati. P. T. A. Taliter meruit honorari a domino
ut usque ad obitum eius in effugandorum demonum gratia perduraret. P. B. R. Preclarus
pater dum solita frueretur oratione quidam ei filium detulit priuatum offi-
cio lingue cuius compulsus precibus auctorem uite inuocans diuino reforma-
uit auxilio. V. Cumque differet sue inquiens hoc non esse uirtutis genibus eius prouo-
lutus instantius orabat. Cuius R. Quidam languidus dum febribus teneretur in-
commodis gratuito fruens munere a beato uiro missu2 confestim rediit in uigorem
pristinum. V. Venerandus pater more solito munus benedictionis porrigit. Con
R. Vir israhelita gaude coheres Christi intercede pro nobis. V. Ut precibus tuis
ad eo ueniam speremus supplices ad te confugimus. Inter R. O sacer-
dotum nobilissime qui totis uisceribus dilexisti Christum dominum. O
Iohannes egregie sacer ora pro nobis. V. O beate Iohannes sydus aureum domini
gratia sacer egregie. Ora AD CANTICA
A. Memento nostri sacer Christi beate Iohannes petimus ut pro nobis intercedas ad do-
minum Hiesum Christum nos autem populus tuus et oues pascue tue confitebi-
mur domino in seculum seculi alleluia. R. Frequentabant populi ad
sanctum uirum concursus quos ine dia absumebat qui retreans uniuer-
sus cum defecissent alimonie inuocauit auctorem et celebri miraculo diui-
ne largitatis obtinuit ubertatem. V. Moxque mensuram consuetam dari iubet
egeno et minister eius iussonibus famulatur. Et ce R. Decore religionis
|
experta Iohannem beatissimum, absentum quoque
uota si rata fuerint, benefitiorum impen-
sa, placidissime prosequi.
* 1Peruasum quendam a demone, ferreis toto cor-
pore artatum loris, parentes cum amicis, ad
sancti memoriam perduxerunt. Ibi per triduum non sine
uiolentia uix retentus, diros a spiritu ma-
ligno conpellebatur clamores effundere,
qui se beati uiri meritis domicilii sui po-
testate, euestigio priuari, ferebat aeger-
rime. Triduo expleto, dum fratres ex more
publicis sacramentorum functionibus inter-
essent, ex templo ita diuina uirtute cu-
ratur, curatusque in reliquum perseuerat,
ac si numquam autem hostis antiqui uiolen-
tia impetitus, aut sensus intimi fuerit,
detrimenta perpessus. Reparationis sue
sane gaudia in templo sublimissimi confes-
soris, per dies multos uotiuis frequentans
|
laude fulciuntur, qui uno spiritu diuersitate uirtutum
florentes, diuersis quoque donorum muneribus adornan-
tur. Iuxta illud Isaie dictum. Qui sunt iste qui ut
nubes uolant, et quasi columbe ad fenestras suas?
Nulli quippe dubium est, iuxta quod uas electionis sup-
plementum donorum spiritalium, spiritus sancti tuba canente
ac demonstrante, formam patefecit, ut dum [au-dessus] singuli in singu-
lis, ex conditoris largitione pro meritis dona capiendo
famulatum diuini nominis exercent, cumulum post re-
cipiant meritorum. Igitur uenerandi uiri, cultuque re-
ligionis imitandi, beati Iohannis monachi atque abbatis,
uitam memorie commendandam, stilo patefacere niti-
mur. Que scilicet et quanta sui laboris studuit
subire certamina, et nostris egregia exempla mons-
trando memoriam dimittere seculis, ut non solum
ille sui laboris fructum reciperet, uerum etiam quosque
ad imitationem sui certaminis in postmodum traheret,
qui iure eius gloriosos triumphos uenerantes et imi-
tantes, et peccatorum medicinam, et uite aeterne ca-
perent suplementa. Vnde his et talibus uirtutibus
h
|
tes menstruo caducae passionis accessu, eum
elisum argumentati, elatum manibus lecto con-
ponunt. Ille per noctem quiete soporifera re-
paratus, ita post gallicinium loquele resump-
sit officium, ut uniuersos nocturnae statio-
nis uigilias expetentes, quod est dictu mira-
bile acutissime affaretur. Denique intimas
oris partes diligentius explorantes, lingue
calamum integerrime reppererunt reformatum,
magnificantes diuinam in sancto Iohanne poten-
tiam, cuius precellentissimis meritis, et elinguem
constat necessario officio redditum, et popu-
lum caelestia opera intuentem, in fidei robo-
re solidatum. LECTIO XII
[.v. dans la marge, un peu gratté?] PROMERITI PERFECTIONE IVGITER PREDI-
canda, de multis pauca quedam subicimus,
ne posteris profutura subtrahere uidea-
mur. Quendam aquitanicum genere, ita a pue-
ro menbrorum detrimenta damnauerant,
|
tatus. Nichil in eo maliuole uoluntatis fuit, nec bene
posse defuit tranquilla potestas. Mens modulo
contenta suo, nec umquam turpi dedita lucro. Ille-
cebras uicit corporeas, iocos, obscenaque dicta uitauit.
Inuidus cuiquam, fuit numquam. Non ignarus, sed
multis experimentis edoctus, quod hi sibi mores, perpe-
tuam spondent uenturam in secula uitam. Sed de plurimis
pauca dixisse sufficiat. Quia cui pauca non suffi-
ciunt ad credendum, plura non proderunt audiendo.
Igitur libelli nostri paginula, dum ueretur ne a quibusdam
sua prolixitate fastidiosae suscipiatur, finem iam postu-
lat. Sane in huius uolumine libelli, tam prioris
quam subsequentis premonitum uolumus esse lectorem,
ut res potius quam uerba perpendat. Et quamlibet sit
sensus stili, soloecismorum discrepatione uariatus,
ne nobis in aliquo succenseatur exposco.
EXPLIT LIBER PRIMVS
INCIPIVNT CAPITVLA LIBRI SECVNDI
I. Dialogus discipulorum *subsecuta
II. De spreta epistola beati uiri ad Secundinum patricium missa, moxque a domino est ultio subsecuta
|
uoluisset sollempnia celebrare, egredere inquit
Agresti Iohannes foras, dum modo secretius ut monaste-
rii utilitas poscit, sacra misteria peragamus. Illo
rogante ne respueretur, quippe, qui huius rei gratia
maxime aduenisset, non ideo inquit Iohannes haec fa-
cimus quod execrari uelimus tue karitatis presenti-
am, sed ne uideamur sanctorum patrum irrita precepta
facere, neue presumamus regularem laxare censuram.
Tandem egressus est, uictus, uel ratione, uel precibus.
Tum indignatione commotus, blasfemare ausus est
cur ei non licuerit interesse, dum a sancto uiro sunt
sancta misteria celebrata. In secuta igitur nocte,
cum se sopori dedisset, ante locum strati conspicit
per uisum stare Iohannem, leta facie, uultu sereno,
et gemmam eucharistiae dextra ferentem. Cerne
inquit Iohannes Agresti, quia si hesterno blasphe-
mare distulisses die, licet corporaliter non ac-
cepisses, tibi tamen spiritaliter largiretur. At
uero nunc quia blasphemare presumsisti, spiri-
|
uirile migrasset, deuotus impleuit. Litteris
namque, ad prime eruditus est. Sed quam fue-
rit memorie singularis capax, quamue erga
condiscipulos suos beniuolentia usus sit, non
est nostrae facultatis euoluere. Igitur cum fu-
isset annorum ci[r]citer uiginti, et ad secretio-
ra eum loca nullatenus parentum tam affec-
tus amoris quam grauitas senectutis pe-
netrare permitteret, ipse tandem abrubtis
omnibus retinaculis, ad Christum se contulit.
Sic igitur in remoto uille propriis manibus
sibi cellam summo labore edificauit, orato-
riumque construxit, atque illic adhibitis se-
cum duobus tantum pueris, soli Deo uacabat.
LECTIO SECVNDA
Denique idem uenerandus uir, cultuque re-
ligionis imitandus, preuentus gratia et
misericordia Dei, diuinis sublimatus uir-
tutibus, et in preceptis dominicis recto tra-
|
lestia presidia pro re, peritura, iam iamque festi-
naui deuotus. Statimque eulogiarum munus accep-
tum sane lautissimum, unum paximatium, et quinque
pomula, noctu transcurrens, languido depor-
tabam. Dumque adhuc procul abessem, non tam meum
quam sanitatis sue aduentum sensit aegrotus, ac per-
contari a circumstantibus coepit, ubi essem. Meoque
me nomine uocans, paximatium illud quod defere-
bam, quasi presentem aspiceret deposcebat. Paulo
post ego ueniens, plangentis turbae, sum
exceptus officio. Atque ita ingressus domum,
in qua eger iacebat, ut uidi germanum meum
iam iamque precipitanter rapi in mortem, in apertos
singultus lacrimasque prorumpens, munus illud
quod exhibueram protuli. Igitur tres particu-
las benedicti panis uini infusione madefac-
tas in os illius ipse inserui. Statimque corrobo-
ratis artubus, in stratum resedit, ac respirauit.
