[ { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola25", "content": "Uenerabili in Christo patri et post Deum unico desiderio et refugio singulari U., Dei gratia dignissimo episcopo talis loci, C. suorum clericorum minimus, scholaris Bononie cum recommendatione se ipsum. Illius portus amenitas frequentatur, ad quem uenientes sperata gratitudine non priuantur. Unde benignissime paternitatis uestre pedibus aduolutus, supplicare non desino, ut mei uestri fidelissimi famuli misericorditer dignemini recordari, mihi diuine pietatis intuitu prouidendo in beneficio competenti, ita quod mea deuotio que in sola spe gratie uestre innititur, inopem uitam defendere ualeat, et ad Dei laudem et honorem uestrum incomparabilem, scientie gratiosa possit capere documenta. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola13", "content": "Quia pallafredus noster, immo uester et uestris seruitiis deputatus, non exit de stabulo, inclauatus fortiter propter imperitiam ferratoris, dolemus; et est non immerito condolendum ex eo, quod amicitie postulanti de ipso facere gratiam non ualemus. Unde si dari non potest quod petitur, petitoris sapientia non turbetur; non enim habet legem necessitas, nec uoluntas sed impotentia potius incusatur. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "CumMagnaeDeuotionis", "content": "Iustitiario Regni super exactione pecuniaeCum magnae deuotionis indicia et multiplicium seruitiorum onera, quae successiue fidelibus nostris tuae iurisdictionis incumbunt, intra nos debita consideratione pensamus, eis benigne mentis effectu compatimur, et inuiti quodammodo nostris oneribus eorum colla submittimus, quos sub pacis deliciis et optae quietis gaudio sub alarum nostrarum uelamine cupimus delectari. Quia tamen in uictorioso exercitu nostro firmato dudum in obsidione, de quo nobis et fidelibus nostris triumphum prestitit diuina clementia, post labores tam in armatione felicis stolii, quam in stupendiis bellatorum et aliis, quae circa expeditionem execitus expugnationis qualitas requisiuit, sic erarium nostrum ipsius rei gloriosus effectus exhausit, ut ad solutionem multiplicium debitorum, quae propterea Camera nostra contraxit, sine fidelium nostrorum suffragio fisci nostri non suppetant facultates, quantitatem pecuniae, interclusa presentibus cedula comprehensam, ab hominibus iurisdictionis, tuae propterea uidimus exigendam, fidelitati tuae firmiter precipiendo, mandantes, quatenus diligenti examinatione prehabita, quantum summae pecuniae, anno proximo preterito in iurisdictione ipsa impositae, presentem excesserit quantitatem, eam, sicut summarie inueneris minoratam, sic inter uniuersas iurisdictionis tuae ciuitates et loca peculiari numeratione distribuas, et sic proportionaliter partiaris, ut nulla propterea contra legem distributionis ipsius materia questionis exorta, pecuniam ipsam per te taliter imponendam celeriter exigi et festinaliter recolligi facias, et adCameramnostram cum omni, qua poteris, celeritate transmittas." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "PuraFides", "content": "Regratiatur ciuitati, quod, eligentes familiarem eius in Potestatem, suum uicarium multipliciter honorarunt Pura fides et experta deuotio, quibus inter alios Imperii Romani fideles clarius in conspectu nostrae celsitudinis prefulgetis, argumentum nobis firmae fiduciae prebuerunt, ut in omnibus, quae decus excellentiae nostrae respiciunt, uos securissime requirentes, de uobis amodo firmius et fiducialius confidamus. Latere namque conscientiam nostram uel a tenacitate memoriae nostrae nullatenus cecidisse credatis, qualiter uos prae ceteris Arelatensibus Regni fidelibus, H. de Riuello, senescalcum nostrum et ipsius Regni uicarium, ob honorem culminis nostri gratius et honorabilius pertractastis, exhibentes uos eidem in omni sinceritate deuotos, quae grata nobis extitit et Imperio fructuosa. Nec nos preteriit, quod T. de, militem Papiensem, et nobis tam probabili presumptione fidelem, rectorem uestrum anni preteriti, de nostra familia prouide recepistis. Ex quibus omnibus laudabiliter informati, quod uos nobis inseparabiliter uoluistis glutino deuotionis et fidei glutinare, ad uos oculum prouidentiae nostrae uersa uice dirigimus, de prospero statu uestro necnon et de salubri regimine precipua sollicitudine cogitantes. Et cum inter curas sollicitudinis nostrae reuoluimus, qualiter per nos uobis posset in ipso salubrius et cautius prouideri, illud tamdem tenaci meditatione tamquam honorificentius nobis et uobis duximus eligendum: quod ad hoc uires et potentiam nostram uestris profectibus strictius et peculiarius obligetis. Ad quod, prout perspicaciter intueri potestis, nulla nos inducit ambitio, quod curam regiminis ciuitatis unius, quantumcumque nobis experta sinceritate fidelis, assumere cupiamus, qui fere totius orbis habenas uniuersaliter moderamur, sed ut affectionis no strae zelum uobis singulariter ostendamus, et ut ad considerationem omnium manifestissime deducatur, quod, dum humeris nostris sarcinam regiminis uestri libenter imponimus, regi uos prouide ac salubriter affectamus, ut sine nostri culminis lesione ledi per aliquem non possitis. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola7", "content": "C. pater, A. filio suo cum benedictione salutem. Filius sapiens letificat patrem, filius uero stultus mestitia est matris sue. Ineffabiliter equidem gestientes, tue filiationis deuotionem et sinceritatis intimam puritatem scientie margaritam capere peroptatam, que thesaurum quemlibet superat et excellit omnem lapidem pretiosum, tibi uelut oculorum nostrorum lumini et uite nostre gaudio singulari, C libras turonensium destinamus, tue discretioni sub obtentu paterne gratie demandantes, ut sine interruptione studio, uigilando, insistas laudabiliter inchoato. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "EtsiTamIusta", "content": " Fridericus uniuersis mundi principibus, de sinistris rumoribus Terrae Sanctae Etsi tam iusta quam uehemens causa doloris et motus fuerit in nobis, cum ad presentiam nostram frater S. a uenerabili patre patriarcha Antiocheno, dilecto amico nostro, presentium baiulus litterarum accessit, ipsum tamen infeste uidere nequiuimus, qui mittentem affectione quadam diligimus singulari. Uerum etiam tunc temporis cordis nostri neruum pertingerat rumor infestus et subitae nuntius tempestatis, qui Coheminorum pestem ab originalibus sedibus Tartarea clade depulsam, uelut molem ingentem per abrupta montium et decliuium fulminis ictibus deuolutam, in Sanctam Ciuitatem irruisse crudeliter nuntiauit. Quae forte desolationis suae tempore, habitatore continui solita defensari, cateruatim undique concurrentibus populis colebatur, dederatque cursui famosi tamen loci longis retro temporibus a Christicolis maxime desiderata securitas, et sinistris auspiciis diebus illis obtenta quarumdam occasione treugarum, quas soldanus Damasci et Nathasar soldanus Craci, qui prius hostes et aduersarii fuerant, concordiam inuicem facientes, ipsam cum Christianis ea condicione fecerunt, quod, tota regni Hierosolimitani terra, quam Christiani possederant trans Iordanem, retentis sibi uillis et montanis aliquibus, restituta, Christiani soldanis eisdem in expugnatione soldani Babiloniae deberent assistere toto posse. Qua confederatione tamquam in sui perniciem inita, soldanus accinctus predictam gentem Barbaricam Coheminorum per deserta uagantem, et uelut feram in saltibus ante uenabulum fugientem, ad suae defensionis auxilium conuocauit: qui sibi reputantes oblatum presidium potrius quam petitum, ad designata loca subito, non minus taciti quam celeres, peruenerunt, ut inuisos hostes aduenisse maturis nostrorum uigilantia nouerit, quam uenturos. Sicque factum est, ut Christianorum excercitu cum soldanis predictis in guerram soldani Babiloniae apud Gazaram commorante, patriarcha Hierosolimitanus de partibus Cismarinis ad partes illas athleta nouus accessit. Quo superueniente, perfidae gentis metu in ciuitate Hierosolimitana una cum magistris domorum Hospitalis et Militiae Templi et uniuersis habitatoribus ciuitatis eiusdem, tamquam de humano presidio desperatis, noctis silentio salubriter procedentibus uersus Ioppem; emenso iam fere medietatis itineris spatio ad cuiusdam uanae seu potius callidae procuratae uocis auditum, quae, Coheminorum natione deuicta, securum peregrinis et ciuibus reditum promittebat, omnes regionis et incolatus affectione seducti confestim ad uictimam potius quam ad patriam redierunt. Nondum eisdem infra septa domorum respirantibus a labore, priusquam fere sarcinulas suas et itineris impedimenta deponerent, ecce, quod multitudo generis hostilis, quam dinumerare nemo poterat, uniuersam terrae faciens occupans, sic improuiso sic subito continuatis impugnatorum agminibus circumdedit ciuitatem, ut nec in defensione presidium nec in fuga consilium obsessis fidei nostrae puglibus laxaretur. Ambigentibus autem eis, cuiusmodi mortis genus eligerent ex predictis, tandem etsi nulla uia securior, saltem uisa uia est dilatior, ut per fugae remedium aliquos a persequentium oculis cauernae montis imminentis absconderet, et noctis circuitu aliqui manus occidentium et fessas euaderent, uel ut saltem unum ex omnibus de tantae cladis et periculi nuntium reseruarent. Non defuit tamen inter tot aduenarum hostium milia ductor et cognitor uiarum indigena, qui sufficientes insidiantium turmas, uelut per siluarum angustias uenatores, per ineuitabilia loca disposuit: in quorum manus quanto celerius fugerent, tanto rapidius cederent fugientes. Sed fefellit, o proh dolor, euentus rei miserandae consilium: quia tamquam in rete paratum auibus, sic omnes septem milia fere hominum in gladium incidissent, ut, testantibus sanguinis occisorum per ualles montium sic profluentis aquae decursibus, nulla prorsus extitit pugna, sed cedes! Infantes autem et uirgines in Urbe Beata inuentos secum nequiter adduxerunt; senes, infirmos et debiles ac moniales, ad fugae laborem inhabiles, in urbe relictos, in ipsorum, quin potius in ipsius Dei nostri conspectu, sepulchro Domini uiolato, quod fuerat fidei Christianae uisibile nutrimentum, miserabiliter occiderunt! Post haec, ad reconciliationem tanti discidii et totius rei publicae ac fidei Christianae uindictam, armauit, ut dicitur, omnes Orientalis plagae Christicolas: utinam prouida sicut prompta religio soldanorum Damasci et Craci, consortio, quod tamen iusto timore non caret, accincto. De quorum euentu uelit Altissimus, pro cuius causa certatur, quod precurrentis famae pernicies subsequentis rei prosperitate uincatur; anima tamen nostra, propter preteritorum casuum et futurorum euentuum metum in amaritudine posita, boni nuntii uerbum de terra longiqua sitienter expectat: eo quod magis anxiamur in spiritu, quo iustiori dolore torquemur in mente, uelut qui scimus haec potius contigisse culpa quam facto. Dudum etenim uiro spectabili comiti Cornubiae , dilecto sororio nostro, cum honorabili comitiua nobilium Transalpina, in Ultramarinis partibus uices agente nostras, de consilio magistrorum Hospitalis et Sanctae Mariae Theutonicorum et totius Christianorum execitus pro parte nostra, qui iura dilecti filii nostri Corradi , in Romanorum regem electi, semper Augusti , et regni Hierosolimitani heredis tuebatur et, eiusdem regis et regni moderamine fungebatur, cum soldano Babiloniae supradicto treugas fideliter et prudenter iniuit. Quas magister domus Militiae Templi cum ceteris terrae nobilibus indigenis et ciuibus Acconensibus ad speciale nostrae celsitudinis odium, non ad commune bonum habendo respectum, acceptare nullatenus uoluerunt: quin potius, more disparium aurigarum indiuersas hinc inde partes detrahendo uehiculum, tandem, prout euentus rerum edocuit, in precipitium deuium uectores et sarcinam deduxerunt! Haec uos latere non credimus, fuisse precipuam immo solam originem morbi presentis et causam, quae soldanum Babiloniae continuis etiam postmodum iniuriis lacessitum, ad querenda remota suffragia et desperanda coegit. Haec quandoque Cismarinorum nobilium animos a deuotione seducunt, qui diuinitus inspirati ad reliquiarum illius terrae salutem, uotis ardentibus, aspirabant: qui quamquam res et personas exponerent pro presidio predictis, propterea tamen ab ipsis iniuriari indignum estimant, et reputantur. Propter quod istud quam primum ad sollicitudinem nostram gerentem curam negotii Transmarini peruenit, peruigili semper et continua meditatione pensauimus, qualiter cum terrae primatibus, licet nobis et nostrae fidei uel propter perfectae discordiam inimicitiae palliatae uel cuiusdam amicitiae, federa traheremus: et potissime cum soldano Babiloniae, qui, terrae discidio pena maior et huiusmodi locorum habilitate uicinior habebatur. Ad hoc nos nullius familiaritatis in intrinseca prouocauit affectio, sed cauta prouisio, ne desperare predictos necessario cogeremus, et ne particularia metuendo discidia, suas conflare potentias cogerentur in unum, priusquam, temporis habilitate captata uel capatis Ytaliae partibus, inter nos et Ecclesiam unione secuta, quam teste supremo iudice semper ambiuimus, quam hostis humani generis nostri et discriminis auidus subtilter hactenus impediuit, unanimibus uotis et uotiuis presidiis uacare possemus. Igitur uestra circumspectio non miretur, si Romanum principem et Hierosolimitanum ad iracundiam uehementem tam sinistri casus infesta relatio rei quadam indignitate commouit. Nobis et ceteris terrae principibus ecclesiasticis et mundanis in Cismarinis deliciis existentibus, barbarorum nequitia fides nostra deprimitur: crudelitatibus hostium fidelium reliquiae trucidantur; peruersorum iniuriis pulchritudo Templi Dominici deturpatur; illic pro fide nostra seruanda confligitur, et a uicentibus palma uictoriae et a cadentibus corona martyrii hylariter expectatur iustitiae: nobis Bella geri placuit, nullos habitura triumphos! Idoque quantumlibet essemus iusta turbatione commoti, per predictum Fratrem S., nuntium eiusdem patriarchae, quem tam Cismarini quam transmarini discriminum radix et causa non latent, et quem uelut preclarum membrum Ecclesiae nulla labes suspicionis aspergit, certam et acceptabilem formam pacis accipere credebamus; quam, saluis nostris et Imperii nostri iuribus, quae minorare sacrilegium credimus, tolerare possemus: per quam etiam, licet uulneratum, uniuersalis negotii commodum uix amodo tempestiuum accipiat, utile tamen et necessarium forsitan reportabit. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "TantusNos", "content": "Significat Cremonensibus, fidelibus suis, processum suum de Regno in Romaniolam et se liberatum ab infirmitate Tantus nos amor et cura Ytalia e sedandae sollicitat, tanta sollicitudo comitatur et preuenit curas nostras de fidelibus nostris a persecutionibus hostium releuandis, quod nullae Regni nostri deliciae, nulla quies nec aulica potuerunt nos solacia detinere, quin, expeditis in Regno cum instantia et anxietate magna negotiis, quae tanto expetendo et expediendo negotio congruebant, ad egressum Regni celeriter properantes, obmissa quiete motibus nostris infesta, estiuis caloribus et castrensi pulueri nos daremus, personae ac fidelium nostrorum periculis non parcentes, ut, inter palustres oras montium orbe circumdatas, depopulationes et cedes hostium agerentur, nobis ad salutem et quietem fidelium dirigentibus deliberato consilio gressus nostros. Accidit igitur, inter occupationes et curas publicas, quibus inuictus curarum animus non potuit obstitisse, personam nostram prae infirmitate corporis incurrisse discrassiam, quam cum uirtute sic uicimus, ut imperialiter existentibus nobis in castris die cretica terminata uictoriosum processum et felicem uictoriam Cesaream non presumeret ulterius impedire. Quapropter, actore Domino, qui regibus et principibus dat salutem, in pristinam conualescentiam restituti, fortiores facti et timores estiui temporis contempnentes, cepimus iter adductis uiribus et, undique potentia congregata, prosequimur, in Romaniolam procedentes, quocumque rebelles occurrerint, per nostram potentiam sub nostris pedibus oppressuri. Et, ut uos omnes et singuli, tam de resumpta conualescentia quam de successibus securis confortari uelitis plenius et letari, istud uobis significamus ad omnem dubietatem penitus amouendam, quia, Rege regum cum suo misericorditer Principe dispensante, optata salus et sperata hostium uictoria subsequentur. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola81", "content": "Multimodo bonitatis uiris dominis A. potestati et toti consilio Mutine dignis multis laudibus et honore, uniuersi milites et pedites ciuitatis Bononie carcerati salutem et quecumque desiderant optinere. Cum dominus P. uir strenuus atque prudens et sui maiores pariter potentes et fideles, immo fidelissimi semper nostre permanserint ciuitati, ut patet omnibus et est singulis manifestum; dignum fore dignoscitur, et rationi consonum reputatur ut super facto ipsius et absolutione futura dignaremini cogitare, maxime cum idem per quinque annos et amplius pro communi terre nostre captus fuerit et detentus: nam propterea spes resurgendi captos alios confoueret, et honor uestri nominis gratum reciperet incrementum, aliter omnes in desperationis laqueum caderemus. Qua de re magnificentie uestre, discrete, ut ualemus deposcimus probitatem ut de communi prouidentia uelitis facere laudabiliter et prudenter, quod detur pro inscontro domino C. de Bononia prelibatus, in uero scientes quod absolui poterit pro eodem, et exemplum singuli reputabunt nostre communitati seruitia faciendi. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "EtsiFortuna", "content": "Bononiensibus, ut non eleuent se ad superbiam propter uictoriam habitam de filio suo et ut incontinenti liberent eum Etsi fortuna serenior uos diebus istis inspexerit claro uultu, non deberetis, si sapientes essetis, in aliquo superbire, quia sepius in alto quis tollitur, ut ruens fortius conquassetur: nam sepe uidetur fortuna in principio prospera nuntiare, sed medium et finem replet multis aduersitatibus et concludit. Relatum est enim magnificentiae nostrae, quod, in uictoria uobis data fecistis cornua ferrea, cum quibus totum orbem creditis uentilare et eleuati in superbia magna ualde, Lombardis fratribus uestris arrogantiae munera transmisistis, cum eis sollempnitates et magna gaudia celebrantes. Sed nisi cito elationem uestra ad mansuetudinem conuertatis, cornua ferrea, quae fecistis, subito impetu confrigentur, risus uester dolori miscebitur, et gaudium uestrum in tristitiam conuertetur. Considerate igitur prouide et attendite diligenter, quod Imperii nostri serenitas, quauimus passa uideatur aliquas tempestates, tamen digno Dei iudicio, multos de illis, qui rebelles esse nostrae potentiae presumpserunt, iustitia mediante, ad penam et mortem conduximus, exemplum cunctis hominibus seculi monstauri. Non enim sicut putare uidemini sopita est Romani Imperii fortitudo, nam semper uigilans et attenta otentia non dormitat. Interrogate patres uestros et dicent uobis, quoniam auus noster felicis memoriae uictoriosissimus Fridericus, cum uoluit, Mediolanenses priores uestros expulit a propriis laribus et eiecit, ac ciuitatem ipsam tripartiuit in burgis. Non igitur pateant faciles aures uestrae suggestionibus et adulationibus Lombardorum, qui uos sui dampnationi associare cupiunt, inducentes uos in foueam, de qua nullo auxilio poteritis liberari. Quapropter sub pena gratiae nostrae uobis precipimus et mandamus, quatenus dilectum filium nostrum Henricum, Sardinia e regem et Galluri , cum aliis fidelibus nostris Cremonensibus et Mutinensibus et ceteris aliis, quos cepistis, uisis presentibus, a carceribus relaxetis: quod si feceritis, nos inter alias ciuitates Lombardia e uestram exaltabimus ciuitatem. Si uero potentiae nostrae mandatis neglexeritis obedire, triumphalem et innumerabilem nostrum exercitum expectetis, procul dubio cognoscentes, quod ad uos omni mora postposita ueniemus et ciuitatem ipsam obsidebimus, nec de manibus nostris uos liberare poterunt Liguria e proditores, sed eritis fabula et opprobrium nationum ac uobis improperabitur in eternum. " }, { "author": "Dante", "epistola": "epistola1", "content": "Reuerendissimo in Christo patri dominorum suorum carissimo domino Nicholao miseratione celesti Ostiensi et Uallatrensi episcopo, Apostolice Sedis legato, necnon in Tuscia Romandiola et Marchia Triuisiana et partibus circum adiacentibus paciario per sacrosanctam Ecclesiam ordinato, deuotissimi filii A. capitaneus, Consilium et Uniuersitas partis Alborum de Florentia semetipsos deuotissime atque promptissime recommendant.\nPreceptis salutaribus moniti et Apostolica pietate rogati, sacre uocis contextui, quem misistis post cara nobis consilia, respondemus. Et si negligentie sontes aut ignauie censeremur ob iniuriam tarditatis, citra iudicium discretio sancta uestra preponderet; et quantis qualibusque consiliis et responsis, obseruata sinceritate consortii, nostra Fraternitas decenter procedendo indigeat, et examinatis que tangimus, ubi forte contra debitam celeritatem defecisse despicimur, ut affluentia uestre Benignitatis indulgeat deprecamur.\nCeu filii non ingrati litteras igitur pie uestre Paternitatis aspeximus, que totius nostri desiderii personantes exordia, subito mentes nostras tanta letitia perfuderunt, quantam nemo ualeret seu uerbo seu cogitatione metiri.\nNam quam, fere pre desiderio sompniantes, inhiabamus patrie sanitatem, uestrarum litterarum series plusquam semel sub paterna monitione polluxit.\nEt ad quid aliud in ciuile bellum corruimus, quid aliud candida nostra signa petebant, et ad quid aliud enses et tela nostra rubebant, nisi ut qui ciuilia iura temeraria uoluptate truncauerant, et iugo pie legis colla submitterent, et ad pacem patrie cogerentur?\nQuippe nostre intentionis cuspis legiptima, de neruo quem tendebamus prorumpens, quietem solam et libertatem populi Florentini petebat; petit, atque petet in posterum.\nQuod si tam gratissimo nobis beneficio uigilatis, et aduersarios nostros, prout sancta conamina uestra uoluerint, ad sulcos bone ciuilitatis intenditis remeare, quis uobis dignas grates persoluere attentabit? Nec opis est nostre, pater, nec quicquid Florentine gentis reperitur in terris. Sed si qua celo est pietas que talia remuneranda prospiciat, illa uobis premia digna ferat, qui tante urbis misericordiam induistis et ad sedanda ciuium profana litigia festinatis.\nSane, cum per sancte religionis uirum fratrem L. ciuilitatis persuasorem et pacis, premoniti atque requisiti sumus instanter pro uobis, quemadmodum et ipse uestre littere continebant, ut ab omni guerrarum insultu cessaremus et usu, et nos ipsos in paternas manus uestras exhiberemus in totum, nos filii deuotissimi uobis et pacis amatores et iusti, exuti iam gladiis, arbitrio uestro spontanea et sincera uoluntate subimus, ceu relatu prefati uestri nuntii fratris L. narrabitur, et per publica instrumenta solempniter celebrata liquebit.\nIdcirco pietati clementissime uestre filiali uoce affectuosissime supplicamus quatenus illam diu exagitatam Florentiam sopore tranquillitatis et pacis irrigare uelitis, eiusque semper populum defensantes nos et que nostri sunt iuris, ut pius pater, commendatos habere; qui uelud a patrie caritate nunquam destitimus, sic de preceptorum uestrorum limitibus nunquam exorbitare intendimus, sed semper tam debite quam deuote quibuscunque uestris obedire mandatis." }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola100", "content": "Gregorius episcopus seruus seruorum Dei dilectis in Christo filiis A. et B. diuina prouidentia uiris catholicis et christianissimis, illustribus Franchorum et Anglorum regibus, salutem et apostolicam benedictionem. Apostolatui nostro excellentie uestre iusinuatio reserauit magne preclaritatis affectum, quem habetis erga matrem uestram ecclesiam, quam defensare summo conamine peroptatis, uestigia uestrorum maiorum laudabiliter imitando. Unde spem indubitatam de uobis gerentes, qui semper adiutores fuistis fidei christiane, a latere nostro duos legatos, tam discretione quam honestate conspicuos, ad uestram gloriam continuo dirigemus, cum quibus et utiliter procedet uestre sapiente magnitudo. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "PensantesAmoris", "content": "Friderici regi Castellae, grauis querimonia de domino papa Pensantes amoris affectum, quem ad uos semper habuimus hactenus et habemus illesum, firmiter credimus, ut sicut honorem uestrum et commoda libenter amplectimur, sic nos uice mutua diligatis et nostra, quae maxime causam uestram aliorumque regum et principum immediate contingunt, et in quibus non minus uestrum quam nostrum ueritum interesse. Latere quidem uos forte non credimus, qualiter pontificalis ambito dignitatis in imperialis honoris dispendium et aliarum singularium secularium dignitatum conata est semper hactenus iura nostra confundere et nostrae potentiae brachia conculcare, faciens a Cesare Romano principium, ut ad reges et principes alios faciliorem habeat in sua cupiditate progressum. Ipse quidem non aduertens, quot et quanta mundo discidia ex huiusmodi turbatione proueniant, tractare non desinit, qualiter hostes nostro contra nos temporaliter incitet et fideles nostros a nostra deuotione subuertat. Qui, si rebus ordinarie procedentibus rectitudinis spiritu duceretur, deberet contra Christicolas arma deponere et in Terrae Sanctae subsidium, quam quolibet inspicimus auxilio destitutam, uniuersaliter a Christi fidelibus aduocare succursum, preter alia namque discrimina, quae per unionem sopiendae discordiae inter nos et summum pontificem procurandam, totus iam fere mundus potuit euitare. Nunc miserabili casui, quem non sine fidei dispendio audiuimus euenisse, in partibus Transmarinis fuisset forte salubriter et accurate prouisum, cum ibidem nostram uel filiorum nostrorum presentiam, quam libenter et frequenter obtulimus, habere potuerit fructuosam, si petitae per nos multotiens pacis fauere negotio uoluisset Nos enim, qui propter honorem catholicae fidei sacrosanctam Romanam Ecclesiam in omnibus reueremur ut matrem et dominam, et libenter ut partem summum pontificem coleremus, si ipse nos ut filium debita relatione tractaret, sic in negotio ipso iura nostra defendimus, ut non solum nobis, sed principibus aliis gloriam de nostra defensione portemus. Uos tamen, quorum in hoc non minus uestra quam nostra causa nunc agitur, et in quos de facili posset huiusmodi refundi negotium, sic aperte uidemini presentia facta negligere, uel super hiis potius dormitare, tamquam si uos in nulla parte contigeret et de honore uestro cura nobis sollicitudinis non adesset. Quis enim cautelae modus in uobis et in regibus aliis in casu simili remaneret, si causam ipsam Romanus Augustus desereret, uel quorum humeri ad onera ista portanda sufficerent, si colla nostra subtrahere ab eorumdem onerum supportatione uellemus? Uerum cum istae Romanae Sedis antistes, ab ea forte deuians pietate, quam predicat quocumque modo potest, licet contra nos suum posse non ualeat, tam in Imperio quam in regnis nostram nitatur offendere maiestatem, motus nostros artare non possumus, quin causam nostram et aliorum in nostra uiriliter tueamur. Requirimus igitur effectionem uestram et rogamus, quatenus diligentius aduertentes, qualiter summus pontifex, qui nichil debet habere cum gladio, suis iuribus non contentus, falcem in alienam messem presumptuosus immittit et, ut non longe a nobis petatur exemplum, qualiter in regno Portugalli ae honoris sibi usurpauerat dignitatem, curas uestras et animos excitetis. Nos enim ad conterenda nostrorum colla rebellium et expellendas insidias, quae per papalem astutiam nostris processibus preparantur, post magnificum excitum nostrum, quem ad partes Ytaliae uictoriose premissimus, personaliter illuc procederemus instanter, sed audito casu illustris regis Francorum , dilecti amici nostri, statim processus nostros in Regnum nostrum preuidimus reuocandos, ubi de uasallis nostris et gente ac de suffragiis aliis sic Utramarino negotio magnifice disponimus prouidere, quod dexteram nostrae potentiae, quam sibi liberaliter extendemus, sibi sentiat fructuosam. Non tamen ex hoc tales curas omittimus, quin ad conterendas nostrorum rebellium reliquias potenter et uiriliter intendamus. Ad hoc quicquid de seruitiis nostris de, deuotus fidelis noster, dixerit, indubitanter affecto uestra credat et adimpleat cum effectu. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola15", "content": "Euxaudiende sunt preces animo diligenti, quas informat caritas, et amor non deserit honestatis. Inde est quod magnificentie uestre litteras discretionis oculis insignitas debito recepimus cum honere, ipsarum continentiam tanto uelocius tantoque libentius effectu prosequente complentes, quanto sic per iustitie semitam incedebant, ut a ueritatis tramite non errarent. Pateat igitur uestre laudabili probitati, quod A. uestro ciui taliter fecimus amore uestro plenitudinem rationis, quod pro nostris conciuibus in petitionibus equitatis teneamini exaudire preces nostras. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola99", "content": "Sanctissimo patri et cet. A. et B., Dei gratia Franchie et Anglie reges illustres, debite reuerentie famulatum. In nobis ipsis considerantes attentius, quomodo in honore nobis a subditis exhibito delectamur, lucida colligimus ueritate quanta sit honorabilitate sancta ecclesia preferenda, que ab illo retinet principatum, qui est dominantium dominus et princeps p. 385 omnium regum terre. Ideoque beatitudini uestre pateat insinuatione presenti nos esse in Ianuensi ciuitate cum ingenti multitudine uenire paratos, prout de uestro fuerit beneplacito et mandato, ad omnem contrarietatem et molestiam repellendam, quam iniuriam propriam reputamus. " }, { "author": "GiovanniBoccaccio", "epistola": "epistola7", "content": "Reuerendo uiro domino Francisco Petrarce, canonico paduano, laureato poete, conciui nostro carissimo priores Artium et uexillifer iustitie populi et Comunis Florentie.\nMouit iam diu pariter animos atque aures nostras tui nominis gloria, dilectissime ciuis et fausta patrie nostre proles; mouit nos admirabilis professionis et excellentis studii tui meritum ut, qui intonsas a seculi lauros uertice digno uirentes acceperis, sis mire indolis perpetue posteritati futurus exemplar. Apud tibi coetaneos dominos ac ciues et compatriotas tuos signa quedam interne dilectionis inueneris, qui tibi maioris persecutionis ac benignitatis semper gratiam rationabiliter uendicabas. Tibi igitur quem dominico ac paterno semper affectu prosequimur, ne quid in urbe tua fortasse minus equanimiter ferendum sit, ruris auiti pascua concedimus, ac de publico quidem erario a priuatis ciuibus redempta sponte ac sine alicuius exemptionis titulo de mera paterne dilectionis liberalitate donamus: munus quidem paruum si ad rem respicias, si ad ciuitatis nostre leges ac mores, quique hoc ciues assequi nequiuissent, non modica laudum tuarum gratificatione pensandum. Poteris itaque hanc urbem incolere, que te genuit: an tibi forte terra marique per uarios orbis tractus, externa uagis erroribus querenda suffragia, aut peregrinis sedibus locus pacis? Nec te patrie predulcis amor alliciet, que de cetero Smirnam alteram Latinis esse non ambigit. Quo enim alio, ut quasi illud tibi, uirgilianum ascripserimus, *Tellus hec iactat alumpni*? Mira quidem de Marone ac electis quam plurimis autoribus legimus, quos antiquitas ipsa, quo iure tamen incertum est, noua quadam semper facit admiratione colendos. Nos uero tibi, quem nostra presens etas nobis accomodat, et si Cesares non sumus aut Mecenates aut talium illustres titulis, quos hactenus incoluerunt, libentissime tui studii professores erimus, tantum tui honoris auidi ac promotores liberalissimi, congratulati pariter nobis et patrie, que talem ac tantam ex se meruerit sobolem produxisse, uirum non urbi sue tantum sed orbi potius unicum qualem nec prisca a seculis uidit etas nec sibi surgentem alium promictit futura posteritas. Neque enim ignoramus quam rarum, quam colendum, quam diuinis ingeniis dignum poete nomen habendum sit, ut non immerito sacer ille Emnius ausus sit, suo quodam iure, sanctos appellare poetas, quod et uates, a ui mentis ac diuinos accepimus aut hedera aut mirto, aut lauro, paribus fere laudum preconis cum triumphantibus Cesaribus coronandos, ut, qui e mortalibus immortales se fecerunt; hii domi belloque ac rebus gestis; hii diuini atque excellentissimi studii uiribus ac pallentibus ociis; seque suisque posteritati mandatis decerpendi tam difficiles lauros, hederas aut mirtos suisque imponendi temporibus summa quidem autoritate ac deliberatione maiorum potestatem sibi pariter uendicarent. Nam et teste Salustio *pulcrum est benefacere reipublice, etiam benedicere haud absurdum est; uel bello uel pace clarum fieri licet; et qui fecere et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur* *a quibus – ut ait Lucanus – omne eui senium sua fama repellit* Quis te igitur, preco ingens, alio aspectu aut deuotione seu magis ueneratione respexerit, quam si Maronis spiritus, aut Ciceronis eloquentia mortales iterum artus indueret? O rem detestandam, ut audita potius quam uisa laudemus! Laudimus quidem te, ymo admiramur potius; quis enim non admiretur in tanta magnificorum ingeniorum ac prestantissimorum hominum copia seu infinita potius studiorum uarietate, tantam fore scriptorum inopiam tantamque poetarum a seculis raritatem? Quis aliud in hoc cause reddiderit, nisi rei, ut ait Cicero, quandam incredibilem magnitudinem ac difficultatem, quam, iam mortalium incuria sopitam, tu solus uigili studio ac ardentissimi ingenii uiribus releuasti? Amplius autem, carissime ciuis, cum nuper ciuitatem nostram ueluti dextero pede claudicantem liberis carere studiis uideremus, maturo iudicio prouisum est apud eam, secundo sidere ingeniorum fecundissimam, doceri artes et cuiusque professionis uigere studia, ut res nostra publica fulta consilio, inter alias, ut Roma, parens omni Ausonie, sedem sibi principatum accipiat. Et demum letis auspiciis actum est ut, magis ac magis in dies ac dies succrescens, studio ipso refloreat. Profecto enim illud magnum, illud singulare arbitratur patria quod tu solus unicusque potes efficere, quod etiam apud ueteres rarissimum ac semper excellentissimum fuit. Itaque tua sacra tempora requirit patria, quo affectu quo iure astrictius potest, ut te duce hoc studio uireat, hac singularitate precellat ceteras. Tu tecum librum hac facultate legendum nostris ingeniis legas quem honori et otiis quis censeas commodiorem. Erunt insuper nonnulli ingenio clari, sacri cultores studii, qui, te duce, audebunt forsan carmina sua fame commictere: et enim paruo principio magne res conflate sunt. Accingere igitur nec te ulterius, uir optime, Affricam tuam, opus quod immortale laboras, et neglectas per tot secula Musas aonias, nomini tuo et glorie aut uoluptati nostre amplius subtrahas. Satis nempe peruagatus es et mores urbesque tibi exterarum gentium clare sunt. Te magistratus quilibet et priuatus, te proceres et plebei, te lares auiti, te recuperatus ager exposcunt. Uenias, igitur, expectate, uenias, et eloquentie tue facundia ceptis faue, quem clara uoce non reuocat, sed absentem diu diuque aduocat patria: quod uix unquam hoc pacto alteri contigisse meminimus. Si quid autem presentibus minus cultum minusque luculentum adiectum est, hoc ipsum ut Uenias pro se alligat patria. Tu tandem uale decus patrie, tibique persuadeas nobis fore carissimum, sed multo cariorem si patrum ac dominorum tue urbis monitis ac preceptis obtemperes. Plura denique scribenda supererant que domino Iohanni Boccaccii latori presentium, ciui et huius operis legato nostro carissimo, uerbo tibi seriosius explicanda commisimus, cui fidem integram per te prestari uolumus tamquam nobis.\nDatum Florentie XIIII kal. aprelis MCCCLI." }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola58", "content": "Circa rem familiarem seruandam laudabiliter et augendam habens non immerito sollicitudinem diligentem, uestre significo probitati, quod de tali campo longe posito ab aliis nostris locis, qui, prout scitis non est fertilis, immo quasi sterilis fortiter et aquosus a tali, ratione suarum possessionum circumpositarum, habere possumus C. lib.; que uenditio bona et magna reputatur ab omnibus conuicinis. Unde, si de uestre discretionis uoluntate procedit quod distrahatur pro tanto pretio res prefata, mihi significare litterali descriptione presentialiter procuretis, scientes quod huiusmodi alienatio utilitatem afferet gratiosam: nam alibi possumus nostram pecuniam melius collocare. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "DumImperii", "content": "Capuanis, decaptione Brecelliet celeri deditione Parmae Dum, Imperii pelago nauigando feliciter, longeuam Regni nostri fidelitatem aduertimus, dum sedula magnaque uestra et aliorum eiusdem Regni seruitia contemplamur inter quietae pacis nostrae delicias, quas in hereditario regno grande nostro improprio labore quesiuimus, et ad huc in ipsiuis conseruatione persistimus, debitum uobis quodammodo soluimus, dum felicitatem nostri culminis nuntiamus. Post descriptam uobis denique obsidionem Parmen semper alios nostri culminis apices, debellationem et captionem ipsorum in non modica quantitate, preter alia castra et loca quam plurima permunita, per dilectum filium nostrum Henricum, illustrem regem Sardinae et Sacri Imperii in Ytalia generalem legatum, et Zelinum de Romania, dilectum fidelem nostrum, qui predicta prospere in nomine nostro gesserant, debellata uiriliter et cremata, locus Brecelli, qui est in ripa fluminis Padiunde ad Parmenses prefatis ibidem positis ad tutelam. Quem, uelut dispendiosum hostibus, dum inde non minus, quam ubi nos ipsi persistimus, muniri fossati et aliis necessariis mandassemus predictis filio nostro et Ezelino ibidem usquead plenum in auditae munitionis exitum moraturis cardinalis Octauianus, cui ad Mediolanensium et aliorum rebellium nostrorum auxilium fuerat per Apostolicum dudum de Transalpinis partibus commissa transductio, et eis per A., comitem Sabaudiae, dilectum consanguineum et fidelem nostrum, in manu forti et mandato nostrae celsitudinis delegata, Mediolanum furtiue quodammodo sub inermi et modica comitiua peruenerat, ad instantiam G. de Montelongo, legati Apostolici apud Parmamintrusi, eumdem de succursu Parmensiumper nuntios et litteras sepius requiritis. Mediolanensium, Brixiensium, Mantianorum, Ferrariensium et aliorum nostrorum rebellium possibili coadunato presidio, uenit, marchione Estensi et Alberico de Romano, proditoribus nostris, ipsum illuc comitatinibus, adTalliatam, locum uidelict, unde pars predicti fluminis deriuatur.Unde predictis Parmensibus et legato transitum et succursum impossibilem repromittens, prefatis filio nostro et Ezelinocum electa militia et preditum multitudinem oppositis ex aduerso, obsessorum nota concepta uerbotenus, de qua patiebantur necessitate suspensa, cum aliud inde nequiuerit, per impossibiles promissiones elusit. Et sic Parmensibus predictis, per duplicis obsidionis obiectum, omni succursu et munitionis auxilio denegato, salis etiam et uictualium ipsos premente defectu, amodo diferre non poterunt, quin uocem deditionis admittant, prout per plures eorum ad cardinalem et Mediolanenses prefatos litteras interceptas accepimus, quibus post desperationem succursus, quod se mandatis nostris exponerent, sub excusationis uelamine describebant. Ex premissis igitur firmam spem fiduciamque concipite ac tenete, quod de Parmensibus predictis infra spatium breuis temporis obtenta indubitata uictoria, quae titulis nostris summam gloriam, oneribus nostris finem et communibus expectationibus aduentum nostrum indubitabiliter pollicetur, mutuis effectibus delectantes uos in strenuitate uultus nostri continuate fouebimus, quos nunc sub interpolatione litteris premulcemus." }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola80", "content": "Ad ambaxatorum noscitur officium pertinere que imposita sunt exequi diligenter; quod si effectum habere nequeunt imperata, nihil eis rationabiliter imputetur, cum impotentia non possit uel debeat incusari. Unde magnificentia uestra sciat quod, nostra sollicitudine procurante, milites de Mediolano magnifice ueniebant ad nostri communis seruitium faciendum. Sed Mantuani fortiter se opponunt, uiam, corrupti pretio, denegantes. Nos autem moram trahimus longiorem, huiusmodi obstaculum remouere sperantes. " }, { "author": "Dante", "epistola": "epistola7", "content": "Sanctissimo gloriosissimo atque felicissimo triumphatori et domino singulari domino Henrico diuina prouidentia Romanorum Regi et semper Augusto, deuotissimi sui Dantes Alagherii Florentinus et exul inmeritus ac uniuersaliter omnes Tusci qui pacem desiderant, terre osculum ante pedes.\nInmensa Dei dilectione testante, relicta nobis est pacis hereditas, ut in sua mira dulcedine militie nostre dura mitescerent, et in usu eius patrie triumphantis gaudia mereremur.\nAt liuor antiqui et implacabilis hostis, humane prosperitati semper et latenter insidians, nonnullos exheredando uolentes, ob tutoris absentiam nos alios impius denudauit inuitos.\nHinc diu super flumina confusionis defleuimus, et patrocinia iusti regis incessanter implorabamus, qui satellitium seui tyranni disperderet et nos in nostra iustitia reformaret.\nCumque tu, Cesaris et Augusti successor, Apennini iuga transiliens ueneranda signa Tarpeia retulisti, protinus longa substiterunt suspiria lacrimarumque diluuia desierunt; et, ceu Titan, preoptatus exoriens, noua spes Latio seculi melioris effulsit.\nTunc plerique uota sua preuenientes in iubilo tam Saturnia regna quam Uirginem redeuntem cum Marone cantabant.\nUerum quia sol noster, siue desiderii feruor hoc submoneat siue facies ueritatis, aut morari iam creditur aut retrocedere supputatur, quasi Iosue denuo uel Amos filius imperaret, incertitudine dubitare compellimur et in uocem Precursoris irrumpere sic: *Tu es qui uenturus es, an alium expectamus?*.\nEt quamuis longa sitis in dubium que sunt certa propter esse propinqua, ut adsolet, furibunda deflectat, nichilominus in te credimus et speramus, asseuerantes te Dei ministrum et Ecclesie filium et Romane glorie promotorem.\nNam et ego qui scribo tam pro me quam pro aliis, uelut decet imperatoriam maiestatem benignissimum uidi et clementissimum te audiui, cum pedes tuos manus mee tractarunt et labia mea debitum persoluerunt.\nTunc exultauit in te spiritus meus, cum tacitus dixi mecum: *Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi*.\nSed quid tam sera moretur segnities admiramur, quando iamdudum in ualle uictor Eridani non secus Tusciam derelinquis, pretermittis et negligis, quam si iura tutanda Imperii circumscribi Ligurum finibus arbitreris; non prorsus, ut suspicamur, aduertens, quoniam Romanorum gloriosa potestas nec metis Ytalie nec tricornis Europe margine coarctatur.\nNam etsi uim passa in angustum gubernacula sua contraxerit, undique tamen de inuiolabili iure fluctus Amphitritis attingens uix ab inutili unda Oceani se circumcingi dignatur.\n*Scriptum etenim nobis est:\nNascetur pulcra Troyanus origine Cesar,\nimperium Oceano, famam qui terminet astris*.\nEt cum uniuersaliter orbem describi edixisset Augustus, ut bos noster euangelizans accensus Ignis eterni flamma remugit, si non de iustissimi principatus aula prodiisset edictum, unigenitus Dei Filius homo factus ad profitendum secundum naturam assumptam edicto se subditum, nequaquam tunc nasci de Uirgine uoluisset; non enim suasisset iniustum, quem *omnem iustitiam implere* decebat.\nPudeat itaque in angustissima mundi area irretiri tam diu quem mundus omnis expectat; et ab Augusti circumspectione non defluat quod Tuscana tyrannis in dilationis fiducia confortatur, et cotidie malignantium cohortando superbiam uires nouas accumulat, temeritatem temeritati adiciens.\nIntonet iterum uox illa Curionis in Cesarem:\n*Dum trepidant nullo firmate robore partes,\ntolle moras: semper nocuit differre paratis:\npar labor atque metus pretio maiore petuntur*.\nIntonet illa uox increpitantis Anubis iterum in Eneam:\n*Si te nulla mouet tantarum gloria rerum,\nnec super ipse tua moliris laude laborem,\nAscanium surgentem et spes heredis Iuli\nrespiee, cui regnum Ytalie Romanaque tellus\ndebentur*.\nIohannes namque, regius primogenitus tuus et rex, quem, post diei orientis occasum, mundi successiua posteritas prestolatur, nobis est alter Ascanius, qui uestigia magni genitoris obseruans, in Turnos ubique sicut leo deseuiet et in Latinos uelut agnus mitescet.\nPrecaueant sacratissimi regis alta consilia, ne celeste iudicium Samuelis illa uerba reasperet: *Nonne cum paruulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es, unxitque te Dominus in regem super Israel, et misit te Deus in uia et ait: Uade et interfice peccatores Amalech?*. Nam et tu in regem sacratus es ut Amalech percutias et Agag non pareas, atque ulciscaris Illum qui misit te de gente brutali et de festina sua sollempnitate; que quidem et Amalech et Agag sonare dicuntur.\nTu Mediolani tam uernando quam hiemando moraris et hydram pestiferam per capitum amputationem reris extinguere? Quod si magnalia gloriosi Alcide recensuisses, te ut illum falli cognosceres, cui pestilens animal, capite repullulante multiplici, per damnum crescebat, donec instanter magnanimus uite principium impetiuit.\nNon etenim ad arbores extirpandas ualet ipsa ramorum incisio quin iterum multiplicius uirulenter ramificent, quousque radices incolumes fuerint ut prebeant alimentum.\nQuid, preses unice mundi, peregisse preconicis cum ceruicem Cremone deflexeris contumacis? nonne tune uel Brixie uel Papie rabies inopina turgescet? Ymo, que cum etiam flagellata resederit, mox alia Uercellis uel Pergami uel alibi returgebit, donec huius scatescentie causa radicalis tollatur, et radice tanti erroris auulsa, cum trunco rami pungitiui arescant.\nAn ignoras, excellentissime principum, nec de specula summe celsitudinis deprehendis ubi uulpecula fetoris istius, uenantium secura, recumbat? Quippe nec Pado precipiti, nec Tiberi tuo criminosa potatur, uerum Sarni fluenta torrentis adhuc rictus eius inficiunt, et Florentia, forte nescis?, dira hec pernicies nuncupatur.