Dein, paulatim huius edulii perceptione corro-
|
presentatus, deprecantibus cunctis ut solitam erga
insanum purgationis curam inpenderet, seuire mi-
ser ac fremere dentibus coepit, ac rabidiores in-
sonare sermones. Flammarum quoque inuisibilium
undique incumbentibus globis exuritur, et huc illuc-
que rotari miserum cerneres et cum ingenti uoci-
feratione clamare, se diutius non posse tole-
rare si Iohannes propius accessisset. Interea dae-
moniacum ad se secretius iubet exhiberi, et ce-
leri purgatione curatum, secum paucis post diebus
iussit habitare. Quo facto, et obsessus rece-
pit sospitatem, et seruus domino reformatur.
Ceterum quantis, quibusque conspicuus extiterit uir-
tutibus, transcendit possibilitatem nostram infini-
tus numerus. Nam illud meo mirabile fuit, quod
numquam obitu cuiusquam afflictus est, nec funere letatus.
Nichil in eo maliuolae uoluntatis fuit, nec be-
ne posse defuit tranquilla potestas. Mens
modulo contenta suo, nec umquam turpi dedita
|
VIR PER CVNCTA
predicandus Iohannes, nullique suo tempore secundus,
ortus sub territorio linguonicae urbis nobilitatem ge-
neris, nobilitate adornauit mentis. Eadem quip-
pe humo editus, eundem moriendo sepultus. Qui etiam,
|
se nemo contulerat, qui non uotorum summam
se fuerit reportasse gauisus. Fiebat languen-
tium magnus ad templum uiri Dei concursus,
inter que remeantes sanos, et egro
tantium multitudinem confluentem,
ampla uiarum capacitas, interdum
artissima cernebatur. Factum est,
ut irruentibus multis, mulier quoque
luminibus ex longo tempore [au-dessus] priuata pariter intro-
iret. Nam quia translatio pretiosi corpo-
ris nuper celebrata fuerat, ipsa rei no-
uitate, sexus uterque promiscue, ingredi
permittebatur aecclesiam. Ingressa mulier,
totaque strage corporis in terra prostra-
ta, mox ut orationem expleuit domi-
nicam, depulsis cecitatis tenebris, clarissi-
mum luminis recepit diem, oculorum
muniis in reliquum uite sue tempus, bea-
ti Iohannis gratia perfunctura. Processu
|
REVOLVENTI
ITERVM
MICHI AC
SEPIVS PRIO-
RIS LIBELLI COR-
PVSCVLVM
SVPERVENIT CA-
RISSIMVS NOSTER
LAETVS DIACONVS
|
lucro. Illecebras uicit corporeas, iocos, obscae-
naque dicta uitauit. Inuidus cuiquam, fuit numquam.
Non ignarus, sed multis experimentis edoctus, quod
hi sibi mores, perpetuam spondent uenturam in secula
uitam. Inerat in eo omnium uirtutum flagrantia,
corporis castigatio. Ieiunia et orationes, aeque
ut iuuenile aetate tulerat, eo modo et senili
portabat. Exemplo subditos edocens, ut cas-
trimargiae id est gulae, cenodoxie id est ela-
tionis, arrogantiae id est superbiae, uitia maxi-
ma per que compererat Adam in paradiso deceptum
omnimodis cauerent. Semperque habens profunde hu-
militatis inconcussa fundamina, ab omni lubri-
cae inpulsionis in cursu animum inhibuit, et ita
paulatim ex contemplatione diuina ac spiritali
intuitu, meruit sublimari. Sollicitudinem re-
rum carnalium preter certas necessitates genera-
liter abscidit, et nullius negotii causeue, non
solum curam, sed nec memoriam quidem penitus a-
|
dio perpetuae lucis priuatae, aeterno cruciatu damnarentur.
Ipse uero ieiuniis et uigiliis uacans, omnibus illecebris elisis,
pullulantibus uirtutibus fauebat, animique uigore corporis uolup-
tates prohibuit, utpote ignitus illius ignis amore, de quo
dominus ait. Ignem ueni mittere in terram. Et quam uolo ut arde-
at? ut omnium uirtutum fructus adtraheret, hoc uerbum
semper corde et ore proferens, concupiuit anima mea desidera-
re iustificationes tuas, in omni tempore. Et item.
Ideo dilexi mandata tua, super aurum et topazion.
Et fratres cohortans, uultu hilari, leta facie, monebat
dicens. Venite exultemus domino, iubilemus Deo salutari nostro.
Preoccupemus faciem eius in confessione, et in psalmis iubile-
mus ei. Venite adoremus, et procidamus ante dominum, et
ploremus ante Deum qui fecit nos, quia ipse est Deus noster.
Opere piissimo, corde et corpore Deo uacans, memor erat
sanctum PAVLVM precepisse, si quis non laborasset, panem sine pe-
riculo non potuisset sumere. Et requirens instituta sanctorum
patrum, inter multas collationes, precipue sancti Isaac abbatis
scithae doctrine meditans, pro Christi dilectione se coarta-
uit, et crucem domini nostri Hiesu Christi non erubuit, sed portauit.
|
Beatissimo denique confessori Iohanni sistitur, probatissi-
mis ipsius ferrorum catenulis artatur, in quibus se ne-
fandissimus hostis ardere cum magno cruciatu profitetur.
Et cum per horarum signa, laudes Christi preconia fierent,
haec amplius mira et stupenda ore et corpore
confingebat. Interea cum quarto aduentus sui illus-
traretur sole, omnisque fraternitas cum non modico
turbarum comitatu, sacratissimum ageret sollempne,
pro more christiano in ramorum et palmarum officiis, osan-
nam omnibus preconantibus, haec ineffabilibus agitabatur
malis. Tandem ergo dum uespertina a fratribus persolueren-
tur suffragia, ipsaque ad sancto MICAHELIS archangeli
fuisset oraculum illata, demon coepit clamare
ab eodem archangelo se concatenari, et ualentius
ignibus cremari. Sputa quoque mixta pariter cum san-
guine ab ea efferuntur, ut ipsam introrsus grauissi-
me discerpi crederes, et pene mortuam agnosceres.
Ex quo gratia domini leuius habere uisa est, donec mi-
rabili prefata confessoris Iohannis munere, integrae
|
dem penitus amisit. Detractationem, uaniloquia,
et scurrilitates, pariter amputauit. Summoque
conamine satagebat, ut his imbuerentur disci-
plinis, in quibus ipse abineunte aetate exercita-
tus, ad culmen perfectionis euaserat. Nec uero
quanquam fatiscentibus artubus a predicationis ces-
sabat officio, quin ea quibus discipuli erudi-
rentur, infatigabiliter ac salubriter predicaret.
Denique imminente tempore, quo largitor omnium
bonorum, inuitaret eum ad regna caelorum, res
monasterii optime disponens, et cuncta sa-
pienter ac karitatiue ordinans, migrauit
ad dominum circiter centum uiginti annorum, V.to
kalendas febroarii, plenus aetate corporis,
et decore religionis. Non oculis caligauit,
non damna dentium sensit. Memoriae uigorem,
tenaciter retinens. Et ut in plerisque fieri so-
let, nequaquam aetas decrepita omisso lar-
gitatis usu, auaritiae umquam succubuit.
|
dixerat spiritus, cum magnis exiit clamoribus, superficiemque pa-
uimenti ex parte repleuit, eadem mulier cum sputis san-
guine. In quo cernimus demones quamquam coactus nonnum-
quam ueritatem prosequi, uelut in multis sanctarum locis scrip-
turarum repperimus.
NEC ILLVD EST PRETEREVNDVM, QVOD OMNIBVS
est patefactum. Cum enim paganorum plurima feroci-
tas francorum regna peragraret, eorumque uastationi adeo
insisteret, ut cruentissima cede omnia deleret, et
pene ad nichilum redigeret, tandem eorum partibus tran-
sitis Galliarum fines inuasit, autisioderensium usque fi-
nitissima perlustrans. Quo cum nefandissima de-
populatione crebescerent, et diuturnis cala-
mitatibus christianorum uitam infestarent, contigit
prefatum Christi confessorem Iohannem propria deserere, et
aliena cum suius petere. Nam locum quem funda-
uerat relinquens, castrum, cui Sinemuro nomen est
inuisit, et sua uisitatione [au-dessus] illustrauit. Vbi dum ab uniuersis
frequentaretur, omnesque eius protectione gauderent,
|
uas farcitur, capiens plus fere modios quinquies
quinos. Cetera uero, ad usus fratrum proficerent.
Cum ergo turba egentum per aliquot temporis spatium
ex eo uase aleretur, euenit ut quidam iuxta mo-
rem sibi dari necessaria, posceret. Ille, mensuram
consuetam, dari iubet egenti. Tum minister.
Nequaquam inquit, uel parum in uase remansit,
sed totum imperiis tuis, pauperibus est erogatum.
Quo audito, oculos ad celum attollit, genuque flexo,
largitorem omnium Deum implorat. Peractaque ora-
tione, ministro iubet. Vade inquit cum fidei
amminiculo, defer alimenta egeno. Pergens
minister, repperit uas plenum. Sumptaque mensura,
pauperi tribuit. Deinde, patri nuntianda cre-
didit. Sed ille silendum esse imperat, ne elatio-
nis macula, cumulum gratie tollat.1
VIR QVIDAM NOBILI INTENTIONE PRAE-
uentus Sequanus nomine, comperta famuli Dei
ohannis fama, in obseruatione priorum patrum,
|
VT PRO NOSTRAE HVMANITATIS EXCESSIBVS SANCTVS IOHANNES
tuam domine precibus preueniat maiestatem, concede nobis
annue celebritatis eius sollempnia competentibus obsequi-
is preuenire, per dominum. IN DIE FESTIVITATIS
DEVS QVI BEATVM IOHANNEM CONFESSOREM TVVM DONO
spiritus sancti decorasti, eius interuenientibus meritis pe-
timus, ut mundes nos ab omni inquinamento carnis
et spiritus, per dominum. ITEM IN DIE
BEATISSIMI IOHANNIS CONFESSORIS TVI SACROSANCTA
festiuitas tue nos quesumus domine conciliet pietati, in qua
sanctitais eius merita uenerantes, tua in sanctis omnibus mira-
bilia predicamus, per. ALIA
Presta quesumus omnipotens Deus, ut beatissimi Iohannis confessoris tui
cuius exempla miramur et colimus,
et si equari factis eius non possumus, saltim uestigia
sequi, et fidem nobis contingat imitari, per.
X KALENDAS OCTOBRI NATALITIVS SANCTI IOHANNIS CONFESSORIS
BEATI IOHANNIS CONFESSORIS TVI DOMINE NOS MVNDET
oratio, et depulsis aduersitatibus tuo iucoundus
reddat auxilio, per dominum. ALIA
|
tute omnipotentis Dei sanus effectus est atque in
propriam naturam manu reparata, reuersus ad ues-
peram sedentibus fratribus iam ad mensam, subito
coepit ministrare, et cunctis poculum uini
porrigere. Gauisi omnes qui aderant, ita sanum
brachium digitosque reppererunt, ac si nichil
umquam tanti languoris habuisset. LECTIO XI
[ligne sautée]
[dans la marge, on a gratté le .i.] AD SANCTI memoriam confessoris, innumera pa-
trata miracula, precipuum beati corporis
meritum attestantur, operante Deo mira per
mortuum, qui potestatis suae dederat docu-
menta per uiuum. E plurimis pauca perstrin-
gimus, ut miraculorum multitudini electi
paucitas attestetur. Leproso cuidam ex ter-
ritorio turonico in somnis reuelatum est,
ut si sospitatis recuperande teneretur de-
siderio, famosissimi confessoris Iohannis sepul-
chrum, instanter exquireret. Quo ille multis
|
saluti restituta est. Sicque remeans ad propria, uoto se obli-
gat domino, qui saluat omnes sperantes in se. LECTIO VIII.
* Et paruo temporis interstitio, rursus ab eisdem partibus
quedam cum uiro suo femina [au-dessus] nomine DODILA, insanissimo occupa-
ta spiritu, predicti sancti Iohannis locellum quamuis coacta uisitauit.
Que cum sanctorum multa peragrasset loca, partimque ex eis domino
miserante eruta fuisset, etiam in omnium principum
aspectu, quorum primatu regnum burgundie tunc tempo-
ris roborabatur, id laudes semper professa erat, ut numquam
mereretur mederi, donec beati Iohannis subuentu po-
tiretur. Quo dum peruenisset, rabidissimo perflata demo-
ne, cum a pluribus artaretur, et nefandissima uerba af-
faretur, beatissimo patri oblata est. Inter que illud
prolata est mirandum, quod ab octonis diebus beata Dei geni-
trix, et prefatus confessor egregius pro se dominum indefesse inter-
pellarenr [sic]. Quorum precibus non amplius posse se illic demo-
rari, quia iam natiuitatem eiusdem Dei genitricis nouerat ap-
propinquare. Factumque est ut dum fratres uespertina persoluerent
predicte festiuitatis munia, sicut ipse inmundus pre-
|
et beati Iohannis merita, paribus animis, isdem
uocibus conclamantum. Sed quia plenam fidem
cumulata semper remuneratio comitatur, nam
et ex fide iustum uiuere, et absque ea quemque
mortuum esse uerissimum est, colligimus hunc
non integre fuisse fidei, qui medicinis initia-
tus caelestibus, parte reuelauit, iners par-
te remansit. Id uigoris solummodo conse-
cutus est, ut qui arte tantum eatenus exter-
na uehebatur, hic proprii nisu corporis
debilis adhuc lucet abscederet. * 1
[dans la marge, .vii.] Ob ammissum facinus quidam ferri pondere
utrisque brachiis acerrime coartatus, dum
diuersa sanctorum perlustrat domicilia, unius
uinculo promeruit releuari. Cumque alterius
acri diutissime dolore torqueretur, iamque
infeliciis erumnam, pietas diuina miserari
decerneret, somnio monitus est id quod
restabat leuaminis, ad uenerandi Iohannis
|
ut agerent, qualiter desideratam diu prolem, suis obtutibus
contemplari meruisset. Hoc ille audito, abnuit, matrisque
affectui fauere recusauit, reminiscens illud, qui non
reliquerit patrem aut matrem, non est me dignus. Sed tamen
ne fidem matris quam in Christi amore et timore fixam noue-
rat, temere contemnendo perturbaret, transiens ante
eam parumper obtutibus eius apparuit, ut et desiderium matris
satiaret, et uigorem religionis ob blandimenta matris non
molliret. Hortatur namque eam per ministros, aciem ani-
me medicinali mandatorum Dei obseruatione polire,
ut se possent in uisione intueri pacis, quia deinceps
numquam se uisuram eum in presenti uita sciret.
ALIO QVOQVE TEMPORE CVM MONACHI
sanctorum patrum aegyptiorum instituta sequi cupientes,
que sanciunt monachum iugi manuum operatione
et contritione non modo corporis, sed etiam cordis
adhibita perfecte castimonie puritate exerceri, hoc
monachi mandatum quasi celitus delatum seruabant.
Itaque loci usus et necessitas exigebat, ut siluam que illi
monasterio adiacet, infesta stirpatione purgare de-berent.
|
VIR
P P
ER RE
CV DI
NC CAN
TA DVS
IOHANNES
|
pretulisset proterua mente. Quam ob rem cum plures dies id inferen-
do toleraret, nichilque recuperationis ex eo erga alios haberetur,
opitulatam sibi gauisus est recepisse salutem, et ad sua Deo red-
dens gratias regressus. Kuius militis armiger nomine BEREN-
GARIVS, eiusque nepos ALDRICVS defectu predicto correp-
ti, ad sanctum patrem perducuntur, et eius celeri interuentu, sa-
nitate citima fruuntur. LECTIO VI [écrit sur quelque chose qu’on a gratté]
* Silere non est beatum IOHANNEM locupletissima circa
obsessos exhibere munia, presertim cum hoc antiqua tes-
tentur scripturarum obsonia. Quendam igitur rusticum
CLEMENTEM Aualensis oppidi indigenam, alius merce-
de conductum, cum maturiori pullicantu ob boum custodiam,
a zoeta propria prosilire contingeret, earumque pascua sol-
lertius perlustrare, conspicit nigerrimum ex templo mons-
trum, et ualidissimo ictu percutere armentum. Arripitur
itaque ab eodem nefandissimo, et coeco carpitur efferatus
animo. Iamque clauditur noctis umbra, diei
uibrante aurora. Porro illo sole digna proscissione
transacto, reuertitur non modo patris familias ad propria,
|
rat, ut quisque legionis illius militem iugulasset, inter-
empti spoliis uteretur. Diuisa igitur omnium preda,
aduescendum, epulandumque uictrix turba consedit.
Interea ueteranus quidam ultime aetatis senio fa-
tigatus nomine Victor, ad contaminatum cedibus
locum, itineris necessitate deductus est. Dum ad
epulas pro aetatis ueneratione ab omnibus rogaretur,
requirere coepit que nam causa esset letitiae, quod
inter tot corpora inter emptorum, gaudentes, ex-
ultantesque possent milites epulari. Dictum a quo-
dam est, quod legio christianae legis studio, caere-
monias romanas, cultumque deorum pariter cum impe-
ratoriis iussionibus contemnere uoluisset, dataque
neci esset, ut discipline militaris traditus ordo
seuerius teneretur. Tunc Victor alte gemitum
trahens, grauiterque suspirans, detestatus conui-
uas, detestatusque et conuiuium, exclamat.
Heu me, qui per tot annorum miliciam, ad hanc legio-
nem militare non merui, ut bene inter tales gloriosae
|
Nam quantum definitionis nostre iudicium penetrat, non
inferior iudicandus est aegyptiaco illo, de quo
quidam scriptor eximius Cassianus, in eisdem li-
bellis quos de hominum uitiis naturisque eorum atque
remediis disseruit, Pinufium quendam refert pres-
biterum et abbatem. Qui cum in illis locis omnium
precipuus haberetur, et ob hoc humilitatis uirtu-
tem minime posset excolere, clam subiectionis
desiderio fugiens de monasterio quod ipse funda-
uerat, ac saeculari ueste assumpta, Tabenensio-
tharum monasterium fertur petisse, quod sciebat
cunctis esse districtius. Multis precibus ac lacri-
mis petens, tandemque ut susciperetur optinuit.
Cumque a suis per diuersa discipulis quaereretur, a quo-
dam simili modo eum uisum refert, qui de aegyp-
ti partibus uenerat. Qui et hic pro humilitate
officii quod gerebat, atque habitus sui uilitate,
agnosci uix potuit, et ipsum operis laborem quod
gerebat, commemorat. Nam sarculo inquit
incuruus deorsum laxabat oleribus terram, ac ster-
|
mella, uelut apes prudentissima, diuine gratie,
flosculos decerpebat. Et intra pectoris sui con-
clauim recondens, ad summe sanctitatis dulcedinem, atque
perfectionis culmen enitebatur. V.