\nHec est uipera uersa in uiscera genitricis; hec est languida pecus gregem domini sui sua contagione commaculans; hec Myrrha scelestis et impia in Cinyre patris amplexus exestuans; hec Amata illa impatiens, que, repulso fatali connubio, quem fata negabant generum sibi adscire non timuit, sed in bella furialiter prouocauit, et demum, male ausa luendo, laqueo se suspendit.\nUere matrem uiperea feritate dilaniare contendit, dum contra Romam cornua rebellionis exacuit, que ad ymaginem suam atque similitudinem fecit illam.\nUere fumos, euaporante sanie, uitiantes exhalat, et inde uicine pecudes et inscie contabescunt, dum falsis illiciendo blanditiis et figmentis aggregat sibi finitimos et infatuat aggregatos. Uere in paternos ardet ipsa concubitus, dum improba procacitate conatur summi Pontificis, qui pater est patrum, aduersum te uiolare assensum.\nUere *Dei ordinationi resistit*, proprie uoluntatis ydolum uenerando, dum regem aspernata legiptimum non erubescit insana regi non suo iura non sua pro male agendi potestate pacisci.\nSed attendat ad laqueum mulier furiata quo se innectit. Nam sepe quis in reprobum sensum traditur, ut traditus faciat ea que non conueniunt; que quamuis iniusta sint opera, iusta tamen supplicia esse noscuntur.\nEia itaque, rumpe moras, proles altera Isai, sume tibi fiduciam de oculis Domini Dei Sabaoth coram quo agis, et Goliam hunc in funda sapientie tue atque in lapide uirium tuarum prosterne; quoniam in eius occasu nox et umbra timoris castra Philistinorum operiet: fugient Philistei et liberabitur Israel.\nTunc hereditas nostra, quam sine intermissione deflemus ablatam, nobis erit in integrum restituta; ac quemadmodum, sacrosancte Ierusalem memores, exules in Babilone gemiscimus, ita tunc ciues et respirantes in pace, confusionis miserias in gaudio recolemus.\nScriptum in Tuscia sub fonte Sarni xu Kalendas Maias, diui Henrici faustissimi cursus ad Ytaliam anno primo." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "InterCetera", "content": "Fridericus, ut moneantur clerici, ut diuina celebrent tempore interdicti Inter cetera, quae sollicitudinis nostrae cura cotidiana meditatione reuoluit, illud occurrit nostrae considerationi precipuum, qualiter uenerandus orthodoxae fidei nostrae cultus debito a nobis et nostris fidelibus effectu et deuota ueneratione colatur, ut, quo prae ceteris principibus mundi diuina dextera nostrum erigit altius solium, eo, per officiosae gratitudinis debitum, nostra et nostrorum ubique deuotio sibi soluat munera gratiarum. Ex eo quidem potest regnantium felicitas augeri potissime et subditorum status seruari pacificus, si Regi regum grato deuotionis exempnio placeamus; nec scandali alicuius subreptione dampnabili cultus debet postponi uel intermitti Dominicus , quia quo amplius humana scandala quandoque lasciuiunt, eo tempestatum Sedator esset deuotius exorandus. Quare fidelitati tuae mandamus, quatenus omnibus prelatis et clericis de iurisdictione tua in aliquo loco ydoneo conuocatis, presentibus fratribus Minoribus et Predicatoribus, per aliquem uirum sapientem, litteratum et facundum, facias eis diligenter exponi, quod nos, tamquam princeps catholicus et catholicae fidei ampliator, ardenti desiderio affectamus, quod prelati ecclesiarum, clerici, religiosi et seculares diuina officia publice in ecclesiis presentibus locorum indigenis ad illius laudem et gloriam celebrent, qui sacrosanctam Ecclesiam fundauit incommutabiliter supra petram. Ex nostrae autem presentis exorationis oraculo, aliquibus celebrandi necessitas non inseritur: sciant tamen celebrare nolentes, quod, quibus qui sui officii debitum exequi negligunt, temporalia bona per diuos Augustos progenitores nostros pia ecclesiis largitate donata faciemus, quamquam inuiti, ad nostrum demanium reuocari. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola42", "content": "In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Ego B. prior Sancti Iohannis de Monte ciuitatis Bononie, iudex delegatus a summo pontifice in hac forma *Gregorius episcopus seruus seruorum Dei et cet* auctoritate ipsius de causa cognoscens, que inter A. et M. uertitur prelibatos, secundum libellos ab eisdem exhibitos in hunc modum *Uobis domino tali iudici delegato ego A. conqueror de M. et cet*. et *Uobis domino tali iudici delegato ego M. reconueniendo A. conqueror de eodem et cet*. lite super hoc a partibus contestata, et de calumnia prestito iuramento, positionibus seu interrogationibus ac responsionibus factis, confessionibus receptis et testibus hinc inde productis et publicatis, et auditis que uiri sapientes circa testium depositiones et acta iudicii dicere uoluerunt, deliberatione habita diligenti et communicato consilio plurium sapientum, diffiniendo pronuntio et pronuntiando absoluo M. a petitione A. superius nominati. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola6", "content": "Cum propter imperatoris aduentum, quem Bononienses trepidanter exspectant, Bononia facta sit cara in uictualibus ultra modum, nimis cito, necessitate urguente, defecit pecunia paternalis. Unde uestre dominationi supplico, ut indigentie filiali denarios dignemini destinare, ita quod expensas facere ualeam competentes et scientie capere documenta. Nam paterni roboris non est denegandum auxilium, ubi debilium postulat necessitas filiorum. \n" }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola102", "content": "Sanctissimo patri et domino Gregorio Dei gratia summo pontifici, et uenerandis fratribus eius cardinalibus uniuersis omnimoda honestate ac discretione conspicuis, Iacobus prenestinus episcopus, et Oddo Sancti Nicolai in carcere Tulliano diaconus cardinalis, tales archiepiscopi, tales episcopi, tales abbates et priores et fratres predicatores et minores et alii religiosi eidem associati pedum oscula beatorum. Insinuare uestre clementie uoce flebili cogimur instantem angustiam et dolorem, qualiter dum uocati ueniremus ad uestre concilium sanctitatis, et aura flante prospera nostre rates undas maritimas pertransirent, cum suis galeis occurrentes Appuli uelociter exaduerso, post longum conflictum et interitum plurimorum, imbecillitatem nostram sue potentie submiserunt, illius iudicio permittente qui multotiens malos permittit in sua malitia preualere. Et sic in ciuitate Pisana sub iniqui principis custodia requiter detinemur, licet ad ostentationem aliqua reuerentia et honorificentia fiat nobis. Unde uestre paternitati, qui uices uiuentis Dei gerere comprobamini, flexis genibus supplicamus, quatenus non solum in hac parte, qui mortem subire pro ecclesia non timemus, sed uniuersalis ecclesie saluti dignemini prouidere. \n" }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola29", "content": "Probitatis uestre magnificentia commendanda manifesta ueritate cognoscit, et uniuerse prouincie luce patet etiam clariori, quod Perusini montis habitatores, uento superbie tumefacti, nos iniquo odio persecuntur, nostre ciuitati diuersis temporibus iniurias et damna inferendo. Nunc autem sue temeritatis malitiam innouantes, contra nos modis omnibus moliuntur exercitum congregare. Quapropter amicitie uestre puritatem deposcimus, ad quam recurrere nos oportet pro nostris negotiis, ut nobis aduersus predictos uelitis succurrere magna potentia et uirtute, intuentes quod amicorum fidem prosperitas non agnoscit, quam sola nouit necessitas experiri. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "AbsitMichi", "content": "Elegantissimum dictamen inter magistrum Petrum de Uineis et dominumarchiepiscopumCapuanum. Et primo conqueritur idem dominus, quoddominus magister non uisitauit eum per suas litteras, ut petebatAbsit michi domestica uinea, quod ita sit sterilis animo sicut uerbo, quia, si esset, tolerabilius suus non dicerer et ipsa uel ipse meus competentius taceretur.Hoc, inquam, absit remotius, ut suus non dicatur alteruter ex duobus, quos una prouincia genuit, una terra lactauit et incrementis sequentibus non multum dispar prouectus arrisit.Adhuc etiam absit et tertium, ut lingua non redoleat inter istos affectus, haustus uocis non auriga sit operis, ut sui mutuo dicantur nec sint.Haec, inquam, inter mores et homines abdicant et natura proscribit.In hiis itaque siPetrumautIacobumnegligentia feriat uel maculet culpa, perspicacitas uestra mundo iam experta discutiat nec, quasi patris uerenda rideat, censuram restringat; non enim pudet argui sub pectore filii, si peccaui.Reor tamen, quod me tuetur exceptio, quae tam peremptoriis quam minoribus subducit egrotos et diem prorogat etiam, dum penalis instantia moram accusat.Cum enim multis morer occupatus maioribus, qualem me dimiseritis obliuio non obduxit. Collectis ergo per calculos mensibus usque nunc, docebit uos ueritas, qualiter non solum michi sed et multis in me mors remedium fuerit, et uita tormentum.Quid itaque mirum, si tunc non salutaui, quem diligo, dum in me crebris accessibus pullulans sola desperatio uiuendi uiueret et salutis? Sic igitur in uos inuehor, dum accusor, et primo secundum Euangelium *Infirmus fui, et non uisitastis me*, quod utinam in uobis senatus superior quasi culpam non arguat uel neglectum solum adiudicans obstupescat.Ha, fili, fili, quantum multis est amarum silentium, quorum loquela dulcescit! et probat regula, quod *Augmentatur per similia simile assumiturque secundum materiam quae tractatur*: amarificauit me morbus, dum fremuit, nec minus Petrus scribentis officium aduersus me dum suspendit.Sermo tamen prolixior, quem posset materia texere, breuiatur, et de culpa uel offensa, si extitit, pace data, rogo, quatenus de triumphalibus auspiciis domini et prospero statu uestro patrem Petrus frequenter letificet, nichil annectens excusatorium sic dicendo: *Ha, pater, pater, quem gaudia distrahunt, hunc alludere calamo non permittunt!*.Fateor, sed tempus huiusmodi non per momenta sic tollitur, ut quies uel otium non alternet, alioquin defectum concluderet ille uersiculus: Quod caret alterna requie, durabile non est.Totum ergo remittitur et nichil ex preteritis imputatur, dummodo perPetrilitteras suus Iacobus confortetur." }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola35", "content": "In hac preclara solemnitate resurrectionis dominice, decet beneuolos et amicos ad inuicem exultare solatio presentie corporalis. Unde, si unquam esse potest, quod esse poterit ex quo uestre prudentie complacebit, ad celebrandum Pascha nobiscum urbanitate uestra uelitis accedere; procul dubio cognoscentes, quod hoc loco reputabimus magni doni. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "FidelitatiTuae", "content": "Concedit licentiam quibusdam mercatoribus faciendi represalias Uniuersis, et cetera. Fidelitati tuae notum facimus per presentes, quod B. et M., mercatores de, fideles nostri, ad nostrae celsitudinis presentiam uenientes, maiestati nostrae humiliter supplicarunt, ut, quia dum ipsi quamdam nauim, cum eorum mercibus et rebus aliis ualentibus uncias auri M. et plus, Uenetias destinarent, rebelles nostri Anconitani, nauim ipsam hostiliter inuadentes, ceperunt eam cum mercibus antedictis, capiendi de bonis eorum, quousque de dampno ipso resarciantur ad plenum, de nostra gratia concedere licentiam dignaremur. Nos igitur supplicationibus istorum benignius inclinati, cum eisdem fidelibus nostris dampna passis deesse nolumus, dedimus eis licentiam et plenariam potestatem, ut, quamdiu dicti Anconitani in rebellione nostra perstiterint, ubique per mare et terram de bonis eorum capiant, quae non sint ad opus curiae nostrae capta uel etiam annotata, et eorum, quibus securitatis nostrae litteras duximus concedendas, quousque in ualore M. unciarum auri et illatorum dampnorum superius predictorum plenius satisfiat. Quare uniuersitati uestrae precipiendo mandamus, quatenus super capiendis bonis Anconitanorum, predictorum nostrorum rebellium, nullus eos impediat uel molestet. Immo ob reuerentiam nostri culminis assistatis eis super premissis auxilio, consilio, et fauore: dum tamen ad ea, quae ad opus curiae nostrae capta uel annotata sint, seu ad eos, quibus securitatis nostrae litterae per nostram excellentiam sunt indultae, manus aliquatenus non extendant. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola46", "content": "Sicut iniustis petentium desideriis non licet annuere, ita precamina que sunt iusta non decet fatigationibus protelare. Unde uestre prudentie uestreque magnificentie securitatem mittimus postulatam per has litteras sigilli nostri communis robore communitas, ut ad ciuitatem nostram fiducialiter uenire possitis pro concordia facienda, uel oratores mittere, sicut de uestra fuerit uoluntate. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "ConsuetaBenignitate1", "content": "Capitaneo respondet, et commendat eum de processu habito per eum, instruens,qualiter sit processurusConsueta benignitate recepit excellentia nostra litteras per te nostro culmini destinatas et ipsarum continentiam uidimus diligenter.Super eo sane, quod scripsisti, te propter quaedam diuersimode intellecta de statu ciuitatis Taurini, quae tibi uidebantur obliqua, cum magna militum et peditum comitiua personaliter ad terram ipsam gressus tuos cum festinantia direxisse et ibidem hinc inde diligenter exquisitis et caute, quae ad cautelam seruitiorum nostrorum exquirenda pensasti, quosdam, qui uidebantur esse suspecti, per personas capi faciens, ipsos facis cum diligentia custodiri, tuum exinde studium et industriam euidentem, quae circa nostrae celsitudinis augmentum in hiis et aliis te apponere plene cognoscimus, non immerito commendamus. Uerum, cum tam propter rebellium nostrorum depressionem – ad quam efficacius inferendam te studiosum fore credimus et attentum – quam propter nostrorum fidelium salutarem defensionem, milites tuae iurisdictionis dudum impositos armis et equis uolumus esse munitos, ita quod pro defectu armorum et equorum seruitia nostra non remaneant imperfecta, deuotioni tuae precipiendo mandamus, quatenus sic instanter procures et facias, quod omnes tuae iurisdictioni subiecti, qui equos retinere debent et arma, sint ipsis ut conuenit sine mora qualibet preparati, ad nostrum seruitium tecum laudabiliter processuri. Super aliis uero, quae scripsisti, celsitudo nostra prouidere curabit, prout honori nostro uiderimus expedire.Tu autem in hiis et aliis seruitiis nostris, et maxime circa diligentem custodiam ciuitatisTaurini, taliter preuigil et studiosus intendas, quod ipsa operum potens efficacia, in excellentiae nostrae oculis te, iuxta solitum, commendabilem representet." }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola26", "content": "U. miseratione diuina episcopus talis loci, dilecto sibi C. scholari Bononie salutem et benedictionem. In memoria nostra deuotio tua sedet, cui nondum potuimus prouidere, cum beneficium nullum uacauerit, cuius ad nos collatio pertineret. Unde, specialem gratiam facientes tibi, de nostra camera decem marchas annis singulis consignamus, donec locus idoneus apparebit quem tue fidelitati conferre possimus canonice, prout optas. Et quia parum est, in signum rei maioris debeas recipere congaudenter, quia non quid quisque tribuit, sed qua mente rationabiliter quis intendit intuendum est. " }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola12", "content": "Simon miseratione diuina tituli sancti Martini presbiter cardinalis, ducatus Spoletani, Marchio, masse Trabarie rector, apostolice sedis legatus nobili uiro potestati salutem in domino.\nUolentes, quod regimen ciuitatis, quam ad fidelitatem sancte matris Ecclesie in eminentis fidei constantia continuo experimur, per uos et officiales uestros sine difficultatis et impedimenti alicuius obstaculo peragatur, considerantes etiam uestre fidei puritatem, quam erga eandem ecclesiam habere uos nouimus argumento probabili, presentium uobis auctoritate plenam et expressam absolutionem et licentiam impertimur, ut idem regimen uestre bonitatis arbitrio absque capitulorum ipsius ciuitatis obseruantia, a qua uos et uestros officiales, iudices et notarios decreuimus absolutos, prout uobis uidebitur, peragatis, et si hactenus ab ipsorum capitulorum obseruatione in aliquo uel aliquibus discessistis, uos et uestros auctoritate qua fungimur reddimus absolutos, nolentes, quod occasione huiusmodi aliqna uobis per comune uel speciales ciuitatis eiusdem inferatur molestia uel rationis exhibitio aliquatenus exigatur. In cuis rei testimonium presentes litteras fieri iussimus et nostro sigillo muniri." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "EtsiCausae", "content": "Fridericus Regi Franciae, super sententia depositionis lata contra eum per papam et cardinales in Concilio LugdunensiEtsi causae nostrae iustitiam, uulgaris famae preloquium et multorum uerdica testimonia nuntiorum, ad serenitatis uestrae notitiam perduxisse credamus, quia tamen segnius irritant animum demissa per aurem, quam quae sunt oculis subiecta fidelibus, ipsam puram et nudam ueritatem, proces- sus uidelicet, quem contra nos hactenus summi pontificies habuerunt, uestro conspectui presentamus. Ad cuius inspectionem plenariam et attentam de tot temporibus et diebus uestris negotiis deputatis, unum sufficiens tempus et diem nobis effectio uestra concedat; quod si licuerit diligenter attendere, recte considerent regia consilia, si fuerit in nobis et predecessoribus nostris rectitudinis zelus, si nobis tot et tantis iniuriis lacessitis iusta debuerit aut debeat defensio denegari si demum Christi uicarii Christii uices impleuerint, etsiPetri successores eius imitentur exemplum; considerent ergo, quo iure censeri debeat ualidus processus huiusmodi contra nos habitus, uel quo nomine nuncupari, si dici sententia ualeat, quam iudex incompetens promulgauit. Nam, etsi nos, nostrae catholicae fidei debito suggerente, manifestisssime fateamur collatam a Domino sacrosantae Romanae Sedis antistiti plenariam in spiritalibus potestatem ut, quantumcumque, quod absit, sit ille peccator, quod in terra ligauerit, sit ligatum et in celis, et quod soluerit, sit solutum, nunsquam uerumtamen legitur diuina sibi uel humana lege concessum, quod transferre pro libito possit Imperium, aut de puniendis temporaliter in priuatione regnorum regibus et principibus iudicare.Nam licet ad ipsum de iure et more maiorum consecratio nostra pertineat, non magis ad ipsum depositio seu remotio pertinet, quam ad quoslibet regnorum prelatos, qui reges suos, prout assolent, consecrant et inungunt; uel esto sine preiudicio nostro, quod habeat huiusmodi potestatem, estne istud de plenitudine potestatis ipsius, quod nullo prorsus ordine iuris seruato, animaduertere possit in quoslibet, quos esserit suae iurisdictioni subiectos? Processit enim contra nos nuper, ut dicitur, non per accusationis ordinem, cum nec accusator comparuisset idoneus nec inscriptio precessisset, nec per denuntiationem, legitimo denuntiatore cessante, nec per inquisitionis modum, quem clamosa insinuatio non precessit, cum etiam nullorum inquisitorum nobis facta fuerit copia, si qui forte fuerint, cum nonnulli fuerint publice per huiusmodi iudicem ad inquisitionem adducti: asserit enim omnia fore notoria, quae nos esse notoria manifeste negamus, et esse notoria per legitimum testium numerum non probantur. Sic enim quilibet iudex per se posset solummodo asserendo notorium, spreto iuris ordine, quemlibet condempnare. Insurrexerunt in nos, siquidem in Concilio, ut dicitur, testes iniqui, sed ualde perpauci, quorum aliquos uelut Caluensem episcopum, suis frate uidelicet et nepote per nos ex causa proditionis ad suspendium legitime condempnati, offensa rationalibis nobis reddidit odiosos.Alios tamquam ex ultimis Hispaniae partibus prodeunteus, Terraconensem uidelicet et Compostellatum antistites, quos negotiorumYtaliaenatalis zonae longinquintas fecit inscios, eos uenenosae subornationis inductio nostrae iustitiae fecit infestos. Esto sine preiudicio nostro, quod legitimi fuerint, subsistentibus testibus, actor et iudex: defuit tertius, reus, qui uel presens uel contumaciter absens, secundum iustitiam debuit condempnari. Citati namque in predicatione sua Lugdunensi, sicut audiuimus, licet prorsus informiter, uidelicet quod ipsi citanti, et aliis nonnulli omnino personis aut causis expessis, facturi iustitiam debuit per nos deberemus, uel responsales idoneos comparere, presentes pro certo non fuimus, sed ex iustis causis absentes, a quarum allegationibus nostri legitimi responsales fuerunt repulsi, nec absentes contumaciter fuimus. Cum preter id, quod nulla fuerat citatio, ut dictum est, pro ut ordo iuris expostulat,uim citationis tenor citatio non habere. Contumaciam nostram magistri Thadei de Suessa, magnae curiae nostrae iudicis, fidelis nostri, lene procurationis mandatum excusat, cuius auctoritas, pro eo quod fuerat criminale iudicium, ad quod frustra procurator interuenit nullatenus eneruatur, cum ipsius citationis tenor, quae nos aut procuratores nostros exegit, manifeste contrarium dedisset intelligi, uidelicet quod contra nos criminaliter fuisset agendum.Predictis etiam omnibus absque nostro preiudicio circumscriptis, et dato, quod manifeste fuerimus contumaces, non est ista legitima contumaciae pena, quod delatus aut accusatus et contumax, priuato uel publico iudicio in nullo de sua causa discusso, per diffinitiuam debeat sententiam condempnari. Sunt etiam et aliae contumacium penae quorumlibet ciuilibus legibus et canonibus introductae. Denique posito, quod omnia predicta iuris presidio fulciantur, licet irrefragabilia causae nostrae sufficiant, ipsius pronuntiationis tenor ipsam sententiam nullam fore ostendit, per quam non procurator noster presens, sed nos absentes extitimus condempnati quam ipso iure nullam esse sententiam leges et iura quaelibet manifeste declarant. Euidentes quoque processus et procedentis iniquitatem causae notant, quod, cum sententia multiplex periurium comprehendat uidelicet de sacramento pacis prestito, per nos, sicut asserit, non seruato; preterea dominia per priuilegia diuorum Augustorum et nostra Ecclesiae Romanae concessa, uiolenter a nobis postmodum, ut asserit, occupata; de cardinalibus et prelatis captis ad Concilium conuocatis; de quibusdam ecclesiis et ecclesiarum prelatis, rebus et clericis Regni nostri per officiales nostros, nobis de Regno absentibus, uiolantis. A quibus omnibus incorruptibilis ueritas et publica munimenta defendut, prout seriatim haec omnia fida relatio latoris presentium et ipsorum munimentorum tenor manifestissime, profitentur quamquam ad tam dirae penae sententiam, si tamen sententia dici potest, quae contra nos precipitata dinoscitur in predictis, uenerabilem Frisingensem episcopum, dilectum principem H., magistrum domus Sanctae Mariae Theutonicorum, et magistrum Petrum de Uineis, dilectos fideles nostros, quos pro ultimo pro ultima et omnimoda confirmatione pacis tractatae ad Concilium mittebamus, saltem per triidum, ad multorum nobilium et quamplurium prelatorum instantiam summus pontifex noluit prestolari. Nec quod de cessatione census adicitur, pro regno Syciliae, nos ab ipsius Regni dominio uel iure secludit, cum census ante discordiam, inter nos et Ecclesiam exortam, absentes a Regno per officiales nostros exsolui mandauimus, prout litterae nostrae inter rationes rationalium nostrorum inuentae manifeste declarant, et quem, Domino teste, pro tempore supradicto usque in presentem die credidimus esse solutum, presertim cum a nobis numquam extiterit requisitus. Post discordiam uero censum eumdem consignatum prelatorum et autenticarum personaarum sigillis, apud edes sacras deponi mandauimus, et hodie depositum conseruatur. Apparet ergo animosa nimis et ampullosa non minus, ex ipsius inflictae penae seueritate, sententia, per quam imperator Romanus Imperii actor et dominus, lesae maiestatis crimine dicitur condempnatus; per quam ridiculosae legi subicitur, qui legibus omnibus imperialiter est solutus. De quo temporales penae sumendae cum temporalem hominem superiorem non habeat, non sunt in homine, sed in Deo. Spirituales autem penas, per sacerdotales nobis penitentias inducendas, tam pro contempu clauium, quam pro aliis transgressionibus et humanae naturae peccatis, nendum a summo pontifice, quem in spiritualibus patrem nostrum et dominum profitemur, si tamen nos ipse ut filium debita relatione cognoscat, sed per quemlibet sacerdotem reuerenter accipimus et deuote seruamus. Ex quibus omnibus manifeste liquet, quod is potius ignominiose quam iuste habendos nos dixerit de Catholica fide suspectos, quam nos, teste supremo Iudice, in omnibus et singulis eiusdem articulis secundum uniuersalis Ecclesiae disciplinam, et approbantum Romanae Ecclesiae symbolum, firmiter credimus et simpliciter profitemur. Aduertat igitur industria regia, si predictam nullam sententiam ipso iure, nullumque processum seruare, non minus in nostram quam omnium regum aut quarumlibet aliarum temporalium dignitatum perniciem debeamus. Adertat et aliud, qualis ex istis initiis exitus expectetur, a nobis incipitur, sed noueritis, quod finietur in uobis: quia nostra potentia primitus conculcata, resistentiam aliquam non expectat. Uestram ergo iustitiam in in causa nostra tuentes, et uobis uestrisque heredibus, a longe prouidentes nobis in hiis, sicut conuenit, toto posse uiliter assistatis. Nec illud omittimus, quin fidei uestrae constantiam ex confederatione contracta nobiscum, ad presens fiducialiter requiramus, ut nedum aduersario nostro, aut nutiis, seu legatis ipsius occulte uel publice faueatis; quin nobis potius toto posse uiriliter assistatis, nullum omnino nuntium, populum uestrae dicioni subiectum, in dispendiis nostris conuertere molientem, aliquatenus admittentes,pro certo scituri, quod nos, in quibus inchoata est tantae temeritatis audacia, quae ad depositionem nostram, uelut cuiuslibet sacerdotis auctoritatem suae iuri- sdictionis extendit, taliter, assistente nobis dextera Regis regum, qui semper nostram iustitiam comitatur, istis principiis occurremus, dummodo se nobis illorum potentia non opponat, regum et principum scilicet, quos communiter causa nostra contigit, et quorum non minus uertitur interesse, quam nostrum, quod uobis et aliis orbis terrae nobilibus causam iusti timoris in talibus nostra defensio non relinquet. Inuiti tamen hoc facimus, ste Deo. Sumus necessario prouocati, ueluti qui peste multiplici Christianitatem nostris temporibus uidemus attritam ad cuius auxilium uan nobiscum, prout etiam nuperrime scripsimus, totis uos intendere uiribus expectamus. Requirat autem de manu eius hocDeus, qui tanto discrimini materiam subministrat." }, { "author": "Dante", "epistola": "epistola11", "content": "*Quomodo sola sedet ciuitas plena populo! facta est quasi uidua domina gentium*. Principum quondam Phariseorum cupiditas que sacerdotium uetus abominabile fecit, non modo leuitice prolis ministerium transtulit, quin et preelecte ciuitati Dauid obsidionem peperit et ruinam.\nQuod quidem de specula punctalis eternitatis intuens qui solus eternus est, mentem Deo dignam uiri prophetici per Spiritum Sanctum sua iussione impressit, et is sanctam Ierusalem uelut exstinctam per uerba presignata et nimium, proh dolor!, iterata defleuit.\nNos quoque eundem Patrem et Filium, eundem Deum et hominem, nec non eandem Matrem et Uirginem profitentes, propter quos et propter quorum salutem ter de caritate interrogatum et dictum est: Petre, pasce sacrosanctum ouile; Romam–cui, post tot triumphorum pompas, et uerbo et opere Christus orbis confirmauit imperium, quam etiam ille Petrus, et Paulus gentium predicator, in apostolicam sedem aspergine proprii sanguinis consecrauit –, cum Ieremia, non lugenda preuenientes sed post ipsa dolentes, uiduam et desertam lugere compellimur.\nPiget, heu!, non minus quam plagam lamentabilem cernere, quod heresium, impietatis fautores, Iudei, Saraceni et gentes, sabbata nostra rident, et, ut fertur, conclamant: *Ubi est Deus eorum?*; et quod forsan suis insidiis apostate Potestates contra defensantes Angelos hoc adscribunt; et, quod horribilius est, quod astronomi quidam et crude prophetantes necessarium asserunt quod, male usi libertate arbitrii, eligere maluistis.\nUos equidem, Ecclesie militantis ueluti primi prepositi pili, per manifestam orbitam Crucifixi currum Sponse regere negligentes, non aliter quam falsus auriga Pheton exorbitastis; et quorum sequentem gregem per saltus peregrinationis huius illustrare intererat, ipsum una uobiscum ad precipitium traduxistis.\nNec adimitanda recenseo–cum dorsa, non uultus, ad Sponse uehiculum habeatis, et uere dici possetis, qui Prophete ostensi sunt, male uersi ad templum–uobis ignem de celo missum despicientibus, ubi nunc are ab alieno calescunt; uobis columbas in templo uendentibus, ubi que pretio mensurari non possunt, in detrimentum hinc inde commutantium uenalia facta sunt.\nSed attendatis ad funiculum, attendatis ad ignem, neque patientiam contemnatis Illius qui ad penitentiam uos expectat.\nQuod si de prelibato precipitio dubitatur, quid aliud declarando respondeam, nisi quod in Alcimum cum Demetrio consensistis?\nForsitan et quis iste, qui Oze repentinum supplicium non formidans, ad arcam, quamuis labantem, se erigit? indignanter obiurgabitis. Quippe de ouibus in pascuis Iesu Christi minima una sum; quippe nulla pastorali auctoritate abutens, quoniam diuitie mecum non sunt. Non ergo diuitiarum, sed *gratia Dei sum id quod sum*, et *zelus domus eius comedit me*.\nNam etiam in *ore lactentium et infantium* sonuit iam Deo placita ueritas, et cecus natus ueritatem confessus est, quam Pharisei non modo tacebant, sed et maligne reflectere conabantur. Hiis habeo persuasum quod audeo.\nHabeo preter hec preceptorem Phylosophum qui, cuncta moralia dogmatizans, amicis omnibus ueritatem docuit preferendam.\nNec Oze presumptio quam obiectandam quis crederet, quasi temere prorumpentem me inficit sui tabe reatus; quia ille ad arcam, ego ad boues calcitrantes et per abuia distrahentes attendo. Ille ad arcam proficiat qui salutiferos oculos ad nauiculam fluctuantem aperuit.\nNon itaque uideor quemquam exacerbasse ad iurgia; quin potius confusionis ruborem et in uobis et aliis, nomine solo archimandritis, per orbem dumtaxat pudor eradicatus non sit totaliter, accendisse; cum de tot pastoris officium usurpantibus, de tot ouibus, et si non ablatis, neglectis tamen et incustoditis in pascuis, una sola uox, sola pia, et hec priuata, in matris Ecclesie quasi funere audiatur.\nQuidni? Cupiditatem unusquisque sibi duxit uxorem, quemadmodum et uos, que nunquam pietatis et equitatis, ut caritas, sed semper impietatis et iniquitatis est genitrix.\nA, mater piissima, sponsa Christi, que in aqua et Spiritu generas tibi filios ad ruborem! Non caritas, non Astrea, sed filie sanguisuge facte sunt tibi nurus; que quales pariant tibi fetus, preter Lunensem pontificem omnes alii contestantur.\nIacet Gregorius tuus in telis aranearum; iacet Ambrosius in neglectis clericorum latibulis; iacet Augustinus abiectus, Dionysius, Damascenus et Beda; et nescio quod Speculum, Innocentium et Ostiensem declamant. Cur non? Illi Deum querebant, ut finem et optimum; isti census et beneficia consecuntur.\nSed, o patres, ne me phenicem extimetis in orbe terrarum; omnes enim que garrio murmurant aut mussant aut cogitant aut somniant, et que inuenta non attestantur.\nNonnulli sunt in admiratione suspensi: an semper et hoc silebunt, neque Factori suo testimonium reddent? Uiuit Dominus, quia Qui mouit linguam in asina Balaam, Dominus est etiam modernorum brutorum.\nIam garrulus factus sum: uos me coegistis. Pudeat ergo tam ab infra, non de celo ut absoluat, argui uel moneri.\nRecte quidem nobiscum agitur, cum ex ea parte pulsatur ad nos ad quam cum ceteris sensibus inflet auditum, ac pariat pudor in nobis penitudinem, primogenitam suam, et hec propositum emendationis aggeneret.\nQuod ut gloriosa longanimitas foueat et defendat, Romam urbem, nunc utroque lumine destitutam, nunc Annibali nedum alii miserandam, solam sedentem et uiduam prout superius proclamatur, qualis est, pro modulo uestre ymaginis ante mentales oculos affigatis oportet.\nEt ad uos hec sunt maxime qui sacrum Tiberim paruuli cognouistis. Nam etsi Latiale caput pie cunctis est Ytalis diligendum tanquam comune sue ciuilitatis principium, uestrum iuste censetur accuratissime colere ipsum, cum sit uobis principium ipsius quoque esse.\nEt si ceteros Ytalos in presens miseria dolore confecit et rubore confudit, erubescendum esse uobis dolendumque quis dubitet, qui causa insolite sui uel Solis eclipsis tum fuistis?\nTu pre omnibus, Urse, ne degratiati college perpetuo remanerent inglorii; et illi, ut militantis Ecclesie ueneranda insignia que forsan non emeriti sed immeriti coacti posuerant, apostolici culminis auctoritate resumerent.\nTu quoque, Transtiberine, sectator factionis alterius, ut ira defuncti Antistitis in te uelut ramus insitionis in trunco non suo frondesceret, quam in triumphatam Carthaginem nondum exueras, illustrium Scipionum patrie potuisti hunc animum sine ulla tui iudicii contradictione preferre.\nEmendabitur quidem–quanquam non sit quin nota infamis Apostolicam Sedem usque ad ignem, cui celi qui nunc sunt et terra sunt reseruati, deturpet –, si unanimes omnes qui huiusmodi exorbitationis fuistis auctores, pro Sponsa Christi, pro sede Sponse que Roma est, pro Ytalia nostra, et ut plenius dicam, pro tota ciuitate peregrinante in terris, uiriliter propugnetis, ut de palestra iam cepti certaminis undique ab Occeani margine circumspecta, uosmetipsos cum gloria offerentes, audire possitis: *Gloria in excelsis*; et ut Uasconum obprobrium qui tam dira cupidine conflagrantes Latinorum gloriam sibi usurpare contendunt, per secula cuncta futura sit posteris in exemplum." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "EtsiMera", "content": "Priuilegium concessum de restitutione destituta Etsi mera beneficia principum a solius gratiae liberalitate proueniant, multum decoris tamen et causam secum celeris prosecutionis adducunt, si oleo condita iustitia in subiectos sic effluat, ut sua quibuscumque petentibus iura reddat. Ad quod dominantis auctoritas tanto prebere debet uirtutis amore se habilem, quanto sibi per id honoris augmenta magnificat, et grandis in subditis deuotionis incrementa componit. Quae licet communiter se extendere lege naturae patiatur ad singulos, circa illos tamen precipue quasi spontanea uoluntate se ingerit, quos et plenitudo iustitiae insita petitioni coadiuuat, et seruitii gratitudo multiplicis in exauditione gratiae comitatur. Hac itaque ratione commoniti, presenti priuilegio notum facimus uniuersis, tam presentibus quam futuris, quod nos, attendentes purae fidei et deuotionis constantiam, quam uniuersitas ciuitatis erga diuum Augustum, quondam dominum patrem nostrum, et nos semper noscitur habuisse, considerantes etiam grata satis et accepta seruitia, quae ab uniuersis et singulis hominibus ciuitatis ipsius prompta deuotione nobis exhibentur ad presens, et exhiberi poterunt in futurum, uniuersos et singulos rusticos et censiles, seu quocumque alio seruitutis uocabulo nuncupentur, quos seruitiis aliquorum prelatorum et ciuium ciuitatis predictae ab aliquo fuisse comperimus personaliter obligatos, licet ad tempus de mandato domini genitoris nostri, eorum fuerint iuribus destituti, ipsorum tamen excessibus preponderante iustitia, et fide nos ad gratiam inuitante, dictis fidelibus nostris, qui dominationem seu iurisdictionem in eos de personis et rebus habere noscuntur, tam iuste restituendos decreuimus, quam etiam gratiose ipsos nouiter eis duximus concedendos. Potestatem plenariam tribuentes eisdem, ut dominio, iurisdictione, debitis et consuetis seruitiis ac redditibus, prout melius retroactis temporibus uti sunt soliti, quiete de cetero gaudeant et utantur." }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola52", "content": "Letantes letamur summam letitiam nuntiantes, uidelicet quod dominus P. noster consanguineus et precipuus amicorum qui Mutine captus erat et sub duris uinculis tenebatur, nuper euasit de carceribus per gratiam Saluatoris, et sanus et hilaris est in Bononie ciuitate. Unde hoc duximus ad uestri notionem merito deducendum, ut nobiscum pariter congaudentes, magnificetis omnipotentiam Dei patris. " }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola25", "content": "Uiris nobilitate sublimibus feruentique beniuolentia sibi iunctis domino T. ciuitatis Mutine generali capitaneo uniuersisque ciuibus intrinsecis eius urbis Canis de la Schala capitaneus generalis Uerone nec non eiusdem ciuitatis comune innouationem felicem prosperorum in remedium aduersorum.\nAd promotionem et laudem imperialis fastigii pro uiribus intendentes, beneplacitis cuiuscumque imperatorie dignitati subiecti feruenti uoto semper uacauimus et nunc in eius suscitatione recenti uacamus libentius, quamquam se nobis opponat pluralitas agendorum.\nNostis enim, et partes Ytalie non credimus ignorare, qualiter ciuitas Paduana et habitatores eiusdem contra decus imperii, promissionis felicitatisque federe turpiter uiolato, supercilium eleuantes indebite, districtuales Uicentini districtus presumpserunt opprimere et inconsideratis ausibus conculcare.\nA quorum transgressionibus reprimendis sic nos magna perplexitas impediuit, ut posse nostrum uix aut raro sufficiat ad obuiandum eisdem. Attamen, licet negotium sic existat, casus uester miserabilis et dolendus intimius nos commouit, ut ad uestrum succursum animosius moueremur ad restaurationem uestrarum uirium, ut inimicorum tenet opinio, collapsarum, et ad rebellionem et proteruiam eorumdem compensationibus debitis edomandam.\nErgo uiriliter peragatis, nec turbetur cor uestrum, licet fortuna se inuoluerit ista uice; nam cito, domino concedente, uobis sentietis adesse cum circumstantia plurimorum adiutricia signa nostra." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "GaudereTeVolumus", "content": "Ezelino, de captione cuiusdam ciuitatis Gaudere te uolumus, quod nostrae patrona iustitiae, manus Altissimi, causam nostram continuis promouet incrementis; letari te cupimus, quod suspensas desiderii longi metas intentionis nostrae sententia iam attingit. Exultare te cupimus, quod laborum nostrorum congeries, a nostrorum fidelium non exempta sudoribus, quietis iam nobis emolumenta promittit, dum ciuitas, quae dudum e grege fidelium, uelut perdita ouis, errauerat, et ex debilibus fragmentis rebellium, resistentiae spiritum in Regni nostri corpore fluxili et ruinosa materia nutriebat, preter oppressiones innumeras et uaria genera impugnandi, quibus inclusorum proteruiam triumphantis exercitus nostri depopulatio circulata calcauerat, die proximo presentis mensis Octobris, sub omni deuotionis specie, qua penitentium prostratur humilitas, unanimi uoce deditionis emissa, nostrae misericordiae gratiam humiliter implorauit. Et licet ciuitatis eiusdem incolas sic magnificentiae nostrae rigor arceret exterius, ut exactrix et importuna continue fames interius laboraret, et destituti spe qualibet exterioris auxilii et ad solutionem intestini debiti ex diutius contracta penuria facti penitus impotentes, nostrae potentiae uiribus ultra resistere non ualerent, nos tamen, quos ad ultionis iudicium eorum incauta temeritas merito poterat inuitasse, pulchrum uindictae genus pensantes ignoscere, sub minantis furore gladii, exclusis omnino principibus factionis extra Regni nostri limites laturis exilium, qui populum hactenus uerborum licet ianium errore deduxerant, et in signum deiectae rebellionis ipsius circumgirantium murorum circulis solo cadentibus, de beneficio innatae nobis potentiae, quam libenter exercemusin subditis, gratiae nostrae ianuam decreuimus reserandam. Quod quamquam alienigenae famae preloquiis ad notitiam forte tuam peruenerit et ex hoc tuae deuotionis intrinseca credamus in letitiam resoluta, nichilominus tamen id tibi liquidiori stilo prouidimus nuntiandum ut, sicut ex exercitu ipso rebellium nostrorum attenuata sunt pectora, sic tuae deuotionis propterea uires et animum erigens, sumas de celeri prosperitatis huiusmodi festo congaudium, cuius uigilas uniuersalis turba fidelium ieiunauit. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola21", "content": "Benignitatis uestre uoluntatibus contradicere non presumo, timens ne arrogantie uitio scriberetur, quod faceret ex humilitate discretio. Item paueo fortiter uestris petitionibus consentire: nam cum indignus sim ad officium pastorale, si nauem gubernandam recipiam qui remum ducere nondum noui, uehementer dubito ne propter naute defectum in mare Petri nauicula demergatur. Confugiens igitur ad clementiam Dei patris, in quo totius consistit misericordie plenitudo, electioni uestre concorditer de me facte consentio reuerenter, largitori supplicans gratiarum, ut insufficientiam meam dignetur omni tempore misericorditer adiuuare: quia nullum potest esse boni operis edificium, cui Christum suum non subicit fundamentum. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola37", "content": "Uniuersis ad quorum audientiam littere iste peruenerint, G. potestas Bononie et consilium ciuitatis eiusdem salutem et prosperitatem. Adnotatione presenti uestre pateat probitati, quod harum latorem B. pro nobis ac nostro communi in curia domini pape procuratorem constituimus specialem ad litteras impetrandas et iudices eligendos et ad contradicendum aduersariis, si qui forsitan apparerent, promittendo quicquid in iis fecerit inuiolabiliter obseruare. Ad cuius rei notitiam et euidentiam pleniorem, has litteras fecimus nostri sigilli impressione muniri. " }, { "author": "GiovanniBoccaccio", "epistola": "AdDonatum", "content": "Iohannes Boccaccius ad magistrum Donatum de Prato Ueteri.\nCirca nonas marcii epistolam tuam suscepi, cui forsan respondissem citius ni me febris tediosa magis quam diuturna tenuisset, esto plus compassionis egeat quam responsi. Preterea IIII kalendas aprilis suscepi alteram, nostri Siluani epistole alligatam, quibus ad presens respondere non erat animus, quia debilitato nimium ob dietam plurimam, qua sola michi mederi noui, nondum satis uirium rediisse putabam. Demum dum mente reuoluerem quid sibi uellet Siluanum nouiter Ulixis descensum ad inferos postulare, in cogitationem incidi dixique: – Profecto uidit hic qualiter Eneam Uirgilius duxerit; sic et cupit uidere qualiter Homerus Ulixem, ne forte, ut aliquando contigisse uidimus, dum et ipse Annibalem trahit, cum illo in aliquo conueniret. Nosti quam solerter imitationes in propria forma euitet. Et si ob hoc uult, forsan adhuc Affrica, que tam diu in tenebris detenta est, in lucem ueniet. – Et ideo, ne tarditatis aut immutandi propositi dilatione mea causam darem, minime differendum ratus sum et, deliberatione facta, qui carmen unum uix posse scribere arbitrabar, in tam grandes uires euasi, dato non absque labore maximo, et quos petebat uersus scripsi et epistolas quas uidebis, sibi tibique transmissas. Sed iam aliquid tuis epistolis respondendum est, antequam erumnas meas apponam. Legi, dilectissime michi, quod per quietem uideras et si contingeret deliberaueras uigilans, equidem sancte atque discrete. Sic michi iamdiu mens fuit ut, si tibi superstes essem, nedum unum sed ambos filios tuos, si permitterer, loco filiorum assummerem, et si nil aliud eis possem, hoc saltem coacti mecum discerent, equo animo paupertatem ferre. Sed spero cito uidebis longe aliud a Deo dispositum. Longe tue egritudini coniugis et sororis mee atque infortunio tuo tota mentis affectione compatior. Equidem nec illius simplicitas meruit tam diutino uexari supplicio, nec tu, qui dum *in sudore uultus tui uesceris pane*, neminem ledis et pluribus utilis es, tanto afflictari incommodo merueras. Sed quid? Quos Deus diligit hos aduersis uisitat, ne decepti oblectatione periturarum rerum in soporem letiferum incidant. Uoluit tuam experiri constantiam. Non enim ignarus es quia nascimur ad laborem. Reuoca igitur in animum nostri Maronis sententiam: *durate et uosmet rebus seruate secundis*. Non enim Deus in terdicet Latio, sed celesti, paratis; *dabit Deus his quoque finem*, qui et ceteris daturus est. Nec dubitem quin *et hoc olim meminisse iuuabit*. Nudus orbem intrasti et gratia Dei conualuisti, et iam inter claros uiros memorari dignus effectus es uirtute tua et sanctissima Siluani amicitia; satis diues es, etiam si nil aliud quesiuisses. Sed de hoc alias. Porro iam bis scripsisti, uti Tito Liuio quem tibi cupis precium ponam. Absit ut rebus tuis ipse precium ponam, cum, ni tenues cogerent redditus, loco gratissimi muneris summerem ut nulla soluta pecunia tuum faceres. Hoc tamen ne respice. Fac quod in oculis tuis bonum est. Insuper asseris te cum Siluano uenturum in patriam estate proxima, seu saltem solum, quod ego adeo ardenter cupio ut credere nequeam. Quid michi magis gratum posset contingere quam ut eos duos homines, quos inter mortales precipue diligo, ante meum obitum cernerem, amplecterer et tenerem? Sed quid, amice, me spe friuola ludis? Sepius se facturum dixit Siluanus ut Romam pergeret, nec adhuc factum est. Sed spero tamen, et si ipse uir inclitus aut nolit aut nequeat, te saltem expecto. Queso per fidem tuam facias ut te uideam antequam moriar. Nam si te tenebo, et Siluanum tenere atque uidere existimabo, et sic in uno duos habebo. Non ergo frustreris quem forsan postea non poteris uidere dum uoles. Uenirem ipse ad uos, sed nimia grauedo non patitur. Nam nec acuta nec salsa prosunt et longe minus ieiunium, quin continue efficiar pinguior, nec iam dubito quin hec sit que propinquam afferat mortem. Ceterum hortaris ut epistolam longissimam, quam dicis Siluanum in seueritatem meam scripsisse, deposcam. Quod ego te, per amicitiam nostram, tua uoce meis precibus facias oro. Nil michi carius hodie quam suas uidere epistolas, et potissime quibus mordeor. Ridebis? Sed dicam tamen. Nunquam michi iuueni adeo fuere dulcia suauia mulierum uti seni sunt morsus mei uenerandissimi preceptoris. Eos quidem omnes in argumentum sincere atque certissime dilectionis deduco. Quam sepe hanc ob causam legam credis quam etiam longissimam in bestialitatem meam scripsit, dum primo apud Rauennam amicus tuus effectus sum? Profecto sepissime, iam fere purgato stomaco dulces sentiens quos alias arbitrabar amaros. Ergo iterum precor ut tamdiu preceris ut mittat. Nam si illam diu seruet, me forte postea non inueniet, si transmittet. Addis ne angulo scribam calami: durum est, dilecte mi, annosum hominem in nouum deducere morem; quod multis annis feci, queso paucis mensibus patiaris. Scripsit et Guido meus se quam scribis a te suscepisse pecuniam. Ne dubites: si essent florenorum milia, salua sunt. Melior enim opere quam uerbis homo est. Iam tuis responsum credo. Nunc unum de me legisse, et si mensuram epistola transgressa sit, equo animo feras exposco, ut uideas in quas forcipes me uita longior opportuno deduxerit. Fratrem meum, imo, ut Siluani nostri utar uocabulo, uomicam mei sanguinis, Iacobum nosti. Hic ineptus, more solito me irrequisito et suo tantum usus consilio, estimans puto non satis fuisse circa eandem rem semel peccasse, pridie sumpsit uxorem et, quod mirabile est, eam propinqui cum longe maiori dote quam eum deceat in coniugem tradidere. O bone Deus et tu amantissime michi, nonne monstro simile hoc est, segnes desides inertes crebra sibi inuenire suffragia, ubi commendabiles uerbo et opere sternuntur, fugantur et tamquam nocui prosternuntur assidue? Sed hoc factum sit, postquam Deo sic uisum est. Grauiora secuntur. Non est Iacobo locus in quem deducat quam sumpsit in coniugem, nisi illum in domunculam meam suscipiam, in qua, postquam officia publica et ciuium turbellas effugeram (nouit Deus), optime cum paupertate conueneram, et iam michi ipsi fere cum quiete uiuebam. In quam scilicet quietem, tamquam eis aduersam, surrexere plurimi; et orat enim ante alios Iacobus ipse, orant et alii amici sui meique ut eum cum sponsa suscipiam, quasi non suum sed meum commodum postulantes. Omnes eius compatiuntur desidie, studiis et etati mee nemo respicit aut compatitur, et sic experior uerbum illud: *Plures ex suis comperit quam ego comperiam*. – Sed quid tandem, – inquies, – ex susceptione eius tibi tam graue est? – Credo, si papirum uertas in tergum, uidebis facile. Ille iuuenis, ego senex. Ille leuis, ego grauis. Illi noua placent omnia, ego noua despicio. Ego celebs, coniugatus ille. Ego libros et studium colo, horret et despicit ille. Quid multa? Genere pares sumus, animo dispares et moribus sumus omnino. Preterea non absque difficultate cum paupertate conueneram. Timeo, si pauperem domum sponsa splendidis ornata uestibus intret, ne exasperetur illa quam michi mitem feceram et sic retrahar in pristinos cupiditatis ardores. Quo insuper putas animo ruentem in mortem posse puellares cernere ludos? quo gannitus audire petulcos? quo aspicere fluentes lasciuia mores? Et si cessent cetera, hoc unum potissime expauesco, quod michi diu ante suaseram: unquam nec usquam ubi sit mulier arma dyabolo defuisse. Et sic, si cum sponso sponsam introduxero, quem fugare hostem cupio armis in me ualidis exornabo. Et, ut ceteris unum addam, his susceptis nouam uitam ingrediar necesse est, quod quam turpe, quam detestabile studioso sit homini tu nouisti. Quid inquies? Graue ne arbitreris quod leuissimum putant mei exoratores egregii? Ego quidem ista premeditans et alia quedam, in sententiam non suscipiendi deueneram; uerum, cum ferreus non sim, uicere preces. Hei michi, abstulit Deus michi uirgunculam meam ut alienam susciperem, cum illa causa oblectationis esset et hec ut ariolor erit angustie. Spopondi suscipere, non commodum, ut spondent oratores, expectans, sed omnia que predixi incommoda, et sic quanto magis fratri amicisque complaceo tanto michi displiceo, et ex nunc impellor retrahorque, anxior, circumuoluor, crucior et infestor, nec satis, preter in perniciem, quorsum deuehar uideo. Hoc autem aduersus hanc animi mei pestem subsidium sumpsi, ut arbitrer sic egisse dum iuuenis eram, ut deducam senium inquietum necesse sit, et ultro sic michi suasi, ut Deus, cui summe cure sumus, hoc agat in salutem meam, ut quam amaram predicant omnes mortem tamquam dulcissimam appetam, uenientique de proximo obuius uadam et illam amplectar impauidus. Uides ergo, amice, ne longius euager, quibus angar angustiis, quibus cohercear opportunitatibus et quam forti egeam animo. Oro igitur Deus ipse fautor assit nec in tam breui tempusculo deserat quem ab infantia sua miseratione saluum deduxit in senium. Et tu precor ora preceptorique meo et orationibus suis me commenda, eique dicas, si ipse scabie corporea infestatur, et ego animi pruritu uror assidue. Uale carissime michi. Scripta Certaldo 2o nonas aprilis." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "GratumGerimus", "content": "Cuidam communitati comendatio de seruitiis exhibitis, et ut credant nuntiis Gratum gerimus et acceptum et uestrae deuotionis studium fauorabiliter commendamus, quod, sicut ex insinuatione Friderici de Antiochia, sacri Imperii in Tuscia et ab Amelia usque Cornetum et per totam Maritimam uicarii generalis, carissimi filii nostri, nostra nuper serenitas intellexit, ad depopulationem nostrorum rebellium Perusinorum et castrorum sui districtus deuote, concorditer ad ipsius requisitionem et uiriliter processistis. Ut igitur fidelitas uestra per effectum operum de bono semper in melius clareat incessanter, deuotionem uestram sollicitandam duximus et hortandam, mandantes, quatenus ad executionem seruitiorum nostrorum et depressionem rebellium et specialiter ad Perusinorum proteruiam edomandam, ad requisitionem et ordinationem predicti filii nostri, iuxta solitum uires et animos unanimiter assumatis; et sic ad honorem nostrum et Imperii ac nostri fauoris augmentum prosequamini uiriliter et potenter, ut, quod in ipsius exhibitione seruitii laudabiliter incepistis, laudabilius finiatis. Preterea, quia G. de, iudicem, et R. de, fideles nostros, super quibusdam negotiis pro bono et salubri statu uestro ad honorem et fidelitatem nostram uobiscum tractando, prout in capitulis sub sigillo eis a nostra maiestate commissis plenius continetur, ad uos nuntios destinamus, fidelitati uestrae mandamus, quatenus ea, quae iidem nuntii nostri super hiis oretenus ex parte culminis nostri retulerint, firmiter credere, tamquam ab ore nostro prolata, et efficaciter ob nostram reuerentiam adimplere curetis, ut deuotionem uestram, quae semper beneplacitis nostris se promptam exhibuit, proinde merito commendemus. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "TenuitHactenus", "content": "Rex Franciae imperatori, super liberatione prelatorum regni Franciae captorum per ipsum Tenuit hactenus indubitanter nostra fiducia, quod inter Imperium et Regnum nostrum longo tractatu temporis mutua dilectione firmata nulla posset exoriri materia odium et scandalum paritura. Cum predecessores nostri felicis memoriae reges uniuersi usque ad nostra tempora honorem Imperii et sublimitatem zelauerint, et nos,qui post ipsos Deo uolente regnamus, in eodem proposito tenebamur. Necnon antiqui Romanorum imperatores et nostri proximi, unum et idem Regnum et Imperium reputantes, unitatem pacis et concordiae seruauerunt, et inter eos alicuius dissensionis discintillula non illuxit. Uerum admirari cogimur uehementer et non sine ratione turbari, quod, nulla offensionis causa uel materia precedente, prelatos Regni nostri ad Sedem Apostolicam accedentes, cui tam ex fide quam obedientia tenebantur, nec eius poterant recusare mandata, in mari capi fecistis et ipsos sub custodia detinetis, quod magis moleste ferimus quam maiestatis uestrae sublimitas forte credat. Nam, sicut ex eorum litteris manifeste didicimus, nichil contra imperialem celsitudinem excogitauerant, etiamsi summus pontifex fuisset ad aliqua alia minus debite processurus: unde, cum in eis nulla detentionis causa inueniatur, deceret altitudinem uestram prelatos dicti Regni debitae restituere liberati, in quo nos et uos ipsos redderetis pacatos, qui detentionem ipsam iniuriam reputamus. Et Regno sublimi multa fieret detractio, si super talibus taceremus: nam, si ad predicta mentis uestrae oculos uultis reflectere, Penestrinum episcopum et alios prelatos ac etiam legatos Ecclesiae, in preiudicium uestrum uolentes apud nos subsidium implorare, manifeste reppulimus, nec in Regno nostro contra maiestatem uestram potuerunt aliquid impetrare uel etiam obtinere. Prouideat igitur imperialis prouidentia et ponat in statera iudicii ea, quae scribimus, nec uelit trahere locum a potentia uel uoluntate: nam regnum Franciae non est adeo debilitatum in uiribus, quod se permittat uestris calcaribus perurgeri. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "InnataCordi", "content": "Quod regnicolae, qui Regnum exiuerant et in Imperio commorantur, securius reuertantur Innata cordi nostro benignitas, circa fidelium nostrorum compendia continuis intenta uigiliis, tanto maiori cura de non minuendo, quin potius augendo, regno nostro Sycilia e nos semper sollicitat, quanto Regnum nostrum ipsum prae ceteris Augustae fortunae bonis carius estimamus. Audito igitur quam plures regnicolas de propriis profectos iam laribus, in locis ignotis et peregrinis affligi et fortasse dubitantes de reditu, dum timorem eis incutit, quae potuit oriri suspicio de recessu, nos, pietate solita eorum in hac parte formidinem submouentes, omnibus predictis redeundi licentiam indulgemus. Illis tamen presentis indulgentiae nostrae gratia carituris, quos uel participatio nuper in personam nostram concepti sceleris, uel alias in maiestatem nostram commissa uel tractata proditio, cum istis, nedum patria, sed cunctus terrarum etiam claudendus sit orbis, irremediabiliter de patria profugauit. Illis etiam ueniae presentis beneficium denegamus, quos, propter preteritam uel presentem inter nos et papam discordiam, peruersorum nobis operum indicia manifesta notauere perfidia uel nostrae celsitudini fecere suspectos, uel qui, post nimis ipsorum induratam contumaciam, ex maleficiis aliis forbannitionis sententiam incurrerunt. Eapropter filiationi tuae mandamus, quatenus omnibus de Regno, quos in quibuslibet iurisdictionis tuae partibus inueneris receptatos, presentis indulgentiae nostrae seriem facias publicare. " }, { "author": "GiovanniBoccaccio", "epistola": "epistola16", "content": "Nicholao de Montefalcone, Sancti Stephani nescio utrum monacho dixerim uel abbati.\nRebar equidem canis, annositate egritudine sacro ordine presulatu superuenientibus, leuitates abici iuueniles, oscena consilia opprimi et mores deberi cuiuscunque hominis transformari in melius; sane fallor, ut uideo, et tu michi fere primus aperuisti oculos longa tectos caligine. Nam, cum nec contractum corpus, seniles ruge, nodosa podagra nec presulatus infule aut insignia reliqua quibus prefulges immeritus et abbas iam diceris pater, infelicis factus auriga cenobii, priscos illos mores tuos, quibus effrenis in illecebras precipitans ultro saxeas mentes esse, ut Oetam seu Pindum potius loco moueas quam illas mollire aut immutare queas. Is ergo es senex qui iuuenis fueras: iam ingenium tuum noui. Finges te nescire quorsum uerba hec querula eggredi uelint, cum uideas liquido; ast ego, ne te lateat, non diu suspensum teneam. Quis dubitet quin memineris quanta me exterum hominem et diu non uisum comitate susceperis, quanta uerborum affabilitate? Quot illa oscula, quot amplexus fuere dum te primo uisitaui mea oppinione deceptus, quot blandientia uerba meque, si omnino credidissem, decipientia! Equidem sensim colligens, omnia in maximum mei uenire incommodum, exitium fere, etsi inscius, ariolabar: in laqueum et decipulam ibant, si me forsan opulentum sensisses! Sed hoc uaticinari est; ad ea ueniamus que in propatulum prodiere. Cum nemorum amenam solitudinem quorum circumseptum aiebas cenobium tuum, librorum copiam, fontes limpidos et ipsius loci deuotionem et commoda, sino rerum abundantiam et celi benignitatem, monstrasses traxissesque me in desiderium non uidendi solum, sed, si necessitas exegisset, assummendi in latebram, clam, quasi tibi positurus essem insidias, parasti fugam. O amici confidentia, o sincera dilectio, o mentis senis et abbatis integritas! Consueuere longum iter facturi amicos conuenire, cum eis de agendis inire consilium, tractare, disponere et ordine certo eis salutatis ualedicere, eisque bonum faustumque illud orantibus iter arripere. Tu me, more furis atque deceptoris, nedum consulto, uerum nec salutato, per noctem in Calabros discessurus conscendisti lembum. Credebam stolide, si credebam te inuitaturum me et per ueterem studiorum nostrorum amicitiam oraturum ut per dies aliquos saltem tecum mansurus accederem, ut exaltationem tuam, felicitatem et gloriam inspicerem et letarer et de oblatis spem firmiorem assummerem. Ridebis, arbitror, ista legens, dicesque: *Oblitus est hic quoniam pauper sit, et pauperes amicitiis carere atque a diuitibus postergari!*. Bene noui nonnunquam ab his ista fieri quibus nullus Dei timor est, et ludi uoluentis inscitia, si nescis, que uere primo frondibus ac floribus insignes arbores fuere, autumno nudas consistere, eoque in gurgite quo luserant ante pisciculi, post paululum maxima fuisse absorta nauigia. Nil sub sole stabile est; dat Fortuna uices uarias, nec stultior eo est qui in leta confidit. Abiisti igitur: et si multis, quibus satis male consultum est, presides, ego tamen non ob id in sterquilinium deiectus sum. Uerum, ne talis tibi sim qualis tu michi fuisti, quod ad te nondum credo peruenisse potuerit notum facio, ut rebus tuis consulas: XIIII kalendas ianuarias Urbanus olim pontifex summus, soluto carnis debito, transmigrauit ad superos, eique e uestigio suffectus est Bellifortis cardo, et Gregorius nuncupatus est XI. Hunc tu dicebas Rome promotorem fuisse tuum exhortationibus dominorum de Baucio. Nosti quanta sit eorundem dominorum affinitate et amicitia iunctus, et idcirco, si nondum plene finem habuit expeditio tua, cum is nunc possit qui nuper ab altero supplicationibus postulabat, laudarem reditum tuum in instanti Neapolim, ut eosdem dominos in nouas preces impelleres et rem diu fatigatam in finem optatum deduceres. Credo scripsisse non quod mereris, sed quod debui, et sic in manus te pono tuas. Quaternum quem asportasti Cornelii Taciti queso saltem mictas, ne laborem meum frustraueris et libro deformitatem ampliorem addideris. Uale.\nNeapoli XIII kalendas februarii, festinanter, instante Nicholao Manganario tuo.\nIohannes Boccaccius tuus." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "CurasNostras", "content": "Capitaneo Regni ut precipiat foderum preparari ad exercitum Curas nostras consideratio studiosa sollicitat, qualiter in uictorioso exercitu nostro, quem bellatorum concursus amplificat, rerum uictualium copiam procuremus. Cum itaque minante iam temporis hiemalis instantia, de locis solitis, ex quibus per terram hactenus facilis reddebatur accessus, discriminosa uiarum asperitas fodri confluenciam interdicat, consulta deliberatione prouidimus, ut, si quis ex hoc defectus posset emergere, transuectionis marinae suffragio suppleatur. Quocirca discretioni tuae mandamus, quatenus perSyciliam, Calabriam et Uallem Gratisin locis maritimis publice facias nuntiari, ut quicumque de partibus ipsis mercator uel alius frumentum uel hordeum, seu alias res uictui opportunas, ad felicem exercitum nostrum deferre uoluerit, debito proinde iure curiae nostrae soluto, securus accedat. Si uero spontaneos inuenire non poteris delatores, tuae circumspectionis industria, quae semper consueuit in nostri seruitiis sensus acuere, mercatores aliquos prudenter inuenians, et diligenter inducas, qui in terris uicinis maritimae uictualia ipsa emere debeant, et ea per terram ad mare translata, preter solutionem debitam uectigalium ad eumdem exercitum sine quolibet impedimento trasportent; exoneraturi uictualia ipsa, quae sub testimonialibus litteris tuis eos, deferre continget, coram uiris ad hoc per nostram excellentiam ordinatis ad excercitum nostrum, si poterunt, uel ad Castrum Maris, aut Amalfiam, si propter malitiam temporis recta nauigatione uenire non possent. Et ut super hoc de cordibus suis omnis rancoris materia precidatur, firmiter eis ex parte nostra te promittere uolumus, quod uictualia ipsa pro execitualibus usibus poterunt sine contradictione detrahere et concedendi plus offerentibus liberam inuenient facultatem." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "EtsiPotentiaeNostrae", "content": "Fridericus cuidam nobili significat se iturum in Ytaliam ad confusionem rebellium, propter quod mandat eum equis et armis esse munitum Etsi potentiae nostrae presentiam ad Ytaliae rebellium aspirantis exitium, per aduersarii nostri latentes insidias, ad eradicandam in Regno nostro proditionis cuiuslibet speciem, prout dudum uolatilis famae loquacitas et litterarum nostrarum adiectio frequenter ad tuam deduxere notitiam, tam necessariae causae quam utiles euocassent, quia tamen quibusdam, proditoribus nostris in Regno morantibus, sicut lucidius pridem scripsimus, debito supplicio traditis, et Regni negotiis pro uoto iam salubriter ordinatis, liberiores sumus ad gladium et magis ad conterendas rebellium nostrorum reliquias expediti, ne detur eis ex absentia nostra gloriandi materia, uel uideatur ex mora nostra potentia tepuisse, quin potius proptera concepta spes friuola, uelut impuluere sufflantium annulletur, confusionis ipsorum tempus, bellicis aptum fortasse conflictibus anticipare dispominus, ut eo graius commisisse se doleant, quo nostrae potentiae malleo prematurius ferientur. Cum igitur personae nostrae non parcendo laboribus, in introitu proximi futuri mensisFebruarii, magnificentia nostra mouere de Regno constantis propositi tenacitate firmauerit uersus partes Ytaliae, ad contritionem predictorum nostrorum rebellium, aquilarum uictricium signis explicitis et nostrorum fidelium uiribus aggregatis, potenter et magnifice processuri, fidelitati tuae precipiendo mandamus, quatenus quam pulchrum sit pugnare pro fide quam decorum dimicare pro domino, diligenter attendens, robur et animum, quos in te sine requisitione paratos inuenire confidimus, feruenter assumas. Et ut absentia nostra eis efficaciora impedimenta parturiat, sic et armorum et equorum cum omnibus fidelibus nostris iurisdictionis tuae, sis in continuo apparatu, quod magnificentia nostra te et fideles eosdem paratos inueniat, non parandos, et digne commendationis titulum uestrae deuotionis constantia consequatur, nec processum nostrum contra rebelles eosdem, ob defectum apparatus eiusdem contigat aliquatenus retardari." }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola53", "content": "Quasi uocem de celo audiuimus nobis magnum gaudium nuntiantem de uestra persona laudabili et discreta, que Christi misericordia misericorditer faciente, nuper esse dicitur de Mutinensium carceribus liberata. Licet igitur per alios intellexerimus supradicta, per uos tamen scire cupimus ueritatem, uos affectuose rogantes ut uelitis facere, prout decet, quod nos prossimus ad inuicem reuidere. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "SatisNosPungit", "content": "Fridericus regi Franciae, qui conqueritur de domino papa Satis nos pungit interius res noua, quam scribumus, immo nostra medullitus interiora perturbat, dum ibi nouiter inquietamur amarius, ubi quietis dulcedinem studiosius procuramus; inde crudeliter ledimur et impetimur imprudenter, unde pacis deberet hodie prodire charitatiua religio et beatitudinis zelus a fidei nostrae cultoribus expectatur. Iste siquidem summus pontifex pastor Ecclesiae - qui quantum nos iniuriis prouocarit, affetionis uestrae notitiam scire confidimus, nec mundus ignorat - sagittas actuas emittit de pharetra, dum satis sibi fore non estimans in Ytaliae partibus continuis iaculis impetisse nos hactenus, nisi nunc in peculiaris Regni nostri pomerio, quod materna nobis decreuit hereditas, spinas interserat, et nostrorum corda fidelium, quae fidelitas natiua consolidat, a nostra deuotione subuertat, pro Lombardorum negotio, cuius occasione pacis tractaui semper impedimenta parauerat et in quo tocies uoluntatem eius inuenimus duriorem, quocies uoluntatis ad pacem signa monstrauimus prompciora. Nuper autem in regnum ipsum per fratres Minores et Predicatores , quos ad honorem diuini nominis benigno semper fauore proteximus, quos semper curauimus ampliare, quorum etiam insolentias hactenus, licet nobis motus iusta causa subesset, tamen aliquando sub patientiae uelo studuimus preterire, litteras improuidas dirigit et occultas suggestiones innectit, quibus excommunicationis et interdicti sententias contra nos dudum improuide fulminatas, a fidelibus nostris regnicolis sub interminatione diuini iudicii faciat obseruari. Aliud etiam, quod reputamus amarius, suae mentis amaritudinem contra nos eructat proteruius, dum,translato quasi mirifice crucis ministerio de partibus Transmarinis in Regnum, tamquam iterum in Apulia crucifixus sit Christus, fideles Christicolas, de quorum festino subsidio, si Christianissimi spolia cruce signat. Sed hoc profecto quod diximus, non magis ex odio, quo nos specialiter iniuste persequitur, quam ex innato, si dici liceat, sibi liuore nequitiae processisse pensamus, ut qui dilectionis purae constantiam, qua uos affectuose amplectimur directe, non poterat spiritu detractionis impetere, calumpniosus saltem inficeret perobliquum. Dum enim ante ceptum uestrae peregrinationis aggressum, pro desperato quodammodo pacis negotio necessario, quod nos tunc temporis resumere delectabat, ad uestram presentiam sollempnes excellenciae nostrae legatos apud Lugdunum nostra serenitas destinasset, quamquam nos, forsitan preteritorum experimento perterriti, de pacis dubitare negotio cogeremur, idem sanctissimus pater noster conceptum noluit uobis presentibus citra mare uirus euomere, sed tempus uestrae captauit absentiae, ut tam inconsultus, quam subitus motus eius nobis infamiae notam impigeret, et factionis huiusmodi uos quasi participes dotaret, ut quae uobiscum nondum celebrato colloquio temptare ipse distulerat post uestram cum eo collactionem habitam, presumpta sic temere, non sine uestrae conniuentiae uel consensus inuolucro, quod omnino non credimus, manifeste daret intelligi preformata. Ex hiis sane doloris multiplex causa nos afficit. Mouemur utique super iuribus nostris, iniuste sic impeti. Mouemur, quod nunc uidemus illos in arma consurgere, qui predicare debent tantummodo uerbum Dei. Mouemur profundius et Terrae Sanctae necessitatibus precipue condolemus, quae cum ad sui recuperationem, nobis dudum firmo proposito arma et scutum uiriliter assumentibus, et potenter Gallicorum uirium recepto subsidio uniuersale Christianorum subsidium expectaret, papali suffragio frustrata iam remanet, et necessario uobis in partibus Transmarinis morantibus a quibus modico freto distrabat Apulia, ipsam rerum uictualium opulentiam subtrahere oporteret. Cum enim anno proximo preterito, de caristia uictualium regni nostri, quam accidens temporale conduxerat, prout dilectionem uestram latere non credimus, uestris et uestrorum usibus amicabiliter faceremus et utiliter prouideri, ac assemus in antea tanto fecundius prouidere parati, quanto nunc ibidem tempora fecundiora succedunt, quae possit aut debeat nobis in antea regni fertilitas successiue protendere; si regnum oporteat ex patris nostri persecutione, quam diximus plus quam ciuilia, bella tractare, regalis industria uideat et discutiat diligenter. Non tamen in totum propterea sic uobis credatis nostra subsidia bono fidei Christiane uelle subtrahere, quin uobis, in quantum negotiorum et temporum qualitas patitur, cum ex publico bono fidei Christiniae, quam tota mentis affectione zelamur, tum etiam ex amicitiae federe, quod ad progenitores uestros et uos nos habuisse suauiter memoramur illesum, tamquam illi, quem chariorem habemus prae aliis, liberalitatis nostrae suffragia promptis affectibus. Causam itaque nostram in libra uestrae considerationis appendite, et, quod ex ipsorum actibus colligatur exemplum, si sub penitentiae pallio iidem nostrae benignitatis ingrati cauda nos feriant, si religionis, quam zelo solo figurant habitu, pudore postposito ab ea deuiantes pietate, quam predicant, negotiis bellicis temporaliter se immiscen. Super hiis honori uestro, sicut expedit, prouidete; attendat nichilominus uestrae serenitatis affectio, si sunt haec arma pontificum; si Petri subambulus, quod debet, in gentibus oleum pietatis infundat; si Christi uicarius Christi uices adimpleat, dum illis dispendiis incaute se implicat, ex quibus homicidia sanguinolenta proueniunt, et animarum multiplicia detrimenta nascuntur. Nos enim, qui pondus incudis hactenus pacienter et deuote subuimus, nolentes per patientiam nostram ledi, de cetero pati nequiuimus, quin causam nostram defendendo uiriliter, mallei consequenter officium assumamus. " }, { "author": "GiovanniBoccaccio", "epistola": "epistola8", "content": "expetentem, arcisque locum et templorum ueterum uestigia admirantem, inuestigantemque tecum ubinam potuit templum illud immane consistere, regi frigio sotiisque mirabile, quo etiam ille dicteus Dedalus fuga consumpta remigium consecrauit alarum; uoluentemque cogitamina presto dicentemque: *Nonne locus iste uerendus? nonne etiam hee ruine merito prospectande?* cum semen fuerunt et principium uirgiliane Neapoli uicineque Palepoli, dudum melioribus seculis, apud quas tu nunc in auge rote uolubilis sublimatus, nostri inmemor uitam ducis elatus. Inde etiam quo cubet ille eolius Mesenus qui sonoro ere uiros ad arma ciebat, te ymaginor discurrentem, diri funeris atque yliadum procerum piaculi loca notantem. Sed iam finem tuis admirationibus imponamus, cum pusillanimi sit nedum hominum manu facta, sed etiam transitoria naturalia admirari: et quantumcunque etiam res noue et merito admirande per spatium aliquod teneant quempiam occupatum, non tamen credendum est illas e memoriis radicitus extirpare que uisa sunt olim, et potissime quod fuerit ante dulcissimum patienti. Et quid amicitia dulcius? Queramus igitur tue obliuioni, seu ut uerius loquar, postergationi causam meliorem ." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "NeDiuino", "content": "Capitaneo, ut procedat ad uindictam cuiusdam proditoris Ne, diuino instinctu precognito, ars ausu precipiti furiosa de suo irrationabiliter facinoroso triumphet actore, in lesae maiestatis nostrae crimine deprehensum, post multa uariaque tormenta, ut unius sit eius pena timoris incussio plurimorum, penam subire decreuimus capitalem. Sane, ut nostri regnicolae, precognitis undique stipendiis meritorum, maioritatem personae in meditationis trutina cum criminum enormitate suspendant, magnifica beneficia sibi a nostra maiestate collata necnon ipsius enormitatis excessus ad notitiam perferri uolumus singulorum. Porro hic est, qui de terra fertilitatis eductus caducarum rerum opulentia ad uotum et ultra extitit fecundatus. Quare, immoderate lasciuiens animo, qui plerumque animo consueuit rebus luxuriare secundis, ministerii occasione latentis sedulus, de preconcepto transgressionis fomite mortis haustum ei studuit propinare, a quo multorum salus et incolumitas procuratur: uolens cum homicidio, immo potius cum homicidiis omnium illorum, quorum uita dependet ex nostra, lesae crimen committere maiestatis. Unde salubris prouisionis consilio, nequitiae passus metiendo cum passibus pietatis, quod proditorum deleret genimina et factionum fluuium desiccaret, edixit cum consilio procerum diuino programmate imperialis excellentiae magnitudo, ut idem, terras et partes singulas Regni nostri cum improperiis peragat et tormentis, ultimum postremo supplicium subiturus. Instar enim pietatis est, in huiusmodi sceleris correctione fuisse crudelem. Quare, nec diei reuerentia retardet crudelitatis, quin immo pietatis, officium, nec festis diebus reus lesae crimine maiestatis a principe, aduersus quem talia molitus est, ueniam digne poterit expectare: nam, si festa dies non cessat perdere furem, quanto minus desistet penam infligere huiusmodi proditori. Exequaris igitur tamquam nostri iudex propositi, ut effectu operis clareat, quantum habes odii in tam immensi sceleris patratorem. Nec te moueat, quod ad effectum non duxerit, quod intendit, quoniam non debet uindictam effugere, quem tam diri conscientia facti mens habet attonitum, et surdo uerbere cedit. Has enim penas patitur sola peccandi uoluntas: nam facti crimen habet in se scelus, qui cogitat illud, etiam si cursum facinus non attigerit peroptatum. " }, { "author": "GiovanniBoccaccio", "epistola": "epistola10", "content": "Preclarissimo uiro Francisco Petrarce laureato.\nUt huic epistole, preceptor inclite, ex alienis uerbis principium faciam, *loqui prohibeor et tacere non possum*: nam hinc Siluani, cui obnoxius sum, reuerentia ut taceam imperat, inde indignatio nouiter commissi facinoris impellit ut loquar. Tacuissem equidem, credo, ni Siluani ipsius uerba me coegissent ad calamum. Memini enim me legisse, et tu meminisse debes, in eiusdem Siluani commentariis uerba hec: *Ostende me michi, inice de tam longinquo manum, arripe alliga ure seca, tumida comprime, superuacua rescinde, nec ruborem michi fecisse timueris nec pallorem*. Hinc animatus aliquantisper, amici reuerentia cedet, et quod facti nouitas traxit in mentem scribam, etiamsi egre ferre debuerit; tu autem que sub pastorali cortice tecta sunt, si libet, ingenio percipe. Credo memineris, preceptor optime, quod nondum tertius annus elapsus sit posquam senatus nostri nuntius Patauum ad te ueni, et commissis expositis dies plusculos tecum egerim, quos fere omnes uno eodemque duximus modo. Tu sacris uacabas studiis, ego compositionum tuarum auidus ex illis scribens summebam copiam. Die autem in uesperam declinante a laboribus surgebamus unanimes, et in ortulum ibamus tuum iam ob nouum uer frondibus atque floribus ornatum. Accedebat tertius uir uirtutis eximie, Siluanus, amicus tuus, et inuicem sedentes atque confabulantes quantum diei supererat placido otio atque laudabili trahebamus in noctem. Et ne cuncta seriatim referam, recolo nos non sine causa in colloquium deuenisse, tale Siluano uerbis principium faciente: *Heu! quo traxit inextricabile fatum formositatem Amarillidis nostre, quo pudicitiam, quo ueteres honores, quo potentiam, quo maiestatis decus et siluarum imperium? Ex mente quippe coniugum cecidit! Pan quidem, cui sunt altaria cure et sacra ruris omnia, ea neglecta, transalpina incolit nemora, nec, alienigena uetusti decoris inmemor, de contingentibus curat. Sic et Daphnis, uxorius factus, cui arcus et tela sunt sudesque preuste, mosios terebrans montes, nostris conditus pastoribus armenta paruificat ytalica, et prostrate coniugis negligit iniurias. Edepol! eorum absentiam patienti transirem animo, si ferre possem que ex illa consurgant. Quid est, ut omiserim cetera, cernere Egonem rusticanum hominem, omissis ruralibus sacris quibus illum dudum Pan prefecerat, sumptisque spiculis congregatisque latrunculis, Ligurum occupasse siluas, et omnia fere pascua que Eridanus abluit et montes uallesque Insubrum fraude suripuisse, et in Emiliam Picenum ac Appennini colles Etruscosque acuisse dentes et ungues? Qua atrocitate eo uentum est, ut Amarillidis armenta greges atque pastores dispersi sint, exusta pascua, diruta presepia, incensa mappalia? Luporum excreuisse agmina et animalium quorumcunque rapacium, quid hoc uidere est? Nonne satius foret apud rodopeos montes seu solitudines Arabum uel feruores Ethyopum tempusculum labilis uite huius consumere?*. Inde, indignatione crescente, uidisse potuisti eum, elleuatis oculis in superos, multa dicentem atque in Egonem infausta omina imprecantem. Quibus et te multo sermone assensum prestitisse memini, atque superaddentem, ob odium in Egonem, longa uerborum serie Daphnim pro uiribus prouocasse in deiectionem tam scelestium hominum et prisci decoris restaurationem; que omnie tanquam laude digna, et aprobasse uerbis memini et commendasse memorie. Nunc quid ex iam dictis uelim aperiam. Pridie quidem IIII ydus iulii forte Rauennam urbem petebam uisitaturus ciuitatis principem, et ut ferebat iter, Liuii Forum intraui. Ibidem, dum aliqualem moram traherem, et ecce amicus affuit: nec multa dixeramus adhuc et ecce de Siluano ceptus est sermo; qui dum traheretur, dixit ille: *Audiui, dilecte michi, quod in auribus meis mirabile est, soliuagum Siluanum nostrum, transalpino Elicone relicto, Egonis antra subisse, et muneribus sumptis ex pastore castalio ligustinum deuenisse subulcum, et secum pariter Danem peneiam et pierias carcerasse sorores*. Non mentiar, audiens obrigui; tandem, uerborum eius memor, impossibile dixi. Inde post dies paucos Rauennam forte uenit Simonides; hic a Siluano de materia hac litteras scriptas ostendit, et sic certior factus in celum et Siluani facinus clamaui, dixique: *Admodum credenda sunt omnia!*. Putassem quippe prius dammas subegisse tigres aut agnos lupos fugasse quam aduersus sententiam suam egisse Siluanum. Quis de cetero scelestos accusabit, quis impudicos lasciuos auarosque dampnabit, posquam noster sic exorbitauit Siluanus? Proth dolor! Quo honestas, quo sanctitas, quo eius abiere consilia? Eius, quem trucem, quem immanem nunc Polifemum nunc ciclopem uocitabat, amicus effectus est; cuius stomacans dampnabat audaciam superbiam tyrampnidem, iugum non tractus non coactus sponte sua subiuit! Firmabat, si satis memor sum, omnino et iamdiu Crisidem abdicasse repulisse et amplexus eius prorsus respuisse, illam terre nuncupans fecem, sordidam dicens atque dampnosam: et nunc, si uerum fert Simonides, quoniam ornatam monilibus, decoram lapidibus, insignitam corillis Eridanum secus comperuit, non erubescens eius iuit in oscula et tugurio suscepit amicam! Quod hoc malum? que furia? quis deus illi mentem induit nouam? quis ueterem abstulit? Quod dudum senex Argus, maximus Daphnis, pastor gallus et ipse Pan arcas presidens ceteris nequiuere, potuit Egon infamis, potuit Crisis incesta? Mirarer minus, si ab eo in Ciceronem atque Anneum decantata non audissem. O preter creditum facilis animus et ad quecunque uertibilis! Me miserum! si Sorgia, si Parma, si Brenta sordebant, non fluuius alter quam Ticinus aridam poterat sedare sitim? Non se solum labe hac sua Siluanus infecit, sed te me reliquosque, qui uitam, qui mores, qui cantus et calamos eius toto ore, totis uiribus, apud quascunque siluas apud quoscunque pastores efferebamus, fedauit innocuos. Credisne quieturos hos ad quos uenerit scelus hoc, quin in eum clamitent? imo iam clamitant et conuitiis inhonestis ueterem eius famam deturpant, falsam, fucatam, fictitio splendore coruscam dicentes; sic et nos adulatores falsidicos mendaces obscenosque esse homines per triuia et nemora asserunt. Sed puto eum in excusationem forte uenturum, dicturumque se nouisse quod fecerit, sed acri indignatione percitum fuisse eo quod a siluicolis suis pridie lusus sit, qui cum illi ueterem siluam et paterna pascua iniuria illi olim sublata restituissent, ei demum leuitate sua, non suo crimine, surripuissent. Quod factum queritur uerum est; nemo me melius nouit: medius fui talium atque curator, et muneris oblati portitor. Et absit ut indignationem huiusmodi dampnem; non saxei sumus homines aut omnino notitia rerum inexpertes, imo sensibiles et aliqualiter oculati: pessime factum est, nec absque facientium nota. Sed auferat Deus ut credam a quoquam sancte iuste aut honeste ob quamcunque iniuriam illatam aduersus patriam agi posse. Nec deducat in medium: *Si hostis patrie, iusta indignatione motus, amicus factus sum, non tamen in bellum irruo, non uires impendo, non presto consilia*. Concedatur; hoc quin factitet negare non potest: scilicet quin una cum Egone letetur dum andit ruinas incendia captiuitates mortes rapinas et soli patrii desolationes et ignominias, quod pregrande piaculum est. Sed sinamus bellica. Hic solitudinum commendator egregius atque cultor, quid multitudine circumseptus aget? quid tam sublimi preconio liberam uitam atque paupertatem honestam extollere consuetus, iugo alieno subditus et inhonestis ornatus diuitiis faciet? quid uirtutum exortator clarissimus, uitiorum sectator effectus, decantabit ulterius? Ego nil aliud nosco quam erubescere et opus suum dampnare, et uirgilianum illud aut coram aut secus cantare carmen:*Quid non mortalia pectora cogis | auri sacra fames?* Nunc, preceptor egregie, cum multa supersint que in eum, nisi aliud ostendatur, dicere possim, tu quid dices, cui indignatio maior et facundia amplior est? quid suus sacer Monicus dicet? quid suus Socrates? quid Ydeus, Phitias aliique plurimi, qui eum a longe tanquam celestem hominem et unicum inter mortales exemplar honesti spectabant mirabantur et laudibus sublimabant? Puto dampnabitis omnes et dolore amxiabimini. Cum igitur ratum habeam quoniam tibi pre ceteris fidem prestaturus sit, queso ut illum redarguas tuisque moribus a tam infausto scelere retrahas et ab immanissimo homine tam splendidum decus, tam dulce solatium, tam maturum consilium amoueas, ut illi ueterem restituas famam et tibi nobisque siluisque nostrum iocundissimum atque amantissimum hominem. Uale.\nRauenne XU kalendas augusti, feruenti atque commoto animo,\nIohannes Boccaccius tuus." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "NePerExcogitatae", "content": "Fridericus magistro iustitiario regni Syciliae, ut procedat contra clericos non celebrantes Missarum sollempnia tempore interdicti, et non trasferant se de ciuitatem in ciuitate. Ne per excogitatae malignitatis astutiam iste Romanae Sedis antistes, dum, actus nobis insidians,hiis quae Dei sunt longe sepositis, de prauitatis hereticae puteo conatur semper exhaurire suffragia, quibus euidentem nostrae causae iustitiam decoloret, effundens bibulis auribus fellitae conscientiae canones, quieti nostrorum fidelium uitam pariat inquietam, habita nuper diligenti prouisione, sanximus, quod quicumque clericus uel religiosus ad papale uel papalis legati mandatum publice forsan obmiserit Missarum sollempnia uel alia diuina officia celebrare et ecclesiastica sacramenta fidelibus propinare, de ciuitate uel loco, cuius incola reperitur, eiectus, suis bonis omnibus patrimonialibus et ecclesiasticis patrimonialibus applicandis, aut proximis ab intestato assignandis. Statuimus etiam ut nulli religiosi de ciuitate in ciuitatem audeant se transferre, nisi Potestatis loci, de quo iter arripient, testimoniales litteras ignari. Uolentes igitur has nouas nostrae munificentiae sanctiones a nostris fidelibus inuiolabiliter obseruari tuae deuotioni precipimus, quatenus eas, per terras quaslibet tuae iurisdictionis traditas per te imperiali programmate publicatas, inter statuta ciuitatis cuiuslibet ut nulla sit in executione diuersitas, inextricabiliter iubeas inserendas et promittas nos infallibiliter seruaturos. Huic etiam publicationi adicias, quod clericis omnibus nobis ad herere uolentibus et mandata presentia deuote seruantibus inuiolata seruari uolumus omnia eorum priuilegia et ecclesiasticas libertates, nec ad pacem uel concordiam cum papa predicto se nostra se- renitas inclinabit, nisi prius iidem clerici in plenam possessionem omnium bonorum et restitutionem ordinis et honoris, quibus per eudem forsan priuati extiterint, integre reducantur. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola91", "content": "Scire debetis et non expedit ignorare, quod uos diligimus animi puritate et que ad honorem uestrum pertinerent libenter suo loco et tempore faceremus, ad que multis rationibus obligamur. Ceterum cum facilis mutatio inconstantia reputetur, uestre discretioni consulimus ut a uestro monasterio minime discedatis, spem totam ponentes in illo qui numquam in se deserit confidentes quas dicere presentialiter non oportet. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola18", "content": "Ex parte uniuersitatis uestre nuper accedens fidelis nuntius litteras presentauit; quas summo recipiens cum honore, percepi firmiter per easdem, quod me uestrum militem uocabitis ad reginem honoratissimo uestre terre. Super quo, parentes et amici conuenientes in unum et magnificentiam uestram dignis laudibus extollentes, consona uoce dixerunt, prouidentes communi consilio, quod uestris beneplacitis asseruirem, obsecundarem mandatis, et iussionibus obedirem. Me quidem considerans in me ipso, quasi uideor circumplexus: nam pro electione recipienda parentela concordat uobiscum, et ne consentiam defectus scientie fortiter contradicit. Ne igitur arrogantia me incuset, uel presumptio me condemnet, preuia misericordia summi regis, uiam eligo potiorem; considerans quod ea que in electo deficiunt bonitatis, supplere poterunt merita subditorum. Exhibita namque uestre dominabili probitati gratiarum actione multiplici et immensa, pro eo quod me immeritum et indignum bonitate uestra promouere ad sublimia uoluistis, quod per uos concorditer actum fore dignoscitur et gaudenter oblatum, animo recipio iucundato; cum feudo et sine feudo paratus accedere honorabiliter et decenter ad uestra seruitia feliciter, auctore Domino, peragenda, quandocumque de uestra fuerit uoluntate. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola11", "content": "Egregio ac magnifico uiro domino B. de Mutina militari gloria decorato, U. miles de Bononia salutem et prospera prosperis cumulare. Ad uestre beneuolentie puritatem confidenter accedimus, et ad uestre gratie largitatem ualde tractabilem et benignam sine dubitatione mittimus scripta nostra, tanquam ad illum cuius liberalitas comprobata nullam nouit repulsam, sed ut aurum examinatum rutilat in negotiis amicorum. Rogamus equidem generositatis uestre laudabilem probitatem ut, in signum amoris precipui, nobis uestrum pallafredum, quo fortiter indigemus, mittere et commodare uelitis per eumdem qui uobis nostras litteras presentabit, attendentes, quod ordo rationis expostulat, ut amicorum alter alterius precibus condescendat. Habere poteritis memoratum, cum de uestra fuerit uoluntate. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola38", "content": "Dilectionis uestre probitas firmiter apprehendat, nos de talibus inimicis nostris qui Fauentiam destruere uenerant nobis sociali federe copulatam, nouiter obtinuisse plenam uictoriam, Chisti potentia fauorante; ita quod de captis M tenemus, inter quos est uir magnificus dominus G. comes egregius palatinus; de mortuis autem et suffocatis in aqua numerus non habetur. Unde gaudete et exultate nobiscum, quoniam extincti sunt rebelles et ceteri de prouincia contra nos euaginare gladios de cetero non presument.\n" }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola33", "content": "Ex querela magistri B. repetitoris (di)dicimus, quod M. terre uestre, paulo ante scholaris Bononie, sue immemor salutis pariter et honoris, et de futuris non cogitans et de solutione facienda non curans, cum rebus propriis furtiue recessit decem librarum debitum indebite relinquendo, ad quod tenetur pro duodena, hospitio, et doctrina. Unde cum hoc tangat non solum recedentis personam, sed alios eiusdem ciuitate scholares singulos dehonestet, uestram magnificentiam deprecamur quatenus pretexatum uelitis compellere ad soluendam pecuniam memoratam latori presentium, procuratori magistri superius nominati, qui debitum fore tantum demostrabit legitimis documentis; alioquin in nostri communis bannum ponemus merito debitorem. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola101", "content": "Nobilibus et magnificis uiris Domino O. de Mandello potestati et consilio ciuitatis Bononie multa sapientia redimitis, talis apostolice sedis legatus salutem et dilectionem in Christo. Uestre prudentie dignis laudibus honorande rumores gratissimos nuntiamus qui superuenerunt de nouo, illius gratia faciente, qui suam ecclesiam et fideles uult constituere triumphales. Noscatis igitur certissima ueritate quod Mediolanenses trecentos milites de Laudensibus et L. de Pergamensibus nunc ceperunt, preter mortuos quorum numerus non habetur, de quo gaudete nobiscum, et debeatis merito exultare. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola64", "content": "Uiro nobili et prudenti domino A. de Bononia B. miles de Ferraria salutem et prosperitatem. Ordo rationis expostulat, ut amicorum alter alterius precibus condescendat. Unde recurrens ad uestram gratiam confidenter, que sui liberalitate promeruit honorari, dilectionis uestre rogito bonitatem, ut mihi uestrum dextrarium commodare uelitis ac mittere per presentium portitorem ad hoc specialiter destinatum, procul dubio cognoscentes quod nil tam acceptabile, nil tam carum, nil tam generosum hoc tempore necessitas imminens reputaret. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "Repetentibus", "content": "Capitaneo Regni Sycilia e, quomodo intendebat ire Lugdunum ad presentiam domini papae Repetentibus nuper nobis Ytaliam post statum Regni salubriter ordinatum, ad dissensionis tam longe materiam, quae inter nos et Ecclesiam uertitur, finaliter decidendam, ad nostros et fidelium nostrorum, quibus compunctiua charitate compatimur, labores et sumptus totaliter finiendos, ad tollendam denique morbi nascentis originem, ne presens incurreret infirmitas recidiuam, Altissimi nobis plenitudo consilii, sicut infallibiliter opinamur, occurrit, quod non, ut hactenus, per ambages et deuia, non per inutiles circumstantia aut quaelibet interualla, sed per ipsius naturam negotii, finem tanti discriminis attingentes, Lugdunum recta uia procedere deberemus, causae nostrae iustitiam presentialiter et patenter in aduersarii nostri facie coram Transalpinis gentibus posituri, ac deinde confestim repetituri Germaniam ad motus eius, quos aliquorum infidelium prouocauit iniquitas, salubriter componendos. Hoc autem tam salubre propositum, uelut finem tanto discrimini positurum siturum, Italicorum et Transalpinorum omnium communis opinio commendabat, qui gloriosum nostrae maiestatis accessum continuis missionibus et precum profusionibus euocantes, desideratam mundo pacem propterea prouenturam, uel subrepturas, in petra scandali seditiones et iurgia nationum, infallibiliter asserebant. Sed papa propterea de Sanctae Terrae, pro dolor!, luctuosa desolatione non curans, quae Christiani sanguinis effusione dispersa, dum filios deplorat extinctos, iustam de hostibus exigit ultionem, de qua fidei nostri cultus diuinitus et doctrina processit, ad infidelium nostrorum conuersus auxilia qui caput heresis nutriunt. Et iam profecto uniuersam Liguriam , quamquam eam noster ensis opprimeret, infecerunt, copiosam Ultramontanorum militum comitiuam de pecunia, quae sibi nec ad tales usus, de fidelium manu porrigitur pro suis stipendiis soliditam, subtili quidem, licet malicioso consilio, in consortio Mediolanensium mittere conatus incassum, quorum presentia uel post tergum nobis Ytaliam traheret, uel processum nostri culminis ad Lugdenese Concilium in Germaniam impediret, spe frustratus omnino de conatibus suis, irreparabiliter excidit et turpiter perdidit, quod expendit. Comes autem Sabaudiae , dilectus fidelis et affinis noster, ac perennem Imperii nostri uictoriam magnanimiter procurantes, militibus ipsis per angustias et angusta montium transire parantibus, omnem prorsus aditum in perpetuum obstruxerunt. Eramus itaque composistit omnibus, rebus succedentibus nobis ad uotum, tam ad iter accincti, quod predictus comes Sabaudiae ac Delphinus, comes Uiennensis, dilectus consanguineus et fidelis noster ac fideles alii, ad pedes nostros humilima deuotione prostrati, per terras suas nobis transitum peropportunum parauerant et necessariis omnibus effecerant copiosum; qui, cum repente fortunam Cesaream constitit processisse, quae nunc demum nobiscum gloriosus prouenit, cum nobiscum primo de qualibet condicione contenderit, se processibus nostris circa radices Alpium, in ipso Lugdunesi itinere obiecerunt ingressum, rumoris inopinati de Parmae fiducia rebellionis nuntium proferentes, quam eiectorum dudum, per nefariae proditionis offensam, infidelium repentinus in cursus, mediantibus fraudibus intestinae suffragiis, occupauit. Prebentes igitur necessarium firmato uiae nostrae processui modici temporis interuallum, in obsidionem Parmae uictricia signa nostra conuertimus, totius in ea bellum Liguria e, quod latenter hactenus nutriebat, pro uoto fidelium potentissime paraturi. Nec est enim habilis resistentiae locus, quem murorum non munit anbitus aut concauitas fossatorum, et quem necessariorum habilitas copiosa non replet: cum propter subitae causae perniciem nichil illuc expositum fuerit uel portatum, quem demum fugitiuorum manus timorosa tuebitur, si uires publicaes tuitionis assumere nequiuerunt, qui propriae uitae spem hactenus in solo fugae refugio posuerunt? Cum igitur ex descriptione presentium laborum nostrorum finem circa Ligurini belli reliquias finaliter et specialiter conterendas imponere attendamus, presentim cum de Germania, carissimi filii nostri Corradi in Romanorum regem electi, et regni Hierosolimitani heredis, se suppliciter incuruante mandatis, nullus occasio dubitationis assurgat, spiritu confortationis assumpto, seruitiis nostris indesinenter intende, ac fidelium nostrorum prouinciae tibi decretae animos, quos absentiae nostrae presumit anxietas, presentis lectionis noua letificent, sic quod nos de te et ipsis obsequiosa fidelitas et fructuosa deuotio reddant sequentius more solito letiores. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "DumDebitorum", "content": "Principibus Alamanniae, ut ueniant apudParmam, celebraturi ibidemsollempnem curiamDum debitorum nostrorum cirografa legimus, dum kalendarii nostri nomina diligentissime perscrutamur, et nos debitores aliis euidenter agnoscimus, et aliorum nos esse prospicimus creditores. Hinc igitur pulsantis ad ostium iusta nos urget instantia, ne fenore pregrauemur; hinc ad exactionem debitorum nostrorum, pericula promittens negotiis, mora nos prouocat, ne ipsae pereant actiones.Ab illo namque bono patrefamilias protinus et instanter a nobis exigitur debitum, qui peregre proficiscens peculium suum sollicitudini nostrae supposuit, cui talenta, quae tradidit, reddere cogimur duplicata. Sed et uersa uice nos excitat Cesareae fortunae fastigium, ut ab eis, quos Romanae dicionis habet Imperium, subiectionis et obedientiae debitum requiramus. Mirabile tamen utrumlibet condicionis est debitum, si subtiliter intuemur, cuius solutio debitoris emolumenta non minuit, auget fidem; immo magis soluenti crescit in commodo, quam suscipienti proficiat in augmento. Ceterum si in eo, prout tenemur, satisfacimus proponenti et propositi diligenter officium impendamus, et temporalis honoris stipendia querimus, dum clarificamur in fama, et retributionis eternae fiduciam capimus, dum proficimus in salute. In iussu Dominico *Quae sunt Dei Deo et quae sunt Cesaris Cesari perso luantur* emolumentum enim solutionis in totum fere soluenti relinquitur, dum recipienti etiam magis commodi et honoris acquiritur, quam soluenti uexationis et oneris aggreguetur. Ea namque sunt omnia, si uerum respicimus, subiectorum grata leuamina, quae sunt etiam principatus; in hoc etiam gratia regis extollitur et seruatur, si in equitate pacis populum dirigat et in iustitiae uigore conseruet. Ad quorum primum non sine regnantium salutis et uitae discrimine laboratur; legimus namque plures pro quiete publica populorum labores eximios assumpsisse. Nec ex toto secura iustitia per reges et principes ministratur, qui, dum inferiores iudicant, superiori iudicio reseruantur.Et quamquam tanti sollicitudo ministerii quibuslibet terrae principibus debeatur, Romanitamen Imperii ueneranda sublimitas, quod in omnium presidentium oculis uelut in speculo collocatur, tanto perfectius zelari pacem compellitur, tanto tenetur instantius uacare iustitiae subditorum, quanto totius orbis ambitus quodammodo spiritu uiuit Imperii, ut eo languente langueat, et ipso prosperante letetur. Nec solum in temporalibus solaciisChristianipopuli tenebras Romani sceptri fulgor illuminat, sed ipsi catholicae fidei fulcimenta non leuia submnistrat, cum etiam matrem Ecclesiarum omnium, Apostolorum Sedem, inter totius Imperii uiscera collocatam, a qua Ecclesiae urbium singularum et locorum quorumlibet auctoritatis insignia contrahunt et instruuntur exemplis, hereticorum perfidiis uel aliquorum iniuriis concuti non permittat.Propter quod gratissimum offerre Deo uiuo putamus obsequium, si zelo laudabili et constanti proposito ad totius Imperii statum pacificum tanto libentius aspiremus, quanto preclariori presagio hoc de celesti colligimus uoluntate. Nec enim ob aliud credimus, quod prouidentiaSaluatorissic magnifice, immo mirifice, dirigat gressus nostros, nisi quod, uoluntatiDominicae dispositi in uotis, ea perficere gerimus per quae Christis ponsa heradicatis zizaniis salubriter gubernetur, sicque dum ab Orientali zona regnum Hierosolimitanum, Corradi carissimi nati nostri materna successio, ac demum regnum Syciliae, preclara maternae nostrae successionis hereditas, et prepotens Germaniae principatus, sic, nutu celestis arbitrii, pacatis undique populis, sub deuotione nostri nominis perseuerant, sic illud Ytaliae medium, quod nostris undique uiribus circumdatur, ad nostrae serenitatis obsequia et Imperii redeat unitatem. Nec in hoc prouidere tantummodo commodis nostris intendimus, sed in hoc crucis negotium directissime procuratur, dum rebellibus nostris circa partesYtaliae in gremium nostrae gratiae reuocatis, expectationes multorum nobilium desiderato fine precidimus, qui uota sua in euentu huiusmodi suspenderunt, ne crucis signaculo presignitos Christiani cruoris effusio licet iusta, ob debitum et honorem Imperii et regni Syciliae macularet.Nos etiam, de cuius manu potissimum circa predicta prestolatur presidium, sine tacita saltem redargutione multorum, relicto in tam nobili regione Imperii nostri corpore lacerato et dissimulata ueteri rebellione rebellium, assumere tantum negotium non possemus.De sinu etenim ipsius Ytaliae supradicta discordia ad honorem Dei et Imperii laudabili fine sedata, grande producere speramus auxilium Terrae Sanctae, quae uelut incolis populosa, uicina maritimae glebaeque cultu fructifera, in oportunitatibus omnibus se utilem nimium exhibebit. Ad haec igitur omnia salubriter procuranda, nostris non indulgere laboribus nec parcere sumptibus disponentes, estate presenti personaliter cum nostris principibus intrare condiximus Lombardiam. Ad haec considerationum nostrarum assiduos cogitatus potissime dirigentes: ut, eradicata in Ytalia heretica prauitate, iura Ecclesiae et Imperii reformemus ibidem; ut pacem, discordiarum scismatibus fatigatis, et quibuslibet passis iniuriam sine acceptione qualibet personarum iustitiae copiam ministremus scimus etenim, ueritate testante, quod nobis malignum aliquod aduersari non poterit, dum iustitiae solio presidemus; ut ad expiandum inimicorum fidei piaculare flagitium in partibus Transmarinis, de communi Cismontanorum et Ytalicorum consilio, uotis communibus unanimiter aspiremus. Ad quod nostrum precipue et totius Christianae uniuersitatis presidium nostra non tantum utilitas, sed ipsa necessitas instanter inuitat, cum treugarum finis, quas nos in ipsis partibus existentes iniuimus cum soldano, fere in ianuis habeatur.Quare de nostrorum consilio principum apud Parmamsollempnem curiam duximus indicendam, ad quam ab Urbe citra omnes urbium Ytaliae nuntios inuitamus. Ibique quam plures nobiscum principes nostros habebimus in honorabili comitiua: legatos etiam omnium regum Occidentalium partium, quos fere omnes affinitatis nobis uinculum unanimes iam effecit, ibidem procul dubio nos credimus habituros; ut intentionis nostrae salubre propositum, quod de subsidioTerrae Sanctae, reformatione iurium Imperii et Ecclesiae inYtaliaet statu pacifico regionis eiusdem pia mente concepimus, in sollempnem et publicam prodeat notionem. Etsi tanta rebellium fuerit inuenta proteruitas, quod nec adDeumnec ad decus Imperii uelint habere respectum, tum celebris tribunalis in eos materialis gladius exeratur, qui nullius appellationis remedio suspendetur, sed in rem transiens iudicatam, effectum dante Domino debitum euestigio consequetur. Ut in omnibus antiquus et debitus mos et honor Imperii conseruetur, ecce quod ante faciem nostram de principibus nostris aliquem premittemus, cui plenariam dabimus potestatem uniuersitates quaslibet ac personas etiam singulares, extra culminis nostri gratiam in banno Imperii existentes, in plenitudinem nostrae gratiae recipere, prout honori nostro et Imperii uiderit expedire, illo presentibus expressim inserto, quod nos promittimus inuiolabiliter obseruare, et obseruari ab uniuersis et singulis Imperii fidelibus et principibus faciemus, quicquid de reformatione nostrae gratiae cum quibuslibet uniuersitatibus et personis per ipsum extiterit ordinatum; nec minus honori et uoluntati nostrae satisfactum habebimus, quicumque, dicto principe mediante, nostram gratiam debita deuotione deposcit, quam si a nobis ipsam presentibus obtineret. Tu uero, uelut fidelis et prudens, te ipsum ueniendi ad curiam supradictam honorifice prepares,Potestatibus, consulibus, Consiliis atque Communibus Cumanae, Mediolanensis, Pergamensis, Uercellensis, Alexandrinae, Brixiensis et Laudensis ciuitatum ex parte nostra precipiens, ut ambassiatores suos, ciuitatum ipsarum auctoritate munitos, in dicta curia ad nostram studeant presentiam destinare; qui ex parte uniuersitatum suarum, tam super Terrae Sanctae negotio, quam super reformatione Imperii et iusto ac pacifico statu terrae, nostris et Imperii se mandatis exponant. Scripsissemus utique predictarum uniuersitatibus ciuitatum, nisi quod omnino preposterum principum consilium crederet, ut deuotionem ipsarum imperialium apicum scriptura preueniret; nec nostra prescriptio litterarum merito poterat illis gratiam nostram exponere, qui eam assequi non nituntur.Nos enim gratis auspiciis, in festo beatiIohannisBaptistaeproximo nunc futuro, aquilarum uitricia signa mouebimus abAugusta, subsequenter in festo beati Iacobi dictam regere curiam disponentes, illo nobis uiam feliciter ostendente, qui nouit prosperum iter dirigere, ac faciente qui potest." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "IurisCiuilis", "content": "Eisdem, de morte Iacobi Balduini Iuris ciuilis professoribus uniuersis magister Petrus salutem et attendere ultimum ante primum. Amaritudo amarissima et materia concreta doloribus humanis nouiter mentibus occurrerunt. Nam unicus et singularis in terris homo, in quo uelut in suo proprio leges conuenerant et uiuebant, eloquentiae tuba et consilii plenitudo sedebant, est reuocatus ad patriam; de cuius reuocationis amaritudine uox populi a fine usque ad fines, et terminos orbis terrae dolorosa multum exiuit, nec mirum, quia iam optimus persuasor bonorum operum omnium excellentissimus Iacobus de Regione Iesu Christo spiritum resignauit, attritus est nimium derepente gloria uultus eius, in cuius occasum non solum Lombardia sole priuata suo, uerum etiam maxima pars uiuentium continuis lacrimis ingemiscit, et doloris gladii multorum animos perforarunt. Nec immerito, cum ipse Dominus legifer et supremus de prescriptis iuris apicibus sensus informaret informes, et adhuc uiuentia eius opera non desinunt informare. Qui licet ut homo desierit, non tamen desiit ut magister, quia mortuus ipse docet, quantum sit appellatio mortis difficilis, uiolenta et necessaria: difficilis, quia non est ibi solutio; uiolenta, quia resistentia nulla; necessaria, quia ex modo necessitatis omnem superat sillogismum, exceptiones non recipit et dilationes aliquas non admittit. Uerum quia mirabilis est ista regula mortalium, quae numquam fallitur, sed omnes fallit, fallentia uidelicet ueridica, quae in credentia non habetur, ipsa quidem est nequitiae nebula, tristitiae genitrix, diffusio lacrimarum, uniuersae carnis exterminium et singularium destructiua. Ideoque, uiri prudentes, in doctore mortuo prudenti addiscite, quicquid possit et quantum fortia exterminantis angeli, et diligenter attendite, quod legum facundia uel aliquarum scientiarum doctrina mortis imperio non resistit. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "Expectabam", "content": "Magister Petrus consolatur matrem et filios suos et sorores de morte patris sui Expectabam filiali zelo de domo paterna recipere noua salutis et gaudii, quibus recrearetur animus castrensibus negotiis occupatus. Ineratque michi sollicitudo continua, aliquem de compatriotis meis uidere nuntium bonum de regione longinqua, qui uitam parentum doceret filium, et salute coniugis et natorum patris letificaret affectum. Meam uerumptamen expectationem mestus patris funeris rumor adueniens uehementius conturbauit, expectata sustulit gaudia meque totum dedit fletibus et lamentis. Dolebam enim per quem existentiam sumpsi, patrem meis uotis ademptum, sed iusti causa doloris mea uiscera retorquebat, quod ubi creditrix natura maturatos dies suos breuiare disposuit, patri non assisterem in ultimis laboranti, ut migraturum patrem filiali affectu reficerem, ut qui paternae senectutis baculus fueram, paternum extremae munus benedictionis accipiens, patris obeuntis manus supra caput meum flebili deuotione tenerem, ac deinde paterno feretro matris preuius exequiis eius filius obsequiosus adessem. Cumque non fuerit hoc permissum, ut matris fletibus una cum coniuge et filiis sociarer, auditis tamen cursus paterni rumoribus, effusis lacrimis et corde turbato defuncti animam orationibus piis amplectens, in elemosinarum erogatione, Domino commendaui, uacans interim lacrimis et merori, per dominos et amicos meos piis monitis reuocatus, ut in uita et salute uestra potissime respirarem, dum michi fuit recta moderatione propositum, quod, secundum ordinem et beneficium naturae, pater utroque superstite filio, uisisque filiis filiorum, exigente maturitate temporis, in manibus uestris, coniuge meisque filiis pro me patre presentibus, in quibus meam poterat ymaginari presentiam, diem clausit extremum, post se bonum famae testimonium derelinquens, et secum gerens indiuiduos comites, bonorum testes operum, quae patrauit ab infirmitate continua, quam passus fuerat transmigrando. Uerum, quia me decet una uobiscum suae animae reminisci, et consolationem adinuicem in Domino reportare, fraternitatem uestram, maternitatem et sororiam dilectionem deprecor et exoro, quatenus tu mater, una cum filiis meis tuisque nepotibus, quorum omnium uitam apud Dominum tuis procures orationibus et salutem, in Domino consoleris, ut nos nos quoque, frater et soror, qui tua post patris obitum benedictione fouemur, merore deposito, qui nullam defuncto uidetur utilitatem afferre, et nobis superstitibus salutis posset impedimenta prestare, ac anxietatem renouare continuam, alterna recreatione consolationis ornamenta sumamus, ut hinc inde mutuis litteris aura confortationis aspiret, et in domo nostra omnium dolore ac luctu remotis, optata uigeant communis auspicia sospitatis. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola44", "content": "Testis sit mihi Deus et acta iudicii proferant in medio ueritatem, quod in causa que inter A. et a M. uertebatur mihi a uestra clementiam delegata, de sapientum consilio iustum iudicium iudicaui. Cum autem a sententia per me lata M. appellauerit ad sedem apostolicam supradictus, asserens contra iustitiam se grauatum, eius appellationi deferens ut decuit reuerenter, et ad prosequendum eam terminum statuens competentem, ipsum ad pedes uestre destino sanctitatis, ut in hac parte fiat quicquid uestre beatitudini conplacebit. " }, { "author": "GiovanniBoccaccio", "epistola": "epistola4", "content": "Sacre famis et angelice uiro dilecto forti, Iohannes de Certaldo inimicus Fortune, in Eo salutem qui bonis exurientes impleuit.\nTue, frater, promotionis affectus, tueque consolationis exuries, non aliter quam in tuo, meo candescit in pectore: quia nos fecit unum ille Deus excelsus, qui predestinauit nos esse suos a creatione octaui celi. Tacui enim, carissime, diu, ammirationis causa non modicum occupatus, et admirando perterritus adhesit lingua palato, nec ut debui te meis in amxietatibus licteris uisitaui. Sed ne te forte ponam mee ammirationis causa in coflictu, scribam et licitam ammirationis causam reserabo. Nouit Deus me positum in medio nationis peruerse, et ibi uariis ac intollerabilibus continue agitari procellis: et ideo si mea memoria multis amxietatibus implicata non errat, audiuisse me recolo, te pie matris ubera iam dimissa, chorum eliconidum puellarum intrasse. Ibi tuam puerilem etatem earum educationibus roborando, et uago atque interno intuitu elementa gramatice numerando, et sillabas etiam, et per dictionum siluas octupliciter ambulabas, eorum facies, quas modos singnificandi uocamus, et per quas inuicem construuntur, perspiciens ac accentus; et si non fallor, quandoque dyaleticam ymitabas, que sint incomplexa querendo, et per plexum passumque silogismorum labencium modos conabaris aspicere. Et cum in recthorice sermonum generibus ingenioso uenabulo peragrares, tuorum feruens amor habendi, te inuito, de pio sinu Rachelis ad Lie gremium transtulerunt. Heu! humanarum mentium cecitas, et insatiabilis aceruos auri congregandi cupiditas, in quibus animi serenitatem cogitis obfuscari, trahentes eum ab ecternis delitiis, in quibus a Primo Motore creatus est, ipsum in mundanis mortalibus et caducis cura continua miseriime sordidando! Sed quid in te? Mangna Iunonis munera nequiuerunt Palladi tollere iura sua: sed a te scientie congnita margarita, mercantium habitu palliatus, sacra studia septabaris, et aquas elyconici fontis furtiue gustabas auidius, magis quam palam tunc tuo gucturi dulciores; et quia in fortiorem etatem euaseras, uiso iam per arismetricam parium dispariumque numerorum uirtutes, uoluptuosam musicam sequebaris, et congnito quomodo suis triformibus uiribus in hominum uultus natura utatur, metrica scilicet ricthimica et armonica, geometrie figuras aspiciebas, diuersas suas mensuras studio celebri perquirendo. Hinc igitur ad astra transfereris, et circulationem uagorum luminum rimaris et sydera, hic Cynthie motus uarios tuo intellectui reserantur, et qualiter ipsa depositis cornuis formam capiat circularem, non ipsius defectus nec uirtutes multiplices ingnorando; hic uides Stilbonis regiones intrantibus quibuscumque concordes; hinc feruentis amoris radios rutilantes, Cithereie domus ascendis; et per consequens intras rengnum lucidum mangni Yperionis filii, et ipsius stellarum principis notas effectus. Sed tibi non istud sufficiens, aggrederis castra Mauortis belligeri, et rubicundi coloris causam perscruptaris; et argentee etatis tecta regis subintrans, sua moderata iudicia laudas intuendo. Hinc antra patris expulsi perquirens, inhertia sua dimissa, tendis ad nidum Lede, quem super septemtrionalem et australem polum firmatum respicis et erectum; equinotium curuumque zodiacum admiraris, et non absque arismetrica numeratione consideras sydera posita in Amone frixeo, Tauro et gemina prole Lede, uidens ulterius Cancri tropicum, et ora uiolenti Leonis nemei Ellem post tergora retinentis. Hinc oculo auido equinotium transiens uides Cheles, et Phefonte securior ambulans uiam ustam, animal missum contra Orionem a Pallade respicis et Chyronem, cui sequitur Amalthea mater, troyana proles et Piscis binus: et post istis alias quamplures figuras sub diuersis climatibus positas respicis claro uisu. Te igitur, carissime, tam delectabilia tam animum actraentia agente congnioui si recolis, et tui gratia tante dulcedinis effectus sum particeps, tuils insimul et amicus: in tam alto misterio, in tam delectabili ac sacro studio prouidentia summa nos iunxit, quos equalitas animi iunctos tenuit retinet et tenebit. Et iam tam mirifice scientie peritus effectus, tibi uidi altissimi poete Maronis uisitare sophyam, et dulciloquos uersus Ouidii, te Cythereya mouens, Caliope modulante canebas; et Lucanum Statiumque crudelia bella dicentes prolatu ferocissimo recitabas, et cum istis prosayca uerba Salustrii ac Titi Liuii romanorum scribe perspicui. Et hinc ad Cyrram anelando libros phylosophycos atque sacri eloquii perquirebas, et religionem cultumque deorum seruando, debite ipsorum gratiam affectabas, incomparabiliter laudans studia et uitam pacificam et quietam: hec enim omnia amicum animum delectabant, et in eum studendi desiderium augebant. Sed qualiter in motu subito uaporis accensi per aerem, celum nitidum intuens, securus oculus admiratur, sic cor meum in pace quiescens, de te meditando prescripta, cum te una die subito belligerum audiui, fuit admiratione repletum, et dicens *heu!* emisi suspiria luctuosa. Aiebat enim quidam quod cum Fortuna, mundanarum rerum mutatrix, longe felicitati Marrensium inuideret, eos de auge sue uolubilis rote uolens ad angunlum terre reducere, mouit ciuilia bella, et eis in armis furentibus Gaptos opposuit, et Baroli terram per consequens diuisit in partes: in qua tu moram tunc temporis trahens, an indingnationis assumpta causa contra Gaptos, uel amicitie uinculo Marrensibus alligatus ingnoro, tamen scio Marrensium partem totis uiribus adiuuasti: cum qua enim ut fertur, ita ferox et tam pietate nudatus agebas, quod uias in hostes nisi sanguine fusas habere aliqualiter non gaudebas, ibi consilia dando crudelia, et homines ad bella uerbis acerrimis incitabas; manus etiam, pedes et capita aduersariorum truncando, eas in clippeis affigebas; tuorum et ur in domibus inimicorum ponendo, flammas inextinguibiles aspicere letabaris; milites meritorios peditesque summendo, uallis lingneoque munimine cingens domus, et uias teretum cathenarum ligatas insultantibus denegabas: necnon balistis balistariis et fundibulariis premunitus, longinquas esse aduersas acies coegebas, et miris orationibus corda hominum ad crudelia disponebas. O! quam plura etiam dicebantur, in quibus maiores uires impietas assumebat! Sed hec audita doloris causa mota sunt uiscera cordis mei: et secundo et tertio ante quam crederem, sub iuramenti fide iterato uolui audire, et cum iam narrata a me miserrime crederentur, a dicentibus semotus aliquantisper, tales de te cepi cogitationes habere: *Quis furor hunc mouit? que Heumenides cor pietate uallatum intrarunt? Hic pacificus, hic in infima mansuetudine positus, etiam propria, rissas causa fugiendi, perire sinebat: et nunc tante iniquitatis accensus aliena defendit. Heu! quam periculosum est mites turbare! Nulla deterior ira quam mitis*. Et oculos post hec erectos ad celum, uerbis sepe singultibus fractis sic cepi dicere: *O Pallas sapientie quietisque per consequens dea, quid est hoc? Nunquid Bellona nunc possidet tua castra? et quibus liber facilis parabatur, scutus apponitur, et loco calami ensis euaginatus porrigitur? et ubi propter quietem perpetuam delitie summebantur, nunc lorica induitur et efficitur quis robustus, et capud inclinatum supra librum ut intellectus et memoria iuuaretur, armatum galea superbiendo erigitur? Sic ostenditur. Nonne iste ab infantia sua in tuis fuit laribus educatus? Sic certe; unde igitur ad tantam austeritatem uenisse, nisi ut dico procederet? Mirum enim est a fauo mellis uenena aconita prosilire. Et tu, o Iuno inuidarum diuitiarum donatrix, que nedum audaces facias perquirentes, sed etiam quam habent aufers tribuendo timorem, in hunc morem tue nature contrarium seruauisti? Uertatur admodo celum retro, posquam ubi ab infancia liberalium artium doctrina moratur, ubi quies animi ex ui nature colligitur, ubi pax Dei colendo pietatem perquiritur, inda furor belli ciuilis exotitur et nutritur!*. Sic fans diuersa pericula quasi ante oculos posita intuebar, yidelicet Mario et Sille, Pompeio et Cesari atque aliis ciuilia bella mouentibus prosecuta; et talia cogitans, non poteram sine timore tui periculi permanere: posito quod in processu temporis, cum audirem mangnianimitatem tuam et tui ingenii laudabilia recitare, non impediente timore gaudebam. Et si pro tue ciuitatis re publica euenisset, nescio quem Oratium Coclen uel Mutium Sceuolam aut Marcum Curtium te in laudibus posset excedere: posito quod ad hec, ut postea audiui, non minor causa quam rei publice utilitas te mouisset, uidelicet amicitia, pro qua etiam ipsa res publica dimictitur et uastatur, cum in Euangelio testetur immutabilis Ueritas: *Maiorem caritatem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis*. Et hoc considerans pluries, destiti a scribendo, cum non tantum semel te per meas licteras reprehendere cogitassem. Sed quid in uerbis ulterius protelor? Dolui cogitando peiora, que adiuuante Deo cessarunt, et tua perspicua facta duratura permanserunt in euum: et post longum laborem finem attigistis optatum, scilicet pacem, propter quam ut in amxietatibus amxia erat anima mea tecum, sic in tranquillitate pristina est reuersa: quam tibi annuo seruaturam, cum continuo debeas recordari, quod *pax est mentis serenitas, tranquillitas animi, cordis simplicitas, amoris uinculum et consortium caritatis. Hec est, inquam, que simultates tollit, bella compescit, comprimit iras, superbos calcat, humiles amat, discordes sedat, inimicos concordat, cunctis est placita; nec alienum querit, nil deputat suum, et docet amare que odisse non nouit, extolli nescit nec inflari. Hanc ergo quis accipit teneat, quis perdidit repetat, quis ammisit exquirat: quoniam qui in eadem non fuerit inuenctus, abdicatur a Patre, exheredatur a Filio, nihilominus a Spiritu sancto efficitur alienus; nec poterit ad hereditatem Domini peruenire qui noluerit testamentum pacis seruare*. Quantum igitur bonitatis in ista consistat considera recto corde: ut si nubilosum tempus quod claruit zeffiro expirante, iterum turbaretur, quid sis facturus angnioscas. Ex predictis uero admirationes multiplices procedebant, que quamdiu occupatum cor tenuerunt, tantum etiam ad scribendum manus offitium occuparunt: sed nouas licet dulces admirationes in animo requiescunt, quia nisi disgregatrix amicorum obliuio occupet mentem tuam, michi turbinis dissoluti letitiam scribere debuisses, ut simul tecum uerba canerem Symeonis: *Nunc dimictis seruum tuum, Domine, secundum uerbum tuum in pace*. Necnon et amico nouam singnificare letitiam debuisti, quam tibi prosperante fortuna sentio nouiter esse concessam: nam ut retulit communis amicus, amicis tuis mediantibus tibi bonum unicuique inuoluto mundanis desiderabile coniuncxisti, uxorem uidelicet, que, ut mihi predictus retulit amicus, nobilis ac pulcra testatur; quam etiam cogito bonam fore, si te eligentem considero et datores. Audiui etiam Iunonis debita mirabiliter fuisse peracta, et ut credo, Ymeneus letus faces tenuit circa torum: de quibus omnibus gratulor iuxta posse. Et certe si tibi prolem Lucina concederet, quod faciet prout credo, non mihi modicum gratum esset, ut ea in meis manibus permanente, aqua sacri baptismatis lauaretur, ut quos amicitia iungit, spiritualis congnatio iungeret uinculo artiori. Cum igitur nunc tibi sit satis posse noue sotie complacere, et idcirco tua studia deposueris, in partem sine dubio autoritatem phylosophi prosequendo dicentis: *Nemo potest uxori et phylosophie deseruire*, ac etiam tempus perditum circa rissas uelis in tuis mercimoniis reparare, ex istis audaciam summam, cum perfecte deuotionis sinceritas exigat, ut quis in sua necessitate recurrat ad sotios et amicos, nec uulnera pudoris celata piis oculis amicorum uereatur detegere; et ad te munus non modicum postulabo. Nam cum pridem casu fortuito peruenisset ad manus meas liber pulcerimus, fraternas acies et Tebanorum conflictum suis metribus demonstrantem emi pro pretio competenti; sed cum sine magistro uel glosis intellectum debitum non attingam, recordatus tui Tebaydos, proposui eum tibi amicabiliter querere per presentes; quem ut mihi prestes affectanter exposco, tantum quod glosas illas in meo breuiter redigere faciam et remictam. Erit enim mihi obsequium maximum, et tibi ut puto, non erit ad presens incommodum. Seruias igitur amico desideranti in tuis beneplacitis fatigari: et quod facis fac cito, cum bis seruiat cito seruiens. Scio enim, si scires qualiter Uenus Iuno et Raynusya me offendant, insimul omnes et in solidum unaqueque, pietate motus micteres absque mora, cum mihi nullum solatium remanserit amplius, nisi, uisis meis decretalium lectionibus, me ab eis quasi fastiditus extollens, alios querere libros; et in eis legendo, ut peregrinus non hospes in castro percurro, et aliorum legendo dolores, iuxta uerbum illud: *Solatium est miseris sotios habere penarum*, aliquantulum mitigo penas meas, quas per presentes tibi singnificare non curo: cum nouiter sis in letitie terminos reassumptus, ipsam nolo meis amxietatibus perturbare, nec etiam mea incommoda ut arbitror essent uerbis aliqualiter explicanda, sed lacrimis, et ideo hanc epistolam fimbriabo quibusdam querulis clausulis et quiescam. Sentio heu! ponderosa et difficilia nimis flagella Fortune, que non modo leuia, non modo facilia, sed ridicula et iocunda censentur, ut sunt, si quando ratio libera intuetur, et quidquid grauitatis uel difficultatis afferre uidentur, scio non afferunt, ymo totum coangunt: et in patientis languiditate inueniunt ueludi dulce suapte, gustui febricitantis appositum. Proinde sicut amxius eger, sue conditionis ignarus, ualitudinem animus persepe suspirat, quam in desiderio summi boni, etiam per nebulas interiores, licet uix adhuc perspicio. Sed quamuis animus qualiquali tristitia in huiuscemodi caliget memoria, contra rationis imperium nunquam prorsus ab ingruentibus pro parte negotiis, uel iracundie stimulo uel torpore negligentie me subtraxi: et hinc est quod cum rege humillimo cupio desiderare carissime. Propterea clamito ego ad te, et deploro toto cordis anhelitu, quatenus bene merite tue consolationis oraculum mihi mictas, ut forte ueniat zeffirus ille celestis, quem non unquam uiolentia sancte oppositionis angariat, unde credimus rengnum celorum uim pati; tenebras meas dissipet, et diluat dissipatas, quo perspicacius gradum amandorum distinguam; et distinguens afficiar ordinate, ac ordinatis affectibus pre concordia carnis et spiritus, non leuia grauia sentiam, non bonum malum et malum bonum paralogizatus a fallacia mundi oppiner: sed que leuia sunt et iocunda, iocunde recipiam, et ad uere pestifera, non minus quam puer ad anguis aspectum, formidando pallescam. Opto ut bene ualeas.\nScripta sub monte Falerno apud busta Maronis Uirgilii, iulii kalendas IIII." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "NosterInstanter", "content": "Magistro Petro de Hibernia, de Studio Neapolitano Noster instanter, quem in subditorum nostrorum semper emolumenta dirigimus, sollicitatur affectus, qualiter regni nostri Sycilia e preclara possessio, sicut rerum ubertate uictualium ad dispensationem diuini nominis natura profluente tripudiat, sic, ad nostrae prouisionis edictum, uirorum perfectione scientium, fortuna fauente, ualeat fecundari. Ad quod, etsi progenitorum nostrorum nos memoranda prioritas inuitet exemplo, dum diuersarum scientiarum doctores dudum in Regno comperimus et multos artium beneficio liberalium munimentis prouectos ad ardua, quos innata ruditas honoris et gloriae reddidisset indignos, sic nos super hiis et priorum tempora reuiuiscere uolumus, ut quae per interualla quantalibet quassata uidentur, iam passa desidiam sub iuuentutis nostrae primordiis seniliter iuuenescant, ac dum fideles nostri regnicolae paratam sibi mensam propositionis inspexerint, non solum superuacuum sibi reputent aliena proinde flagitare suffragia, sed gloriosum extiment exteros alios ad gratitudinis huiusmodi participium euocare. Cumque ciuitatem Neapolitanam, antiquam utique matrem et domum Studii, tam marinae uicinitatis habilitas, quam terrenae fertilitatis fecunditas reddant utiliter tanto negotio congruentem, generale Studium in ciuitate ipsa mandauimus reformari, ut, quam localis amenitas plenitudine rerum gratificat, docentibus et addiscentibus undique collecta commoditas efficiat generosam. Te igitur, quem antiquae fidei prescripta sinceritas et prestita dudum felicis memoriae domino patri nostro grata seruitia nobis efficaciter recommendant, de cuius etiam experta scientia, probitate cognita et doctrina probata in conspectu nostro iam pluries multorum testimonia claruerunt, ad celebranda communis eiusdem festiua sollempnia hylariter prouidimus inuitandum, fidelitati tuae precipiendo mandantes quatenus, de fauore et gratia nostra securus, ad ciuitatem ipsam ob reuerentiam nostrae maiestatis personaliter recturus accedas. Et, ut certam concipias de gratiae nostrae liberalitate fiduciam, firmiter tenere te uolumus, quod in aduentu tuo, in signum fecundioris auspicii, de ualore annuo duodecim unciarum auri tibi faciet nostra munificentia prouideri. " }, { "author": "GiovanniBoccaccio", "epistola": "epistola15", "content": "Ut te uiderem, preceptor inclite, a Certaldo Uenetias, ubi tunc eras, pridie UIIII kalendas aprilis discessi, uerum Florentie imbres continui et dissuasiones amicorum ac discriminum itineris timor iniectus a redeuntibus Bononia plurimis tamdiu me tenuere, ut maximo infortunio meo Ticinum reuocatus abires; quod cum dolens audissem, fere a ceptis destiti. Equidem erat desistendi dignissima causa; nam etsi plura ibidem uidere cuperem, non me mouissent a principio reliqua. Sane, ne frustrarer quorundam amicorum spem, qui fidei mee arduum quoddam opus suum peragendum commiserant, et quoniam urgeret desiderium eos saltem duos uidendi quos tu summe diligis et merito, tuam scilicet Tulliam et Franciscum suum, quos ante non uideram, cum ceteros hactenus tibi caros, ut arbitror, uiderim atque cognouerim, celo mitiore facto iter ceptum reassumpsi et ingenti cum labore meo perfeci; quod dum peragerem, quo Franciscum maxima letitia mea inoppinate repererim, puto dixerit ipse. Ego autem post salutationem festiuam atque amicabilem, cum te sospitem et alia de te plurima, leta omnia, audissem, cepi aliquandiu mecum meditari pregrandem hominis formam, placidam faciem, composita uerba mitesque mores, et miratus sum; et letatus uidisse, intuitu primo electionem laudaui tuam. Sed quid tuum seu a te factum non laudem? Tandem eo pro tunc, quia sic faciendum fuit, relicto, summo mane in nauiculam conscendi meam; et uix in uenetum litus descenderam, et ecce, quasi nuntium premisissem, repente nonnulli ex conciuibus nostris affuere, et dum quisque per se preces effunderet ut, postquam tu aberas, suus efficerer hospes, obstupui, et datis generalibus uerbis orantibus, inuito etiam Donato nostro, cum Francisco Allegri, cum quo et a quo mire honoratus a Florentia eo usque deueneram, diuerti, ne loco suscepti honoris amico iuueni turbationem rependisse uiderer. Et hoc tot uerbis dictum sit, ut excusatum me habeas si quod mira liberalitate tua per epistolam tuam offers hac uice non sumpserim; quin etiam, si ex amicis nemo fuisset qui me exterum suscepisset, ad hospitem mercennarium iturus eram potius quam absente uiro apud Tulliam diuertissem. Nam, esto tu in hoc, ut et in multis aliis, animum meum erga res tuas noueris integrum, non sic alii nouere omnes, et ideo, ut fidem meam sinam, dato multum suspicionis auferre debuissent canum caput meum et etas prouectior atque nimia sagina corpus inualidum, abstinendum ratus sum, ne falsa in peius semper opinantium suspicione ibi notaretur uestigium, ubi pes minime fuisset impressus. Tu nosti melius, circa talia, id aduersam atque mendacem agere famam quod ueritas. Post hec, cum paululum quieuissem, Tulliam salutaturus accessi. Que quam primo aduentum meum sensit, tanquam redeunti tibi letissima uenienti michi occurrit, et aliquantisper laudabili quodam respersa rubore, uix me uiso deiectis in terram oculis, quadam modesta ac filiali affectione, salutatione decenti et totis me suscepit ulnis. O bone Deus! e uestigio mandatum tuum sensi et confidentiam noui, et michi ipsi congratulatus sum quod adeo tuus sim. Sed postquam quedam ut plurimum contingentia circa noticiarum principia interlocuti sumus, in ortulo tuo, assistentibus ex amicis nonnullis, consedimus: ibi explicatiori placidoque sermone domum libros et tua omnia obtulit, et quantum in ea fuit, matronali semper grauitate seruata, sumpsissem. Inde has inter oblationes, et ecce, modestiori passu quam deceret etatem, uenit Electa tua, dilecta mea, et antequam me nosceret ridens aspexit, quam ego non letus tantum sed auidus ulnis suscepi, primo intuitu uirguncunlam olim meam suspicatus. Quid dicam? Si michi non credis, Guilielmo rauennati medico et Donato nostro, qui nouere, credito: eadem que mee fuit, Electe tue facies est; idem risus, eadem oculorum leticia, gestus incessusque, et eadem totius corpusculi habitudo, quanquam grandiuscula mea, eo quod etate esset prouectior: quintum quippe iam annum attigerat et dimidium dum ultimo illam uidi. Insuper, si idem idioma fuisset, uerba eadem erant atque simplicitas. Quid multa? In nichilo differentes esse cognoui, nisi quia aurea cesaries tue est, mee inter nigram rufamque fuit. Heu michi! quotiens, dum hanc persepe amplector et suis delector collocutionibus, memoria subtracte michi puellule lacrimas ad oculos usque deduxit, quas demum in suspirium uersas emisi aduertente nemine! In hac igitur Electa tua quid fleuerim, quid tristis essem, iamdudum uidere potes. Si de Francisco tuo cuncta referre uelim, deficiet calamus. Longum enim esset exponere quanto quamque grandi nisu animum suum affectionemque omnem erga me uerbis et opere aperire conatus sit, continuas eius insuper uisitationes describere postquam me omnino renuentem hospitem fieri suum uidit, et quot me conuiuiis honorauerit et quam leto uultu; dixisse igitur unum sufficiet. Ipse quidem, si nescis, cum me pauperem nouisset, quod ego nunquam negaui, in discessu meo a Uenetis hora iam tarda in secessu domus me traxit, et cum uerbis parum proficeret, manibus illis giganteis suis in brachiolum meum iniectis, egit ut inuitus fere erubescensque summe liberalitate uterer sua, eoque peracto, quasi fugiens et ualedicens abiit, et sic me meque et quod passus fueram dampnantem reliquit. Faciat Deus ut uicem reddere queam! Uidi preterea clarum hominem illum magistrum Guidonem de Regio multis plenum effluentemque undique, et ab eo tui gratia honoratus sum et insignitus anulo. Tandem quibusdam agentibus incommodis, affectus tedio, eodem labore quo iueram in patriam redii. Habes igitur hystoriam omnem ex his que nuper michi fuere Uenetiis, que etsi longiuscula sit, in multis tamen memoratu dignis defectiua est. *Memoratu dignis* dixi, quantum ad me, qui homunculus sum: apud te autem scio nullius uel parui esse momenti etiam quod scriptum est. In patria uero dum essem, et ecce post dies paucos, a Donato nostro transmissa, epistola tua uenit, IIII kalendas iunii Ticini scripta, quam postquam letus suscepi, ante alia legi quoniam multum in te et in tuis epistolis loci occupem, quod arbitror et gratissimum habeo, certus quia saltem in hoc apud posteros per multa secula erit uenerabile nomen meum. Non enim existimabunt intelligentes, te tam sepe tamque diffuse inerti ignauoque scripsisse homini, et ea potissime que in pluribus epistolis florido atque succipleno stilo describis. Et ego, iam fere annus est, eo quod michi ipsi plurime uideantur epistole tue ad me, in uolumen unum eo ordine quo misse seu scripte sunt redigere cepi: sed iam gradum figere coactus sum, cum deficiant alique quas nunquam habui, etiam si a te misse sint, ut puta *Beasti me munere* etc., et eam quam de Dante scripseras ad me et alias forsan plures; et ad presens eam quam aduersus astrologos te scripsisse dicis nunquam recepi, nec illam in qua pueri tui laudes, nec de etate tua, quas summe cupio ut ceteris addam. Et hoc ideo, ut, si nequeam epistolarum tuarum omnia habere uolumina, hoc saltem non desit; precor igitur per uenerandissimum michi caput tuum quatenus saltem quas dixi alicui ex pueris tuis rescribi facias et ad me mittas, ut possim quod ceptum est continuare uolumen. Et hec multa imo nimia scripsisse sufficiat. Queso Franciscum nostrum salutes, et uale, uirorum optime.\nScripta Florentie primo kalendas iulii." }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola10", "content": "C. non suis meritis, sed sola Dei miseratione abbas Sancti Stephani de Bononia, uiro prouido et discreto B. notario de Ferraria in uero salutari salutem. Insinuatione presentium tue pateat probitati, nos a summo pontifice nouiter recepisse litteras, formam per omnia continentes de uerbo ad uerbum inferius adnotatam. Unde, quia tenemur apostolicis obedire mandatis, tibi qua fungimur autoritate mandamus, ut proximo die Iouis esse debeas coram nobis rationem facturus Martino, et recepturus pariter ad eodem, nec cum eo duxeris interim componendum; aliter presumeretur quod iustitiam non haberes. Nam quisquis iudicium refugit, de sua plene iustitia non confidit. Tenor autem est huiusmodi litterarum: *Gregorius etc*. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola1", "content": "Carissimo fratri et tamquam patri domino C., B. scholaris Bononie salutem quam sibi. Aqua frigida animo sitienti et nuntius bonus de terra longinqua. Unde uestram suppliciter deprecor bonitatem propriis meritis honorandam, ut de uestra continentia pariter et salute meum uelitis animum recreare, scientes quod in studio litterarum, Dei uestrique gratia faciente, sanus et incolumis perseuero. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "DeFulgari", "content": "Priuilegium concessum duci Austriae, super promotione sua de duce in regemPrincipium epistulae. Fridericus duci Austriae et Stiriae, suo dilecto principi et comiti Carniolae, gratiam suam et omne bonum.De fulgore throni Cesarei, uelut ex sole radii, sic ceterae prodeunt dignitates, ut primae lucis integritas minorati luminis non sentiat detrimenta, tantoque magis imperiale sceptrum extollitur, et tanto cura regiminis plurium a sollicitudinibus releuatur, quanto tribunal ipsius digniores in circuitu circumspicit consimiles regiones.Hac itaque consideratione commoniti, qui celesti prouidentia Romani Imperii moderamur habenas, solii nostri decus tam ueterum dignitatum ornatibus confouemus, quam nouis honoribus ampliamus. Tuis igitur, deuotissime princeps noster, supplicationibus fauorabiliter inclinati, nec minus ad exaltationem sacri Imperii nostri honoris respectum habentes, de infra scriptorum principum nostrorum consilio, uidelicet S. Ratisponensis episcopi imperialis aulae cancellarii, R. Patauiensis episcopi, C. Frisiensis episcopi, L. Warmatiensis episcopi, H. Bambergensis electi, F. abbatis Campidonensis et abbatis Eluacensis, O. ducis Morauiae et B. ducis Reatiae, ducatus Austriae et Stiriae cum pertinentiis suis et terminis, quos hactenus habuerunt, ad nomen et omen regium transferentes, te hactenus predictorum ducatuum ducem, de potestatis nostrae plenitudine et magnificentia principali promouemus in regem, eis libertatibus et iuribus predictum regnum tuum presentis epigrammatis auctoritate dotantes, quae regiam deceant maiestatem uel dignitatem. Ut tamen ex honore, quem tibi libenter addicimus, nichil honori uel iuri nostri diadematis aut Imperii subtrahatur: quin immo, sicut hactenus tamquam dux princeps et fidelis noster extiteras, sic in posterum regio decoratus honore, tu et successores tui, legitimi principes, fideles et deuoti nobis et successoribus nostris in Imperio perpetuo persistatis; nichilque propterea iuri et honori Imperii in predictis regno et terris tuis omnino depereat uel decrescat, eorum, quae hactenus habuit in eisdem, eo specialiter et nominatim expresso, quod successores tui non per electionem prelatorum, ducum, comitum aut quorumlibet nobilium eligantur in regem, sed semper maior seu senior de generatione tua, ex te et ex successoribus tuis legitime descendentes, in regno succedat, nullusque ex eis coronam aut consecrationem in predicto regno tuo manu cuiusquam accipiat, sed a nobis et successoribus nostris tantum in curia nostra, uel ab hiis, qui speciale mandatum a nobis super hoc habeant, coronationis munus et decus pro tempore in posterum consequentur. Alii uero minores heredes natu non habeant aliud, nisi quod ex regis gratia poterunt obtinere. Illud etiam iuri regio et honori coniungimus, ut, si aliquis comes, nobilis aut ministerialis uel miles de regno tuo contra te aut successores tuos et terram tuam forsan excesserit, et pro suo excessu castrum uel munitiones suas ab excedente ea per te aut per nuntios tuos peti contigerit, ipseque negauerit assignare, ipsum ex iure regiae dignitatis per sententiam tuam curiae tuae bannire et foriudicare ualeas, ipsumque extra legem facere, omnis iuris suffragio, prout est moris Imperii, carcerari. Ceterum ut pacem et iustitiam, quae sunt regnorum omnium fundamenta, possis in predicto regno tuo constantius confouere, presentium tibi auctoritate concedimus, ut, si quis in predicto regno tuo manifestus extiterit malefactor, tuo uidelicet aut curiae tuae iusto iudicio condempnetur. Cumque aliquis de predicto regno tuo tenuerit, fouerit uel defenderit, et requisitus eumdem tuo iudicio noluerit assignare, eadem pena puniri debeat receptator, eademque defensor, qua malefactor ipse puniri deberet. Ad decus preterea regni tui presentis priuilegi auctoritate permittimus, ut de prouincia Carniolae et ducatus facias immediate tibi, et per te nobis et successoribus nostris et Imperio, responderi, et in ducatu ipso cognatum tuum, fidelem nostrum, in ducem ualeas promouere, plenam tibi concedimus potestatem. Ad cuius rei memoriam et robur perpetuo ualiturum, presens priuilegium fieri et bulla nostra aurea typario nostrae maiestatis impressa iussimus communiri. Datum annum Domini millesimo ducentesimo, et cetera, indictione duodecima, et cetera." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "PerfectaeSollicitudinis", "content": "Item super eodem Perfectae sollicitudinis zelus, quo sicut pater Imperii statum eiusdem diligere cogimur et tueri, propensus nos inducit, non tam manifesta pericula quam suspecta uereri, nec prouisionem differre cautelae, quousque rei certitudinem per oculatae fidei testimonium adsequamur. Sed quanto maiora timentur esse dispendia, tanto promptior et perfectio debet esse cautela. Infestam igitur nobis et infaustam omnibus famam de Tertarica tempestate finibus Imperii iam uicina per uos, quos ex uicinitate loci primos inuenit, certius et ordinatius deducendam uobis idcirco describimus, ne super tanto discrimine taciti uideamur. Aduertimus enim ista iam dudum, sed quam quam audita decredere uereremur, nec credere delectaret, ipsa tamen longe modernis remota temporibus putabamus, tum propter itineris remoti discrimina, tum propter quamplurium fortium principum et populorum occursum, qui uenientium Tartarorum armis et furiis occurrebant. Sed ecce, deletis in totum terrae principibus, quos obices inuenerunt, et ad iuga perpetua seruitutis paucissimis admodum ex inferioribus reseruatis, iam uersus Imperii Romani fines propinquare dicuntur, et ad religionis ac fidei nostrae matrem, sacrosanctam Romanam Ecclesiam, prophanandam, et Urbem regiam, Imperii nostrii caput, iure dominii uel iniuria potius, possidendam a Tartaris, prout firmiter creditur, aspiratur. Uerum quantumlibet haberemus, ut diximus, ex resistentia remota fiduciam, nec preoccupari tam subito crederemus, in totum tamen sollicitudo nostra non exiit prouidentiae futurae consilium, quin multis retro temporibus pensaremus, qualiter nos contra huiusmodi infausti casus euentum, si diebus nostris ita contingeret, pararemus. Sicque nos, quantumuis inuitos, oportuit eisdem preferre presentia et manifesta preponere dispendia presumptiuis: propter hoc etenim Romanum pontificem multis obsequiis multisque blanditiis nobis efficere nitebamur unanimem. Sed, quod dolentes referimus, et reminiscimur lacrimosi, uenenosi serpentis antiqui perfidia in tantum causae nostrae preualuit, quod in totius fere mundi perniciem subiectorum nostrorum fidem in perfidiam transtulit: et nobis maternae dilectionis, proh dolor, ubera nouercauit! Propter quod etiam, in totum fere uitae nostrae deliciis abdicatis, quas regni nostri Sycilia e nobis amenitas afferebat, per aspera maris et montium Germaniam repetentes et ad congregandas dominii nostri uires ibidem et consolidandas ad unum, post domitam et oppressam H. primogeniti nostri dementiam, qui sibi contra nos sedem assumpserat, Aquilonis circa fertilis Ytalia e partes direximus gressus nostros, uires nostras eduximus et nostrorum, ut, pacatis undique dominii nostri partibus et rebellibus omnibus ad mandata nostra subactis, tanto uelocius tantoque securius ad exterminium Tartaricae tempestatis imperialis dextera consurgeret, quanto potentius et quietius imperaret. Occurrit uerumtamen dolorosa de preteritis rei gestae memoria, quod, transfretantibus nobis dudum in Terrae Sanctae subsidium ad Sarracenorum excidium, qui non minus fidem nostram quam Tartari persequuntur, iste charissimus Pater noster, Mediolanensium ac suorum complicium mentibus iniquitate dissutis, regnum nostrum Sycilia e uiolenter inuasit. Et, quod horrinilius est auditu, nobis ibidem agentibus, omnibus Christi fidelibus, ne nobis in Christi crucifixi negotio ferrent uel preberent auxilium interdixit. Non est enim leuitatis hic timor, qui potest cadere in costantem, uelut preteriti temporis ad futurum, et ex toto similibus offensis assumptus. Uellemus etenim tam gloriosa preteritorum memoratione foueri, quod illam gereremus de padre fiduciam, illam de subditis constantiam haberemus, quod in spe paterni consilii et fide firmissima subiectorum cuncta post terga possemus secure reliquere, et ad exterminium Tartarorum, postpositis omnibus, festinare. Ecce uerisimiliter opinamur, quod fama dissensionis huiusmodi non modicam Tartaris prebet audaciam, ut in seipsum diuisum fidei nostrae negotium facilius desoletur. Audito uerumptamen per uenerabilem episcopum Uarmacensem, legatum ad nos ex parte regis Ungariae, tam magna de Tartarorum uenientium tempestate, uiis et iugis montium maturatis, uersus Romam dirigimus gressus nostros. Ubi, deuotione non minus potentia nostra e uicino conspecta, si apud summum pontificem, quae sunt patris, inuenerit filius, et apud Apostolicam Sedem pro tanta fidei necessitate consilium, non dubitabit ullatenus nec retardabit Romanus Augustus, catholicus imperator, ac rebellium inclitus dominator, pro tanta fidei necessitate corpus exponere et totius potentiae suae uires offerre. Uos denique, patres conscripti, quibus est pestis ipsius fama clarior, quia causa uicinor, nobis prosequentibus Imperii nostri causam, quia, dum patria et auita regna repetimus, non aliena per iniuriam usurpamus, uias omnes inueniatis et modos, qualiter una nobiscum et cum aliis terrae principibus, quos ah haec per litteras nostras et nuntios excitamus pro tantae necessitatis articulo, destructionem communium hostium occurere ualeatis, presertim cum diuina potentia non tam tueri uelit Imperium Romanum quam augeri. Ecce enim, quod rex Ungariae regnum nostrae dicioni subiecit, dummodo defensionis clipeo protegatur. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola84", "content": "Domino atque fratri carissimo, I. Bononie militie scholastice deputato, A. de Brixia salutem et fraternum amorem. Inter mentis arcana considerantes prudenter, quod ea que de iure pertinent ad brachium seculare deberent imperio sine contradictionis obstaculo respondere castrum de Ponte Uico nuntiis dedimus imperatorie maiestatis, pro quo magni honoris et profectum augmentum, uolente Domino, sentiemus. Unde properanter et latenter a ciuitate Bononie recedatis; aliter in persona sustinere possetis iniuriam et offensam. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola8", "content": "C. pater, A. utinam filio pro salute merorem. Ira patris filius stultus, et dolor matris que genuit eum. Inde est quod tristis est anima mea, non mediocriter sed ad mortem, de tua persona damnabili et famosa que, a laude priorum degenerans, facit turpia et committit iugiter inhonesta, perpetuaque infamia denigratur et totam maculat parentelam. Fugisti enim a fonte aquarum uiuentium que fluunt impetu de Libano, et uiam preuaricationis et uitiorum tenebras elegisti. Unde tibi, qui tuo petitorio, nescio qua fronte, dulci, blando et ornato sermone fraudulenter subsidium quesisti, mitto pecunias in nouis sacculis competentes, maledictiones uidelicet noui et ueteris testamenti, que super te descendant et maneant sine fine. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "CircaVos", "content": "Iustitiario et hominibus Terrae Laborisde exercitu suo exigenda collecta Circa uos nostrae mansuetudinis zelum, et circa nos uestrae deuotionis ardorem credidimus apertius loqui quam scribere, et uidere libentius cupimus quam audire. Exuberante uerumptamen utilitate propositum et consilio uoluntatem, uiolentiam in hac parte nobis ipsis indiximus, qui cogi per alios merito dedignamur. Dudum etenim, post obtentam de rebellibus nostris et Imperii permiserabilem et innumerabilem fere stragem, ipsorumque in campestri disceptatione uictoriam et potentiam nostram, per subiugationem et inexpugnabilium ciuitatum, quae ad nos, belli discrimine desperatae, infra murorum ambitus et munimenta locorum septa concluderent, quamprimum in exitu primi ueris nobis temporis habilitas se ingessit, quo poterant montes ex repercussione solis ad clipeos aureos refulgere, uictricium aquilarum signis explicitis, tecta domorum nostrarum potenter exiuimus.Castra nostra, quae licet undique copiosae militiae munierat copia nostrorum, uerumptamen Apulorum, uelut aurum intextum sericis speciosa iuuentus et florida deaurauit, in nostrorum rebellium reliqua depopulatione defiximus; duas de nostris rebellibus fortes et fortissimas ciuitates, Brixiam uidelicet et Alexandriam, eodem tempore diuisis nostrorum exercituum copiis, sic instanter obsedimus, sic in totum deuastauimus et uicino, ut ab obsidentium castris ad muros quindenarius pubes et octogenarius senex frequenter inermes proicere lapidem priculosum non crederent et difficile non putarent. Ad exterminium quorum idcirco tam cito castra nostrarum uirium in campis eduximus, ut pubescentem ipsorum segetem et lacrimosos turgescentium uitium palmites deuastationis gladius, nullam temporis angustiam metuens, licentius deuastaret, ut ex licenti nostrorum hostium uastitate, tantum nobis de reliquo tempore laxaretur, mutuaris ad reditum ex autumpno diebus aliquibus uel subtractione probabili defalcatis, quod ad delectabilem moram nostram uobiscum totam presentem estatem et integram haberemus. Oblectante nos tamen nostrorum continua de populatione rebellium et negotiorum superuenientium sollicitudine semper succedente negotiis, sic de die in diem uiscosa Liguriae nos terra detinuit, ut non tantum nobis esset de tempore reliquum, quo et in Regnum imperiali Dieta procedere et ibidem desiderata mora persistere et ad depopulandas rebellium nostrorum reliquias tempore debito redire possemus.Longum etenim absentiam nostrae tempus, quod uobis longissimum creditur, saltim presentiam longi temporis exigit, ut dampna compendiis repensentur.Sed nec utile nobis erat tam grande negotium imperfectum dimittere, quod fere iam ad desiderabilem exitum indefessus nostrae celsitudinis labor et, calcatis iam hostibus, instantia cotidiana gloriose deduxerat, nec imperfecta consummatione deferre, sed personam nostram salubrius uidimus presentibus exponere tediis, ut licentius uobiscum in posterum et honorificentius quiescamus. Indubitabiliter etenim credimus, immo scimus, quod etsi personae nostrae presentiam ex fide diligitis, tamen erga nos zelum deuotionis habetis; habentes tamen zelum secundum scientiam ac coronae nostrae potissime desideratis honorem, pro quo nec personarum uestrarum periculis, nec rerum dispendiis hactenus pepercistis. Uerum quantumcumque in oculis mentis nostrae sint semper presentia uestra grauamina et illa potissime, quae pro presenti expeditione nostra Ytaliae libentissime portauistis, illud tamen, quod pro ista ultima subuentione uestra passos uos fore cognouimus, ad compassionem nostram tanto peruenit acutius, quanto uos illud sustinuisse libentius et prorsus inordinatius contemplamur dum contra serenitatis nostrae mandatum, quo facultates et merita singulorum equa lance mandauimus trutinari, alleuiatis duitibus, grauati sunt paupares, et obmissis primatibus instanter, compulsi ad talliam sunt plebei, quos per officiales nostros ipsarum partium mandauimus nostro culmini presentari. Compatimur uobis, et uere compatimur, o fideles!, propterquod nota grauamina uel nostra uos sustinuisse non tedeat. Sed ad presentem subuentionem nostram, ex qua, faciente magnificentia Regis regum, consummationem negotiorum nostrorum merito prestolamur, uestra deuotio leta consurgat, in hoc perseuerantiae uestrae signum potissime pretendentes, quod sic ad petitum et presens subsidium hylares assurgatis, ut quasi pro nobis preteritorum immemores, ipsorum nobis in totum memoriam relinquatis." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "TotSunt", "content": "Communi ciuitatis, ut subueniant ei in aliquo ad solutionem debitorum Tot sunt opera fidei et deuotionis indicia, quae continuatis successibus pro nobis ostendistis, tot sunt seruitiorum gratitudines, et onerum factiones, quas in uobis semper actualiter inuenimus, quod dum quietis plenae solacia, quae uobis et aliis fidelibus nostris utiliter preparare disponimus, infra nos ipsos assidua meditatione pensamus et inuiti, teste, Deo, nouas sarcinulas humeris uestris adiungimus, quin immo casus et causas iugiter cogitamus, per quas uestrorum preteritas passiones grauaminum, de quibus uobis, teste Deo, tota mentis affectione compatimur, utiliter alleuiare possemus. Sed cum firmum sit miestatis nostrae propositum, quod rerum euidentius promittit euentus, finem laboribus nostris imponere, ut culcatis undique rebellionis obstaculis, nichil supersit uel modicum, quod nobis et uobis de cetero inquietas pariat actiones, nunc ad complementum operis, ad cuius prosecutionem nostra libenter onera supportastis, deuotionis uestrae constantiam inuiti quantumlibet euocamus. Cum igitur in uictorioso exercitu nostro firmato dudum in obsidione ciuitatis, de qua nobis et fidelibus nostris triumphum prestitis diuinae bonitatis clementia, post labores, tam in armatione delicis stolii, quam in stipendiis bellatorum et aliis, quae circa expeditionem exercitus oppugnationis qualitas requisiuit, sic erarium nostrum ipsius rei gloriosus effectus exhausit, ut ad solutionem multiplicium debitorum, quae propterea Camera nostra contraxit, sine uestro subsidio fisci nostri non suppentat facultates, fidelitatem uestram, quam semper inuenimus ad nostra beneplacita preparatam, requirimus et rogamus attente, mandantes quatenus, firma concepta fiducia, quod breuis erit inantea uestrorum causa grauaminum, quae nunc etiam a uobis, si negotii natura permitteret, tolleremus ad requisitionem, iustitiarii regionis ipsius, cui exinde scribimus, circa subuentionem propterea nobis utiliter et deuote prestandam, sic uoluntates uestras promptas et hylares offeratis, ut deuotionis uestrae principia laudandis, continuetis successibus, ut, dum in preparatae iam uobis quietis deliciis, sub nostra pacifica possessione, gaudebitis, et nos erga uota uestra statuatis, propterea debitores ad gratiam et fauoris et laudis titulos in conspectu nostri culminis acquiratis. " }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola11", "content": "Simon miseratione diuina tituli sancti Martini presbiter cardinalis, ducatus Spoletani, Marchie, masse Trabarie rector, apostolice sedis legatus nobili uiro Benuenuto domini Michaelis ciui Anconitano, dilecto familiari suo salutem in domino. Dignum ducit nostre intentionis attentio te fauoris nostri fulcire decore tuisque commodis gratiose concurrere, dum gratum te nostris obsequiis nouimus et nostris acceptum aspectibus experimur. Eapropter potestariam masse Trabarie ac regimen pro anno instanti proximo tibi presentium auctoritate concedimus ad decus Ecclesie dirigendum, mandantes ac etiam statuentes, ut tibi ab hominibus dicte masse super hiis, que ad regimen ipsum pro dicto tempore pertinent, intendatur humiliter cum exhibitione consueti salarii et efficaciter pareatur; penas, condempnationes et banna, que propterea tuleritis in rebelles, rata inuiolabiliter habituri." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "VagentibusAdhuc", "content": "Litterae consolationis missae scolaribus de morte magistri B. Uagientibus adhuc in cunis artis gramaticae et cetera. Quia materia ita se habet, quod ab amaritudine sumit exordium, nec dolorosa possunt sine animi turbatione notari, non miremini, si anxietate quadam et singultuosa narratione uobis scolaribus, qui habitatis orbem a mari usque ad mare, precipue filiis, quos in dolore peperit mater gramatica, dura nimis et amara presentibus nuntiamus. Est enim, quod non sine doloris aculeo dicimus, gramaticae artis nouiter extincta lucerna, desiccatus est fons irriguus, frugifer Eufraten, magister B. uidelicet, qui non ab infimo positiui, sed ex superlatiui nomine meruit deriuari, cum supra se nullum habuerit ascendentem, immo sicut aquila transcendens omnia genera pennatorum, uir potens in opere et sermone, auis in terris sine pluralitatis consortio dici meruit singularis, ad cuius transitum, quasi sole petente occasum, tenebrae factae sunt super uniuersam faciem terrae. Nam ipse solus de tenebrosis et confusis Prisciani tractatibus, educens lucem, purgauit tenebras, ipseque ueterem et antiquum reformauit apostatam, Donatistam compescuit, et, quasi de culmine montis Synai, alter Moyses legifer a Deo et non ab homine sibi scriptam gramaticam hominibus reportauit. Uerum sub tanto et tali artifice non solum prima, sed dolorem artes ceterae patiuntur. Unde quid facient parietes, si corruerit fundamentum? Quid infelix gramatica, orba parente suo? De quo completum est illud uerbum propheticum: *Uox in Rama audita est, hoc est in excelsis audita, ploratus et ululatus; Rachel plorat maritum suum, et non est qui consoletur eam, ex omnibus caris suis*. Nam quis similis sibi? Utinam suscitaret Dominus spiritum suum per aliquam Phitonissam, ut loqueretur nobis ad tempus magister omnium magistrorum ille doctissimus, qui ducebat animalia in stuporem. Uerum quia omnes morimur, et sicut aquae quae non reuertuntur dilabimur, testante philosopho, crudelitatem fati equalitas consoletur, merore deposito; et qui talem et tantum dilexistis actorem, ad cuius exequias concurratis omnes, qui habitatis orbem orantes pro illo doctore mirabili, qui a mane usque ad uesperas clamauit sicut pullus yrundinis, et meditatus est ut columba, ponendo animam pro scolaribus: docendo desiit et docuit desinendo. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "InInfrascripta", "content": "Magistro iustitiario, super exactione collectae, narrando, qualiter scribit super hoc fidelibus suis In infrascripta forma fidelibus nostris de Regno scribimus pro collecta. Ad compassionis nostrae precordia, uelut quaedam acuta uenabula transeunt uniuersitatis uestrae grauamina, quae pro nobis tanta fidei puritate suscipitis, tanta deuotionis integritate portatis, nec solummodo uobis ex illa causa compatimur, quod et nos ipsi dolemus Regni nostri filios extra Regnum uexari laboribus et dispendiis affici, quam ex ea, quod oppressiones huiusmodi nobis et uobis ex inopinato proueniunt, ut, dum portum nostrae nauigationis attingere credimus, et exuberante malitia temporis ad remotiora multotiens reducamur. Dudum etenim, cum ex defensione multarum urbium et locorum ad nos confugientium, quae Mediolanensis nequitia confouebat, tum ex campestri uictoria, per quam tam strage quam carcere plurimorum ipsorum superbiam, exercituum Domino faciente, munificentia nostra calcauit, tum ex uniuersalis uastationis gladio, qui nullum nostrorum rebellium penitus dimisit intactum eosdem ad extrema deduximus, quod continue uerbum deditionis ab eis nostra serenitas expectabat; et necessario haec dixissent utcumque, nisi quod nequitiae pontificalis alatio contra nos, ueteris odii exagitata stimulis et innatae superbiae uentis inflata, uitae quodammodo spiritum mortuis insufflauit, processibus nostris quantumcumque potuit, licet parum potuerit, se nequiter opponendo. Sed huic etiam morbo nuperrime reperisse credidimus medicinam, dum, ad multorum ex fratribus suis multam instantiam, uerbum pacis ab eo cum suauitate recepimus, et propter treugas a maiestate nostra promissas eisdem, a uastatione Campania e diuertentes uersus Ytaliam, non tam ad expugnandos quam ad recipiendos ad gratiam excellentiae nostrae rebelles, recto diametro direximus gressus nostros. Sed aduersus sui ueneni nequitiam tiriaca nostra non ualuit, nec medicina profecit, quin per digressum nostrum securitate recepta, tractatae pacis oblitus, ad discordiam se conuertens, contra nos peiora prioribus moliretur, et in rebellium nostrorum Fauentinorum exitium, qui de captando fauore nostro nobiscum tractare iam ceperant, per angelos suos malos, fratres Predicatores et Minores scilicet, quibuscumque presidiis potuit confouendo Uenetos ad destructionem maritimae Regni nostri, uenenosis armando consiliis, ut nos ab instanti uictoria reuocarent. Nos autem ad expugnandam Fauentinam ciuitatem, tamquam ad dissoluendum totius colligationis nodum et unicum obstaculum remouendum, per quod totius uictoriae nostrae rete connectitur et uelocitas prepeditur, instantissime uidimus finaliter insistendum. Qua ciuitate, faciente Domino, cum se uerni temporis opportunitas dederit indubitabiliter expugnata, cum de obtentu Bononia e postmodum nullatenus dubitetur, sic ad exterminium nostrorum rebellium continuatis excellentiae nostrae uiribus, uelut propterea residuo ducatus Marchiae et nostris titulis accedente, uia nostris processibus aperitur, ut postmodum presentis guerrae uictoriae, necessario presentia personae nostrae non egeat et effusionem tantorum operum et labores tot hominum non requirat. Ad obtinendum igitur de tam memorabili pugna triumphali triumphum, quae iam ad uesperum declinauit, deuotionis uestrae subsidia secure requirimus, quae sic prompta nobis ad futura credidimus, ut pro uictoriae desideratae letitia, uos non attenuates opibus nec laboribus fatigatos, sed recentes ad subuentionis nostrae suffragia credimus reperire. Nec tamen uoluimus in tantum ad indefensam promptitudinem fidei uestrae respicere, quin uelimus eamdem prouidentiae nostrae modestia moderari, ac prius nobis ipsis in parte deficere, et necessitates insolitas sustinere, quam uos grauis et inconsueti grauaminis pondere pregrauare, utpote qui ad istud etiam exigendum, teste nobis Altissimo, prouocamur inuiti, et a quo libentissime nostra serenitas abstineret, si sine confusione perpetua nostri nominis et honoris, quam fidei uestrae perfectio nullo modo pateretur, abstinere possemus. Tu igitur inter eos prouidentiam et modestiam nostram, quam respectu preteritarum taxationum habemus, in eis fauorabiliter studeas et cum omni diligentia publicare, cum multo minorem quantitatem subuentionis ab uniuersis exigi mandemus ad presens ecclesiarum et clericorum necnon et feudorum nostrorum et de Cameris feudatariorum in ipsa collecta subsidiis computatis, prout cedula continet interclusa, quam a demaniis nostris tanturn serenitas nostra exigere consueuit. Expositurus ipsis, nichilominus uotum nostrum, quod ex hoc modico libenter ad nichilum ueniremus, si post obtentam uictoriam negotiorum nostrorum expeditio pateretur. In taxatione preterea determinati subsidii, quod iurisdictioni tibi decretae mandamus imponendum, contra solitam impositarum collectarum nequitiam, sic agas fideliter, sic distincte, sic ut umquam gratiam nostram diligis et indignationem perpetuam desideras euitare, nullius personam ex amore uel odio prospecturus, ut negotium istud, quod prouidentiae tuae cum summa fiducia committi decreuimus, ad honorem culminis nostri et alleuiationem prouidam nostrorum tam celeriter quam fideliter compleatur. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "SuperEo", "content": "Item significat cuidam nobili fedeli suo, petenti certificari de prosperis successibus suis Super eo quod de fortunatis auspiciis et felicibus processibus nostris per nostras recreari litteras suppliciter postulasti, uolentes exinde uotis tuis libenter annuere, fidelitati tuae presentium tenore intimamus, quod, diuina dextera nostris assistente processibus, feliciter uiuimus et magnifice triumphamus, ac nonnullis ex proditoribus nostris, qui sicut famae preloquio et relatione ueridica credimus ad tuam notitium iam deductum, nefando proposito in necem nostram ausu temerario conspirarant, pro merito penae supplicio traditis et ignominiosa morte dampnatis, reliqui, qui sub defensionis, quin potius offensionis eorum ymagine, metu terribili, uelut de celo fulminis ictu percussi, se in castro nostro Capacii receptarunt, sic fidelium nostrorum Regni clara deuotione sunt undique circumsepti, sic continuo machinarum nostrarum ictibus incessanter afflicti, cisternis et domibus diruptis, propugnaculis omnibus omnibus murorum et turrium deuastatis, ut, tamquam undique coartati et manus nostras effugere non ualentes, ab ultionis instantis et indubitatae iudicio sola se ualeant spontanea gladii morte subducere, uel excelsae rupis ex parte maritimae precipitio liberare. Et sic Regni nostri negotiis iam pro uoto dispositis, ad rebellium nostrorum et Imperii reliquias conterendas, Ytalia e partes in proxime uictoriose repetere feliciter et instanter accingimur, cum ad id et uoluntatis nostrae nos auiditas inuitet, et de Perusinis ac Asinatibus rebellibus nostris nuper obtenta uictoria reddat libere expeditos. Tu igitur, qui tamquam uas paritatis et aromatum cella precipua, per fidem et deuotionem tuam uniuersis redolens per exempla, quem nec seditiosa seductio uariauit, nec laborum commouit immensitas, nec demum larga promissio potuit a nostri professione nominis, in qua te natiua solidauit antiquitas immutare singulorum mentes sollicitas, et huiusmodi nostrae festiuitatis ferias ad aduentus nostri uigilas, una cum ceteris nostris fidelibus ipsarum partium hylariter. " }, { "author": "GiovanniBoccaccio", "epistola": "epistola3", "content": "Nereus amphytritibus lymphys, eripiens uices Uulcano, flammas emictet ab aluo, et inde fontanus corruet liquor, unde ingnite sagipte Mulciferi emanabant; repetent annes caput, et eoum Phebus a Zeffiro uersa uice,necnon et gigantium mater antiqua Cynosura Alcide Perseo Boote et aliis ymaginibus ornabitur nisi fallor, et earum astra gerendo refulget; sic etiam uris trahentibus unco sulcabitur nydus Lede, et nature preposteris legibus omnia spero uerti, et sic in processu non uasta prodigia actonitus intuebor: posquam a te cathacreto, de quo non modicum confidebam, nomen sacratissimum amicitie non inspecto, deceptus anxior in labore. O quampluries tibi uerax obgannirier reminiscor, extremi supplicii dingnum fore qui ledit huius celicole deitatis, amicitie scilicet maiestatem; cuius sacratissime uires id faciunt, quod et ipsa Natura non potest suis uiribus adinplere, sed decreto sanctissimo uetuit inter uiuos. Ipsa quidem uoluntates unit uarias et diuersas, extraneas animas iungit equat et sotiat, et quod plus, suos inter se taliter interligat, ut in essentia carior unicuique, pro alio si necessitas interueniat opportuna, cupiat iam non esse; cuius effectus extendere ulterius iam non queo, cum Perithoy Nysi Damonis et aliorum quamplurium laudabilia gesta declarent. Sed tu miserrime ipsam ut credidi non nouisti, quod patet: et ideo sepicule pectus miserum exanclando, *heu heu!* dico et merito si non erro. Nam sicut syculus ille Perillus, sic meo argasterio sum deceptus, et ut Procris Cephalo tradidit, sic tibi sagiptam mihi concessi nociuam. Sed quid hoc merui? Rogo sensim mecum altercando discutias. Nonne, nisi me reminiscentia fallat, aceratam indutum endromaden, baburtum ac batinorum moribus insingnitum, te mecum in primeuo nostre notitie ueluti congermanescentem suscepi? Ymmo, nec anasceuam ueritati huic posses opponere. Tuo etiam pectori arcana nemini nondum nota concessi, ut mei amoris affectus cognosceres, at exinde fiduciam summeres certiorem. Per consequens tuo corculo cathagorando monstraui, qualiter acumineus effectus aceromata sorbillares, et contra saligia acrimoniosus existeres balatraui, ut te orthodosum in ecthere culminarem, autumans te in opilionum fascininis educatum, facetia faletare. O factiose quam scitissime delirabas, Februi inbutus astutiis, te facturum quod in tuam orthodoxiam nosceres si fecisses! Sed in effectu contrarius, ritu aspidis surdi, farmaciis monitis aures obturabas, et sine castimonia babillusque, ueluti agriofagite tuam baburram ac baccaniam prosequens cathafronitus, agapem contempsisti: et quem argutulum dicaculumque credebam, catamitum recongnoui, cytrosos querentem amiculos, loca famica farcinantem, necnon et sotiantem satellites lenoninos, euntem una cum eis suppetiatum baccatum luxuriatumque multimode, et lasciuiis aliis pluribus miserrime inmiscentem, inter hos etiam crumenam prodige denudantem, inuirtuosis actibus te phylargrium turpissimum ostendentem. O quam dolui cum mecum a multis talia tractarentur! Nec tamen ut nosti, tam enormem sordidam et despectam deserui comitiuam, a qua non expers infamie desiliui; sed erga te more solito didascalatum seruans satyricum, mangno celeumate reboando, te dyoneum ebyonem ad cassilidem iam paratum, ab iniquitia cepta, si non in effectu saltim in apparentia reuocaui: et iam me operante arabollale ornabaris, et cincinnatulus aulidus aliqualiter uidebaris, cum me decipiendo te incaute decepisti. Quis enim, o superi! credidisset, ubi opessulatam amicitiam extimabam, ubi ad ipsius bonum perenni sollicitudine uigilabam, ubi plagarum marcentium aliptes ac sue laudis bardus aderam, ipse atrocitate proditionis infeste, contra me barbarizaret acerrime? Certe nisi qui ueluti experior fuisset expertus. Uide igitur, o ingnaue, et mente integra cogita et actende, nunquid tua meruerit ingnauia puniri flammis coronalibus equa lance. Nam in furore nequitie tue tentasti uirum occidere, ac murum suffodere pietatis, sed quantum ad totum potentia defuit uoluptati. Dixisti enim aeripedi de belligero Quiritium que tuo pectori seruanda tradideram; propter quod cum energia uerbosus accedens, subripuit quod tenebam: et o! suffecisset hoc peterem, nam in sitharchia lacrime defecissent! Sed uerecundia labellum multiplex occupauit, et februatam conscientiam sic offendit, ut tempus lucidum et obscurum lacrimis sine consolatione concedam. Heu mihi millesies! quia si tue iniquitatis profunditatem cum cantapare tentauissem, forte me miserum non nouissem. Proth superi! nostis quam dolui te retulisse congnoscens, autumando quod si ulterius potuisses, meam eufemiam turbauisses. Sed dicas oro quid inde expurcissime fuisti lucratus. Amicum non: nullam enim fidem iniquus habet, nec debetur iniquo. Quod admisi non: ymmo potius admisisti. Non laciniam. Quid ergo? Forte te fastigiauit in altum, uel tuis sauiis scitulam preparauit, uel lysus nectareos ipso mediante glabro porecxisti fortasse? O infause lyse! Si nosceres quid fecisti, optares et merito de utero fuisses ad subgrundaria deportatus. Nonne, ingnaue, audisti multotiens, instabiles esse Raynusie mansiones? Si enim nunc scissili palliastro, ipsa aduersante, cohoperior, lepida forte ueniet dum non pensas, et me exoticum quem floccifacis ad presens, metues anelando: posito nisi conniueas, possis angnoscere quis te in angustioribus amxietatibus, dum uellem peccare, possem ponere sine mora. Quod facerem tamen; nisi me dingnum ex hoc congnoscerem manifeste: est enim conueniens, anguem nutrienti in sinu, ut ex ipsius uenenifero morsu occidat in eclipsim. Tamen ne forte me sentias imbecillem, in tui punitione uires ostendam multimodas a te minime cogitatas, ut ulterius in talibus aliquem exenterare non audeas, quin preteritorum memoriam non formides; et quem amicum tua ingnauia repulisti, inimicum experies acerrimum et robustum. Catagrafaui enim obscure, ne forte prius huius rescripti accipias intellectum, quam patrati scelleris meritum sentias accessisse.\nData etc" }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "NondumMe", "content": "Item scribit ei dominus Capuanus et in ista epistola primo laudat eum et postea mordaciter reprehendit eum Nondum me salutauerat epistola, quam misisti, cum ex duabus missis a me non leuis querela perstreperet, tamquam eas in incertum direxerim, ut per arida climata gelidum aera salutarent. Ideoque se relegatas potius causabantur quam missas, dum ad illum receperant legationis officium, cui sensus et probitas quietem inuident, magisque sibi domesticant discursus quam status, quem sic per fastigia sublimium distrahunt, quod modicum ex eo minoribus familiaritatibus relinquunt. Igitur dum querelae huiusmodi mentem diuellerent, ac si michi ueris obiectionibus conclusissent, tua subito responsalis se obtulit et, indicto silentio murmuri, spiritum in me pacificauit quieti. Nec mora nexus tarditatis rumpitur, facies epistolae reuelatur; ridet species, quia, nisi defuerit colorum uarietas, figurabat picturam. Sed quam primum per clausulas diffunditur oculus, miratur legentis studium, si potuit in homine tale ingenium concipi, quod tantam uerborum pareret maiestatem. Uolebam, fateor, turbam quae aderat postico fallere, ut familiarius mecum essem, ne tam dulciloquii stilla deflueret, quae legentis sensibus raperetur. Credisne potuerim, quin citius odor uineae domum repleuerit, quandoquidem in facie Iacobi, quam aliqui nondum uiderant, Petri paginam iam legebant? Fit concursus ad lectionem, urgeor, oblectat series, mulcetur auditor, sed sudant ingenia: dum prouehi satagunt ad alta tribunalia stili, occurrit tamdem ille uersiculus: Non cuiuis homini contingit adire Corinthum. Sed beatus qui intelligit neque curam negligit, sed, dum uacat surculis inseri, et surculos sibi inserit ex electa uinea Petri: erit tandem, ut talis insitio propagetur in uitem, quandoquidem ex magisterio iudicis quisquis familiariter legerit acinos, cito, certo certius, germinabit racemos. Haec credo pauca sufficiunt, ne scribentis gloria penes me uideatur neglecta, siue quod humiliatur ad ueniam, ubi conscientiam non arguit culpa, siue quod in uerbi cithara patrem filius, sanus languidum, fortis debilem confortauit. In finibus tamen istis, quia metam sibi non signauit epistola, forte gestiens calcibus lacessere, cogor longius progredi, ne michi quid inhereat ex illius scoria dicti, ubi scilicet durum et impossibile iactitas, ut, ad increpanda patris eloquia, non exurgas. Pudet uerbi, quo sibi contrarius pingitur, cum quisquis post ueniam contumeliosus offertur, presertim si patrem increpet filius. Quae contumelia non redimitur hyrco uel pecude, sed tamquam crimen maximum, corripitur morte. Et certe si terrerent plerosque filios tonitrua scripturarum, etiamsi facies eorum patres conspuerent, oculos irreuerentiae non leuarent. Redeat igitur ad se filius et sic secum cognoscet, quod extra se lapsus eum linguae portauit. Hoc enim rectius esse potuit cordi flebile et oculo lacrimosum, ne surreptum tibi patrem uana causaretur opinio, tamquam in te didicerim euentus secernere, ut plauderem prosperis et terga darem aduersis. Dic tamen, si recolis, huiusmodi scolae limina, sicubi uideris plantis Iacobi trita. Audeo dicere: poterit in amicis et specialiter in te, fili mi, de constantia crimen ingeri, sed numquam mutabilitas exprobrari. Non credo talem ymaginem quod de me sculpat ueritas, etiamsi penes te mens ingeniosa coloret. Ideoque potuit sequens clausula de cordis atrio non erumpere, ut irrigationem domesticae uineae translatam ad alias diceret, ex quibus sic lambruscas colligo, quod de uuis famesco. Amen dico tibi, tales nescio, quamquam ex lambruscis non semper sit usus sterilis, dum uinum liquor colorat pallidum et in floris substantia gratum saporat odorem. Ceterum non intelligo, unde locus fuerit tam graui querelae, ubi nichil sum conscius, quod inter amicos et proximos in me debilitaretur affectus, quin Iacobum Petri et Petrum Iacobi profiterer. Quae sane professio, firmis prouenta radicibus, ita senuit olim in iuuene, ut cotidie pubescat in sene. Ualeat ergo Petrus et uinea mea, et quiescat in hoc calamus, ut inter amicos et proximos uel intimos Petrus apud me nulli scribatur secundus. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "DeTuaFidelitate", "content": "Magistro massariarum suarum in Apulia, de ipsarum reformatione De tua fidelitate, prudentia et studio confidentes, te prouisorem massariarum curiae nostrae infrascriptorum locorum, scilicet et, duximus statuendum; tibi presentibus committentes, quod, recepto exemplo quaterni, qui est in Camera nostra de massariis ipsis pro seruitio nostro a tempore, quo facta sunt inuentaria in eisdem a procuratoribus curiae nostrae in Apulia presentibus et futuris, et exemplo eorum, quae receperunt et recipient de eisdem, dederunt et dabunt etiam annis singulis, mensisOctobris, annuatim, donec placuerit nobis durare presentem commissionem exinde tibi factam, instrumentis confectis de processibus eorumdem et inuentariis factis sollempniter de singulis rebus in massariis ipsis a tempore habitis et inuentis in inuentariis et quaternis redactis ad nostram curiam destinandis, uidebis et considerabis, in quibus eorum curia nostra augmentum seu diminutionem receperit, ut de augmento, quod celsitudini nostrae scribi uolumus, cuiuslibet diligentia commendetur. Etsi diminutionem inueneris in eisdem, indagabis quare contingerit, ut, ubi forte peste adueniente acciderit, procures ad id debitum et possibile remedium adhiberi. Quod, si diminutionem eamdem culpa seu negligentia massarii, qui preest, repereris contigisse, studeas eum inde conuincere coram aliis massariis conuicinis, iudice loci, ubi massaria fuerit, si habetur, uel iudice uicini castri seu loci in defectu predicti, et coram aliis bonis hominibus, presente altero de magistris procuratoribus curiae nostrae in prouincia constituto, si eiusdem culpae qualitas conuinci mansariis non poterit in predictis.Uideas etiam et diligenter inquiras de qualitate famulorum, quos singuli massariorum retinent, ne insufficientes habeant, uel superflua multitudine delectentur; item, si sunt bonae famae, fideles et solliciti circa seruitia sibi commissa fideliter exercenda; ne forte consanguinei sint massariorum et ne prodigalitate utantur, et ne defraudent curiam nostram in rebus uel animalibus quae custodiunt et eorum prouentibus; uel, ne prouentus possessionum uendant, uel aliis largiantur; uel ex cambio mala pro bonis recipiant in curiae nostrae dampnum. Uideas preterea, ne massarii ipsi possessiones nostrae curiae suae massariae proprie deditas usurpare presumant; si commendantias integre soluant; si possessiones excoli faciunt temporibus oportunis; si eorum fructus bene reponunt. Exquiras etiam a singulis eorumdem de quantitate seminis et uictualium recollectorum, ut sciatur per te si labores fructibus compensantur; si uinum in mundis et bonis uascellis et aptis reponunt; si domus procurantur et conseruantur ut decet, etsi reparatione indigent, et qua; et, si egent, instes apud massarios, quod faciant reparari. Etsi massariae ipsae munitae sunt lignis, palea et feno; si sunt in eis loca fertilia; si habeatur in eis sufficientia de apibus; si de surico, auena, mileo, panico, spelta aliisque leguminibus, bombice et canape, de quibus placet nobis, ut in singulis massariis debeant seminare; si de anseribus, gallinis, columbis, anatibus, caponibus et pauonibus similiter in competentem sufficientiam habeant; si de pennis ipsarum auium massarii faciant fieri lectos et quot.Per singulos requiras insuper eos de plantandis uineis, oliuis et aliis arboribus fructiferis in aptis locis massariarum ipsarum. Quod faciant fieri castratos, arietinos et caprinos et boues; defectos quos habent faciant inpinguari, ut, si presentes in Regno aderimus, ipsorum carnibus curia nostra uescatur, uel nobis absentibus, ex uenditione ipsorum nostrae curiae utilitas procuretur. Generales autem defectus, qui suppleri per massarios non ualebunt, significes per litteras tuas magistris procuratoribus curiae nostrae in Apulia, fidelibus nostris, quibus ex ipsis supplendis ad requisitionem tuam mandatum nostrum per litteras destinamus.Pro predictis autem omnibus adimplendis, sic te fidelem et studiosum exhibeas, ut proinde a maiestate nostra digna beneficia merearis." }, { "author": "GiovanniBoccaccio", "epistola": "epistola11", "content": "Clarissimo uiro atque preceptori optimo domino Francisco Petrarce poete laureato Iohannes de Certaldo salutem.\nOppinaris, uirorum egregie, ut nuper cum fide retulit noster Donatus gramaticus, Petrum rauennatem cum Damiano unum et idem, cupisque uitam et si qua eius reperiantur opuscula; et quia rauennas fuerit, arbitraris penes Rauennates hec omnia plenius quam alibi reperiri, meque, quod apud eos infortunio meo morer, sollicitas ut copiam ex omnibus sumptam tibi Mediolanum transmictam. Satis aduerto, nil inuisum nil indiscussum pretermictere uelis, si possis equidem, tanto uiro: commendabile plurimum reor. Uerum unum mirarer, si de particularibus integra posset exiberi doctrina: te scilicet duos homines plurium seculorum lapsu ac etiam patria et fere dignitate dispares unum et eundem arbitrari. Sane, quoniam satis credibile est, pauperem et inhertem bubulcum Exiodum uel Maronem uel quem mauis ex tam magnis agriculture doctoribus de fecunditate aut sterilitate alicuius a se cogniti soli, seu qualiter circa effodiendam uitem aut arbusta plantanda ducendus sit ligo, uel boues ut in rectum sulcus euadat, facile posse docere; ac etiam certissimum, solius Dei esse cognoscere singula: absque tui oris seu animi rubore patieris si ego, minimus ex auditoribus tuis unus, bona semper cum pace tua, erroris huius nebulam, antequam ad ulteriora progrediar, paucis absoluam. Satis equidem esse compertum uolunt quidam hiis in partibus honesti homines, tam etate quam etiam dignitate uenerabiles, non unum sed duos, ut iam pretactum est, et longe diuersos, hos quos dixi unum putabas fuisse Petros. Nam, cui cognomento rauennas est, non a patria, cum imolensis fuerit origine, sed a presulatu Rauennatum maximo, quem circa trecentesimum et quinquagesimum Christi annum gessisse demonstrant, iniunctum asserunt, insuper affirmantes, in natali patria eum diem ultimum clausisse ac ibidem in basilica Cassiani martiris eius sepulcrum sacris honoribus ab incolis uenerari: esto uelint alii, eum Gregorii pape tempore, post sexcentesimum annum a quo Uerbum caro factum est, una cum eodem uixisse pontifice et eiusdem tanquam collocutoris sui in suo Dialogo fieri tam crebra mentio ab eodem. Sed de hoc alias. Damianus autem origine uere extitit rauennas, uti ea que de gestis eiusdem leguntur ostendunt, et ex heremo Fontis Auellane, cui tunc tam sanctitate quam etiam preerat officio prioratus, a Stephano UIIII pontifice summo ad apicem hostiensis episcopatus et cardinalatus insigne promotus est; qui quidem Stephanus post millesimum annum ex quo Deus natus est homo, pontificatum tenuisse quorundam testantur annales. Habes ergo, qui unum sortiti sunt nomen, tempore patria dignitate et cognomento fuisse diuersos. Nunc, ut studiis tuis et laudabili exercitio satisfactum sit, ad reliquum ueniendum est. Dum igitur Damiani, circa quem amici relatu potissime angebaris, acta inter Rauennates ab ipsis Rauennatibus instanter perquiro, non aliud penes illos inuenio, preter sancti hominis nomen, quam si extremos Hispanos de gestis aut moribus Yndorum interrogem: et quod turpius est, ut de reliquis sinam, dum ipsos suos non dicam urbanos, heremitas sed suos percunctor, non aliter stupidos uideo uerba suscipere, quam si de quo uelis Thebaidis solitudinis et antiquissimo heremita perquirerem. Stupeo et ego, tam conspicuum religione uirum inter conciues et uestium tantum non operum successores, et in cenobio quod secus adriaticum litus suo opere constructum est et in quo ipse primus sue professionis heremitas instituit Peccatorisque cognomen assumpsit, non aliter cognitum cernens quam a Mauris Lucianum bellouagensem seu armenum Basilium uel quem uetustiorem et exterum magis dicas incognitum. Iam, fateor, stomacans, tam suorum monacorum desidiam quam inertiam ciuium dampnans, a proposito desistebam: et ecce senex affuit quidam dicens: *Amice, memini, nisi fallor, audisse iamdudum quod uiri huius Uitam, de quo queris solummodo, domi habere debeam; quam si cupis, perscruptemur et habeas*. Notaui quid diceret, et tu, quanta celebritate tam sacri hominis monimenta seruauerit, potes aduertere. Quid multa? Imus et introducor: paratur illico congeries maxima inutilium scripturarum fumosis egesta sacculis, quas dum me ipsum quasi credulum nimis riderem, et quicquid pro uolumine rebar esse quod querebatur inspicerem, fortuna arbitror tua factum est ut quaternus ex papiro ueniret in manus, quem et uetustate et incuria fere corrosum et mille seu aque seu spurcissimi liquoris alterius notis aspersum uideo. Abicere inuisum uolui, nec multum abfuit: erui tamen, cum toruis oculis prima eius in pagina inscripti operis titulum reiecturus aspicerem Uitam Petri Damiani. Letus ergo euentu, com quaterno in camerulam meam recessi, reperique ante omnia illam a Iohanne quodam compositam et Liprando cuidam tunc priori heremi Fontis Auellane transmissam; eius uero Iohannis nullum nec prenomen nec agnomen nec cognomen erat, hoc preter, quod se penes eundem Petrum in heremo et in presulatu fuisse liquido fatebatur, et quedam, in hiis que scribebat, uidisse etiam testabatur. Attamen, dum intentus cuncta legendo perquiro, nedum sinamus pro meritis reuerendissimi uiri sed nec ingenio tuo satis digne conscriptam comperio, quin imo tanta et incomposita abundantia superuacaneorum uerborum exundantem aspicio, ut michi etiam legenti inferret fastidium; quam ob rem, ratus illam tibi demptis superfluis cariorem, nil ex substantialibus pretermictens, paululum lepidiore sermone Iohannes Iohannis scribens uestigia imitatus sum ut tibi transmictam. Si quod tibi gratum sit feci, bene se habet; si originalem illam muliercularuin conuentibus quam disciplinato homini aptiorem uolueris, scribito: ego ut habeas curabo solerter. Et cum nil aliud ex eo hucusque compertum sit, uerbis finem facio. Uale, preceptor eximie.\nScripta in cloaca fere totius Gallie cisalpine IIII nonas ianuarii." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "SiCasum", "content": "Ezelino respondet super hiis, quae sibi scripsit, ut ad eum maturet uenire Si casum et causam tuae questionis discutimus, satis abbreuiari posset inuectio, quam in nos de non scripta tibi dudum, ut asseris, nouae uictoriae iucunditate componis. Quid enim materiae querulae tibi deberi conspicimus, si in mensa congaudii, de cuius quasi loco nouissimo reclamatus excuteris, et in prima te sedulus inuitator ad nuptias discumbenda sedilia collocauit? Sed, dum causarum merita partium assertione panduntur, ludicris uotis tuis alludimus et corda quodammodo redolentis alacria iocosi stili serie lucidamus. Statim siquidem, immo priusquam de prospera nobis deditione Fauentiae, rei letus euentus pectora nostra reficeret, letitiae nouae primitias desideriis tuis prouidimus deferendas, ut, quem habuerat nostra serenitas in huiusmodi festi tam celebris expectatione precipuum, participem faceret felicis auspicii susceptione iucundum. Exempnia quoque tibi per litteras tempestiue transmisimus; terra marique direximus nuntios, ut, alterius elementi succedens humilitas, defectum alterius compensaret. Et utinam sic potuisses effici lateri nostro finitimus, ut nobiscum corporaliter, sicut paranimphus commerciis, exultasses, uel litterarum ipsarum baiulis permisisset natura pennas adiungi uolatiles, ut suae relationis officium, cuiuspiam relatibus pretulissent! Sed si casualiter forsitan est morbificatus itinerans, uel aura non succedente propitia nauigans prepeditus, deberes saltem in Famam uiolentus argutor insurgere, et ipsam de motus cursilis, quem naturaliter induit, uelocitate dampnare. Nec in te modificare uolumus intemperantiam gratulandi, cum tuae uirtutis constantiam ad haec et maiora sufficere confidamus. Propter quod magisterium in hac parte non approbes, ubi nullam, quam asseris, manus artificis causam dedit nec propter hoc idem ad uerecundiam notari te expedit, quam sumpsisse te etiam superuacuum arbitramur. Cum enim non nisi ex inferentis intentione procedat iniuria, illatam tibi contumeliam frustra conquereris, quae ex nostra intentione non prodiit et in coniecturam audientium non peruenit. Sed, si sumpta de prosperitatis huiusmodi nouae tripudiis occasione iocandi, plausus tuos, quos iusto te credimus exinde titulo possidere, uel quorum in te titulum redigit bona fides, caute ut scribis, te admiscuisse iuuenibus potuisti, profecto de festiua iocositate relator existere, quem in seriis prudenter consiliis morum nouimus grauitate completum. De felici uero aduentu nostro ad partes ipsas, quem multis rationibus auidus et uotiuus exquiris, nichil tibi ad presens certum rescribimus, cum et, fideles nostros, quos euestigio ad presentiam nostram pro pecunia missurum te asseris expectantes, per ipsos tibi super hoc beneplacitum nostrum exprimere disponamus. Tu uero de aduentu tuo ad presentiam nostram facias, quod per alias maiestatis nostrae litteras tibi meminibus direxisse. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "LicetAPrimis", "content": "Item commendat Panormitanos de fidelitate et regratiatur eis de oblata pecunia Licet a primis parentibus in uos fidei transfusae sinceritas erga clarae memoriae dominum patrem nostrum, laudabilibus probata seruitiis et usque ad tempus felicis nostri continuata regiminis, ad aures nostras tam operum exhibitione uestrorum quam aliquorum relatibus et ipsius famae propalatione peruenerit, nuper tamen ex insinuatione P. Rufi, de Calabria comitis et regni Sycilia e marescalci, dilecti alumni, fidelis et familiaris nostri, coram nostrae serenitatis aspectu de feruore uestrae deuotionis et fidei, post curam primi cultoris subtractam uobis fataliter, illud infallibiliter intuemur, quod de uobis quasi per speculum in enigmate uidebatur. Scimus enim ex testimonio suo, qualiter ipsum ad uos pro nostris seruitiis uenientem in alacritate et reuerentia, ultra fidei debitum, ob honorem nostri culminis recepistis. Et ad faciendam sibi pro parte curiae nostrae prouisionem de certa pecuniae quantitate, nulla ipsius requisitione preambula sed solo fidelitatis ardore et motu gratuitae uoluntatis inducti, non contenti promissione uerbali, sed procedentes ad actum et uoluntatem uerbis expositam opere comprobantes, quantitatem promissam, collatione inter uos habita, colligere incepistis eidem comiti pro parte curiae nostrae assignandam. O generosa planta, fructifera, quae carens ad tempus plantatoris industria uentorum impulsum non timuit nec quassationis passa est detrimentum! Et sic grata maturitate placidos nobis fructus adducit,quod fructuosa nostris presentata primordiis fluentis gratitudinis copiam affectat, et sub cultore ydoneo ipsius fulta nutricibus reuiuiscat. Gaudemus itaque in uobis, et ad congaudendum uos nobis inducimus: quod sicut curiae nostrae oportunitates instantes tam uotiuo quam gratuito preuenistis obsequio, sic beneficia nostra, quae benemeriti a nobis fiducialiter expectant, deuotionem uestram inter alios fideles nostros specialius prosequantur. " }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola9", "content": "Simon miseratione diuina tituli sancti Martini presbiter cardinalis nobili uiro. Scimus, dum fama clamat, quod animus uester, in Ecclesie deuotione resultans, in honore ipsius et prosperis successibus gratulatur.\nEx hoc igitur uobis ad gaudium nuntiamus nos ex secreto consilio domini pape ac fratrum suorum conmisso nobis legationis officio in marchia Anconitana cum multitudine militum ad redemptionem et reformationem prouincie sine more medio profecturos. Eapropter nobilitatem et deuotionem uestram rogamus attente, quatenus ex hoc confortationis animum assumatis et refundentes in alios fideles Ecclesie pro nomine ipsius Ecclesie more solito fideliter ac feruenter agere studeatis, ita quod in fame parte et eiusdem Ecclesie gratia exinde fortius concrescatis nosque uobis exinde ad fauorem et beniuolentiam teneamur. Data." }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola71", "content": "Magna est, immo potius maxima et ultra modum miranda sapientia terre uestre, que nos uerborum dulcedine subtili putauit ingenio capere fraudulenter. Sed cum tanta sollicitudine uigilemus, quod ad cantum dormire non possimus sirenarum; sciatis, quod nostros captos ob amorem uestrum custodiemus prudenter, et uos propter honorem uestrum uelitis Dominum deprecari, quod alios habere nos faciat in presenti. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola5", "content": "Reuerendo patri domino C., pre cunctis uiuentibus metuendo, A. scholaris Bononie salutem et filialis reuentie famulatum. Uestre dominationis prudentiam uestreque paternitatis benignitatem deposco suppliciter et instanter, ut harum latorem dominum P. multe generositatis et urbanitatis titulis insignitum, qui me liberalitate sua multipliciter honorauit in multis, uelut meam personam uelitis multiplicatis honoribus honorare, considerantes quod dicitur *Alteri conferens plus honoris consequitur, quam cum gratum officium impertitur*. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola20", "content": "Multimode honestatis domino I. arcidiacono Brixiensi, tam honestate morum quam sapientie luce fulgenti, prepositus et capitulum ecclesie Imolensis reuerentiam in omnibus cum salute. Bone memorie B. presule nostro uiam uniuerse carnis ingresso, ne diu uacanti ecclesie cure deesset officii pastoralis, ad campane sonitum conuenientes in unum, inuocata gratia Sancti Spiritus, quasi celitus inspirati, uos, in cuius persona conueniunt uniuerse que in antistite iure canonico requiruntur, in nostrum episcopum elegimus una uoce, nullo penitus discrepante; quod dicitur diligentius intuentes *Si nauis perito rectori committitur, nunquam de facili uentorum incursibus conquassatur*. Unde benignitati uestre per duos ex fratribus nostris litterarum latores, uiros non modica discretione conspicuos, decretum electionis mittentes omnium subscriptionibus roboratum, uestram prudentiam multiplicatis precibus exoramus, ut electionem prefatam recipere dignemini sic canonice celebratam, ad ecclesiam et ciuitatem nostram uenientes fiducialiter et gaudenter, et ad Dei seruitium et beati Petri apostoli benedicti; ubi clerus et populus cum gaudio uos expectant, incrementa spiritualia sperantes recipere per uestra salutaria documenta. " }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola24", "content": "Magnifico domino et excelso, domino Cani de la Schala ciuitatis Uerone inclito capitaneo generali G. natus domini Franceschini Mutinensis capitanei prosperorum successuum beatitudinem et se ipsum.\nIndesinenter iam diu per me et meos maiores attributa deuotio, qui nomen imperii fatebantur, et uobis et uestris maxime, quos in istis partibus Romanum imperium pro se ipso egregios propugnatores persensit, meum demulcet animum fiducia clare spei, ut in hac die, qua tribulor, meis aures precibus inclinetis.\nSane die penultima preterite septimane nostre urbis rebelles et hostes accensi furore, qui causatur eisdem ex adiutorio et fauore sibi datis a Bononiensibus et ab aliis ciuitatibus positis circumstanter, que diuturnis temporibus imperialis nominis et honoris uigorem extinguere sunt conate, proditione tractata cum quibusdam nostris intrinsecis et uicinis, qui maxime familiaritatis instinctu nobiscum manus in parassidibus intingebant, accincti robore predictorum intrauerunt latenter in territorium Mutinense, contra subiectos ipsius hostiliter debaccantes.\nQuibus obuians dominus Francischinus animosum propositum, quod in ipsos conceperat, festinatis gressibus patefecit; et quia animositate conuictus considerare nequiuit insidias, que latebant, ipsum proditione delusum cum multis aliis hostili potentie captum subdidit sors iniqua, ex nostris pluribus ab ipsis hostibus interemptis.\nQuibus rationibus dicti hostes et potissime dicte urbes in tantam cordis altitudinem ascenderunt, ut iam presumpserint omnibus uiribus resumptis in unum dictum territorium introire, facturi, si possunt, quod auertat omnipotens, ut nostra ciuitas, que a primis eius cunabulis specialiter se totam deuotam et subsidiam imperio dedicauit, a sua diuertatur constantia uobisque et aliis uestrum uelle tenentibus deueniat inimica.\nQuantum exinde nostra pars et uigor offendiculum pateretur, tanto sagagius intueri potestis, quanto uestri consistunt meis sensibus altiores. Qua de causa magnificentie uestre decus deprecanter exoro, quatenus cum potentia uestre manus nostre ciuitati succurrentes uelociter sic dictis hostibus occurratis, ut conuertantur retrorsum, qui querunt et infligunt nobis mala." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "CumRoma", "content": "Inuectiue scribit Romanis, eo quod non opposuerunt se domino papae, quando excommunicationis sententiam protulit in eum Cum Roma sit nostri caput et auctrix Imperii, et Romanus imperator a Romae uocabulo nuncupetur, ut sibi nominis et honoris processus et auspicia debeamus, in admiratione ducimur uehementi, si, ubi promouendus est honor et iniuria propulsanda apud eos, qui tenentur et debent pro culmine nostro se murum defensionis opponere ab insurgentibus ex aduerso, ipsis audientibus et dissimulantibus contrarium patiamur. Propter quod dolere compellimur, quod Romanus antistes contra Romanum principem Hierosolimitanum, quod alibi non auderet, sicut dicitur in Urbe presumpsit Romanum imperatorem, actorem Urbis et benefactorem populi Romani, ipsis non resistentibus, impie blasphemare;ut beneficiorum nostrorum, tam proceres quam populum Romanum, quibus specialiter et communiter studuimus liberali et spontanea munificentia prouidere, et eorum intendimus continuatis augmentis commoda promouere, recte notemus immemores extitisse ac inerti somno detentos; ut de tribu Romulea non esset uir de tot proceribus et tribubus Quiritum, uel de tot Romani populi militibus, qui pro nobis exurgeret et uerbum unicum loqueretur, quique nostrae iustitiae condoleret, cum nos Urbem triumphorum titulis insignitam nostrae uictoriae successibus honoremus, et ad reformandum nomen sicut in diebus antiquis et edandum statum Romani Imperii continuis laboribus intendamus. Quapropter necessario decreuimus uos requirere, instanter monere, pariter et hortari, quatenus, quod omissum est aliqua negligentia uel torpore nunc instanter ostendere debeatis, inducentes alios monitis et exemplo, ut omnes et singuli prompta uoluntate consurgant ad nostram et uestram iniuriam ulciscendam. Quia, cum idem blasphemator noster ausus alibi non fuisset in nostri nominis blasphemiam prorupisse, de tanta presumptione gloriari non possit, quod ualentibuset uolentibus Romanis, contra nos talia perpetrasset, cum post id posset uestrae magnitudini imputari: si quod utem fuit, impedire laudabiliter potuistis, et post factum nostram et uestram iniuriam postponatis inultam. Nam cum ad alterutrum teneamur, et nos Romanum honorem et uos Romani defendere nomen nostrum si ad hoc uos et eos negligentes inuenerimus uel remissos, cum nullus timor nos coegerit ad beneficia Romanorum, sed gratia induxerit specialis, per ingratitudinem istam, licet inuiti, cogemur ab uniuersis et singulis exhibitam gratiam reuocare." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "IntellectisPerVos", "content": "Responsalis cum significatione rumorum et hortatione Intellectis per uos et uestrarum seriem litterarum et gratanter receptis rumoribus de uictoria et triumpho per uos laudabiliter habitis contra rebelles Imperii, exinde concipientes gaudium in immensum, studium uestrum euidens et sollicitudinem uestram non immerito commendamus, cum operum uestrorum potens efficacia in hiis et in aliis uestram fidem sinceram, quam erga imperatoriam maiestatem incessanter geritis et habetis, commendabilem representet. Et ecce quod ad gaudium noua ardua et prospera de sinistro, quod accidit in ciuitate Parmensi, uobis presentibus intimamus. Noueritis nos ab illustri uiro domino H., rege Sardiniae, sacri Imperii in Romaniola uicario generali, et cetera, recepisse litteras sub hac forma: Heinricus et cetera, nobili uiro Friderico de Antiochia et cetera. Uerum, cum ad omnem exaltationem sacrae imperatoriae maiestatis intendere sine intermissione aliqua teneamur, uos pro parte serenissimi patris nostri instanter requirimus, et ex nostra rogamus attentius, quatenus, sicut umquam circa imperialia obsequia, ad quae deditos uos fore cognoscimus, uigiles et solliciti extitistis, ita ad presens et in futurum more solito magis, si dici potest, in omne augmentum et honorem imperialis culminis assistentes, per operum efficaciam uester affectus, quasi in naturam conuersus, in conspectu serenissimi patris nostri per effectum operis demonstret laudabilem et acceptum. Propterea noueritis per presentes, quod die, qua litterae pro parte eiusdem regis illustris, carissimi fratris nostri, nobis presentatae fuerunt, per nuntium nostrum specialem didicimus manifeste, quod serenissimus pater noster apud Taurinum existens, intellecto Parmensium nefando processu, iter arripuit uersus Parmam feliciter ueniendo in brachio excelso et manu potenti ad ipsorum Parmiensium malitiam, ut conuenit, totaliter refrenandam. Et quod iam cum innumerabili exercitu apud castra applicuerat contra Parmam et usque ad caput pontis ciuitatis ipsius, et quod ad tertiam partem terrae illius capi et expugnari fecerat uiriliter et potenter. Et sic successiue omnem ipsorum fortitudinem expugnando, tam ciuitatem ipsam quam comitem Bonifacium et alios plures Imperii proditores existentes, uelut retrusos in eadem, uictrix manus Imperii capiet et conteret, prout decet. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "EtsiGenerali", "content": "Fulginatibus animans eos in fide, et mandat eis, ut contra rebelles suos procedant cum capitaneo Etsi generali, qua cunctos fideles nostros pura mentis affectione complectimur, uos affectose prosequi teneamur, speciales causae uerumptamen cogitationibus nostris se offerunt, quae ad ciuitatis uestrae commoda, inter alias ciuitates Ytaliae, prerogatiua quadam multipliciter nos inuitant. Inducimur siquidem ex antiquo fidei uestrae zelo, quam nec uetustas temporis antiquata debilitat, nec annorum spatia fastidita confrigunt, sed quanto plus in tempore labitur, tanto semper in fide nostra feruentior inuenitur. Inducimur etiam ex purae deuotionis uestrae constantia, quae nec uicinorum interdum exemplo summota, nec persecutionibus hostilibus stupefacta, tanto serena semper extitit et in fide nostra feruentior, quo dampna semper pertulit grauiora. Inducimur nichilominus ex illa causa potissime, quod in Fulgineo fulgere pueritia nostra cepit; et sic dum ciuitatem uestram locum nutriturae nostrae recolimus, erga uos quodammodo dominantis modum excedimus, et naturali quadam humilitate seducti ad uestrum salubre regimen fauorabiliter obligamur. Sic igitur, de cura uestra solliciti, firmiter credimus, quod fidei uestrae sinceritas de bono in melius semper crescat inantea, nec in cor nostrum ascendere poterit, quod ubi sic uos affectuose diligimus, alicuiius sinistra suspicio uel suggestio fraudulenta deuotionis uestrae constantiam, de qua stabili mente confidimus, a fide nostra ualeat reuocare. Licet autem agere uos exhoartionibus non credamus, quos sine requisitione feruentes ad nostra seruitia probailiter experimur, nichilominus tamen fidelitatem uestram requirimus et hortamur attente, mandantes, quatenus in fide et seruitiis nostris solliciti, more solito uigilantes, sic ad requisitionem Thomasii de Aquino, capitanei ipsarum patium, dilecti generi ac fidelis nostri, quem ad uos tamquam ymaginarium personae nostrae transmittimus, et uobiscum continue uolumus commorari, contra rebelles nostros uos potenter et uiriliter opponatis, quod fine laudabili principium comitante nostrae serenitatis dexteram ad uestrae generalitatis et specialitatiis augmenta, quasi per debitum obligetis. Nos enim sic alta mente et amplis retributionibus fidem uestram disponimus compensare, ut in nostris seruitiis perstitisse fideliter merito gaudeatis. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "AccedensNuper", "content": "Cuidam Potestati et communitati, ut ablata post appellationem non postponant restituereAccedens nuper ad maiestatis nostrae presentiam Petrus de, ciuis Florentinus, fidelis noster, nobis exposuit cum querela, quod, cum dudum a sententiis seu condempnationibus per uos seu inquisitores uestros, qui inter uos circatores uulgariter nuncupantur, latis et factis contra eum olim per …, Potestatem uestrum, in quadam pecuniae quantitate ad nostram audientiam appellarit, uos eidem appellationi, sicut dicit, minime deferentes, fideiussores suos ad soluendam quamdam pecuniae quantitatem contra iustitiam compulistis, in ipsius graue preiudicium et dampnum etiam manifestum. Qui cum nostrae celsitudini supplicarit, ut ipsi super premissis dignaremur secundum iustitiam prouidere, nos, quantumcumque uobis fauorem conferre uelimus in uestra iustitia, a iustitia tamen discedere non ualentes, ipsius supplicationibus benignius inclinati, fidelitati tuae precipiendo mandamus, quatenus, si est ita, quicquid post appellationem predictam sic interiectam per eumdem P. uel eius fideiussores per uos attemptatum est in statum pristinum reuocantes, sine difficultate qualibet pecuniam ipsam a dictis fideiussoribus suis extortam restituatis eisdem: ita, quod pro hiis clamor ipsius P. ulterius iuste nostro culmini non feratur.Nam pro utriusque partis commoditate, necnon presentibus et consentientibus nuntiis uestris, in curia nostra noueritis causam appellationis eamdem fore commissam per nostram excellentiam P. de cognoscendam, per eum fine debito terminandam." }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola26", "content": "Militi natalium generositate presigui amicoque amabili et sincero domino Giberto de Corrigia Parme et Regii inclito capitaneo generali Doffus comes de Panico quicquid deinceps poterit et se ipsum.\nErumpnosis calamitatibus et calamitosis erumpnis obiectus, retrahente fortuna, si quid felix concesserat mihi quondam, ita quod uix sola spei remansio nunc supersit, tempore, quod aduersa faciunt opportunum ad fidei sinceritatem et amicitie cognoscendam, conuerto cum fiducia uestre magnificentie preces meas.\nNempe cum hiis diebus iuxta latus domini Francischini capitanei Mutinensis, qui refugium precipuum michi fuit, ex quo peregrinus et exul a Bononio ciuitate permansi, dum dimicaretur cum hostibus, adhererem, sic dictos hostes promouit et extulit sors beata, quod in actu bellorum nos uictrici dextera subdiderunt: in cuis rei testimonium fuit terra supposita multorum ex nostris sanguine rubricata, plures alii captiuati, ex quibus ego solus infelix ad comune Bononie sum transmissus, ubi inimici domestici tamqua lupus in pecudem dentes suos exacuunt, in exterminium uite mee perniciter meditantes.\nQuamobrem sum expositus in flagellis, et dolor acerrimus seue mortis in conspectibus meis extat. Nec liberationem expecto, nisi forsitan daretur mihi desuper euadere iudicium ultionis, uestrarum precum ministerio Bononiensibus transmittendo.\nIgitur uestram nobilitatem corporis et animi uiribus resumptis in unum requiro, quatenus pro mee restauratione salutis sine dispendio more statim comune Bononie requiratis. Si enim me contigerit ex periculo liberari, post omnipotentis gratiam uobis soli attribuam istud donum uobisque in perpetuum strictius obligabor." }, { "author": "ClaraAssisiensis", "epistola": "EpistolaAdErmentrudem", "content": "Ermentrudi sorori carissimae Clara Assisias humilis ancilla Iesu Christi, salutem et pacem. Noui te, o carissima soror, mundi e coeno, opitulante gratia Dei, feliciter aufugisse: quamobrem gaudeo et congratulor tibi, ac iterum gaudeo te semitas uirtutis cum tuis filiabus strenue calcare. Esto, carissima, fidelis ei cui promisisti usque ad mortem, ab eodem enim coronaberis laurea uitae. Breuis est labor hic noster, at merces aeterna; non te confundant strepitus mundi fugientis ut umbra; saeculi fallacis non te dementent inania spectra; ad sibila inferni aures obtura, et eius conatus fortis infringe; aduersa mala libenter sustine, et prospera bona non te extollant: haec enim fidem exposcunt, et illa exigunt; quae Deo uouisti fideliter redde, et ipse retribuet. O carissima, caelum suspice quod nos inuitat; ac tolle crucem et sequere Christum, qui nos praecedit: etenim post uarias et multas tribulationes per ipsum intrabimus in gloriam suam. Ama ex totis praecordiis Deum et Iesum, Filium eius, pro nobis peccatoribus crucifixum, nec de tua mente unquam excidat eius memoria; fac mediteris iugiter mysteria crucis angoresque matris sub cruce stantis. Ora et uigila semper. Et opus quod bene coepisti instanter consumma, et ministerium quod assumpsisti in paupertate sancta et humilitate sincera adimple. Noli pauere, filia: fidelis Deus in omnibus uerbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis, effundet super te et super filias tuas benedictionem suam; et erit auxiliator uester et consolator optimus; redemptor noster est et merces aeterna. Oremus Deum inuicem pro nobis, sic enim altera alterius onus caritatis ferentes, leuiter adimplebimus legem Christi. Amen. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "VtVictoriosi", "content": "Fidelibus suis, de bello habito inter ipsum et Mediolanenses Ut uictoriosi exercitus nostri processus fidelitatem tuam non lateat, ueritas, quae frequenter, ut assolet, loquacitate referentium uariatur, presens te ueridica pagina doceat, quod dum in castris ante ad populationem nostrorum rebellium tam potenter quam feliciter moraremur, de ipsius locis celeri occupatione securi marchionis Pelauicini fidelis nostris, qui conscientiam nostram aliquo modo non falleret, eccepimus litteras continentes, quod Mediolanenses rebelles nostri cum placentinis eorum sequacibus pro succursu Parmensium proditorum nostrorum, quorum desiderablia noster uastabat ignis et gladius, potenter uenerant Floremsolam , inani se uoce iactantes, quod nobiscum ad congressum uenire uolebant, gladiorum nostrorum potentiam, quam in necem eorum sepius experti fuerant, per fastuosam quamdam superbiam prorsus obliti; cumque assistentibus nobis Imperii uiribus uiribus et Cesareis animis, quod predicti rebelles nos presumerent aggredi, serenitas nostra duceret indecorum, ut, etiam si belli casus inciderit, per eorumdem ingressum attingeremus uiriliter uotum nostrum. De quo, actore Domino, qui nostrum tuetur Imperium, infallibiliter, sperabamus et altiori ducti consilio, defixis castris nostris, feliciter uictricia signa nostra direximus contra ipsos die lunae quinto decimo presentis mensis Iunii ante Floremsolam, ubi ad perniciem ipsorum eos conuenisse didicimus, figentes felicia castra nostra; cominus eius districtum ignis noster et gladius Imperii more consumit, quod cum ipsis innotuit, signa nostra respicere non audentes, locum ipsum de nocte non sine timore maximo dimiserunt, et sic sunt in fugam conuersi, quod euanescere potius quam fugere uiderentur. Haec interim ad gaudium tibi significare curauimus, tu uero illud uniuersis fidelibus ipsarum partium studeas publicare. " }, { "author": "GiovanniBoccaccio", "epistola": "epistola23", "content": "Ad reuerendum in Christo patrem fratrem Martinum de Signa ordinis fratrum Heremitarum sancti Augustini, sacre Pagine professorem.\nTheocritus syragusanus poeta, ut ab antiquis accepimus, primus fuit qui greco carmine buccolicum excogitauit stilum, uerum nil sensit preter quod cortex ipse uerborum demonstrat. Post hunc latine scripsit Uirgilius, sed sub cortice nonnullos abscondit sensus, esto non semper uoluerit sub nominibus colloquentium aliquid sentiremus. Post hunc autem scripserunt et alii, sed ignobiles, de quibus nil curandum est, excepto inclito preceptore meo Francisco Petrarca, qui stilum preter solitum paululum sublimauit et secundum eglogarum suarum materias continue collocutorum nomina aliquid significantia posuit. Ex his ego Uirgilium secutus sum, quapropter non curaui in omnibus colloquentium nominibus sensum abscondere; et ob id, cum desideres tam titulorum quam etiam nominum colloquentium in eglogis meis sensum, nolo mireris, magister optime, si absque significato nonnulla colloquentium nomina comperies: de titulis non sic, omnes enim accurate apposui. Nunc autem ad optatum tuum deueniens dico,\nDe primis duabus eglogis seu earum titulis uel collocutoribus nolo cures: nullius enim momenti sunt, et fere iuueniles lasciuias meas in cortice pandunt.\nTertie uero egloge titulus est Faunus, nam, cum eiusdem causa fuerit Franciscus de Ordelaffis olim Forliuii capitaneus, quem, cum summe siluas coleret et nemora ob insitam illi uenationis delectationem, ego sepissime Faunum uocare consueuerim eo quod fauni siluarum a poetis nuncupentur dei, illam Faunum nominaui. Nominibus autem collocutorum nullum significatum uolui, eo quod minime uideretur oportunum.\nQuarte egloge titulus est Dorus hanc ob causam: tractatur enim in ea de fuga Lodouici regis Sicilie; et quoniam liquisse proprium regnum eidem regi amarissimum credendum est, ut satis in processu egloge percipitur, ab amaritudine eam denominaui, nam grece doris, amaritudo latine sonat. Collocutores autem sunt Dorus, idest rex ipse in amaritudine positus, et Montanus, pro quo assummi potest quicunque uulterranus, eo quod Uulterre in monte posite sunt et ipse rex ad eas deueniens ab eisdem Uulterranis susceptus est; tertius est Phytias, pro quo intelligo Magnum Senescallum qui nunquam eum deseruit, et Phytiam nuncupo ab integerrima eius amicitia erga eundem regem: et summo nominis huius significatum a nomine Phytie amici Damonis, de quo Ualerius ubi de amicitia.\nQuinte egloge titulus est Silua cadens, eo quod in ea tractetur de diminutione et quodammodo casu ciuitatis neapolitane post fugam Lodouici predicti regis; quam ciuitatem more pastorali loquens siluam uoco, nam uti in siluis animalia habitant bruta, sic in ciuitatibus homines, quos more predicto oues edos et boues aliquando nuncupamus. Collocutores duo sunt, Caliopus et Pamphylus. Pro Caliopo ego intelligo aliquem optime recitantem damna desolate ciuitatis, nam caliopes grece, bona sonoritas est latine, que bona sonoritas in aliquo esse non potest nisi debito ordine dicenda dicantur. Pro Pamphylo autem accipi potest quem maluerimus ex Neapolitanis ciuitatem suam integre diligentem, cum pamphylus grece, latine totus dicatur amor.\nSexta egloga Alcestus dicitur, eo quod de reditu regis prefati in regnum proprium loquatur, quem regem ego hic Alcestum uoco, ut per hoc nomen sentiatur quoniam circa extremum tempus uite sue optimi regis uirtuosi mores assumpserat: et Alcestus dicitur ab alce, quod est uirtus, et estus, quod est feruor. Collocutores duo sunt, Amintas et Melibeus, pro quibus nil penitus sentio.\nSeptima egloga titulatur Iurgium, eo quod iurgia ciuitatis nostre et imperatoris contineat. Collocutores autem duo, Daphnis et Florida, sunt. Pro Daphni ego intelligo imperatorem, nam Daphnis, ut in maiori uolumine Ouidii legitur, filius fuit Mercurii et primus pastor: sic et imperator inter pastores orbis, idest reges, consueuit esse primus. Florida Florentia est, etc.\nOctaue egloge titulus est Midas: fuit enim Midas rex Frigie auarissimus, et quoniam in egloga ista de quodam domino auarissimo habeatur sermo, eundem Midam dicere et eglogam titulare placuit. Collocutores duo sunt, Damon et Phytias, idest duo amicissimi homines uti illi fuerunt, de quibus Ualerius ubi supra.\nNone egloge titulus est Lipis, in qua fere per totum de anxietate ciuitatis nostre ob coronatum imperatorem mentio fit, et ideo Lipis dicta est, quia lipis grece, latine dicitur anxietas. Collocutores duo sunt, Batracos et Archas. Pro Batracos ego intelligo Florentinorum morem: loquacissimi enim sumus, uerum in bellicis nil ualemus, et ideo Batracos, quia grece batracos, latine rana sonat; sunt enim loquaces plurimum rane et timidissime. Archas autem pro quocunque homine extero potest accipi, et ideo nullam nomini significationem propriam uolui.\nDecima egloga titulatur Uallis opaca, eo quod in ea de infernalibus sermo sit, quos penes nulla unquam lux est. Collocutores autem duo sunt, Lycidas et Dorilus. Pro Lycida ego quendam olim tyrannum intelligo, quem Lycidam a lyco denomino, qui latine lupus est: et uti lupus rapacissimum animal est, sic et tyranni rapacissimi sunt homines. Dorilus uero est quidam captiuus cum assiduo merore consistens, dictus a doris quod amaritudo sonat, sed ideo Dorilum diminutiue dixi, ne plebeius homo eodem nomine diceretur cum rege.\nUndecima egloga dicitur Pantheon a pan, quod est totum, et theos, quod est deus, eo quod per totam de diuinis sermo sit. In hac tantum auctor loquitur recitans quedam dicta quorundam interloquentium, qui duo sunt, Mirtilis et Glaucus. Pro Mirtile ego intelligo Ecclesiam Dei, quam a mirto denomino, eo quod mirtus habeat frondes bicolores, nam ex parte inferiori sanguinee sunt, ex superiori uirides, ut per hos colores sentiamus persecutiones et tribulationes a sanctis hominibus olim habitas et firmissimam eorum spem circa superiorem mercedem eis a Christo promissam. Pro Glauco autem ego intelligo Petrum apostolum; fuit enim Glaucus piscator, et gustata quadam herba repente se proiecit in mare et inter deos maris unus factus est: sic et Petrus piscator fuit, et gustata Christi doctrina se inter fluctus, idest hostium christiani nominis minas et terrores, ultro proiecit, Christi nomen predicans, ex quo deus, idest sanctus, inter amicos Dei in celis factus est.\nDuodecima egloga titulatur Saphos, eo quod de hac Saphu omnis sermo sit egloge; quam ego Saphon pro poesi intelligo, eo quod Saphos, puella quedam lesbia, plurimum euo suo in poesi ualuerit. Collocutores autem duo sunt, Caliopes et Aristeus. Pro Caliope, ut alias est dictum, pro bona sonoritate accipio, eo quod in bona prolatione modulis regulata poeticis omnis uideatur poetice fere uis consistere. Aristeum pro me pono auidum ad poeticam deuenire, et ideo Aristeum me nomino ab Aristeo quodam, qui usque ad adolescentiam suam linguam adeo impeditam habuit, ut uix posset aliquid satis exprimere plene; demum, solutis lingue nexibus, eloquens factus est.\nTertiadecima egloga Laurea nuncupatur a serto laureo, quod est insigne poetarum, et hec ideo sic dicta est, quia in ea plurimum de honorificentia poetice sermo fiat. Collocutores tres sunt, Daphnis, Stilbon et Critis. Pro Daphni ego unumquenque poetam insignem accipio, eo quod poete eadem corona honorentur, scilicet laurea, qua honorari consueuerunt uictores atque triumphantes cesares, qui primi sunt pastores, ut Daphnis de quo supra. Stilbon pro quodam ianuense mercatore pono, cum quo disceptationem quandam iamdudum Ianue habui, de qua in hac egloga mentionem plurimam facio; quem Stilbonem uocito a Mercurio mercatorum deo, qui et Stilbon dicitur. Critis grece, latine iudex est, et ponitur pro quodam assumpto hic in iudicem litigii iam dicti.\nQuartadecima egloga Olympia dicitur ab olympos grece, quod splendidum seu lucidum latine sonat, et inde celum dicitur Olympus; et ideo huic egloge hoc nomen Olympia attributum est, quoniam in ea plurimum de qualitate celestis regionis habeatur sermo. Collocutores quatuor sunt, Siluius, Camalus, Terapon et Olympia. Pro Siluio me ipsum intelligo, quem sic nuncupo, eo quod in silua quadam huius egloge primam cogitationem habuerim. Camalos grece, latine sonat hebes uel torpens, eo quod in eo demonstrentur mores torpentis serui. Terapon huius significatum non pono, quia non memini, nisi iterum reuisam librum ex quo de ceteris sumpsi, et ideo ignoscas: scis hominum memoriam labilem esse, et potissime senum. Pro Olympia intelligo paruulam filiam meam olim mortuam ea in etate in qua morientes celestes effici ciues credimus: et ideo, ex Uiolante dum uiueret, mortuam celestem idest Olympiam uoco.\nQuintadecima egloga dicitur Phylostropos, eo quod in ea tractetur de reuocatione ad amorem celestium ab amore illecebri terrenorum; nam Phylostropos dicitur a phylos, quod est amor, et tropos, quod est conuersio. Collocutores duo sunt, Phylostropus et Typhlus. Pro Phylostropo ego intelligo gloriosum preceptorem meum Franciscum Petrarcam, cuius monitis sepissime michi persuasum est ut omissa rerum temporalium oblectatione mentem ad eterna dirigerem, et sic amores meos, etsi non plene, satis tamen uertit in melius. Typhlus pro me ipso intelligi uolo et pro quocunque alio caligine rerum mortalium offuscato, cum typhlus grece, latine dicatur orbus.\nSextadecima et ultima egloga titulatur Aggelos, quasi nuntia et precedentium ductrix atque oblatrix ad amicum ad quem illas mitto; nam aggelos grece dicitur quod nos angelus latine nuncupamus, et angelus etiam latine sonat nuntius. Collocutores duo sunt, Appenninus et Angelus. Pro Appennino amicum meum ad quem mitto intelligo, quem ideo Appenninum uoco, quia in radicibus Appennini montis natus et altus sit. Pro Angelo, ut dictum est, ipsam eglogam more nuntii deducentem atque loquentem intelligo.\nEt hec pro nunc dicta sufficiant, que quam breuissime scripsi de ingenio tuo confidens. Queso, mi pater, litteras huic tue alligatas communi domino nostro episcopo per aliquem fratrum tuorum mittas quam citius; et sis memor, postquam uicarium prouincialem habetis, ne conuentus Sancti Geminiani quod tui conuentus ius est occupet. Frater ille Iohannes mendax multum panis ex castro isto in quadragesima preterita suis misit ! Opto ut diu ualeas, et mei memor.\nCertaldi UI ydus octobris.\nTuus in omnibus Iohannes Boccaccius." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "ExpectantesExpectastis", "content": "Ciuitati, ut faciat guerram Mediolanensibus, donec iuerit ad eos, cum sit paratus ad iter Expectantes expectastis et desiderio desiderastis hactenus, ut manu forti Ytaliam ingredi personaliter deberemus. Ecce quod uenimus, et cum tam honorabili comitiua militum, quantam a longe retroactis temporibus Romani principes in Ytaliam non duxerunt. Propter quod non iniuste credimus, ut nostri ac Imperii rebelles, ad iura, nec minus ad uires nostras, respectum habentes, mandatis nostris exponere se deberent, qui, tam antiquae spiritu rebellionis assumpto, nostris contradicere uiribus moliuntur. Et quia pugnae discrimine campestria bella nobiscum aggredi reformidant, per locorum angusta et fluminum uada uictoriosi exercitus nostri transitum prepedire nituntur, armatorum suorum globos militibus nostris obicere molientes, ut ad commune certamen liberum et expeditum nequeant habere progressum. Mediolanenses preterea, qui inter ceteros rebelles nostros contra nos et Imperium nostrum uexillum sibi nequitiae erigere presumpserunt, mittendo suorum turmas, per singula loca iter nostrum debilitatum describunt, per quae ad uos habere transitum deberemus, prepedientes in hoc uires Imperii et uestras, quas saltem uicinatione locorum formidare deberent, nichilominus contempnentes. Cum igitur firmi nostri propositi sit, cum felici exercitu nostro ad partes ipsas accedere, ut serpentis nequitiam non in cauda sed in capite conteramus, deuotioni uestrae mandauimus, quatenus, sicut honorem Imperii diligitis et salutem uestram optatis, contra Mediolanenses et eorum sequaces alios, qui sic in dedecus et lesionem nostram nostrorumque fidelium effrene uagantur, ad guerram euestigio resurgatis, ut sic ipsos, qui contra nos et Imperium ac fideles nostros alios lasciuire nituntur, ad defensionem domus propriae necessario reuocetis, quod multitudinem deuotionis uestrae, quam in auribus nostris retroactis temporibus spondebatis, in oculis excellentiae nostrae nos experiri uiriliter uideamus. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "OpusInNobis", "content": "Priuilegium concessum comiti Acerrarum Opus in nobis egregium clementia suggerente perficimus, si per lubrica culpae deliramenta labentibus misericordiae celeris solamine subuenimus, cum augeatur in subditis deuotionis uigor et fidei, dum ipsos a culpis nostrae celsitudinis humanitas abluit, et nostri honoris titulus deuotorum nostrorum deuotione et fide crescente succrescat. Sed licet in hoc clementiae nostrae dextera libenter ad omnes, humilitate suadente, sit habilis, circa illos tamen extenditur specialiori prerogatiua libentius, quos carnis affinitate nobis coniunctos, sic deuotio semper in antea materna consolidat, ut ad rectitudinis terminum gradiendo perueniant: quamquam et ipsos interdum oberrare contingat. Eapropter presenti priuilegio notum facimus uniuersis, quod, licet dilectus consanguineus et fidelis noster olim emulorum nostrorum suggestione seductus, uisus tantisper fuerit a nostris beneplacitis deuiasse, quia tamen, errore deposito, nunc ad fidem et mandata nostra spontaneus se conuertit: nos autem, qui eumdem conscientiae purae constantiam erga nos semper gessisse confidimus, omnes offensas et culpas, quas idem et frater eius, familiares et sequaces ipsorum cum eis, contra maiestatem nostram propterea incurrisse dinoscuntur, eis clementer duximus remittendas: recipientes eos in plenitudinem fauoris et gratiae nostrae sinum. Et ut in oculis nostris gratiam liberalem se gaudeant inuenisse, comitatum et feudum Acerrarum, cum ciuitatibus, casalibus, honoribus, hominibus iuribus et pertinentiis eorumdem, eidem et heredibus suis in perpetuum damus, et etiam confirmamus partem terrarum, dictum et fratrem eius in bonis patrimonialibus rationabiliter contingentem, cum uiuant iure Lombardo, pro indiuiso eiusdem fratribus fidelibus nostris dandam et concedendam duximus, ac etiam confirmandam. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "LicetPraes", "content": "Ezelino super deditione ciuitatis Fauentiae Licet prae suis diffisa meritis ex coscientia grauium, quas in nos commiserat offensarum, distulerit hactenus mandatis nostris fauisse Fauentia , nostrae tamen obsidionis uiribus ausa est aliquamdiu restitisse propter hiemis intemperiem, quae suam diffidentiam confouebat; nunc autem uerni temporis aduenienti temperie, quo ciiuitatis eiusdem muris ex machinis dirutis et fossis nostris subterraneis intima penetrantibus ciuitatis, ut bellum tam interius quam exterius gereretur et ciues ipsos oporteret corpora pro muris exponere, et a congressorum nostrorum insultibus expetebantur quominus gladiis bellatorum, ut a uictorioso exercitu nostro nullatenus confiderent se tueri, quapropter ad implorandam nostrae mansuetudinis clementiam, ueluti qui uicinum et iam incumbens exterminium formidabant; tota se uniuersitas ipsa conuertit, ut, quibus expugnatio proxima mortis periculum minabatur, uitae munus indulgentia nostra tribueret et misericordia, quae superextaltans iudicium poscebatur, manifestis, eorum excessibus locum ueniae prepararet. Ad clamores igitur et implorationes populi nostri, quem quidem notata rebellio si factis equitas responderet, ad exauditionem indigne reciperet, inuictum a uictoriis omnium animum clementia nostra uicit et cum uictis misericorditer agere nos induxit, die uenientibus ad pedes nostrae clementiae Fauentinis et ad nostrum bene placitum et mandatum in nostra misericordia bona subiacentibus et persons fidelitatis debitae prestitis iuramentis et illicitis quibuslibet, quae fecerant, abiuratis, eos ad dominium nostrum et gratiam benigne recepimus, omnibus eorum offensis nostram misericordiam preponentes, cum gloriosae uindictae genuspensemus ignoscere noxiis, dum potuerimus uindicasse, ac felicibus uictoriae nostrae titulis ascribamus saluti restituere subditos, et uiuendi beneficio condempnatos, ut nichil iustius atque benignius, resumpto iugo Imperii, de cetero ualeant experiri. Nec est igitur amicus cedis, nec ad effusionem sanguinis sacrum aspirat Imperium, sed cuius illustrat diuina potentia solium, misericordia et ueritas abiunt, pax et iustitia complectuntur de ubertate mansuetudinis nostrae, ac patulis amplexibus pietatis immensae procedimus, conuersionem fidelium acceptantes, et ad rebellium pertinanciam edomandam constanter et pertinaciter insistentes, ut qui potentiae nostrae manus sequi uoluerint, et in eorum pertinacia perdurare, per murorum altitudinem et uallium profunditatem ad instantiam nostram euadere non confidant, nec diffidant qui facile conuertuntur apud Angustae sedis gloriam misericorditer gratiam inuenire. Tu uero, quem intimae zelus fidei nostrae facit laboris et oneris non expertem, qui pro nostrorum rebellium confusione et iustitiae ac recuperandae pacis augmento nobiscum pondus diei et estus in multis sumptibus et periculis personae comportas, tibi conuersionem Fauentiae ad uniuersale gaudium intimamus, qui per infessas uires et uirtutis tuae constantiam nobis uictorie titulum uindicasti. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "QuiaVestrae", "content": "Petrus de Uinea principibus Alamanniae, super captione currus Mediolanensis missi ad Urbem Quia uestrae nitor conscientiae postulat et affectus integerrimae fidei representat, ut de prosperis auspiciis Romani principis domini Friderici possitis relatione ueridica nouellari, ea quae su eius notis equilis hiis diebus in Ytalia effulsere euidenti ostendimus ueritate. Uerum cum imperialis maiestas sui diadematis iura perquireret et Imperii sui uectigalia uindicaret, Lombardorum precipue Mediolanensium nefanda temeritas et audacia detestanda una cum suis confederationibus ausi sunt uertere faciem contra solem: filii Belial secreta sibi proditionis confingunt, discipulos sibi congerunt, non tamen congregata conseruant. Egredientes ut mures ridiculi de cauernis, moliuntur insidias ponere in leonem, inhiati sunt sanguinem, ab ubertate domus uenerunt ebrii: non tamen adipe sunt pinguium saturati. Et dum castrametati sunt iuxta Lolium perditionis filii, ut rationis segetem perderent et zizaniam - quae a uulgo dicitur lolium - seminarent, o quanta erat, multitudo militum, quanta numerositas bellatorum!, ubi superbia pulsauit tympanum, uoluptas tuba concinit, resonat cithara, plaudit lira, et sic uoluptatis ager cum pudendi decoris insignibus pullulauit. Sed dum gloriatur in curribus et in equis, pars electi principis ex aduerso cepit in nomine Domini gloriari. Sed quia facile est Deo celi multos in paucis concludere, principes fortitudinis dominus Fridericus diuisis a se quos habebat in expeditione comitatibus Lombardiae, quia ipse rex Salomon pacificus heres pacis, quod suum erat, pacifice exigebat, et cum sint uiri sanguinum, non parauerat eos sanguine calicis exhaurire. Sed quia Leuiathan filii execrantur contumaciter uerbum Dei , noluerunt acquiescere, sed inualescebant eorum uires, et uociferando dicebant: *Persequamur eos, quia spolia partiemur*. Sicque dominus, cui de caelo uictoriae ministrantur, assumpsit secum scutum bellum et gladium, et itineris sui comiten angelum Domini excercituum habens secum, loricam induit sicut gigas, ac prelium iniit secum habens Regni milites et paucos Theutonicos, ac quosdam Lombardos, quos in expeditione ducis militiae contigerat remansisse; et dum uiri fortes cum forti principe intrant bellum, exclamauerunt tubis, et audita est uox tonitrui et stuporis: *Euge, euge, ad Mediolanum impiger aduola, Friderice!*. Quo audito Mediolanensis proteruitas statim fuit perterrita compagine: proiciunt tympana, sumunt arma, et dum a trementi cuiuslibet dextera retineri uix poterat gladius, quilibet mutus in suo pectore tacitos uertit questus: *Heu, heu, animae nostrae, quia sic torques nos acriter atrox et immisericorditer immisericors, Friderice?*. Fit clamor ad sidera: *Ue, ue tibi, misera Lombardia!*. Quid plura? mactatur senex, puer diripitur, iuuenis ut uitulis immolatur, campimadescunt sanguine, et interfectorum exuberant ubertate. Quam male signa iacent, et quam bene sternitur hostis! Certe Friderici gladius cedem sitiens haurit sanguinem, uorat carnem, et dum incaute rebellis extollitur, eius caute contumacia profligatur; et sic princeps audaciae, seuiens in Lombardos , subuertit rotas curruum et inebriatus est gladius sanguine occisorum. Quia, cum rebellium turba deprimitur, alios mors glutit per gladium, et innumeros catenae acerbitas stringit et religat iuxta collum. Currus quidem Mediolanensis, currus gloriae, miserabiliter, capitur, una cum filio ducis Uenetiarum, Mediolanensis Potestate: turpiter captiuatur qui, cum esset stipatus militae militiae, fluctuare uisus est postmodum nuda crate. Quam habuerit princeps uictoriae ad laudis titulum, quoniam illum ad almae Urbis populum destinauit. Nunc uero rebelliones nequissimi, olim gaudentes, quomodo eorum in similitudinem uituli comedentis fenum et paleam mutauerunt!, et qui nutriebantur in croceis, ima perlustrant carcerum et amplectantes stercora expectant sententiam dampnatorum. Nunc uero omnium Mediolanensium et rebellium ligatura nota perfusi infamiae, ruboris stigmate perpetuo insigniti, crassas quodammodo ceruices pedibus applicant, et se suosque dantes muros diruunt, fossas replent, et ad consequendam misericordiam, et ad inuentionem omnimodam elaborant. Sed quia nullus semel ore receptus patitur sanguis mansuescere fauces, imperator magnanimus eorum stragem magis gestiens quam salutem, solum pudorem reputat bello non uincere, quin potius uiam ruinae contradicentibus aperire, et ut nullus resistendi sumat audaciam, truculenter reproborum satagit ad uindictam. Quocirca uos qui estis fide prediti, mente preclari, natione nobiles , uirtute locupletes, ita cum omni reuerentia tam uictoriosi principis celebretis magnificentiam, formidetis potentiam, magnificetis honorem, ut per exhibitionem bonorum operum grata mereamini consequi beneficia premiorum. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "Sollicitudo", "content": "Capitaneo Syciliae, super reformatione Studii Neapolitani Sollicitudo continua curas nostras exagitat, qualiter regnum nostrum Sycilia e, naturaliter rerum uictualium ubertate fecundum, prudentium uirorum copia nostris temporibus artificialiter decoremus, ut fideles nostri regnicolae scientiarum fructus, quos indesinenter esuriunt, per aliena mendicare suffragia non coacti, paratam in Regno sibi mensam propositionis inueniant, et quos ingeniorum natiua fertilitas ad consilia reddit alta perspicuos, litterarum scientia faciat eruditos. Ad quod, licet progenitorum nostrorum nos clara prioritas inuitet exemplis, dum eorum temporibus sic diuersarum scientiarum in Regno studia floruisse comperimus, ut non solum ad incolas filios sed ad exteros etiam extendisse probetur suauitatem odoris, nos tamen super hoc tanto libenter sine cuiusquam inductione concurrimus, quanto per hoc utilius honori nostro consulere credimus et exaltationem omnimodam Regni nostri omni, qua possumus, diligentia procuramus. Uolentes itaque super hoc antiquorum gratam renouare temperiem et in Regni nostri fastigia tripudialibus nouitatis nostrae primitiis augmentare, uniuersale Studium in ciuitate nostra Neapolis, consulta utique deliberatione, prouidimus reformandum, ut ciuitas ipsa, antiqua mater et domus Studii, sicut puritate fidei et situs amenitate prefulget, sic renouata, quasi paranimpha scientiae et singularium hospitalaria facultatum, docentibus et addiscentibus se prebeat generosam. Ad hoc igitur tam salubre conuiuium magistros quoslibet et scolares hylariter inuitamus, fidelitati tuae mandantes, quatenus presens beneplacitum nostrum per iurisdictionem tuam sollempniter studeas publicare, firmam singulis fiduciam oblaturus, quod immunitates et libertates omnes, quibus olim, tam in Neapolitanis quam Salernitanis Studiis, uti et gaudere sunt soliti, faciemus uniuersis et singulis illuc ire uolentibus inuiolabiliter obseruari. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "GeminariVidentur", "content": "Rex Corradus Panormitanis, de receptione cinguli militaris Geminari uidentur in nobis augmenta congaudii, si festinos felicitatis nostrae sucessus ad fidelium nostrorum corda transferimus et in aures uestras, precipue quas attentas letitiae nostrae confidimus et ex fidei puritate deuotas, nouis tripudiis deriuamus. Illo nichilominus affectibus nostris inherente proposito, quod haec et alia, quae scribimus, quaelibet delectaret, nos potius uobiscum presentes serenitatis nostrae festa peragere, quam interpretis scripturae misterio nuntiare: ut et nos uestra uicinitas, diutius affectata, reficeret et uos nostrae uisionis indubitata placiditas refoueret. Sed, pro firmo tenentes, quod in nobis uelut in populo honorificato sit tanta deuotio, quod apud uos celebres nostrae serenitatis euentus localis distantia nullo intercompede minuat nec labentis protractio temporis interdicat, ad notitiam uestram perducimus, quod, licet ex generositate sanguinis, qua nos a primis componentibus natura dotauit, et ex dignitatis officio, quae duorum regnorum nos solio gratia diuina prefecit, nobis militaris honoris auspicia non deessent, quia tamen militiae cingulum, quod reuerenda sanxiuit antiquitas, nondum serenitas nostra susceperat, die presentis mensis Augusti, cum sollempnitate tyrocinii, latus nostrum eligimus decorandum, ut ex hoc etatis nostrae uictoriosa floriditas signa maioris strenuitatis induceret et originalis nobilitatis gratiam renouaret nouae militiae claritudo. Qua etiam die, ut honoris nostri sollempnia dignis militantium studiorum titulis ornaremus, preter celebrata magnificae festiuitatis insigna, quae tanti boni iucunditas et personae nostrae magnificentia requirebant, ad locum uictoriosi exercitus nostri castra perduximus, ut abinde, sub felicitatis futurae presagio, pace data plene fidelibus, contra hostes nostros continuatis gressibus procedamus. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "AdVos", "content": "Fridericus cardinalibus, inuectiua cum increpatione, quia non creant nouum papamAd uos est hoc uerbum, filii Effrem male tendentes arcum et peius emittentes sagittas, turpiter in die belli conuersi retrorsum. Ad uos est hoc uerbum, filiiBelial, dispersionis oues. Ad uos est hoc uerbum, cardinales obliquati, quibus male uoluitur orbis. Ad uos est hoc uerbum, pro quibus totus mundus prorumpens in uerba obloquitur. Nec ego possum loqui, quin abloquar, qui de mundo sum, licet immundus, propter quod oportet me sentire cum mundo, tamquam pars suo toti nec dissona, nec aduersa. Scribentis itaque attendite de dura et inepta materia, rudem epistolam exordii dignitate priuatam. Lingua mea, uelocitate compulsa, prius prorupit in uerba quam concipiens ei spiritus delegasset, et sic superioris non expectato imperio minus plene concepta edere festinauit. Habet enim hoc animus conturbatus, quod plerumque sermonem incontinuum parit, aliquando et arbotiuum.communis namque animorum existit conceptio et sermo uulgaris, quod non mediatorDeiet hominum Iesus Christus, de summo celo qui uenit ponere pacem in finibus terrae, Apostolorum magister et dominus, sed diuisus in seSathanas, princeps Aquilonarius, sit in medio uestrum, tamquam quibus ministrant, ille persuasor discordiae, spiritus tenebrosus, qui posuit linguas uestras in diuisiones et in pluralitatis articulos uestram disgregare compulit unitatem, dum nec uobis, nec mundo consulitis, qui tot periculis propulasatur, et petri nauicula, quae per maris altitudinem uentorum flatibus rapitur, remis et remige destitura, non est aliquatenus uobis curae: quae quamuis in se submersionem non timeat, suis tamen multa et uaria patitur naufragia tempestatum.Sane si diligenter attenditis qualiter nationes et gentes, quas iudicare soletis, contra uos derisorie mouent capita sua, in se unusquisque palleret, et ad tam publicum et detestabile opprobrium propulsandum non inueniri posset necessarium argumentum: quia dum quilibet uestrum aspirat ad cathedram, unus non consensit in alium, et dum alter in alterum non consentit, nullus erigitur, et dum nullus erigitur, cathedralis dignitas euanescit, et sic ex disconueniencia uestra conuenientis Ecclesiae status confunditur, et fidei qua uiuitis deperit rectitudo.Per capitis quidem defectum immergit, ut, ubi natura sensus imposuit, monstra reputemini quaedam et membra truncata, in cuctis sensibus defectiua, quoniam uidetur obtenebratus uisus uester, diminutus auditus, et ille oris sonus in fine orbis terrae olim sonorus, penitus obmutescens, factus est derisorius echo. Nam Petri et Pauli hodie non audiuntur tonitrua, concionatores, sicut canes muti, ad silentium cumpelluntur; forte paratae sunt uobis manus ad recipiendum, sed desunt munera, quia, qui ueniebant deSaba, aurum deferentes, modo non ueniunt, cum non inueniantDominumin presepe, ducatum eis celesti sidere denegante.Pedes etiam non habetis ad ambulandum, et dummodo potentis uos manus cohercet, ultra quinque pedes uestra uestigia non mouentur. Proh pudor! minima reptilium animalium in prudentia uos precedunt, nam aues sine ductricenon uolant, apes abque rege non uiuunt. Uos autem sine rectoris gubernaculo fluctuatis, matrem Ecclesiam fortuitis casibus relinquentes, non attenditis quod illi arrantesIsraelitici, quatraginta diebus absquae duce uagantes, ad summam demenciam deuenerunt, proDeosibi uitulum conflatilem statuentes.Sic papalis cessauit unctio; ueniet ergo alius Sanctus sanctorum: et quis ille est? O inexcusabili culpa!Racheluirum non habet, cuius paruuli petunt panem, et non est qui porrigat eis ex omnibus caris suis; etSyondudum pulchra facie iacet sicut mulier menstrurata, cuius uiae lugent et non est qui ueniat ad sollepnitatem.Concidit gloria uultus eius, oculi columbrarum uisu deficiunt, quia non uidetis quantum proximi estis nafragio, dum sine remige nauigatis. O si possetis alternatim libros conscientiae legere, quot et quantas inueniretis in eis accusatorias lectiones, contrariis sententiis inuolutasReuertatur ergo, reuertatur quilibet in seipsum, et ad resumendum caput, sensus et rationem induite, ut mater Ecclesia, tam diu suo priuata lumine, decorem suscipiat et ad statum pristinum reducatur." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "DeoPropitio", "content": "Inuitat scolares ad Studium Neapolitanum Deo propitio, per quem uiuimus et regnamus, cui omnes actus nostros offerimus, cui omne quod agimus imputamus, in Regnum nostrum desideramus multos prudentes et prouidos fieri per scientiarum haustum et seminarium doctrinarum; qui, facti discreti per studium, per obseruationem iuris iusti,Deoseruiant, cui seruiunt omnia, et nobis placeant per cultum iustitiae, cuius preceptis omnes precipimus obedire. Disponimus autem apudNeapolim, amenissimam ciuitatem, doceri artes et cuiuscumque professionis uigere studia, ut ieiuni et famelici doctrinarum in ipso Regno inueniant unde ipsorum auiditatibus satisfiat neque compellantur ad inuestigandas scientias peregrinas nationes expetere nec in alienis regionibus mendicare. Bonum autem hoc rei nostrae publicae profuturum intendimus, cum subiectorum commoda speciali quadam affectionis gratia prouidemus, quos, sicut conuenit eruditos, pulcherrima poterit spes fouere et bona plurima promptis animis expectare, cum sterilis esse non possit accessio, quam nobilitas sequitur, cui tribunalia preparantur, sequuntur lucra diuitiarum, fauor et gratia comparantur. Insuper studiosos uiros ad seruitia nostra non sine magnis meritis et laudibus conuocamus, secure illis, qui discreti fuerunt, per instantiam studii iuris et iustitiae regimina committentes.Hylares igitur et prompti satis ad professiones, quas scolares desiderant, animentur, quibus ad inhabitandum eumdem locum concedimus, ubi rerum copia, ubi amplae domus et spatiosae satis et ubi mores ciuium sunt benigni, ubi etiam necessaria uitae hominum per terras et maritimas facile transuehuntur, quibus per nos ipsos utilitates querimus, condiciones disponimus, magistros inuestigamus, bona promittimus et eis, quos dignos uiderimus, donaria conferemus. Illos siquidem in conspectu suorum parentum ponimus, a multis laboribus liberamus, a longis itineribus et quasi peregrinis absoluimus, illos tutos facimus ab insidiis predatorum. Et qui spoliabantur fortunis suis et rebus, longa terrarum spatia peragrantes, scolas suas leuioribus sumptibus et breuioribus cursibus a liberalitate nostra se gaudeant assecutos!De numero autem doctorum, quos ibi duximus destinandos, mittimus magistrum R. de, et de, iudices, fideles nostros, ciuilis scientiae professores, uiros magnae scientiae, notae uirtutis et fidelis experientiae, quam nostrae semper exibuerunt et exibent maiestati, de quibus, sicut de aliquibus Regni nostri fidelibus, fiduciam gerimus pleniorem. Mittimus quoque et, et cetera. Uolumus igitur et mandamus uobis omnibus, qui prouincias regitis quique administrationibus aliquibus presidetis, ut haec omnia passim et publice proponatis et iniungatis sub pena personarum et rerum, ut nullus scolaris legendi causa exire audeat extra Regnum nec infra Regnum aliquis audeat addiscere alibi uel docere, et qui de Regno sunt extra Regnum in scolis sub pena predicta eorum parentibus iniungatis, ut usque ad festum sanctiMichaelisnunc proximo reuertantur. Condiciones autem, quas scolaribus concedimus, erunt istae: in primis, quod in ciuitate predicta erunt doctores et magistri in qualibet facultate. Scolares autem, undecumque uenerint, secure ueniant morando, stando et redeundo, tam in personis quam in rebus nullam sentientes in aliquo lesionem. Hospitium, quod melius in ciuitate fuerit, scolaribus locabitur pro duarum unciarum auri annua pensione, nec ultra extimatio eius ascendet. Infra predictam summam et usque ad illam, omnia hospitia sub extimatione duorum ciuium et duorum scolarium locabuntur. Mutuum fiet scolaribus ab illis, qui ad haec fuerint ordinati, secundum quod eis necesse fuerit, datis libris in pignore et precario restitutis, receptis a scolaribus fideiussoribus pro eisdem. Scolaris uero, qui mutuum recipiet, iurabit, quod de terra aliquatenus non recedet, donec precaria restituet, uel ab eo mutuum fuerit exolutum, uel alias satisfactum fuerit creditori. Predicta autem precaria a creditoribus non reuocabuntur, quamdiu scolares uoluerint in Studio permanere. Item omnes scolares in ciuilibus sub eisdem doctoribus et magistris debeant conueniri. Omnes igitur, qui amodo studere uoluerint in aliqua facultate, uadantNeapolimad studendum, et nullus sit ausus pro scolis extra Regnum exire uel infra Regnum in aliis locis addiscere uel docere; et qui sunt de Regno extra Regnum in scolis, usque ad festum sancti Michaelis proximum futurum, sine morae dispendio reuertantur.De frumento autem, uino, carnibus, piscibus et aliis, quae ad uictum pertinent, modum nullum statuimus, cum in hiis omnibus habundet prouincia, quae uendentur scolaribus, secundum quod uenduntur ciuibus et etiam per contratam." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "FidemEtDeuotionem", "content": "Significat se iturum contra rebelles et animat in fide fideles, narrando magnitudinem sui excercitus Fidem et deuotionem nostrorum fidelium et quondam felicissimi patris nostri diuae memoriae recolendae, quam post eius obitum inuiolatam permansisse cognouimus et ad prosperum honorem nostrum nostraeque sublimitatis augmentum placidae successionis ordine ardentius hanelare, uolentes, eorum bonis exigentibus meritis, ad statum magnificum promouere, ut perseuerantiam fidelitatis uestrae nobis gratam et utilem cognoscatis, ecce quod ad partes Imperii pro exterminatione hostium uestrorum nostrorumque rebellium, qui maxime celsitudini nostrae noluerunt spontanei subiacere nec assistere nobis pro tranquillitate durabili conquirenda, cum felici et innumerabili exercitu nostro festini dirigimus gressus nostros. Quare dilectionem uestram monemus attentius et hortamur, quatenus uos armis et equis et aliis exercitui necessariis, prout tanti negotii cura deposcit, laudabiliter preparetis, non tamen necessitate aliqua exigente, sed ut propriis manibus de inimicis uestris, in eorum pertinacia commorantibus, gaudeatis ad uota recipere ultionem; procul dubio cognoscentes quod, si quos mandatorum nostrorum inuenerimus contemptores, de aduentus nostri terrore dumtaxat eos dispergi poteritis intueri, necnon qui a primo inuasionis nostrae impetu euadere uiderentur, receptaculis in quibus latent penitus destituti, desinente spiritu, animata corpora pro uolatilium et ferarum esca tamquam cadauera derelinquent, nisi diuina potentia aliquo insperato casu se, quod absit, processibus nostris opponat. Preterea de potentia nostri exercitus, non ampliato nomine ueritatis, sed potius angustato, uolentes uos reddere certiores in uerbo fidei, teneatis, quod nostrorum agminum fortitudo sexaginta milia militum electorum, quantumcumque fortius possent obsistere, non timeret. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola69", "content": "Oddo Mandelli potestas Bononie et consilium ciuitatis eiusdem potestati et consilio Mutine. Licet pro eo quod inimici estis non teneamini exaudire, tamen naturalis debet ratio uos mouere ad ea que sunt iusta pariter et honestas. Sane cum talis proditie quator milite Mediolanenses ad uestram proditorie duxerit, ciuitatem si ualerent consilia seu preces et uos rogare possemus ut cum res huiusmodi sit perniciosa exemplo et omnibus tam sapientibus quam insipientibus odiosa, ipsos ad futuram prouidentiam et cautelam deberetis dimittere absolutos. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "VellemusPotius", "content": "Regi Castella e, cognato suo, conqueritur ei de filio suo, qui furtiue recessit ab eo Uellemus potius tacere, quae loquimur, cum sit quodammodo de plus quam ciuili bello materia, dum alienae culpae dampnantes infamiam, genus nostrum utcumque notabile cernimus et, preter uerbalis plagae conuitium, quam aliis dampnantes infligimus, ex cuiusdam ydemptitatis lege, qua iungimur, in nobis relinquimus cicatricem. Sed ipsius casus instantia suggerente, silentia rumpimus et ardui stili misterio Henrici primogeniti filii nostri nomen, nepotica uobis sorte coniuncti, a genere prorsus generoso degenerans et processus exponere cogimur, ac eiusdem ingratitudinis describere uitium, calami pungentis officio, quem nonnumquam cuiuslibet nota diffibulat, instanter urgemur. Est etenim, quod ignominiosa relatione describimus, in populi conuersus infamiam et, quibus uirtutum speculum et morum norma fuisse debuerat, nunc ymaginarium uitiorum, nunc uulgare ridiculum publice predicatur, dum mandata nostra frequentia, quibus ipsum ex patris debito sepe pascebamus, obaudiens, dum honoris et loci, quibus in nostra curia fouebatur, oblitus, dum nec diuersorum more nobilium, quibus ex pretorii nostri culmine influitur, nec familiaritatis solitae, quae ipsum nostri lateris sepe participem faciebat, dignitate contentus, ad rebelles nostros et hostes, quibus potius ut hostis obstare debuerat, quibus etiam ipsum, ut sicut debitum ab etate receperat, sic, si qua uirtus in ipso dormiret ex otio, armorum exercitio suffragante resurgeret, opponere stimulum nostra deliberauerat celsitudo, personae propriae fur factus et predo etate succumbente malitiae fugiuitus effugit. Et sic datus uulgo ludibrium, infectione suorum operum peruersorum cicatrices Augusti sanguinis ac regalis infecit. Uideat igitur excellentia uestra regia, si paternis meritis ista rependere filius, si auunculi beneficiis, immo patris, ista nepos debuit compensare. Attendat etiam regalis industria, qualis euentus qualisque fidei tam enormis tamque rudis in iuuentute processus monimenta promittat in senio, qualis et quantae, si uas tenerum tot patris monita, tot auunculi beneficia continere non potuit, continentiae futurae presagia uetustas temporis prefiguret. Ab ipsius denique fructibus manifeste cognoscitur, quale fuerit eius preconceptae uoluntatis initium, quod tam uilis finis explicuit, qualis eius pregnantis propositi rumor extiterit, quem partus tam fetidus, tam dolosus excludit. Ut super hiis igitur mentem uestram, quae – cum ad utrumlibet sit auditus indifferens – sinistris forte relatibus rem aliter posset credere, quam ueritas protestatur, rumoribus abiectis adulterinis, ueritatis scopa mundificet, et, nuntios nostros latores presentium, ad uestram presentiam duximus destinandos, ut quantae dilectionis iudicia erga eumdem filium nostrum magnificentia nostra semper ostenderit, quantum et qualiter ipsum benigne tractauerit, quantum per nos et nostros semper extiterit honoratus, quam acerrime etiam, quam latenter, a latere nostro, et quam turpiter presentiam subripuerit personalem, iidem nuntii nostri, tamquam eius hactenus in curia nostra continue participes et fideles interpretes status eius, regalem animum sufficienter informent. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola55", "content": "Cum ratione subiectionis et deuotionis perpetue nostrum debeat monasterium esse Romano imperio commendatum, sub umbra salutifera uestre glorie protegi cupimus et merito defensari. Ideoque uestre maiestati serenissime flexis genibus supplicamus, ut predam a talibus uestris nuntiis eidem loco factam in periculum animarum, restitui facere dignemini pietatis intuitu monasterio spoliato, ne res contra dispositionen celestem seculariter pertententur a laicis, que sunt diuinis tantummodo usibus deputate. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "ConsuetaBenignitate2", "content": "Respondet capitaneo, et commendat eum de processu facto per eum et instruit, qualiter sit processurusConsueta benignitate recepit excellentia nostra litteras per te nostro culmini destinatas, et ipsarum continentiam uidimus diligenter. Super eo sane, quod scripsisti, te propter quaedam diuersimode intellecta de statu ciuitatis Taurini, quae tibi uidebantur obliqua, cum magna militum et peditum comitiua personaliter ad terram ipsam gressus tuos cum festinantia direxisse; et ibidem hinc inde diligenter exquisitis et caute, quae ad cautelam seruitiorum nostrorum exquirenda pensasti, quosdam, qui magis uidebantur esse suspecti, per personas capi faciens, et ipsos facias cum diligentia custodiri, tuum exinde studium et industriam euidentem, quae circa nostrae celsitudinis augmentum et in hiis et etiam in aliis te apponere plene cognoscimus, non immerito commendamus. Uerum, cum tam propter nostrorum rebellium depressionem, ad quam efficacius inferendam te studiosum fore credimus et attentum, quam propter nostrorum fidelium salutarem defensionem, milites tuae iurisdictioni dudum impositos equis et armis uelimus esse munitos, ita quod propter defectum equorum et armorum seruitia nostra non remaneant imperfecta, deuotioni tuae precipiendo mandamus, quatenus sic instanter procures et facias, quod omnes tuae iurisdictioni subiecti, qui equos tenere debent et arma, sint, ut conuenit, sine mora qualibet preparati ad nostrum seruitium tecum laudabiliter processuri. Super aliis, quae scripsisti, celsitudo nostra prouidere curabit, prout honori nostro uiderimus expedire. Tu autem in hiis et aliis seruitiis nostris, et maxime circa custodiam ciuitatis Taurini, taliter peruigil et studiosus intendas, quod ipsa operum patens efficacia in excellentiae nostrae oculis te iuxta solitum representet laudabilem." }, { "author": "Dante", "epistola": "epistola12", "content": "In litteris uestris et reuerentia debita et affectione receptis, quam repatriatio mea cure sit uobis et animo, grata mente ac diligenti animaduersione concepi; et inde tanto me districtius obligastis, quando rarius exules inuenire amicos contingit.\nAd illarum uero significata responsio, etsi non erit qualem forsan pusillanimitas appeteret aliquorum, ut sub examine uestri consilii ante iudicium uentiletur, affectuose deposco.\nEcce igitur quod per litteras uestras meique nepotis nec non aliorum quamplurium amicorum, significatum est michi per ordinamentum nuper factum Florentie super absolutione bannitorum quod si soluere uellem certam pecunie quantitatem uellemque pati notam oblationis, et absolui possem et redire ad presens.\nIn qua quidem duo ridenda et male preconsiliata sunt, pater; dico male preconsiliata per illos qui talia expresserunt, nam uestre littere discretius et consultius clausulate nichil de talibus continebant.\nEstne ista reuocatio gratiosa qua Dantes Alagherii reuocatur ad patriam, per trilustrium fere perpessus exilium? Hocne meruit innocentia manifesta quibuslibet? hoc sudor et labor continuatus in studio?\nAbsit a uiro phylosophie domestico temeraria tantum cordis humilitas, ut more cuiusdam Cioli et aliorum infamium quasi uinctus ipse se patiatur offerri!\nAbsit a uiro predicante iustitiam ut perpessus iniurias, iniuriam inferentibus, uelut benemerentibus pecuniam suam soluat!\nNon est hec uia redeundi ad patriam, pater mi; sed si alia per uos ante aut deinde per alios inuenitur, que fame Dantisque honori non deroget, illam non lentis passibus acceptabo; quod si per nullam talem Florentia introitur, nunquam Florentiam introibo.\nQuidni? nonne solis astrorumque specula ubique conspiciam? nonne dulcissimas ueritates potero speculari ubique sub celo, ni prius inglorium, ymo ignominiosum populo Florentino, ciuitati me reddam? Quippe nec panis deficiet." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "CrebeNostrorum", "content": "Magistris portulanis, de armatura facienda contra Ianuenses Crebre nostrorum fidelium, quorum indempnitate omne cautela possibili nostra procurat humanitas, auditorium nostrum querelae circumstrepunt, qualiter Ianensu maliorumque rebellium nostrorum piratarum sepe leduntur incursibus, et ab eis in rebus dampna quam plurima, ac impersonis subire coguntur iniurias, quibus debent, rebus ordinate procedentibus, continuas irrogare iacturas. Fideles igitur nostros sic reddere uolentes indempnes, ut offendant etiam et dampnificent infideles, benigna quadam compassione prouidimus, ut in terris maritimae, qua parte potius eorumdem rebellium laborat in firmitas per homines, uidelicet quorum magis agitur interesse, si foret possibile, uel eorum in quorum fauorem hoc tam utile redundare potest negotium, adiunctis auxilis (ad quos ipsos uerbis attrhai uolumus inductiuis, etsi suasioni forte non crederent, prout expedire uidebitur, a dea precipimus compellendos), sine nostris expensis armari uascella competentia faciant.Quae, ut seruitia ipsi commodius exequi ualeant, eis de uascellis nostris uolumus exhiberi, ad predictorum rebellium temerariis ausibus resistendum, ut, dum marinis uacantes incursibus fideles nostros offendere satagunt, unde forte sibi compendium captasse crediderint, inde sibi sentiant dispendium imminere. Uestrae igitur fidelitati precipiendo mandamus, quatenus, dirigenti consideratione preahabita, in terris uestrae iurisdictionis uicinis maritimae, per mercatores uidelicet, quorum magis uidelitis interesse, hac alios, si predictis ex hoc importabile pondus ingrueret, duas aut tres galeas et tot barchettas, prout habito cum fidelius nostri diligenti consilio uideritis expedire, quas etiam de uascellis nostris decenter recalcatas et assis communitas eis assignare uos uolumus sine nostris expensis, faciatis bene et decenter armari. Ad quod ipsos uerbis competentibus inducere stuedeatis, etsi forte inductioni resisterent, cohertione debita compulsuri: potius enim eos ad id, ex quo eorum indempnitas sequitur, uolumus compelli, si id expediat, quam si tebescentes eosdem suis notrisque commoditatibus subtrahantur, non sine nostri nominis aliquo immaginario detrimento contringat depauperari fortuna. Ne igitur predictur negotium, ad quod efficaciter procurandum intendere, deligenter et studiose uos uolumus ex aliquorum necessariorum defectu, inopia forte hominum presentate materiam dispendia dilationis incurrat, derebus, nostrae curiae, que sunt ad manus uestras, et eorumdem fidelium subsidio et ad id uideritis opportunas, de munificentiae nostrae gratia per uos precipimus aliquid largendum. Cautelam tamen debitam super iis hadibere uos uolumus, ut uos eos, quos super hoc statueritis diligentem habeatis respectum, ne odio, pretio uel amore, aut extrinsecus aliis forte flectentibus in hoc magis collaterales, aut milus exhibeant, uel ascribendi minori ponderi seu maiori et importabili debito, rationabiliter possunt quere; scituri, quod, si clamur iustus aliquis ad audientiam nostram propterea deferatur, id siquidem in caput uestrum nostra iuberet serenitas retorquendum. cum iis uero, quos super hoc uascellis ipsis duxeritis stuatuendos, ordinare curetis ut, si, aliquos de infidelibus ipsis capicum uascellis ipsis, fortuna fauente, contigerit, ad opus curiae nostrae debeant conseruare, ordinaturi nichilominus, ut uascella, quae propter hoc sicarmata fuerint, ut mandamus, nullam moram aut residentiam portubus faciant, sed ad securitatem nostrorum fidelium et rebellium piratarum offensam frequenter continueque discurrant." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "LectaNuper", "content": "Cuidam, quod non faciat represalias contra Tudertinos, sed alleget ius suum in imperiali curia, si quod habet Lecta nuper in auditorio nostro Communis Tudertinorum , nostrorum fidelium, supplex petitio continebat, quod, cum iuuenis quidam, nomine A., ad ciuitatem accederet, et ibidem aliquamdiu moraretur, quidam, quorum nomina ignorare se dicit, principales se tuos nuntios asserentes, prefatum A. proposuerunt quamdam summam pecuniae et res alias, sibi furtiue surreptas, secum clandestine asportasse, super quo pro parte tua iustitiam sibi fieri postularunt. Quod cum Communi predicto ex nuntiorum ipsorum propositione notesceret, causam ipsam uolentes dare, diffugio predicto in eorumdem nuntiorum conspectibus presentato, quantam iuris ordo deposceret, eis pro parte tua facere iustitiam obtulerunt. Nec patientes, quod per eorum incuriam uel per eiusdem malitiam negotium ipsum ulterius differatur, sibi firmiter et expresse mandarunt, ut eisdem tuis nuntiis sociatus, de terra predicta discederet ad te, cum rebus ablatis omnibus rediturus. Qui, dum ad te sub nuntiorum tuorum custodia rediens, ad castrum, quod Maczanum dicitur, deuenisset, cum a prefatis nuntiis tuis res omnes, quas secum ferebat, restituere uiolenter impulsus fuerit, mortisque sibi forte metuens periculum, ab eorum oculis repentinus aufugit, et Romam se dicitur contulisse. Propter quod, tu, licet friuolam occasionem assumens, de bonis ipsorum Tudertinorum represalias te uelle facere comminaris, in eorum preiudicium manifestum. Nos autem, ipsorum supplicationibus inclinati, tuae fidelitati precipimus, quatenus, si premissa ueritate nitantur occasione predicta, de bonis Tudertinorum ipsorum sine specialis celsitudinis nostrae mandato represa lias aliquas facere non presumas. Sed, si quid iuris te contra ipsos habere contendis, illud, prout rationis et moris est in similibus, per nostram curiam obseruatum, recepto prius super hoc oraculo maiestatis nostrae, procedas. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola94", "content": "Reuerendo in Christo fratri domino Otauiano Dei gratia Bononiensi electo, B. archipresbyter Paduanus in uero salutari salutem. Quanto uestra bonitas maioris officii locum tenet, tanto sollicitudine maiori constringitur intendere preuisioni debilium personarum, et maxime illarum que sunt in exilio constitute, et ecclesiastice militie sociantur. Inde est quod affectuose uestram prudentiam deposcimus et instanter, ut diuine pietatis intuitu, et ne uituperetur ministerium nostrum si premerentur nimia paupertate, P. et A. clericis Paduanis discretione ac honestate laudandis iuxta domini legati mandatum dignemini prouidere, considerantes quod ubi est miseria, ibi debet esse misericordia, et ubi est necessitas ibi et benignitas paternalis. \n" }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola4", "content": "Quantis afflictionibus quantisque aduersariorum dei et ecclesie morsibus opprimamur, apostolice sedis notitiam tam fama uolante quam referentibus certis nuntiis credimus non latere. Sed ut nobis tamquam uere indigentibus uestre pietatis ianua in ueloci ac sufficientí subsidio possit efficaciter aperiri, que nuper nobis per infortunium acciderunt, uobis curamus lacrimabiliter intimare.\nCum igitur comes Iordanus in obsidione ciuitatis nostre dampnabiliter iudicaret, uenerabilis pater dominus Manfredus Ueronensis electus tamquam dominus magni cordis, qui nobis in prouincia preminebat ut pastor bonus, qui animam suam pro suis ponere ouibus non formidat, tantornm dampnorum ruinam tollerare non ualens, uoluít cum militia nostra insultum facere in exercitum comitis memorati; qui cum ab insultu rediret, aduersariorum milites ipsam nostram militiam insequentes eundem dominum marchionem per sui equi precipitium uel occasum cum duobus nostris militibus ceperunt personaliter et duxerunt.\nPropter quod, sancte pater, cum tanti ac talis gubernatoris simus solatio destituti, sicut oues sine pastore, regimine deuiantes, uestre uestrorumque fratrum sanctitati deuotis precibus supplicamus, ut nobis ac prouincie Marchiane potentem et magnificum capitaneum in manu forti, robusto brachio sic celeriter destinetis uelut noster pater et pastor, cui tam animarum quam corporum cura pertinet generalis, quod a tantis imminentibus periculis respiremus." }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola16", "content": "Frustra sibi debitum exigit, qui aliis debitum non impendit. Unde miramur, et mirari possumus et debemus admiratione debita et non friuola uel inani, discretionem uestram dormitare uidentes, que uigilare in negotiis consueuit. Nulla enim habita consideratione equitatis, a nobis iustitiam fieri uestris ciuibus postulatis; et cum homines terre nostre iugiter in uestris partibus spolientur, uos aure surda et clausis oculis pertransitis. Unde sapientie uestre laudabiliter sectantes uestigia, sicut Brixiensibus facietis, ita contra Mediolanenses curabimus nos facere, equanimitatem, ut decet, in talibus obseruantes. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "Socero", "content": "Consolationis litterae ad affines, de morte cognati sui Socero et socrui suis, domino L. et dominae B., Petrus de Uineis et cetera. Cum peruenerunt ad audientiam meam noua de obitu, dilecti filii uestri, cognati mei, tactus dolore cordis intrinsecus dolui et condolui uobis, utpote qui bonum de ipso fratrem amisi, et lumen oculorum uestrorum a luminibus uestris anxior in eodem fuisse sublatum. Fleui quoque et prae dolore nimio oculi mei faciem lacrimis maduerunt, quod uxori, filiis et filiabus meis tam dilectum collateralem decessisse cognoui, qui sic absentiam meam una uobiscum commorans supplere poterat ad consortis meae solacium et natorum. Continuatis ergo in eius memoria diebus pluribus fletibus et dolore, uidi, quod frustra dolebam, et quod redimere non poteram mortuum effusione continua lacrimarum, meditatus potius ipse mecum, quod, cum sortis humanae debitum soluerit, licet fatali casu et mutato ordine parentum uota turbauerit, et dies nequiuerit protrahere longiores, sui memoriam, quam sors amara peremit, communibus dimiserit intercessoribus adiuuandam, ut cuius uita nos carere contigerit, pro eo teneamur, ut uiuat potius orare quam flere. Conuenit enim hoc uobis et michi, quod filium uestrum, quem sortis affinitas michi carum fecit, mors ipsius potissimum deploranda, quae se dulcibus annis immiscuit, et iuuentutis florem morsu diro precidit. Quia uero dispositioni diuinae obuiari non potest, et animam eius debemus et possumus elemosinis potius quam lacrimis adiuuare, cum nec nos deceat in dolorem modum excedere pretaxatum, ne nomen Domini , qui dedit et abstulit, exasperari contingat, superuacuis intabescendo doloribus, quamquam non possim paternum et maternum in discessu tam dilecti filii reuocare dolorem, quem uestrae sperabatis dimittere superstitem sepulturae, audeo tamen filiali uobis deuotione suggerere, quatenus uobis, michi et uxori, filiis ac filiabus meis, qui uestri sunt, paterno consulentes affectu, quantum propter sortis humanae debitum et labilem condicionem mortalium merorem uestrum moderari potestis, nostrae ac uestrae uelitis prouidere saluti, cum in superstite filio, filia et nepotibus uestris me quoque, qui uitam et consolationem uestram plus filio, si dicere liceat, diligo et affecto, possitis plenarie consolationem accipere pro defuncto, quem si modo quolibet redimere ualeremus, non parceremus laboribus aliquatenus uel personis. Sed ubi a nobis irreuocabiliter est ademptus, et orationum uestrarum auxilia prestolatur: in superstitibus consolatione recepta, suspiria et fletus uestros ad orationum subsidia conuertatis, illud inter humana desideria solacium habituri, quod pro honesto suo gestu et continentia, per quam se omnibus prestitit diligendum, bonam sui recordationem post facta dimisit. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "SedentibusSuper", "content": "Eisdem, de eodem, facta mentione de quodam alio magistro premortuo Sedentibus super aquas amaritudinis et in salicibus organa suspendentibus, Neapolitani Studii doctoribus uniuersis, magister Petrus de Uineis solamen sancti spiritus et illam, quae omnem sensum exuberat, pacem Domini nostri Iesu Christi. De seculo nequam et ualle miseriae ad scolas florentis patriae, ubi garrulitatis improbae nullus auditur tumultus, Illius uocatione, cuius imperium in celo et in terris et in omnibus extenditur creaturis, gramaticorum eximius consocius noster et frater, magister G. nouiter euocatus, ab oculis nostris uelut umbra pertransiit, immo euanuit, ad cuius transitum studii Parthenopensis oscuratus est sol, et luna euersa est in eclipsim. Nam ars gramaticae, quae sine uocabulo designatur, priuata decoris radiis, sedet in tenebris, et habet unde possit suum reiterare dolorem, duobus maritis tam modico tempore uiduata. Nondum precedentis doloris sanata sunt uulnera, et sic calamitati calamitas, et tempestas adicitur tempestati, dolor doloribus et uulneribus uulnera inferuntur. Mirum non modicum, hic est ordo preposterus et turbatus, quia naturaliter preponitur magister discipulo, hic autem magister est discipulum subsecutus: et hoc ideo quia mortis irregularitas, de suo more peruersa, peruertit ordinem, quae forent preponenda postponens, preponit econtrario postponenda. Proh dolor, uitis frondosa, quae subito aruit, cuius fructus exuberabat ad plenum. Nam in multitudine filiorum, quos genuit, indefessus ille uterus magistralis intumuit, preualuit et tamquam cedrus Libani superexcreuit, cui non sunt adequatae uirgulae de deserto. Ipse quidem fuit alter Ioseph, cui omnes inuiderunt parentes, quem seua bestia deuorauit, uidelicet mors, quae per auferesim, quae cunctis aufert mortalibus caput a membris, diuidit et recidit. In cuius decisione uos, qui floretis in cathedris, tamquam multorum capita plena oculis retro respicite, et ante diligenter attendite quantum tenuis et fragilis gloria singularis, quae quidem uapor ad modicum durans, uelut fenum agri, quod mane floret, et uespere decidit et arescit. Ad tutelam agri per illam syncopam, a qua nullus gramaticus excusatur, statum et transitum reciprocantes in uobis, unum efficax per locum a simili in uobis colligite argumentum: similiter illud iter currere, quod uester socius precucurrit. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "ImperialisMaiestas", "content": "Tineosus , miles Uiterbiensis, imperatori super eisdem, et quod celeriter ueniat Imperialis maiestas seruo suo dignitata sacras litteras destinare et laudibus extollere famam eius, de feruente feruentiorem efficit, accendens interius, exterius iam accensum, et firmans in proposito iam firmatum. Sed quia laus in ore proprio non est pulchra, quanta operata sit et operetur iugiter fides mea, et quanta passus sim et paratus sum pro nomine uestro pati, effectus operum demostrabunt, et prius fama, quam ego, me uestro culmini presentabit. Nec indigne corpus et animam et uniuersa, quae habeo, pro honore diadematis uestri exposui liberaliter et expono, cum omnia, quae in terris possideo, a uestra magnificentia michi donata profitear, salutem et itam post Deum precipue recognoscam. Hoc itaque deberent recognoscere proditores, quorum oculos diabolus excecauit, in tantum ut magis in tenebris quam in luce, et potius in timore mortis quam in securitate uitae, desiderent et eligerint ambulare; qui post Deum per uos de carceribus educti, de exilio reuocati, immo de faucibus mortis erepti, ciuitatibus et familiis restituiti fuerunt, et dum bonis omnibus habundarent, omnium beneficiorum uestrorum obliti, sine iusta causa recalcitrauerunt dilecti, et in uos, patrem et dominum ac redemptorem eorum, nequiter coniurantes, ciuitatem uestram laudabilem subuerterunt nonis Septembris Potestate et ceteris officialibus uestris cum armis acriter infugatis; uocatosque de longinquo cardinalem Rainerium et comitem Guillelmum, uestros proditores et imperialis nominis inimicos, ad odium et dedecus uestrum in Uiterbium predilectam uestram Cameram immiserunt, et a prefata, die comitem Simonem et me ipsum in castro uestro Uiterbii, diebus ac noctibus, impugnarunt hostiliter et istanter, lapidibus, arcubus, balistis et machinis, quas in summitate turrium erexerunt. Et collectis latronibus, forbannitis et personis dampnatis de remotis partibus et uicinis, nos circumdederunt ut canes, ad maius etiam uituperium quibusdam papilionibus artefixis. Proinde maiestati uestrae flexis genibus, uinctis manibus et madidis fletu genis, supplico, et istantissima prece rogo, quatenus ad liberandum complexos, ad confortandum eos, qui adhuc in fide uestri nominis ac seruitio perseuerant, et ad conculcandam rebelles, personaliter uenire dignemini ad has partes, non minus celeriter quam potenter, et non contenti exfortio uestro promisso, sed faciem uestram prouinciae pereunti et nostris aspectibus ostendatis. Firmam enim uobis spem tribuo, quod in aduentu uestro felici erunt praua in directa, et in uias planas aspera conuertentur et aspectus uester omnem ubique nubilium serenabit. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "EtsiCulpae", "content": "Priuilegium concessum cuidam marchioni, consanguineo suo Etsi culpae traductio, quae in dominos interdum a subditis humanitatis fragilitate committitur, non tantisper soluerit preteritam notare progeniem sed posteritatis innocentiam infamare, illos huius nota non obligat, quos natiuae fidei radicibus solidatos contrariis uentorum impulsibus flecti naturae sinceritas non permittit. Sed quae uelut spinis origine rosa communicans fragrantiam non amittit, tanto plus aliqui laudis et famae preconia promerentur, quanto remotius a suorum erroribus fugientes, sic deuotionis et fidei semper claritate tripudiant, ut nec sentiant sanguinis ydemptitate contagium, nec proxima carnis molliri dulcedine patiantur. Hac itaque consideratione commoniti, notum facimus uniuersis, tam presentibus quam futuris, quod nos, attendentes inuiolabilem deuotionem et fidei puritatem, quam A., marchio de, comes de, et magnus regni Syciliae marescalcus, dilectus consanguineus et familiaris noster, nobiscum ab annis teneris tam mentis sinceritate quam sanguinis communione contraxit, sibi de gratia et ex certa scientia nostra promittimus, quod, si aliquem consanguineum uel affinem eius, tam ex parte uxoris suae quam alio quoquo modo, interdum per culpae lubricum a fide nostri nominis deuiare contigerit, uel in lesionem nostri nominis aliquid attemptare, dictos marchionem, uxorem, et heredes suos, numquam propterea suspectos habebimus, nec alicui uolumus penae uel infamiae subiacere. Sed uelut ut contraria iuxta se clarius elucescant, memoratum marchionem, consanguineorum uel affinium suorum culpis quibuslibet nullatenus obsistentibus, tanto reputabimus clariorem fidem eius assidue, quanto eam collaudabilium operum experimento sentimus ad presens et sentire credimus in futurum. Presenti itaque edicto, in perpetuum ualituro, sancimus, ut nullus sit, qui eumdem marchionem, uxorem et heredes suos, occasione predicta, contra huius gratiae nostrae formam impetere, aut cuiusquam ipsis notam infamiae temere irrogare presumat. Quod qui presumpserit, indignationem nostram se nouerit incursurum. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "Fridericus4", "content": "Fridericus Uiterbiensibus, inducens eos ad fidem suam, commemorans quod papa noluit eis in necessitate subuenire Fridericus et cetera, Uiterbiensibus fidelibus suis et cetera. Dum conscientiae uolumina uoluuimus, dum ciuitates nostro subiectas Imperio in nostrae considerationis speculo speculamur, in quibus credit nostra serenitas serenam fidem et deuotionem debitam congruis temporibus reperire, occurrit nobis specialiter Uiterbiensium ciuitas: consuetae constanciae representans monilia et indeficientis deuotionis circumamicta faleris semper gratis satis, Imperio fructuosis et floridis obsequelis obsequitur, et fidei suae constantia probabilibus argumentis et euidentissimis indiciis demonstratur. Metitur etiam acies mentis nostrae causas alias, per quas de uobis non indigne specialem confidentiam reportamus. Nam cu a uicinis uetris graues reciperetis iniurias et pressuras, contradicente tunc papa serenitatis nostrae proposito, quod ad succursum uestrum promptis desideriis intendebat, nos ad nitorem uestrae fidei, quam illibatam semper seruastis Imperio, dignum et debitum respectum habentes, in auxilium uestrum Cesarea e potentiae uires armauimus, et nobilem militiam Germania e bellis expertam ad tutionem uestri duximus destinandam. Alia etiam uice, iste qui dicitur papa, defensionis uestrae nomen assumptis; sed nos, qui in uestris lesionibus tangebamur et angebamur intrisecus, defensionis onus prompta uoluntate suscepimus, non ipsius uerbis inducti, sed potius consideratione uestrae fidei imperialiter excitati, ubi propriae personae sudoribus non pepercimus, sed sub estubus solis, sub tediis pulueris, sub galea laborauimus et lorica in Augusto; cum priuati etiam suos labores angustant, pro uobis laborabat Augustus , nec laborantis uotum aeris intemperies retardabat, sed inducebat nobis labor solacium, per quem quies uestra et nostrorum fidelium parabatur. Tunc eraria nostra patefacta sunt sumptibus in uestrae commodum defensionis effusis, et quia in eis uestra querebatur utilitas, spem nobis effectati commodi redolebant. Ille uero, qui inane nomen assumpserat defensoris, hostilibus pascebat uos uerbis et pascuorum commoda subtrahebat, nec uoluit uobis in quantitatis modicae pecunia tantum mutuo subuenire, expectans ut cancrum suo parandum edulio educeret aliena dextera de cauernis. Igitur, haec omnia in nostrae lance considerationis appendimus, nichil de uobis conscientiae culminis nostri contrarium suspicio quaelibet suaderet, immo firma pollicetur fiducia, quod honorem nostrum et Imperii, continuatis uestris desideriis affectatum, brachiis uelitis patentibus amplexari, nullo contrario spiritu propositi uestri constantiam immutante. Cum itaque tempus aduenerit, quo, nobis et Imperio semper grati, potestis fieri gratiores, uos hortamur, exurgite, mentes uestras ergite ad contemplandam Imperii speciem et uirtutem, nosque gratiosum uestrum agnoscite possessorem; parate uiam Domino, rectas facite semitas eius, tollite seras portarum uestrarum, ut Cesar uester rebellibus terribilis et uobis ueniat mansuetus, in cuius aduentu quiescant spiritus qui uos hactenus fatigabant. Ecce autem, ut super hiis et aliis uobis nostrae maiestatis beneplacitum reseremus, plene uerbotenus nostrae uoluntatis instructum mittimus ad uos U. de Saxonia, fidelem nostrum, cui in eis, quae uobis ex parte nostri culminis dixerit, tamquam ab ore nostro prolata, curetis indubitanter credere et efficaciter adimplere. " }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola30", "content": "Negatum est summis diu subsistere, quia res fortuna secundas imperat esse breues. Sic, antequam annos discretionis attingerem, nescio quibus seducentibus fatis dimisi patrem cum diuitiis, matrem cum blanditiis, domum cum deliciis et patriam cum solaciis et aggressus sum ordinem, quem etsi portare non ualui, tamen sustinui, quia quod natura negauerat, caritas inferebat.