HINC ITERVM IN INSVLAM MARINAM
que Lirinum nuncupatur, monasterium petit, ubi
tunc temporis, et nunc usque districtio regularis, et
patrum sanctorum instituta, inuiolata perdurant.
Causa autem huius itineris laborem subeundi, haec fuit.
Crescente in suo coenobio monachorum caterua,
coepit ancxio corde pensare, quid melius foret,
quidue salubrius mercedis cumulo obueniret, si
plebi dominando preesset, aut subiectus aliis oboe-
diendo, sub obtentu religionis proficeret. Fuit tan-
dem consilii, melius esse sub uinculo mortificatio-
nis se subdere, quam aliis imperando dominari.
Denique huius religionis gratia capessende, duobus
secum comitantibus fratribus, densissimas noctis tenebras,
captans aufugit. Ubi cum fuisset exceptus, humi-
litatis causa, sui reticuit propositi dignitatem.
|
diabiliter cruciatam. Quorum ut credimus precibus pi-
issimus pater motus, ut locum suum mirabili illustra-
tratione [sic] clarescere faceret, et suos clarissima uisi-
tatione roboraret, subito astricte miserrime obti-
nuit libertatem uite. Ergo cum magnis omnium laudibus
loco suo restituitur, ubi domino fauente multimodis co-
tidie coruscat miraculis, et diuinis obsecundatur officiis.
Memento pater splendidissime, memento tuorum per secula ORATIO
filiorum, nec obliuiscatur gregis, peruigil cura pastoris.
Credimus te ad tribunal altissimi in quo inquinatum ad-
sistere, ne ergo abnuas fragilitatem nostram immanium
criminum squaloribus releuare. Potes equidem spatium
nobis penitentie a mansuetissimo iudice impetrare,
qui dignus habitus es in conspectu agni canticum nouum
cantare. Tantum qui illi meruisti esse pedisecus, nobis
digneris esse patronus. Orationum quas ad sepulchrum tuum
fundimus, interpres ante Deum esto fidissimus, quique nobis
extitisti strenuissimus predicator, esto nichilominus
pro nostris calamitatibus clementissimus suffragator. Posce cor-
rectionem moribus, tranquillitatem temporibus, cunctorum
|
Post hanc uocem apparitoris iussio infausta dis-
curritur, ad legionem uelociter properatur, crudelia
precepta referuntur. Traduntur neci, quos ordo
repperit numerandi. Laeti percussoribus cerui-
cem prebent, solaque inter eos erat de gloriose mor-
tis acceleratione contentio. Perfecto itaque
scelere, ut Octodorum legio redeat iubetur.
Tunc Mauritius primicerius paululum a satel-
litibus regiis segregatus, conuocat legionem,
et hac orationem sanctiores adloquitur.
Gratulor uirtuti uestre, commilitones obtimi,
quod amore religionis, nullam uobis caesaris
preceptum attulit formidinem. Gaudentibus
quoddammodo animis, tradi ad necem glo-
riosam, commilitones uestros uidistis, quibus timui,
ne quisquam quod armati facile, est spetie de-
fensionis, beatissimis funeribus manus ob uiam
adferre temptaret. Iam michi unius inter
dictum Christi nostri parabatur exemplum, qui ex-
|
CLAVDIVS nomine, ad frugem custodiendam remansit.
Qui cum somnum caperet, atque intempesta nocte euigilans
mentis ardorem ad caelum tolleret, iuxta illud. Ego enim
dormio, et cor meum uigilat, coepit cogitare, ne fes-
si artus sodalium nimio indulgerent sopori, neglec-
toque orationis usu, in aurore aduentum consuetum
officii usu differrent. Cumque haec ancxio animo
uolueret, uidit subito caelos apertos, et micantem
globum, totum lustrare mundum. Moxque dum mi-
randi facti mens pauefacta pulsaretur euentu,
alifer gallus solitam uocem attollens, mundo uenturam
lucem nuntiauit. Signoque tacto, omnis contio fra-
trum adorationem cantusque peragendos, aecclesiam
penetrauit. Ouans ille, post quam lux dedita
mundo fuit, patri de industria quid uiderit nuntia-
uit. Ille ne forte stimulo elationis frater cor-
ruptus mentem pollueret, increpans ait. Nequaquam
talia te corde tumido uidisse presumas narrare.
Quid enim? num fas est, ut homo sub fragilitate carnis [au-dessus] positus
et contagione peccatorum maculatus, audeat de
|
quibus serpentem ignitum a puteo exemerat, populumque
super eo uicina morte pallentem, salutis gratia donauerat.
* Amentum denique plures, eius optentu ad proprium mentis
statum reuocari conspeximus. Quos nimirum non solum
uicinorum locorum, immo incolas aliarum partium lon-
ge remotarum cognouimus. * Denique cum ob nostrorum [marge: LECTIO VI gratté]
scelerum inmensitatem diuina disposuisset ultio, nor-
mannicam feritatem a Frantia qua longe lateque absque
ulla repugnantia seuiebant, in Gallias deuenire,
et insaciabili cede huc illucque debacari, hac per hoc
uniuersos oportuisset tuta festinare ad loca, ex-
pediuit ipsam sancti corporis clebam castrum Septumuro
a suis deferri, quod dum adiuueret, solitus fuerat oratio-
num muniis perlustrare, sicut in uita eiusdem propalatum est.
Quo cum necessitate cogente, in tentoriis sub duro
hyemis rigore locatus adesset, tandem cum nimia
laboris difficultate, locellum obtinuit tugurarium.
Igitur exhibitas sunt illic per diuersa annorum tempora, do-
nec ibidem peregrinatus est in multis miracula,
|
Sortior in prologo quae sit meditatio uoto1
Inter enim notos ymum me censeo totos
Aggredior fisus lector quod pandit opimus
Condere sermonem, tandem seruando pudorem
Scilicet ut patris currat per facta IOHANNIS
Magnificis uerbis affans miracula terris
Summipotens prestat fidis quae factor et exstat,
Hic ueterem luctam zabulina fraude perustam
Arripuit, magnos felix luctator in annos
Ceu paciens omnes miles expectat agones
Taliter iste modum metans a sydere motum
Succubuit uitae mitis luculenter auitae
Notificans plebi quae sunt prosperrima menti
Terrea tempnentem celestia iuge petentem
Ingenitum colere sincero docmate uere
Ac genitum plenum diuino pneumate. HIESUM
Qui sibi collatum portendit rite palatum
Pectore tutamen celsum sacrando beamen,
Suplico cernentes suplex suplicando legentes
Caelitus ignescant igniti laude nitescant
|
blasphemare ausus est, cur ei non licuerit interesse,
dum a sancto uiro sunt sancta mysteria celebrata. In secu-
ta igitur nocte, cum se sopori dedisset, ante locum
strati conspicit per uisum stare Iohannem, leta facie,
uultu sereno, et gemmam eucharistie dextra fe-
rentem. Cerne inquid Iohannes Agresti, quia
si hesterno blasphemare distulisses die, licet
corporaliter non accepisses, tibi tamen spirita-
liter largiretur. At uero nunc quia blasphe-
mare presumpsisti, spiritaliter tibi denegabitur.
Et uisio, ab oculis eius elapsa est. Euigilans autem,
culpam reatus sui cognoscit. Cumque mundo fuis-
set redditus dies, regressus corde conpuncto,
consternatusque diuino metu, ueniam precabatur.
Ne quis hoc fabulosum putet esse quod dicimus, re-
ferente uiro uenerabili AGRIPINO diacono, ipsius
Agrestii filio cognouimus. XIII.
ALIO QVOQVE TEMPORE, CLARI CVIVSDAM SERVVS
ad monasterium sancti Iohannis culpa conpellente con-
fugit. Quam culpam, minime nobis iustum uidetur
|
misit. Detractionem, uaniloquia, seu multilo-
quia, et scurrilitates, pariter amputauit. Sum-
moque conamine satagebat, ut his imbuerentur
disciplinis, in quibus ipse abineunte aetate exer-
citatus, ad culmen perfectionis euaserat. Nec
uero quanquam fatiscentibus artubus a predicatio-
nis cessabat officio, quin ea quibus discipuli
erudirentur, infatigabiliter ac salubriter predica-
ret. Denique imminente tempore, quo largi-
tor omnium bonorum, inuitaret eum ad regna cae-
lorum, res monasterii optime disponens, et cunc-
ta sapienter ac karitatiue ordinans, migra-
uit ad dominum circiter centum uiginti annorum,
V.to kalendas febroarii, plenus aetate cor-
poris, et decore religionis. Non oculis ca-
ligauit, non damna dentium sensit. Memo-
rie uigorem, tenaciter retinens. Et ut in ple-
risque fieri solet, nequaquam aetas decrepi-
ta omisso largitatis usu, auaritiae umquam
|
terii instituta, demum reformans, tandem aliquando
ad statum pristinum rei ordinem reuocauit, reminiscens
illud apostoli. Filioli inquit mei quos iterum parturio,
donec formetur Christus in uobis. Studuit denuo ipse
salubria dogmata sub regulari tenore quam bea-
tus Macharius aegyptiorum indidit monachis mi-
nistrare, atque educatam in melius plebem ad caeles-
tia gaudia prouocare, an nitente sibi monacho
Filomero nomine, omni sanctitati et religioni dedito.
Cuius fultus auxilio, caeleste preconium tam mona-
chis quam populo annuens, absque dilatione con-
ferebat. Et quia totius bonitatis semper [au-dessus] erat auidus,
suus laudabilis in cunctis testabatur affectus.
Omnibus etenim iuxta apostolum omnia factus erat, ut
omnes lucrifaceret. LECTIO VI.
Regulari proinde censura uigente, cum mo-
nachi sanctorum patrum aegyptiorum instituta
sequi cupientes, quae sanciunt monachum
iugi manuum operatione et contritione
|
excessum uirtutibus sacrauit. Quibus tam precipuis, Deoque
acceptissimis amicis, qualiter euangelica lectio
que nunc recitatur consonet aduertamus. Cum
enim in sanctissimi ac undecumque predicandi Iohannis, mar-
tyrumque qui suo nobis sanguine caelestem patriam
peperere, legatur uel exponatur sollempnita-
te, ualde inofficiosum est indiscussum transire,
quid de ea uniuersaliter omnibus, quid conueniat
singulis. Et quidem speciatim priores beati-
tudines, glorioso Iohanni dignissime consentiunt,
qui beatissimam, et qua regna caelorum mercan-
tur amplexus pauperiem, iustitiae semper aesu-
riem sitimque sustinuit, et dissolui ac cum Christo
esse cupiens. In hac iugiter mortis regione,
[dans la marge gauche, .xi.] magnum agonem certauit. Porro illud quod
sequitur, beati estis cum maledixerint uobis ho-
mines, et persecuti fuerint, et dixerint omne malum
aduersum uos,1 martiribus eque conducit, qui male-
dicta et odia hominum, intemptamenta principum,
|
excubiis, deinceps cum gratarum actione,
ualidus corpore, animo integer, ad pro-
pria remeauit. Ineffabile certe apud
Deum precelentissimi patris nostri beati Iohannis
meritum, cui inter reliquas uirtutum
dotes, id priuilegii spetialis cernitur
esse collatum, ut numquam quisquam de-
monica obsessus peste, ad eum se con-
ferens, redierit non curatus.
INCIPIVNT MIRACVLA SANCTI IOHANNIS
CONFESSORIS AEGREGII LECTIO I.
QVIA VNIVERSVM CERNIMVS
ad procliuium tendere mundum, nec
semper quod uidetur diuinum rela-
tui cedere posse, fas est dum uiuitur eius
laudem appetere, quem omnium nostrorum in-
teruentui, absque dilatione, apud Deum credimus
adesse. Et si necdum ad calcem peruenitur propa-
landi, saltem in affectu permaneat, ut quae
|
ut poplites genibus, et calcanei natibus coheren-
tes, melioribus priuatum officiis, et inuali-
dum effecerint et deformem. Is dum opten-
tu postulande alimoniae, usuali uehicu-
lo circumquaque ferreretur, ad reuerentissimi
Iohannis coenobium forte deuectus, misera-
tione religiosorum fratrum, per tempus non modicum,
destinato sibi cotidiani uictus diario
alebatur. Erat illis spei sancte non inprobanda
fidutia, quod sepe experti erant, precellen-
tissimum Dei confessorem ex animo flagi-
tatum, euestigio curationis talibus confer-
re remedium. Factum est in una festiuitatum [on a gratté le .vi. dans la marge]
eius, dum fratres uigiliis sacris ex more insisterent,
coeperunt infelicis nerui eatenus ut dixi-
mus inbecilles magna resolui uiolentia,
atque diu negatam gradiendi copiam quibus
erat possibile nisibus moliri. Magnus
diu astantium clamor insonuit, Christi laudes
|
nullique suo tempore secundus, ortus sub ter-
ritorio lingonice urbis, nobilitatem gene-
ris, nobilitate adornauit mentis. * 1 Qui
etiam, generosissimis parentibus, est procre-
atus. Pater eius Hilarius nomine [au-dessus], mater uero
Quieta uocitata est. Quorum animos,
cultus religionis catenatos, atque sub omni
deuotione christiani timoris, innexos tene-
bat. Quique etiam, inter ipsa primordii
rudimenta, tam in pueritia, quamque in adu-
lescentia, sub christiani cultu uigoris atque
religionis, a parentibus alitus, atque nutri-
tus est. Qui cum adhuc in domo paren-
tum, indole aetatis frueretur, non lasci-
uiam sectabatur, sed sanctorum uestigia se-
quebatur. Non se cibis delicatioribus, aut
quibusque delectamentis, passus est resolui,
ut illa aetas solet. Meditabatur autem
in puerili aetate, quod postea cum in robur
|
fectiora Christi miles animum tenderet, et huc atque illuc
ad sanctorum exempla imitanda, spiritu feruenti sue reli-
gionis frena laxaret, in deserto quod sub axe lingo-
nico iacet, et a castro cui Tharnodero nomen est,
triginta fere milibus distat, predictis secum pueris co-
mitantibus, nouus se condidit hospes. Ubi primum,
in paruo quidem tugurio coepit habitare. IIII.
HINC PAVLO POST CONFLVENTIBVS
ediuersis partibus hominum turbis, dux ipse caeles-
tis militiae collocatur. Iam uero inibi monaste-
rio fidei firmitate constructo, regule instituta,
patrumque exempla, quorum ipse extabat imitator,
rudi et nouello adhuc monasterio deesse non patitur.
Deinde studio perfectionis accensus, laborem itineris,
subit intrepidus. Et animo feruenti monasteria
circumire disponens, nec longo terrarum spatio, nec
presentibus immanitatum periculis, qui erat fidei
igneus torris, aliquatenus potuit deterreri.
Itaque monasteriis Gallie uisitatis, degustataque
luminis ueritate, spiritalia condere cupiens
|
INCIPIT VITA GLORIOSISSIMI ET AE-
GREGII CONFESSORIS IOHANNIS CHRISTI
DEO GRATIAS
[ligne sautée]
[ligne sautée]
[ligne sautée]
[ligne sautée]
IGITVR VITAM SANCTI IOHANNIS SCRIBERE EXOR-
diar, qui qualiter se ab ipsius infantie rudimentis
Deo carum exhibuit, silentio preterire nefandum
esse censemus. Duplex tripartitaque nobis, in-
est ratio cauenda. Primum, quod ego tam
iners, tamque elinguis, huiusce materie molem,
sillabarum ad notationibus, ac memorie trade-
re presumam. Secundo, ne quod fore arbitror
meus sermo incultior et forsitan uitiosus,
legentium aures inerti quodammodo mucrone
confodiat. Tertio, quod angor undique dum
et cuncta Christi amore conpulsus euoluere
animus cupit, et rursum uereor, ne paginae
|
debemus, illi ingnocentiam. A te stipendium laboris
accepimus, ab illo uitae exordium sumpsimus. Sequi
imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut aucto-
rem nostrum negemus Deum, auctorem uero uelis nolis tuum.
Non nos aduersum te imperator armauit ipsa que for-
tissima est in periculis desperatio, tenemus arma et
non resistimus, quia mori magis quam occidere uolumus,
et innocentes interire quam noxii uiuere preobtamus.
Si quid in nos ultra statueris, igni, tormento, fer-
ro, subici parati sumus, christiani sumus, persequi christi-
anos non possumus, inexsuperabilis legionis istius
animos agnosce. Tela proicimus, exarmatas quidem
dextras, satelles tuus armatum fide catholica pec-
tus inuenit, occidi, prosterni, secandas gladiis,
percussoribus ceruices prebemus intrepidi. Haec no-
bis iucundiora sunt, dum modo qui a te, cum sacri-
legiis tuis contemnimus, ad regna iam nunc celes-
[dans la marge gauche, .vii.] tia properamus. Flagrabat enim iam tunc in beatis-
simis uiris, martirii gloriosus ardor. Haec man-
|
Operae precium ducimus, si summam eius humilitatem sub
compendio tangamus. Superna namque fauente clementia,
crescente cum omni bono in suo coenobio monachorum
caterua, coepit anxio corde pensare, quid melius
foret, quidue salubrius mercedis cumulo obueniret,
si plebi dominando preesset, aut subiectus aliis oboe-
diendo, sub obtentu religionis proficeret. Fuit tandem
consilii, melius esse sub uinculo mortificationis se
subdere, quam aliis imperando dominari. Denique
huius religionis gratia capessende, duobus secum co-
mitantibus fratribus, densissimas noctis tenebras, captans
aufugit. Hinc iterum in insulam marinam que Lirinum
nuncupatur, monasterium petiit, ubi tunc temporis,
et nunc usque districtio regularis, et patrum sanctorum
instituta, inuiolata perdurant. Ubi cum fuisset ex-
ceptus, humilitatis causa, sui reticuit propositi dig-
nitatem. Cumque ibidem anno et sex fere mensibus delites-
cens, per uniuersam patriam quereretur, a quodam tan-
dem uisus est, qui de Gallie partibus commearat. A quo
|
temporis eius loci fratres, religioso sanciuere cum
filio, atrium coenobii a frequentia femina-
rum, perpetuo coercere, regulari professioni
non integrum fore arbitrantes, muliebri fre-
quenter uel aspectu insuescere, uel allo-
quio implicari.
* 1 Quedam itaque eiusdem pagi mulier, et ipsa
oculorum offitiis destituta, cum per dies quam-
plures, limina uenerandi Iohannis, in-
explebiliter optaret contingere, idque esse
possibile, a multis interdiceretur, mo-
ras non ferens ulterius, ductore usa pue-
rulo, iter ad monasterium obnixe contendit.
Cumque siluam coenobio circumiacentem per-
agrans, eo usque progressa fuisset, unde in
totum locum intuenti facilis prospectus
patet, mirum in modum, mox cedentibus
tenebris, lumen adepta splendidissimum,
plenum sue fidei commertium leta reuexit,
|
mortis honore donatus, finem uitae inuenire potu-
issem. Saltem si conmilito indignus eram, uel me
ante acte hore uiandi necessitas detulisset, ut
senilis pectoris cruor, tantorum uirorum uicti-
mis misceretur. Obtuleram corpus hoc neci, dum
modo tante laudis consortio non carerem.
Talia dicentem profanorum turba uallauit, quem
utrum christianus esset, respondere minaciter iubet.
At ille paululum oculos ad caelum erigens, tali
percunctantibus sermone respondit. Longus
me uiuendi usus, ad hanc quam uidetis, perduxit
aetatem. Quecumque in hoc mundo aguntur,
aut studium repperit, aut rerum uolubilitas
angit, aut uarius semper casus infestat. Quod-
cumque uolumus obtamus, scimus, et cupimus,
totus mundus caligine submersus, tenebris
circumfluentibus latet, nisi uobis aut uiam Christus
ostenderit, aut lumen effulserit. Quod ego
fideli mente perpendens, utinam ultimo contester
|
generosissimis parentibus est procreatus. Pater
eius HILARIVS nomine, mater uero, Quieta
uocitata est. Quorum animos, cultus reli-
gionis catenatos, atque sub omni deuotione
christiani timoris innexos tenebat. Quique etiam,
inter ipsa primordii rudimenta, tam in pueri-
tia quamque in adolescentia, sub christiani cultu
uigoris atque religionis, a parentibus alitus,
atque nutritus est. Qui cum adhuc in domo
parentum, indole aetatis frueretur, non
lasciuiam sectabatur, sed sanctorum uestigia se-
quebatur. Non se cibis delicatioribus, aut
quibusque delectamentis passus est resolui,
ut illa aetas solet. Meditabatur autem in
puerili aetate, quod postea cum in robur
uirile migrasset, deuotus impleuit. Litte-
ris namque, ad prime eruditus est. Sed quam
fuerit memorie singularis capax, quaue
erga condiscipulos suos beneuolentia usus
sit, non est nostre facultatis euoluere. Igitur
|
Ad cuius ingressum ualde gauisus, consultatisque nobis
officiosissime, paululum consedimus. Tum percontari
a me coepit quasi ignarus, quid nam a me operis in
cellula ageretur. At ubi ex responsione nostra hoc
nobis repperit laboris, quod superius dixi, multo,
letior redditus, atque exosculans michi caput. Cum
te inquid legentem dudum frater audissem, sensim
ad conscientiam meam, tacitis cogitationibus meis
recurrebam, utrumnam que de Iohannis uirtutibus no-
ueram, in presenti uolumine teneres inserta. Sed
quia tibi forsitan minime nota sunt, me queso ex-
plicante conscribas. In hunc sermonem, uterque pau-
lulum conticuimus. Me tamen poscente, tandem
ita exorsus est.
QVADAM DIE EXTITIT CAVSA QVA AD SE-
cundinum patricium, epistolam sancti Iohannis pro quo-
dam pauperculo deferebam. Quam epistolam, Secundi-
nus patricius manibus conprehensam, ut cognouit cuius [au-dessus] cause
obtentu delata fuerat, pedibus conculcandam proiecit.
Michique minas conabatur intentare, ac tumenti
|
et plorans ad monasterium repedare quo regresso ciues omnes aduentus sui
gratia reddidit letiores. I.1
R. Hic est Iohannes summus amicus Dei qui aeterni trium-
phatoris uictricia signa secutus inter robustissimos athletas dato nomine
militauit. V. Cui propositum fuit ita militare in seculo ut in perpetuum regnaret
cum christo. Pater. R. Vir per cuncta predicandus Iohannes generosis paren2
exortus natalibus nobilitatem generis nobilitate adornauit in entis.
V. Eadem quippe humo est editus qua et moriendo sepultus nobilierit. R. Beati uiri
suffragiis mundatus est locus et eiecto serpente putei immanitas a-
peritur. V. Vicerunt merita orationum loetalia virulentis serpentis uenena et eiecto
R. Clarissimi uiri Nicasii famulus dum ab spiritu torqueretur inmundo beati
Iohannis obtutibus presentatus est moxque oratione completa pristine red-
didit sanitati. V. Triumphans demonum beatus Iohannes obsessum a plebe remouit. Moxque
A. Beati uiri suffragiis mundatus est locus et eiecto serpente IN II. NOCTVRNO
putei immanitas aperitur. P. D. A. Vicerunt merita orationum loetalia
uirulenta serpentis atque diuini nominis inuocatione peremptus est. P. D.
A. Agrestius indignatione commotus ausus est blasphemare consternatusque diuino metu
ueniam precabatur. P. D. A. Alius nomine Clarus deprecationem beati iohan-
nis despiciens cuius temeritatis ausum ultio diuina subsecuta est. P. Ex. A. Quidam
possessus a demone beati Iohannis obtutibus presentatus est moxque oratione
|
sitis, pie interuenite. Erigite anxios, firmate
trepidos. Sitis protectores in aduersis, prouecto-
res in prosperis. Precipue et super omnia illam nobis
conciliate gloriam ad quam laborum emeriti peruenistis,
ubi summam illam causam, summum principium, aucto-
rem uidelicet omnium feliciter cernitis, et cernen-
do gloriose uiuitis, qui nusquam aliter fuit,
nusquam aliter erit, qui difficile inuenitur
ubi sit, multo tamen difficilius ubi non sit.
Tangat ergo uos ad hoc optinendum communis
conditio, quoniam qui uos fecit in gloria, et nos cre-
auit in simili forma. Moueat uos ad pieta-
tatem [sic] nostri, iocunda aeternitatis habitatio,
reposcentes nos carnis et seculi inplicamento
liberari, et qua letamini beatitudine do-
nari, quatinus qui triumphat in uobis, glo-
rietur et in nobis, optinente simul et lar-
giente Hiesu Christo domino nostro, qui cum patre et spiritu
sancto principatur, in omnia secula. AMEN.
|
tis experimentis edoctus, quod hi sibi mores,
perpetuam spondent uenturam in secula uitam.
Inerat in eo omnium uirtutum flagrantia,
corporis castigatio. Ieiunia et orationes,
aeque ut iuuenili aetate tulerat, eo mo-
do et senili portabat. Exemplo subdi-
tos edocens, ut gastrimargiae id est gu-
le, caenodoxiae id est elationis, arrogan-
tie id est superbiae, uitia maxima per quae
compererat Adam in paradiso deceptum, om-
nimodis cauerent. Semperque habens profun-
de humilitatis inconcussa fundamina,
ab omni lubricae inpulsioni in cursu ani-
mum inhibuit. Et ita paulatim ex con-
templatione diuina, ac spiritali intuitu,
meruit sublimari. Sollicitudinem rerum
carnalium, preter certas necessitates genera-
liter abscidit, et nullius negotii cause-
ue, non solum curam, sed nec memoriam qui-
|
emptum uagina apostoli gladium, propriae uocis iussio-
ne recondit, docens maiorem armis omnibus, christia-
ne confidentie esse uirtutem. Hic Deus Christus plane
mentes uestras, manusque prohibuit, ne quisquam diui-
no operi, mortalibus dextris obstitisset, quin
immo, coepti operis fidem, perhenni religione com-
plerent. Actenus exempla sacra inserta co-
dicibus legebamus, iam nunc per nosmet ipsos quos
sequi deberemus aspeximus. Ecce ualatus sum
commilitonum meorum corporibus, quos de latere
meo funestus satelles abstraxit. Aspersus sum
cruore sanctorum, et sanguinis reliquias uestibus meis
porto, et dubito eorum sequi necem, quorum gra-
tulans admiror exemplum? non magnopere
curandum est quid imperator iubeat, qui forte
michi mortalitatis aequalis est. Si habere ali-
quid iurium imperatoria precepta potuissent,
circa beatissimorum trium puerorum corpora, re-
gis persarum ualuisset incendium, nec contempnere
|
sed et ille spurcissime sodalitatis monstruosus.
Cum inter omnium denique caenam, et ipse prefatus per nox
caenare deberet, repente incenatus assurgit, flagel-
lum excussorium rapit, passimque interdicto noctis spatio,
quasi excutere uelut in area coepit. Mox cum soror
eius contigua retinere eum ceu amentem uellet, omisso fla-
gro quod tenebat, subito in eam insaniuit, et nisi protinus
erueretur, acerbiter dentibus ab eo discerperetur. Vinctus
itaque postergum manibus adducitur sancto Iohanni, cum semper ex aliis
cladibus tum crebrius in hoc omnibus sacratissimo meden-
ti. Cuius ingrediens basilicam, uoces inauditas, et
corporis informia emittere cogitur. Vnde cum
collo eius statim hererent pro more exclusores demonum
ferri prefati patris, ita agitatur, ut exemteratim,
eum disrumpi, et penitus dissolui cerneres. His tam diris
uexatur uulneribus, quo adueniret postridie,
toto orbi ueneranda omnium sanctorum festiuitas. Tunc
Deo miserante, et ipsorum patrocinio succurrente, quo
ab heri et nudius tertius paulatim eo uehementius
|
loca, duo qui erant adherentes circuli collo
et pectori eius meritis eorum ceciderant. Tandem Ro-
mam cum peruenisset, diuinamque super hoc diu prestola-
retur clementiam, nichil hesitans, caelesti meruit
consolari responso, querere confessoris Christi Iohannis locum
sibi precipiente, et sub quo territorio eum repperire
qui uisset/iusset (? un seul mot?) innotescente, liberationemque ab eo promereri,
spondente a tanti ponderis penitentie enormitate.
Cui et ille nimis existebat. Peruenitur ergo illuc.
Quo dum adesset super hac regratulabundus, interuen-
tu ipsius beati, residui qui erant in brachiis et lum-
bis circuli, subito diruti apparuerunt. Quam ob rem
non est ambigendum, eum ipsorum coetui aggregatum,
quibus ligandi atque soluendi indita est potestas.
[dans la marge, LECTIO III] Quot in demoniacis denique nostro in tempore pre-
fulserit signis, inexplicabile est. Idem ut solito
teneret usu, obtinuit. Erat namque plurimos uirorum seu
mulierum ipsius hostis dominio subiugatos erutos uidere,
circumpositis eorum collis eiusdem uenerandi catenarum loris,
|
tabatur. Erat sane magnimontensium par-
tibus oriundus. Graui calamitate confec-
tus, dum queritande stipis gratia loca
singula peragraret, ad coenobium se tandem
uenerandi contulit confessoris. Ibi uic-
titandi facultate captata, aliquandiu
moras duxit. Accidit autem uigilia fes- [on a gratté le .iiii. dans la marge]
tiuitatis eiusdem sanctissimi confessoris, dum
signa uespertini conuentus prenuntia, a sacro-
rum custodibus more aecclesiastico qua-
terentur, ipsum quoque interesse, atque uni-
us sonum, suae manus officio temperare.
Id dum sedule ageretur, uidit ut ipse post-
modum referebat igniculum quendam instar
ardentis stelle, tamquam a sepulchro domni
patris nostri Iohannis prodeuntem, claustrum sui
oris, ictu ualidissimo pertulisse.
Qua re inmodice adfectus, iamque exanimi
simillimus, in terram collapsus est. Adstan-
|
ceruice rabidos intonare sermones, scabellum pede ferire,
palmaque collidere femur. Vere tibi fateor, quia uidi
hominem insanire. At ego, nec in totum euuangelici [sic] in-
memor precepti, excusso puluere de pedibus meis, abscessi.
Continuoque pauore nimio ac tremore Secundinus concu-
titur, ac tenebrosa quodammodo noctis caligine cir-
cumdatur. Et uelut undique preacutis esset sudibus circum-
actus, ita totum in diuersis modis partibusque corpus illius
cerneres contorqueri. Obstupesco rei miraculum,
quam cito commutati artus in usum alterum transierunt.
Ita ut qui dudum nimio iactantie furore succensus
scabellum pede feriebat, femurque palma illiserat,
iam ut credo confidoque angelo ingruente exterritus,
immo nimio tremore contortus, intellexit se ob sancti
Iohannis epistole contemptum ista perferre. Itaque per internuntios
fidos ueniam precabatur, omnimodis se sancti Iohannis ius-
sionibus prebiturum esse famulatum. Vniuersa quoque
que iusserat, statim decreuit esse complenda, tantum,
ut pro se dominum precaretur. Quo facto, et ille recepit
sospitatem, et hic quo rogauerat impetrauit.
|
sacrosanctum corpus esse perquirendum, eius meri-
tis plenitudinem huius reseruatam esse salutis.
Eo comperto, ad sancti coenobium, anxius tetendit.
Quo cum peruentum esset, orationem lacrime,
lacrimas remedia mox prosecuta sunt.
Ita namque nexus uinculorum eatenus insolu-
biles ab hominis corpore quam celer-
rime reciderunt, ut diuinum id fuisse
opus, nomini dubitare licuerit. Quemque
ut nexibus exemptum corporeis, perinde
quoque beati uiri obtentu noxiis animi
reatibus absolutum, palam fuit aduertere,
superna utrumque operante prouidentia, cui
familiarissimum est cum corporum, tum quoque
animarum propensius curare salutem.
[cette ligne a été sautée]
FEREBATVR INTEREA PER POPVLOS [dans la marge, .viii.]
opinio uirtutum eius rumore percelebri,
quod ad sacri lectum corporis fide digna,
|
INCIPIVNT LEC-
TIONES IN FES-
TIVITATE SANCTI
IOHANNIS CON-
FESSORIS CHRISTI
AEGREGII.
LECTIO PRIMA
|
[marge: LECTIO III]1 quorum per pauca tamen uisa tangimus. Cum denique idem
oppidulum a quodam uiro nomine Gozberto, antistite tunc
temporis ADALGERIO illius dominante regeretur, in-
mensitate febris adeo contortus est ut omnia eius penitus membra
dissoluerentur, et omni prorsus uirtute effoeta redderentur.
Aesus in sumptio et potus, totum eum inualidum effecerat et
deformen. Cuius uita cum in ancipite penderet, defer-
tur predicti patris pietati. Sed languore incalescente,
quasi desperatus et amens in redeundo domum ternum sub-
duxit tempus, semper ipsius basilicam repetens. Hoc autem
triduo peracto, postremo ante eum, quasi exanimis fac-
tus est. Quod cum ita crederetur ab omnibus, repente eius
quod petierat, gloriosissimum persensit munus. Sicque reuertitur
ad propria sanus et incolumis, laudans et benedicens eum,
cuius dono tam euidens percepit corporis emolumentum.
* 2 Nec disparem proprium fratrem eius nomine LETARDVM incur-
risse aegrimoniam contemplati sumus, ita ut ante ipsum
peregrinis omnino deferretur pedibus. Vbi diutissime ta-
bescens, nil diarii prorsus sumebat. Vicina ergo
|
quoris potuit degustari. Igitur affectat animus
enarrare, quanta in Iohanne usque ad obitum eius effu-
gandorum demonum gratia perdurauit, si a nobis aliqua-
tenus exequi, complectique queant. XIIII.
CLARISSIMVS ETIAM TVNC ERAT NICASIVS,
uir ferocis ingenii, cui etiam Aualensis oppidi re-
gende rei publice fuerat cura commissa. Huius
Nichasii seruus, cum a demone obsessus dolendo cru-
ciaretur exitu, ad monasterium sancti Iohannis captus
cantenatusque adducitur, spe recuperande salutis.
Qui cum fuisset sancti Iohannis obtutibus presentatus, deprecan-
tibus cunctis, ut solitam erga insanum purgationis
curam inpenderet, seuire miser ac fremere dentibus
coepit, ac rabidiores insonare sermones. Flamma-
rum quoque inuisibilium undique incumbentibus globis ex-
uritur, et huc illucque rotari1 miserum cerneres, et cum
ingenti uociferatione clamare, se diutius non posse
tolerare, si Iohannes propius accessisset. Interea demo-
niacum ad se secretius iubet exhiberi, et celeri pur-
gatione curatum, secum paucis post diebus iussit habitare.
|
IPSIVS COENOBII, VT QVAE PER DISCIPVLOS ME-
MORATI CONFESSORIS CHRISTI VEL POSTEROS FORVM
VERACITER COMPERTA ERANT CONSCRIBERET.
TANDEM ARTICVLVM SCRIBENDI, ITA CONVERTIT.
INCIPIT PRAEFATIO.
[ligne sautée]
PRAECELLENTISSIMA SANCTORVM PROSEQVENTES
exempla, qui luce clarius orbem tam sermone do-
cendo, quam exemplo monstrando illuminauere, pror-
sus declarare, atque omnibus patefacere, omni studio,
omnique conatu cum comperta fuerint debemus, ut sci-
licet tam mentes hominum caelesti desiderio innexas,
quam etiam simplicium animos, ad uitam prouocemus aeternam.
Et dum precedentium presulum, atque patrum monachorum
labores, atque studia contritionum, mortificationumque
exempla trutinando, mentis intentione pensamus,
in eorum imitatione, tam nostra corda, quam aliorum men-
tes erigimus, quatinus et doctrine solamina, et la-
borum supplementa, Christo fauente studeamus subire.
Nec inmerito eorum uirtutes ac gesta religiosa christiana
|
immanitas aperitur. Ibi itaque inuenitur serpens pre-
dictus, diuini nominis inuocatione peremptus. Vi-
cerunt suffragia orationum, loetalia uenena serpentis.
Tum eiecto serpente, ac puteo mundato, ibi usque in ho-
diernum diem, copia aque, cognoscitur emanare. VIII.
REGRESSVS ERGO VT SVPERIVS DIXIMVS
ad prefatum locum, studuit denuo salubria dogmata
sub regulari tenore quam beatus MACHARIVS aegyp-
tiorum indidit monachis ministrare, atque educatam
in melius plebem, ad celestia gaudia prouocare, anni-
tente sibi monacho FILOMERO nomine, omni sanctitati,
et religioni dedito. Cuius fultus auxilio, celeste
preconium, tam monachis, quam populo annuens, absque di-
latione conferebat. VIIII.
PER IDEM TEMPVS MATER EIVS COMPERIENS
desiderabilem aduentum uenerabilis filii, ad eum ue-
nire properat, ut tamdiu aspectum eius a se segregatum
tandem ouans cerneret, suisque uotis satisfaceret.
Arrepto itaque itinere, ad eum eo in loco quo uir Dei
positus erat aduenit. Ac ministrorum deposcit affectum,
|
euoluere, ne tragoediam magis quam historiam texere
uideamur. Ibique paucis diebus delitescens, deprecatur
ut ad Clarum sanctus epistolam IOHANNES transmitteret ro-
gatoriam, quatinus culpa donata, ad domini
seruitium reuerteretur seruus excusatus. Tum
uero beatus Iohannes, misericordie et pietatis intuitu,
epistolam scripsit. Que cum fuisset ad Clarum delata,
rei ordinem ob quam fuerat missa, a portitore per-
quirit. Agnoscit ob hoc esse transmissam, ne
seruus suus a dominice seruitutis offitio diutius
esse uideretur exceptus. Quam epistolam manibus con-
prehensam, non solum eam relegere dedignatur, ue-
rum etiam de sicco gutture excreationes sine ulla
flegmatis interpellatione protracte, supra ipsius
epistole signacula iaciuntur. Huius ergo teme-
ritatis ausum, ultio diuina subsequitur. Nam
ex eo die quo haec sunt acta, annis integris nouem
in os eius non solum aliquid panis, sed nec ipsius
quidem eucharistie usquam potuit sanctificatio intro-
mitti, uixque ut ita dicam aliquid tenuissimi li-
|
At ego inquam letus, licet ista a te audiam, labenterque suscipiam,
illius tamen uirtutis magnitudinem ut referas queso, quam
ipse ut asserunt persensisti. Ita inquid plane, faciam letus.
LVE ILLA QVAM VTINAM NESCIRETIS NOSTROS IRATO
Deo populos patriamque uastante, dum de Parisius ubi tunc
temporis dominabatur reuerterer, huius me morbi sen-
si contagione conprehensum. At cum ulceris ipsius graua-
mine oppressus, uix ad domum propriam peruenissem, ibique
preualescente incommodo pene iacerem exanimis, ac
tristi merentis familiae frequentarer officio, materque mea
propriis sibi unguibus faciem genasque decerperet, miseram se
clamans, nullam sibi post obitum meum spem uite dicebat reman-
suram esse, uel exiguam portionem. At ego cupiens eam consolari,
euasurum me esse dicebam, tantum si michi de puteo monaste-
rii sancti Iohannis, aqua fuisset bibituro exhibita. Cumque fuisset
aduecta aqua, que erat sancti Iohannis benedictione condita,
ubi ebibi, tamquam si in me caelerrima sanitas fuisset ingressa,
ita quod michi antea raro contingebat, in somno quieui.
Cumque euigilassem, ulcus illud cuius tabo diuturno gra-
uamine laborabam, crepuisse persensi. Ita sensim paula-
|
fuimus, aut ignauiae formidimis meruimus subire
flagitium. Tuis etiam obtemperaremus preceptis,
nisi instituti legibus christianis, demonum cultus, et
aras semper pollutas sanguine uitaremus. Conperi-
mus precepisse te, aut sacrilegiis pollui christianos,
aut dedenis (?) interfectis, nos uelle terreri. Non
inquiras longius latitantes, nos omnes christianos esse
cognosce. Habebis potestati tuae subdita omnium
corpora, auctorem uero suum respicientes Christum,
animas non tenebis. Haec uir sanctus dixerat, legio-
nis probatur assensio, et caesari per satellites nuntiatur.
Presenti precepit iussione, ut iterum decimum, re-
nouate crudelitatis ordo consumeret. Post hanc
uocem ad legionem uelociter properatur, crudelia
precepta peraguntur, reliqui uero ut Octodo-
rum redeant iubetur. LECTIO IIII. * VEL CAM.... (?) [très faible]
[dans la marge gauche, .v.] TVNC ET SVPERNVS, QVEM ANTE PRINCIPEM *1
doctorem superius memoraui, correptis legionis
suae signis, hac circumstantes oratione confirmat.
|
Incipit ecce patis gestorum uita Iohannis1
INCIPIT ECCE PATRIS GESTORVM VITA IOHANNIS
Viribus ut seui calcans contagia mundi
VIRIBVS VT SEVI CALCANS CONTAGIA MVNDI
In tenebris radiante die, uerboque manuque
IN TENEBRIS RADIANTE DIE, VERBOQVE MANUQVE
Subditus aeterno miles certamine regi
SVBDITVS AETERNO MILES CERTAMINE REGI
Spe comite atque fide meritum de nomine traxit
SPE COMITE ATQVE FIDE MERITVM DE NOMINE TRAXIT
|
dictione largitus est. XI.
ABSVRDVM NAMQVE EST ILLARVM INSIGNIA
preterire uirtutum, quarum ut confido gratia decoratus,
hanc gloriam consecutus sit. Que in quantum inter-
rogari potuit, non tam fuco iactantiae, quam edifi-
cationis studio proprio sermone narrauit. Ad castrum
cui Sine muro nomen est casu aduenerat, ibi eadem
nocte mansurus. Dumque de aecclesia reuerteretur
ubi fuerat orationis studio profectus, die iam digres-
so nocte ut ita dixerim iam ingressa, quedam in eum
inruit mulier, et mentis sensibus, et pudoris ornamen-
to captiua, immo decepta, suadens atque ambi-
ens, ut secum secretius ruris abdita penetraret, quo
facilius eum illecebris sceleribusque suis, diabolus et
mulier inclinaret. Qua uir Deo plenus diaboli arte
comperta, respuens atque renitens, cursim aufugisse
refertur. Tum illa conscientie suae pudorisque rea-
tu confusa, et tempestate concupiscentiae suae
furoreque sedato, tandem aliquando in se reuersa,
ad diuersorium redit. Querebat autem Iohannes, quatinus
|
quam et ipse flagranti sitiebat amore, quadam
nocte a partibus magnimontensium inter densa
tenebrarum adueniens, basilicam latenter in-
troiit, communem dominum orationibus pulsans.
Quod diuinitus uiro Dei reuelatum est, citoque
ministro imperat, ut concito gradu pergat,
tactoque signo sodales excitet, quia fra-
ter communis Sequanus abscondite fores
aecclesie penetrans, dominum orationibus pulsat.
Quod ita esse, citissima est inuentione compertum,
et uenerando famulo Dei per plurimum ar-
dentissima fratrum karitas, officium debitum
hospitalitatis persoluit. LECTIO XI.
QVANTA QVAMQVE SVBLIMIA, MIRACVLORVM
domini in sanctis suis redoleant exempla, sinibus
ecclesie in orbe terrarum diffuse personuit, atque
elucubrata luce ueritatis, fidelibus notum est.
Cum eo in tempore segetes annua maturitate
confecte, ad precidendum in supradicto coe-
|
occultare posset dimicationis sue uictoriam.
Sed que per famulos suos Christus operatur, quanquam ea
summo nisu caelare contendant, uelint, nolint,
cuncta perduntur. XII.
AGRESTIVS QVIDAM MAGNIMONTENSIVM PAR-
tium ciuis, uir bonis moribus, cum ad monasterium
sancti Iohannis flagitande benedictionis obtentu die
dominico aduenisset, expectans atque ambiens, ut
ab ore Iohannis corpus consecratum Christi mereretur acci-
pere, et ille ut sibi moris erat secretius missarum uo-
luisset sollempnia caelebrare, egredere inquid
Agresti Iohannes foras, dum modo secretius ut monas-
terii utilitas poscit, sacra mysteria peragamus.
Illo rogante ne respueretur, quippe, qui huius
rei gratia maxime aduenisset, non ideo in-
quid Iohannes haec facimus quod execrari uelimus tue
karitatis presentiam, sed ne uideamur sanctorum patrum
irrita precepta [au-dessus] facere, neue presumamus regularem laxare
censuram. Tandem egressus est, uictus, uel ra-
tione, uel precibus. Tum indignatione commotus,
|
succubuit. Sed omnibus rebus bonis quibus aetas iu-
uenilis succubuerat, aeque et senectus pollebat.
Sepultusque est haud procul a coenobio, infra
terminos monasterii, loco quem ipse predixe-
rat. Ubi ad ostensionem precellentissimi me-
riti sui, corporalibus ac spiritalibus cotidie
coruscat miraculis, prestante domino nostro
Hiesu Christo, qui uiuit et regnat cum patre et
spiritu sancto, per infinita saecula saeculorum
AMEN. III.
LECTIO VIIII.
LVE ILLA QVAM VTINAM NESCIRETIS
nostros irato Deo populos patriamque uastan-
te, dum de Parisius ubi tunc temporis domi-
nabatur reuerterer, huius me morbi sensi con-
tagione conprehensum. At cum ulceris ipsius
grauamine oppressus, uix ad domum propriam
peruenissem, ibique preualescente incommodo
pene iacerem exanimis, ac tristi merentis
|