\nHunc siquidem statum bene nescit, qui imprudenter credit, quanta in felicitate conuentus. Nam nullos umquam fortuna ictu grauiori deiecit, quam quos religione percussit. Hos quippe lex mortua iudicat, hos uexat regula, hos claustrum ligat, hos professus pauperes, hos obedientia seruos facit. Dum XXII annos essem, tantis calamitatibus fatigatus et quasi morte peremptus, quia spes euasionis mihi ex nulla parte patebat, ex insperato subuenit regia celsitudo, per quam fui a paupertate ditatus et a captiuitate redemptus, a uexatione tutatus, ab interitu restitutus. Quibus igitur meritis regiam celsitudinem recompensem, non habeo.\nImmo si de tot beneficiis in me a regia maiestate collatis unum eligero, scilicet minimum, hinc non poterit totum meum meritum compensari, sed a uobis, clementissime rex, cui sic astringor ex gratia, sic obligor ex amore, oopinio, quam uobis fecit falsa relatio, me deuellit, expellit duplex infamie detrimentum. Quis igitur ante uestre uirtuositatis gloriam sine formidine ducitur, cum de libidine indicatur, uel quid concipitis, quando respicitis me pro temporalibus ictu sedis apostolice fulminatum? Nonne quotiens me coram uestra maiestate presento, occurrit infra uestri cordis arebanum: Ecco homo, quem credidimus apostolum, inuenimus publicanum, extimauimus sanctum, et apparuit anathema? Ob hoc igitur opprobrium deo miserante, inspirante, coadiuuante recedo et ad heremum Nigri-montis accedo ibique intercedo; et rex celestis sit regi meo de tot in me collatis benifitiis retributor." }, { "author": "GiovanniBoccaccio", "epistola": "epistola24", "content": "Flebilem epistolam tuam pridie XIII kalendas nouembris, amantissime frater, suscepi, cuius cum scribentis manum non noscerem, soluto nexu confestim in mittentis nomen oculos inieci, et quam cito nomen tuum legi, sensi quid in eadem lecturus eram: felicem scilicet transitum incliti patris et preceptoris nostri Francisci Petrarce ex terrestri Babilone in celestem Ierusalem, quem, esto amicorum nullus te preter ad me scripserit, iamdudum uulgo omni fere iam predicante maximo dolore meo audiueram et dies plusculos quasi sine interpositione fleueram; non enim ascensum, sed quoniam me miserum destitutumque uiderem. Nec mirum: nemo mortalium me magis illi fuit obnoxius. Et ut cuncta persoluerem, fuit animus uenire illico daturus infortunio tuo meoque debitas lacrimas, tecumque in celum ac superos conquestus meos et ultimum penes bustum tanti patris uale dicturus. Uerum iam decimus elapsus est mensis postquam in patria publice legentem Comediam Dantis magis longa atque tediosa quam discrimine aliquo dubia egritudo oppressit, et dum per quatuor menses, non dicam medicorum sed fabulonum, amicorum impulsu, consilia sequor, continue aucta est, et potionibus et ieiuniis adeo a solito ordine exorbitare coacta est nutritiua uirtus, ut in debilitatem deuenerim fere inexperto credibilem, cui satis fidem prestat aspectus meus uidentibus. Heu michi misero! longe alter tibi uiderer quam is quem uidisti Uenetiis. Exhausta totius pleni quondam corporis pellis est, immutatus color, hebetatus uisus, titubant genua et manus tremule facte sunt, ex quo, nedum superbos Appennini uertices, sed uix usque in auitum Certaldi agrum amicorum quorundam suffragio deductus e patria sum, ubi semiuiuus et anxius, ocio marciens et mei ipsius incertus consisto, Deisolius, quifebribus imperare potest, medelam expectans et gratiam. Sed, ut de me satis dictum sit, litteris tuis uisis lectisque innouata pietate iterum fleui fere per noctem unam, non optimo uiro, fateor, compatiens; certus enim uiuo, dum memini honestatis morum ieiuniorum uigiliarum orationumque et innate pietatis eiusdem et Dei dilectionis et proximi, quod dimissis erumnis misere uite huius in conspectu summi Patris euolauerit et ibidem Christo suo et eterna fruatur gloria; sed michi amicisque suis in hoc estuoso solo relictis, non aliter quam absque gubernaculo undis et uentis inter scopulos agitata nauis. Et dum pectoris mei fluctuationes innumeras meditor, que tibi sit mens facile uideo, sic et honorande michi semper Tullie, dilecte sororis mee coniugis tue, quos non dubito longe amaritudine acriori perculsos: nam potentissime sunt doloris uires in uidente quod nolit. Sed quid? Si prudens ut arbitror es, nosti quoniam in mortem nascuntur omnes. Fecit Siluanus noster quod nos parua interposita mora facturi sumus: bonorum annorum plenus abiit, imo non abiit sed precessit, et sedes piorum sortitus nostris miseriis compatitur orans misericordem Patrem ut fortitudinem itinerantibus nobis aduersus uitia prestet et in finem uenientibus placidum sibique gratum concedat exitum, et nullis obstantibus Aduersarii nostri insidiis, nos ad se recta uia perducat. Que, ne plura apposuerim, si considerabis, non solum diligentibus illum tanti nominis uirum ponendos esse gemitus, sed assummendam letitiam et spem future salutis esse dices, quod solamen precor per fidem tuam et amicitiam nostram Tullie suadeas: sunt enim mulieres in tolleratu passionum talium minus fortes, et ideo indigent maiori uirorum subsidio; credo tamen iam feceris. Superaddis eum apud Arquade uicum in agro patauino clausisse diem et in eadem uillula iussisse cineres suos perpetue quieti tradi, teque illi erecturum in memoriam sempiternam sepulcrum speciosum atque magnificum. Heu michi! crimen fateor meum, si crimen dicendum est: inuideo Florentinus Arquati, uidens illi aliena humilitate magis quam suo merito tam claram felicitatem fuisse seruatam, ut sibi commissa custodia sit corporis eius, cuius egregium pectus acceptissimum Musarum et totius Helyconis habitaculum fuit, amantissimum phylosophie sacrarium artiumque liberalium abundantissimum et spectabile decus, et potissime eius quod ad ciceronianam spectat facundiam, ut liquido sua testantur scripta. Ex quo fere Arquas incognita Patauinis, nedum exteris atque longinquis nationibus, cognoscetur et orbi toto eius erit nomen in precio, nec aliter quam nos Posilipi colles etiam inuisos mente colimus, eo quod eorum in radicibus locata sint ossa Uirgilii, et Tomitaniam Phasinque euxinii maris extrema loca tenentia busta peligni Nasonis, ac Smirnas Homeri, et alia similia honorabitur, ubi nil pendimus hyrcanas rupes, Ethiopum monstra seu euripos Archadum gelido sub axe sonantes, eo quod talibus ornati titulis non sint. Nec dubito quin ab extremis aliquando Occeani litoribus rediens onustus diuitiis et mare Hadriacum sulcans nauita, a longe uenerabundus sublimes prospectans Euganei uertices, secum aut cum amicis inquiat: *Ecce uidemus colles suis in uisceribus seruantes orbis decus et olim dogmatum omnium templum Petrarcam uatem dulciloquum, iamdudum ex senatusconsulto in alma Urbe triumphali insignitum laurea, cuius tot extant laudanda uolumina, tam clara sanctissime fame preconia!*. Uenient et forsan aliquando niger Yndus aut ferox Hispanus uel Sauromata, Sacri nominis admiratione tracti, et tam egregii hominis tumulum spectantes pia cum reuerentia conditas salutabunt reliquias, suum infortunium execrantes quod uiuum non uiderint quem defunctum uisitassent. Heu! infelix patria, cui nati tam illustris seruare cineres minime datum est, cui tam preclara negata gloria! Equidem tanti fulgoris indigna es. Neglexisti, dum uiueret, illum trahere et pro meritis in sinu collocare tuo; uocasses, si scelerum artifex, si proditionum faber, si auaritie inuidie ingratitudinisque sagax fuisset offensor! Mallem tamen, qualiscunque sis, tibi hic quam Arquati contigisset honor. Sic factum est, ut uetus ueritatis seruaretur sententia: *Nemo susceptus est propheta in patria sua*. Potuit tamen et ipse consilio uitasse, imitaturus humilitate magistrum et redemptorem suum Christum, qui originis sue secundum carnem Nazarenis magis quam Ierosolymitanis ornatum concessisse uoluit, maluitque pauperem uirgunculam sed sanctissimam in matrem quam pregrandes euo eo reginas sed superbas habere. Uiuat ergo, postquam Deo sic uisum est, per longissima tempora preclarum Arquatis nomen, et incole sui grata semper seruent insignia. Sepulcrum autem illi erigi laudo: celsitudo enim fulgoris sui et operum suorum magnificentia meruere. Satis tamen credibile est quoniam in conspectu eruditorum parui momenti erit, cum sepulti uirtutes, non ornamenta cadauerum prospectentur a talibus, quibus ipse se sole clariorem hactenus multis in uoluminibus fecit; uerum ignaris erit monimentum. Horum enim libri sculpture sunt atque picture, et insuper causa percunctandi quisnam tam grandis in eo iaceat homo, que illius merita, qui splendores; et dum responsum talibus dabitur, procul dubio ampliabitur aliqualiter prestantissimi senis gloria. Sane in memoriam tuam unum reuocari libet. Honorificentius iacent uiri illustres in sepulcro incognito quam in minus egregio, si noscatur; et ut uideas, uolue tecum quid egerit cum Magno Pompeio Fortuna. Penituit eam, reor, quod passa sit eum subtrahi perituris rebus tam infausta morte, ut scilicet proditione pueri egyptii transfoderetur, et idcirco quem magnum uiuentem fecerat, maximum post mortem ostendisse uoluit: et hunc mesta, per diem maris ludibrium singulari, in urna claudi omnino uetuit, ut quod litoris mare abluit inter Pelusium et Canopum eius crederetur omne sepulcrum; et que sparsa atque disiecta harena non texerat membra, celo texit sydereo, rata quoniam non satis decenter lucanum marmor aut parius lapis texisse potuissent, auxitque in tantum neglectorum reuerentiam, ut uiator solers assidue angeretur timore ne temerario pede premeret ossa eius qui regum armis et imperio sepissime ceruices presserat. Si autem glorioso illi apud suos mori contigisset, considerata rerum gestarum ab eo preeminentia, uix credam satis illi fuisse insignem tumulum quem Arthemisia Cariorum regina Mausolo regi uiro suo apud Alicarnassum erigi olim fecit. Quam ob rem, antequam ceperis, prospecta quid facturus sis. Quod attinet ad munificentiam suam erga amicos et me, non possem explicare paucis; propterea hoc loco sinam, et aptiori reseruando, si dabitur, et contentus pro nunc de me tantum uerbula quedam fecisse. Noui equidem multis suis retroactis temporibus beneficiis erga me quoniam me uiuens amauerit, et nunc opere uideo quod in mortem usque protraxerit, et si meliori in uita, post transitum hunc quem mortem dicimus, diliguntur amici, credo me diligat diligetque, non, hercle! quod meruerim, uerum quoniam illi sic mos fuit, ut quem semel in suum assumpserat, semper diligenter seruarit: et ego quadraginta annis uel amplius suus fui. Preterea, ut ignaris aperiret opere quod uerbis aut scriptis de cetero ostensurus minime erat, me inter heredes suos, ut scribis, numerari uoluit, relicta michi satis ampla portione bonorum. Edepol! letor et gaudeo eum sic fecisse; tristor tamen contigisse tam cito, ut sortem michi adscriptam hereditatis sue sumpturus essem quam nunc alacri animo summam. Mallem eum uiuere et hereditate carere sua: sed pia grataque mente, tanquam extremum et hereditarium, sue benignitatis munus quod paucis ante diebus misisti suscipiam, tue dilectioni gratias agens.\nErat hic finis imponendus epistole, attamen impellit affectio ut aliqua superaddam. Audissem ego libenter quid de bibliotheca preciosissima uiri illustris dispositum sit: nam apud nos uaria alii credunt, alii referunt; sed quod me potissime angit est quod de a se compositis libris et maxime de Affrica illa sua, quam ego celeste arbitror opus, consultum sit, an stet adhuc et mansura perduret an igni tradita sit quem illi, innotuit, sepissime seuerus nimium rerum suarum iudex minatus est uiuens. Sentio nonnullis, nescio a quo, examen tam huius quam reliquorum librorum fuisse commissum, et quos dignos assererent, eos mansuros fore. Miror committentis inscitiam, sed longe magis suscipientium temeritatem et ignauiam. Quis enim mortalium quod inclitus preceptor noster approbauerit, audebit infelici calamo reprobare? Non si resurgat Cicero, non Flaccus aut Maro. Heu michi! timeo ne iuristis commissum sit, qui cum leges nouerint, et eas potissime quas impudico ore aiunt esse *de pane querendo*, se arbitrantur eruditos in omnibus. Uideat, oro, Deus et poematibus aliisque sacris inuentionibus magistri nostri adsit adiutor. Tandem, si iudicio eorum iudicum causa stare contingat, si libet, scribito: et superaddito nunquid copia cupientibus detur, et quid eodem modo de reliquis, quid de libello Triumphorum, quem nonnulli aiunt communi doctorum sententia exustum; nam donec a te sciuero, timebo illis, nec immerito. Nullos habet capitaliores hostes scientia quam ignaros; post hec noui quot inuidos, quot morsores tam prestantissimi hominis fama habeat. Hi quippe, si poterunt, corrumpent, occultabunt et quos non intelligent damnabunt et in perditionem pro uiribus dabunt: quod tibi summa uigilantia cauendum est. Multum enim tam presentibus quam futuris Ytalorum ingeniis utilitatis et commodi auferretur, si minus considerate uolumina in sententiam ignorantium aut in manus inuidorum permitterentur omnia. Preterea, summopere cupio, si commodo tuo fieri potest, copiam epistole illius quam ad me satis longam et extremam scripsit, in qua, credo, sententiam suam scribebat circa ea que sibi scripseram ut tam assiduis laboribus suis admodo parceret, sic et copiam ultime fabularum mearum quam suo dictatu decorauerat. Misit tamen ipse ambas has, ut frater Loisius noster de ordine Heremitarum asserit, uerum desidia portitorum in itinere periere, credo opere presidentium presentationibus, qui sepe indigne surripiunt et sui iuris iniuste faciunt. Scio tibi laboriosum erit, sed confidenter amico desideria aperienda sunt. Urget egritudo ne scribam longius, et idcirco, ut in ultimas preces ueniam, queso me tuum habeas. Et uale longum, dulcissime frater.\nScribendi finis Certaldi datus III nonas nouembris, et, ut satis uides, festinanter dicere non possum: tres fere dies totos, paucis interpositis horis ad restaurandas parumper fessi corporis uires, in scribendo hanc breuem epistolam consumpsi.\nTuus Iohannes Boccaccius, si quid est." }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola8", "content": "Simon miseratione diuina tituli sancti Martini presbiter cardinalis nobilibus et prudentibus uiris potestati, consilio et comuni Auximanie salutem et sinceram in domino caritatem. Sancte matris Ecclesie decus salutemque fidelium salutifero zelo zelans, sanctissimus pater et dominus noster dominus papa de fratrum suorum deliberato consilio commisso nobis legationis officio pro status prouincie reformatione benefica, decreuit nos nuper in marchiam Anconitanam sine more dispendio destinandos, data nobis ingenti multitudine equitum bellatorum ad hostium dante domino in partibus ipsis malitiam conterendam.\nEapropter, uiri prudentes, a quibus erga Romanam Ecclesiam fructus deuotionis exsequitur, cum nos ad iter illuc sine intermissione temporis accingamur, in brachio forti, uallati militum copia profecturi, nobilitatem et prudentiam uestram instanter requirimus et hortamur presentium uobis tenore mandantes, quatenus uos, erga sanctam Ecclesiam matrem uestram deuotionis uestre titulum continuantes in bonum, ad recipiendum nos et comitiuam nostram honorifice more fidelium et potenter, ut condecet, preparetia, ita quod deuotionem uestram propterea prosequi beniuolentia teneamur; firmiter opinantes, quod, dum statum uestrum cunctorumque fidelium ipsius Ecclesie totis affectibus exaltamus, uobis et toti prouincie dirigente nos dextera domini prospere ac salubriter disponemus." }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola67", "content": "Patrus, immo patri domino A. de tali loco, reuerendo ac multipliciter honorandos C. scholaris Bononie se ipsum. Naturale quodammodo esse dignoscitur, ut ubi specialis est fiducia, recurratur. Unde totius spei nostre plenitudinem habens in uestra commendabili probitate, post solum Deum cuius semper debet preponi auctoritas et potestas, dominationi uestre urbanitate ac liberalitate plurima renitenti, supplicare non desino modis omnibus reuerenter, ut rorem uestre gratie uelitis infundere super meam planctulam sitientem, aliquid loco beneditionis et pietatis intuitu destinantes. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "TumPerfectae", "content": "Regi Anglorum significat, quod uult ire in Ytaliam, dimittendo filium suum in Regno uicarium generalem Dum perfectae deuotionis zelum, cuius indissolubili nodo quodam Ysabellam consortem nostram carissimam, uestrae affinitatis ydemptitas lateri nostro coniunxerat, in tenacis memoriae libro perlegimus; dum amicitiae purae constantiam, quam ad uos et uestros amicabiliter gerimus, sollicita meditatione pensamus, ad H. dilectum filium nostrum, nepotem uestrum, cuius nomine regem Henricum, auum uestrum, gloriosae memoriae laudabiliter excitamus, quem tamquam durabile inter nos pignus amoris, fecunda nobis naturae prouisio contulit, fauoris nostri gratiam libenter extendimus et gratiae nostrae fauorem libentius propagamus. Ecce itaque, pro arduis excellentiae nostrae negotiis ad repetendas partes Ytalicas tam magnifice quam potenter accincti, prefatum Henricum, sacro fonte baptismatis tripudiali sollempnitate renatum, in regno Syciliae loco nostri ac uelut uultus et potentiae nostrae speculum, relictis sibi consiliariis, de quorum consilio toti Regno disponat, prouida nuper deliberatione prehabita, prouidimus dimittendum, facto in sollempni curia generali mandato uniuersis Regni fidelibus, ut eidem, quem inter eos uelut ymaginarium personae nostrae relinquimus, tamque personae nostrae reuerenter obediant et intendant. De cuius tam longa dilatione baptismatis latere uos nolumus, quod ad preces quorumdam amicorum nostrorum de papali curia, quos obaudire nescimus, et de ipsorum consilio fuerat hucusque dilatum, ut, in reformatione pacis inter nos et Romanam Ecclesiam, in cuius expectatione diutina nostra sunt et multorum iam uota frustrata, eo manifestius signa perpetui et constantis amoris ostenderet, quo traderetur sollempnius summo pontifici baptizandus. Haec nos profecto uestrae serenitati describimus, ut, quantum uobis magnificentia nostra placere desideret, uestra serenitas a parte coniciat, et qualiter inter alios affines nostros personam uestram tenerius diligamus, argumentis euidentibus apprehendat. " }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola29", "content": "Domino suo meritisque beato Innocentio dei gratia sacrosancte ac uniuersalis ecclesie summo pontifici Phylippus eadem gratia Franzie et L. Iohannes Anglie reges et ecclesiarum duces et principes omnes de partibus occidentis et cetera.\nCelestis altitudo consilii sue uolens ecclesie consulere firmitati, duarum eam censuit columpnarum sustentamine fulciendam, sacerdotio uidelicet atque regno, quorum alterius gubernaculo sacerdotalem, alterius uero imperialem preferendam consueuit dignitatem, et ad hoc duas elegit et constituit in mundi regimine potestates, ut, quod una non potest uerbo, compleat altera ferro, et quod una non potest per spiritualem gladium, altera per materialem non differat exercere, ne forte urgente tempestate ulterius, quam talium debet dextera tranquillare, concutiatur et mutetur machina mundialis.\nQuantis igitur augustiis et pressuris quantisue hodie Christianitas procellarum spiritibus et turbinum fluctibus agitetur, apostolicam latere non credimus sanctitatem, cum extrinsecus hostilitates inpugnent et intrinsecus bella surgant intestina, quoniam ex oriente contra Terram Sanctam, ex occidente contra caractere insignitos Christiani nominis seuiant inimici.\nEt, quod formidolosius est, seditiones et guerras inter se mouere non desinunt Christiani. Eapropter beatitudinem uestram supplicum precum instantia multipliciter in domino flagitamus, quatenus ad Christianitas statum apostolice considerationis aciem propensius extendentes." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "ArdensSemper", "content": "Senatori et populoRomano, ut mittant proconsules suos ad eum, quibushonores et beneficia uult conferreArdens semper fuit cor nostrum ab etatis nostrae principio, postquam regalem indolem illustris natura Cesaris de uirtute contingente preuenit. Et eadem continuata uoluntas cum dignitate succedente concreuit, sicut nuntii uestri ad nostram frequenter presentiam destinati, cum quibus de corde puro et constantia non ficta contulimus, potuerunt ad publicam uestram notitiam pertulisse nostrum constans propositum et affectum, ut, auctricem pariter et actricem ImperiiRomani,Romamreformaremus in statum dignitatis antiquae ac proceres et ciues suos, cum quibus respublica Imperii consueuit hactenus longe lateque magnificis titulis exaltari, ex commisso nobis imperialis honoris onere, non indigne ad partes sollicitudinis uocaremus, quosdam preficientes circa latus nostrum publicis officiis aulae Cesareae, quosdam ad presidiatus regionum pariter et regnorum ac prouinciarum administrationes et regimina statuentes, aliis per diuersa officia prefecturarum, prout nobilitas exigit et industria singulorum, propensiori studio deputatis, ut, quae in principem Romanum cuncta officia et sua transtulerat, eadem felix Romanichilominus particeps onerum et laborum coadiutrix accedat nec sit expers honorum, quorum ipsa contulit incrementa. Non patientes igitur conceptae uoluntatis commoda diutius prorogari, ut ad decus et honorem urbis nobiles Romani presideant officiis et dignitatibus illustrentur, uniuersitatem uestram rogamus, monemus, sollicitamus et hortamur attentius, quatenus proconsules uestros, Nepolionem Iohannis,comitem Iohannem de Polo, Odonem Fraiapanem et Angelum Malabrancam, dilectos nostros, absque difficultate morae ad nostram presentiam transmittatis, honores et onera subituros, quibus singulos eorum duximus deputandos, ut felici nostro tempore in urbe Romana Romulei sanguinis honos appareat,Romanumdiadema prefulgeat et antiqua renouetur dignitas Romanorum, et fiat nexus indissolubilis gratiae interRomanumImperium et Romanos, quam nos et tota nostra Cesarea successura progenies circaRomanistatus honorificentiam et augmentum teneamur perempniter ampliare. Ceterum quae iudex curiae nostrae, fidelis noster, uobis ex parte nostra dixerit, credere debeatis." }, { "author": "GiovanniBoccaccio", "epistola": "epistola20", "content": "Insigni militi et legum professori clarissimo domino Petro de Monteforti.\nEpistolam tuam, amicorum optime, leto suscepi animo, fuitque michi tanto carior quanto prolixior; nec satis fuit legisse semel et iterum, quin imo cum sepius legissem, ultimo magis placuit quam placuerit in primis. Et, ut omiserim quia florida compta et arte laudabili splendida erat, eam mira uerborum suauitate et ueneranda sententiarum amplitudine refertam comperi, adeo ut mecum dixerim: *Non solus nouit preceptor meus uerba componere et suis locis graues et succiplenas locare sententias!*. Sane, ut eo ueniam quo responsionis opportunitas exigit et paucis expediam que longo sermone disserenda fuerant, dico: posquam tuo iudicio uisum est ut quam mereris, et a me potissime, reuerentiam sinam tuam, sequar, eoque quo ipse iubes pretiosissimo utar, imo iam usus sum, uocabulo, quo profecto, ut tu perlucida oratione testaris, nullum inter mortales sanctius reperiri reor, et te de cetero in omnibus amicum dicam. Nec michi paruum est quod tu tam profuse largiris, scilicet quia repente a te clarissimo preceptore ex auditore humili inter amicos unus susceptus, imo sublimatus sum; quod ego munus reuerenter et tota mentis affectione suscipio. Quis enim satis sanus renuat quod etiam uiris precipuis optandum est? Sed ut hec decentiori tempori seruem, cum michi semper in omnibus gratissime tue sint lictere, summa tamen delectatione animam meam dulci perfudit gaudio ea epistole tue pars in qua scribis, te ueris atque sanctissimis rationibus tumorem pressisse optimi iudicis illius qui, nondum uisis poetarum carminibus, nedum intellectis, stomacose damnabat poeticam. Equidem nil fastidiosius est, nil abominabile magis quam tales audire de re incognita ferentes sententiam. Sed non longe est a talibus diuina iustitia, nam, dum alienam et incognitam sibi apud gnaros ignari damnant scientiam, suam liquido ignorantiam profitentur: ex quo fit ut, unde gloriam se quesisse putarant, ignominiam consequantur. Uerum, quoniam de materia hac, etsi minus plene, tecum tamen sentiens, alibi scripsisse memini, satis erit ad presens aduersus tales hec pauca iterasse. Post hec sentio quanta amicabili affectione, quanta solertia, quanta arte et tuis insuper sumptibus, coneris nomen meum extollere et, si possis, inter astra locare, et potissime dum ridiculum, saltem tibi, opus meum De genologiis deorum tot demonstrationibus, tot laudibus, tam preclaro apud insignes eruditosque uiros effers preconio; quod michi promaximum est in tantum, ut nil amplius hoc, inter peritura, optare queam, cum uideam tuo opere eo me trahi quo cupio: teste enim Tullio, *trahimur omnes studio laudis, et optimus quisque maxime gloria ducitur*. Quod etsi ego longo labore quesierim, utrum meruerim tu scis melius; nil tamen egeram, ni promulgator egregius, ni preco diligentissimus, ni inclitus meritis homo affuisset in fine. Et quem alterum, queso, dedisse michi potuerat Deus adeo amantissimum, adeo Musarum conscium, adeo facundum, adeo promptum, adeo diligentem exquisitorem ueri, uti tu es atque cognosceris? Inuidit Alexander Achilli quod Homeri carmine commendatus sit. Et quis dubitet quin et ego, adhuc spirans, a uiro longe me eminentiori equa inuidia pulsatus sim, dum longe lateque tue in me legentur laudes? O preclarum decus, o splendidus honor, o desideratum solatium! quibus te uerbis explicem non habeo. Nec mirum: nam, si Themistodes, uir summus Athenis, rogatus cuius uocem libentissime audiret, respondit, ut asserit Cicero, *eius a quo sua uirtus optime predicaretur*, quid ego placibilius optare possum quam sentire te eloquentissimum uirum, elegantia celebrem, fama illustrem, moribus conspicuum, uirtutibus clarum, inter egregios uiros predicantem ampliantem et extollentem pro uiribus nomen meum, et meas laudes utinam meritas totis nisibus referentem? Nil edepol! Nec inficiar, ut paucis multa complectar: tanto complesti me gaudio, ut uix mei capax sim. Et utinam non uti nubes nimio repleta spiritu et in breuissimum lumen, esto clarissimum, effusus e uestigio euanescam! Hic me timor angit, ut te, uir inclite, deprecer ut caueas ne te nimis impellat amor in meam laudem, nam ipse sepe deos hominesque fefellit. Lauda parce, queso, uelisque magis ut incognitus sed tutus consistam in puluere, quam ex uerticibus montium a uehementia uentorum forsan euellar et resoluar in auras. Inde, quoniam scribis te, me uolente, librum uidisse meum atque legisse, et post multa me commendas quoniam liberali animo in publicum et absque dilatione emiserim, aduerto te non satis huius euentus plene nouisse historiam. Portaueram, fateor, librum hunc de quo sermo, peregrinationis mee socium, non adhuc ut illum emicterem: non enim eum tanti iudicabam, quin imo disposueram, si daretur ocium, amouere ab eo quasdam notas, ut rebar, illecebres et, si possem, decentiori ornatu aliquo uenustare eum. Et his diebus quibus primo tibi factus sum notus et tu michi, dum multa una cum illustri uiro Hugone de Sancto Seuerino uerba fecissemus, tibi dixisse memini quoniam cupiebam ut illum uideres; demum procedente tempore, cum certior factus essem quam grandis tibi esset industria, quam multa tibi rerum notitia et ingenium perspicax et admirabile, et quam tua seuera esset censura, conscius ineptiarum libri et puerile reputans tibi illum apponere, cum nichil michi ex oblatione tibi a me facta, credo immemor, diceres, liberius mutaui consilium, nec ulterius de hoc tibi nec alteri feci uerbum, quin imo tamdiu clam seruaturus eram, donec, saltem pro meo iudicio, emendassem. Tandem, iam termino mei discessus adueniente, quomodo non recordor, factum est ut illum uideret Hugo iam dictus, cui profecto nil negare possum quod iusserit. Is instantia maxima et precibus me renuentem fere benignitate sua coegit, ut illum sinerem donec copiam summeret: quod quantum aduersus mentem meam fecerim, solus Deus uidit ex alto. Spopondit tamen uir inclitus, se non ante copiam cuipiam daturum quam apposuisset atque mutasset in suo quicquid ego in meo postea immutassem. Demum, qualiter ad te iam dicta uerba et liber deuenerint, ego ignoro et doleo, non equidem quod librum meum uideris, cui precordia et omnem animam meam, si possem, uolenti monstrarem, sed quoniam ante tempus in medium uenerit, cum in eo resecanda quedam cognoscam et nonnulla etiam apponenda et immutanda plurima. Et quod michi grauissimum est, apud multos – audio – non liberalitate mea sed alieno munere diuulgatus est, ut auferatur a me spes omnis non perfectum opus in melius redigendi. Sed, posquam sic Deo Hugoni tibique uisum est, ut ante diem prodeat liber iste, queso per fidem tuam perque amicitiam nostram quatenus labore tuo eius sordes paululum saltem abstergas et in aliqualem uenustatem redigas, ne omnino procedat incomptus. Scis enim, perspicacissime uir, quot sunt undique morsores operum et potissime celebrium, eo quod paucis sit grata poesis, non culpa sua sed aspernantium ignauia. Ego autem crimine Iohannis Latinuccii nondum reassumpsi librum quem fidei sue commisi, et sic quid inter legendo feceris aut signaueris uidere non possum Timeo ne aliena minus seruata fides nimie liberalitati mee damnosa sit, et cum iam permaxime turbationis sit causa. Scribis preterea, reuerendissime michi, a me separatum librum animem ut sacrorum uoluminum bibliotecam securus ingrediatur, dum duxeris, quasi a sacrosancta religione alienus horreat sacra. Non inficiar, de alienis a christiana religione fere totus est, sed non eorundem cultor, quin imo persepe, si memini, in detestationem gentilitie superstitionis exclamat ut hostis, et christiani nominis ueritatem extollit pro uiribus; ex quibus percipi potest nullo eum sacrarum rerum seu librorum horrore terreri, aut consortium et amicitiam spernere iure debere, uti merito horrebat lucem Cerberus tenebris assuetus continuis; et sic reoer suasione aliqua minime indigere. Uerumtamen, si hoc, iudicio tuo, cui magis quam meo semper crederem, indiget, miror, cum auctori possis quod uelis iniungere, cur libro dubites imperare: cum et ipse tibi propinquus, imo in manibus tuis sit, et michi longinquus, nec mei iam sed alieni existat. Tamen, si sic faciendum censes, ultro uolensque iubeo eidem, impero, mando precipioque ut ea omnia prompto animo leto liberali atque obsequioso faciat quod tu ipse bonique ceteri uiri uoluerint, nec nedum sacra intret armaria, uerum carceres catenasque, si iusseris, renuat, obiurgationes equo tollat animo, laudes si que dentur parce et cum humilitate suscipiat, reprehensiones meritas tanquam salubres toto amplectatur affectu, morsus indebitos paruipendat, et quicquid tibi breuiter uisum sit omni nisu perficiat, et de gratia Yhesu Christi et amicorum beniuolentia magis quam de suis uiribus omnino confidat; tu reliqua iniunge, si qua forsan opportuna decreueris. Ceterum, uir clarissime, miraris et quodammodo quereris inclitum preceptorem meum Franciscum Petrarcam tamdiu seruare in conclaui a multis optatum et, ut ego arbitror, exire uolentem Affricanum suum: quod et ego simili modo sepe miratus sum. Uerum, dum quem tu, more ueterum illustrium uirorum, laceratum malignantium dentibus non reris, sepissime uenenatis aculeis impulsum ab emulis uideo, paululum admirationem retraho; et tu, ut bona cum pace tua dixerim, minus admirari deberes si circumspectus homo gradum retrahit timens insidias suspicaturque dilectissimum et sibi diu laboratum opus emictere. Auspicatur quippe quid emisso futurum sit, cum adhuc latenti insidias appositas et insultus nonnunquam senserit in inuisum. Inquies forsan, ubi uel quando contigerit, cum te sentias semper eiusdem admiratorem et laudatorem operum; si ad te nondum uenere, facile est reserasse aliquos saltem. Credo Inuectiuas suas in medicum legeris, qui, etsi non in Affricam singulariter spicula direxerit, in eum totum solitarium et nil tale timentem sepius immictere ac infigere tela non equis uiribus conatus est. Et quid in militem suspicandum est agat, quantumcunque munitum, is qui totam aciem audet aggredi? Sic credo non noueris quid aliqui conciues mei suique, non parui momenti homines, in orationem illam Magonis morientis, preter uelle suum uagam, iniecerint: aduersus quos ad me scripta grandis et querula et confutationum in morsores plena extat epistola; sic et quicquid egerint in nomen suum pridie nonnulli Ueneti, qui non indicta illi die ad dicendam causam, non auditis cause meritis, non rite libratis, non inspectis, quantumcunque etiam minus tali questioni competentes essent iudices – de foro non dico, qui apud mense sacrum constitutus est – pro tribunali sedentes uino marcidi ciboque repleti, ausi sunt eum sententia sua non licteratum hominem dicere: quos aduersus erupit libellus ille cuius est titulus De ignorantia sui et multorum. Quo titulo ego iure modestiam suam laudo: fatetur quippe de se quod fere cunctis contigit mortalibus, ut se ipsos scilicet non satis agnoscant; ostendens insuper ignaram multitudinem esse, quod plerique clamauere iamdudum, seu eam eodem secum laborare defectu, et hoc ob humilitatem potius suam quam alicuius iniuriam dictum puto. Et sic, ne per cuncta discurram, opportuit eum sepissime fatigare calamum in sui suorumque carminum defensionem aduersus plerosque cisalpinos Gallos et alios. Et, ut de reliquis taceam, timet homo iam senex et tardior ad calamum solito eum emictere, non quia non possit aperta incedere facie et coram quibuscunque etiam acerrimis censoribus absque timore alicuius note consistere et de iure suo aduersus emulos disceptare, sed ne inde surgant iurgia unde deberent laudes euenire. Desiderat preterea conspicuus homo quod illi seruatur tempusculum studiis uel potius melioribus meditationibus dare quam responsionibus in obiectiones friuolas atque superfluas perdere, et feruoribus iuuenum iam fere gelidum obicere sanguinem. Dices forsan, dum preceptorem meum quibus possum subsidiis defendo, in me inaduertenter sententiam dicam, qui adeo profuse et inconsiderate opuscula, etiam non rogatus, emicto mea. Non negabo, redarguendus uenio. Attamen tutius me posse fateri reor stolidum hoc crimen quam ipse possit, cum per tenebras longe tutior ab insidiis latronum pauper incedat solus quam per lucem, etiam prosequentibus multis, diues pertranseat. Multa mea uitia occultat et contegit fame mee tenuitas, ubi etiam neuum minimum illius splendida gloria accusaret. Titulum quem mordacem arbitrari uideris, epistole scilicet ad me scripte contra appetentiam primi loci etc., queso non adeo seuere dictum putes: in me dictum est, non in alios, et si quid austeritatis habet, in me iniecta est, eo quod, ut percipere potes ex litera, cum in primum locum peruenire non possem non sufficientibus ingenii uiribus, ardens mea uulgaria et profecto iuuenilia nimis poemata, dedignari uisus sum in secundo utinam meo conuenienti ingenio consistere. Quam ob rem uideor redarguendus, cum eo deuenerim quo perpaucis deuenire contingit, et consistere noluerim: et si qui sint qui eodem mecum peccent crimine, eadem mecum censura redarguendi sunt. Preterea preceptori in auditorem ampla licentia est, et ob id, si uisum illi est titulo et sermone mordaci redarguendam fore segnitiem meam, imo arrogantiam et superbiam, iure potuit fecisse suo; et melius, nosti, quos diligit pater filios aut auditores preceptor, hos corrigit et castigat. Si dicas: *Quid ergo ad infinitam personam uidetur dirigere?*, patet liquido: ut mitius imbecillis ego austeritatem castigationis reciperem. Sub titulo uero quem subsequeris eum scripsisse, scilicet contra ignorantiam atque arrogantiam modernorum, nunquam aliquid legisse recordor; hoc memini: eum epygramatibus splendidis summos semper quoscunque decorasse modernos eosque persepe honorasse laudibus, nec destitit quin sibi aliquando detraheret ut contemporaneorum gloriam augeret: et, si opportunum esset, non deficerent exempla, etiam si multa uellem apponere. Uerum, si sic sit ut scripserit, precor, uir optime, non adeo, ut uideris, stricte sumpseris: scis quoniam cum effectu uerba intelligenda sint. Infiniti sunt ignorantes et ob ignorantiam arrogantes, et tu inter alios unum, ut scribis, pridie retudisti, et bene sapientum est ignorantium luce ueritatis abstergere tenebras; et quod tibi uerbo licuit, et preceptori meo licteris licitum est. Et sic, ubicunque uel quandocunque tales titulos legeris, aduersus tales scriptos arbitrari debeas credo, non aduersus te uel tibi similes, qui gnari estis et mites. Sed de hoc alias. Quod autem suades ut illi scribens suadeam, credo, si prestet Deus, uerbis et in presentia me operam daturum: disposui enim, ni superueniat quod nondum uiderim, circa finem mensis huius uel sequentis principium ad eum usque Patauum ire; et si quid iuxta uotum de Scipione obtinuero, confestim ad te rescribam. Et quoniam in finem tendit epistola, longior, credito, dum calamum sumpsi, precor magistro Angelo de Rauello, optimo quidem atque uenerabili uiro et amico communi, me commendatum facias. Et uale, amicorum precipue.\nCertaldi nonis aprilis.\nIohannes Boccaccius tuus." }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola43", "content": "Quia uos, domine B. prior Sancti Iohannis de Monte Bononie, iudex a summo pontefice delegate, in causa quam habeo cum Martino contra me inique tulistis diffinitiuam sententiam pro eodem, tam ab ipsa quam ab omni grauamine mihi facto appello ad sedem apostolicam uiua uoce, que uelut mater sanctitatis pie subleuat onera grauatorum, et apostolos peto et iterum peto et instanter peto, sicut postulat ordo iuris. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "InterRerum", "content": "Mittit nuntium, pro habenda et percipienda subuentione a fidelibus suis Inter rerum molimina, quae ad honorem nostrum et perpetuam nostrorum fidelium pacem laudabilibus inchoata principiis auctore Domino fine iam conclusimus concupito, deuotionem fidelium Regni nostri, quam semper corpore rebus et animo nobis adfuisse gaudeamus et in magnis quibuslibet, quae potentia nostra peregit, specialem esse ac precipuam gloriatur, tanto nunc fiducialius prouidimus requirendam, quanto negotiorum moles exposcit, et fideles nostros ex laudabili eorum, quae imminent, complemento gratos nobis aliisque reddere disponimus gloriosos. Cum igitur ab omnibus officialibus nostris ipsarum partium, tam preteritis quam presentibus, subuentionem requiri mandemus ad presens; cum non sit incongruum, ut, qui per nos et in nostris seruitiis sunt promoti, subueniendo nobis bonorum suorum largitione actorem nos sentiant et cognoscant, confisi de fidelitate et prudentia R. de, fidelis nostri, eum ad partes ipsas ad haec specialiter duximus destinandum. Cui commisimus et firmiter dedimus in mandatis, ut secundum tenorem scripti taxationis factae in curia nostra, quod sibi sub sigillo nostrae maiestatis fecimus assignari, a singulis instanter requirat et exigat. Ab aliis etiam, qui iam dudum officium curiae nostrae exercuerunt, pro tempore, nisi scripti inueniantur in predicto scripto taxationis, cum consilio et prouisione aliorum fidelium nostrorum, quos ad hoc duxerit requirendos, taxationem faciat debitam et statim, sicut facta fuerit, requirat instanter et exigat ab eisdem. Compellendo predictos omnes ad solutionem taxationis sibi impositae per omnia bona sua et etiam per personas, prout melius uiderit expedire. Qua imposita, pecunia citius habeatur, nulli super hoc deferendo personae, nec alicuius faciem reuerendo. Quocirca fidelitati tuae sub obtentu gratiae nostrae firmiter et districte precipiendo mandamus, quatenus eidem fideli nostro R. tam super instanti solutione taxationis, quae facta est de nobis, respondere parere et intendere debeatis, quam super prestando sibi consilio auxilio et fauore ad requisitionem et ordinationem ipsius super agendis aliis assistere debeatis, ut seruitium ipsum sibi commissum celeri possit executioni mandari, et uos de studio commendare possimus. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "CasusFiliiTui", "content": "Litterae consolatoriae ad quemdam de morte filii suiCasus filii tui, quem sublatum de medio quorumdam nostrorum fidelium relatione perpendimus, ad compassionem doloris, qui paternum pectus euerberat, serenitatis nostrae clementiam inuitauit. Calamitoso igitur et suspiriis obstito benigne compatimur, et doloribus tuis misericorditer condolemus, tamquam qui a natura parentibus amorem ingenitum erga genitos nouimus, et acerbitatem sortis contrariae seuientis in liberos nulla tenus ignoramus. Oritur namque ex nimia dilectione doloris immensitas, sub qua ponentes gemitus frequentius defecerunt, nisi necessario consolationis remedio leniantur. Prudentes tamen se ad maiorum exempla conuertunt si liberos amiserunt, et post datas funeri lacrimas, dolore deposito, ad compassionem animi saucii uiriliter intenderunt, illud potissime attendentes ex mortali immortale generari non posse, nec ex uite corrupta palmites incorruptibiles procreari.Preterea quis ignorat mortem mortales defferre? Quis non nouit, quod mors omnia tollit? Omnia morte cadunt, quae dum per cetus mortalium indiscreta uagatur, aliquando parentum uotis, qui liberos optant habere superstites, effectum tribuit, aliquando eorum precibus aures non exhibens mactat intrepide liberos ante oculos genitorum: senes uelut eorum oblita preterit, non uerens in pueros et iuuenes lasciuire. Quapropter fidelitatem tuam requirimus et hortamur attente, mandantes quatenus in hiis et aliis, quae uelut discretus ad lenimen tuae calamitatis agnoscens, spiritum consolationis assumas, lacrimis et gemitibus, quibus non uiriles sed enerues et molles muliebrium animi intabescunt, de cetero nullatenus uacaturus." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "HucusqueSatis", "content": "Iustitiario Terrae Laboris, super depositione sua, ut exigat subuentionem a clericis Hucusquae satis, ut loquamur ad litteram, pacem quesiiuimus, gratam nobis et a cunctis gentibus uotis effectam, ad quam per humilitatis et patientiae holocaustum recte captandam preter sacrum Imperii ius et morem se pluries nostra inclinauit humilitas, petitionis suae uotum tanto celerius ademptura, quanto pax a Petri uicario, cui legatum pacis hominibus erogandae commissum est, patrientius petebatur. Uulnus enim immedicabile, quod latebat, interius, externi curam medicaminis insensurum, sub mitis medici cura computruit et cordis intima, proh dolor! uehementer inuasit. Congregauit enim Lugdunese Concilium, quod inuiti referimus, Romanus antistes, per quod ferrum gentibus prebuit: et quod sedasse debuerat letale discidium, nostris temporibus letaliter incitauit Restat itaque mederi per gladium putres partes, audacter abscindere, ne subsequenter imputres per coadherentiam putrefiant. Ad salubre igitur et festinum subsidium procurandum, fidelium nostrum omnium promptas exquirimus uoluntates, ecclesiarum potissime et personarum ecclesiasticarum, in quibus profundius laborat infirmatas, speciale subsidium inquirentes, quorum uota concurrere manifeste conicimus uotis nostris, ut quanto fuerit succursus agilior, tanto magis indigens et promptior sit cautela. Quocirca fidelitati tuae firmiter et districtae precipiendo mandamus, quatenus ad eisdem clericis, iurisdictioni tuae subditis, tertiam partem obseruationum et prouentuum omnium, pro tam salubri et necessaria subuentione prestanda, instanter exigas et recolligas festinanter, ipsam ad Cameram nostram celeriter transmissurus. Clerici nichilominus cura protegantur Imperii pastoris negligentia uel temeritate dispersi. Uolumus, quod de bonis patrimonialibus, quae in Imperio possident, contingentem eos collectam exsoluere more solito auctoritate nostra compellas. Quoscumque uero ex eis in solutione quantitatis subsidialis eis impositae uel imponendae repereris contumaces, nostri carceris excidiis aggreges, ne per impunitates scelerum intentionem aggrauent deliquendi. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "DeuotionisTuae2", "content": "Rescribit cuidam capitaneo, qui nuntiauerat sibi noua, significans ei prosperos suos successusDeuotionis tuae litteras, quas nostro nuper culmini destinasti, benignitate recepimus consueta. Per quas, quia nostram conscientiam instruxisti de rumoribus, quos intellexeras de Theutoniae partibus, affectionem et industriam tuam plurimum commendamus. Et quia te ad seruitia nostra promptis affectibus obtulisti, fidem tuam digna gratiarum prosequimur actione. Insuper, quia de felicitate maiestatis nostrae recreari per easdem litteras deuotius postulasti, licet per longam seriem prosperitatem nostrorum successuum tibi, tamquam speciali fideli nostro, duxerimus describendam, tua tamen nouerit sincera fidelitas, per presentes nos, tam felicitate propria quam nostrorum proditorum oppressione optata, iuxta uotum per Dei gratiam congaudere; necnon et Theobaldum Franciscum omnesque alios proditores nostros, qui se in castroCapaciitemerarie retruserunt uelut coactos, se penae et non misericordiae reddidisse. Quorum pena docebit atrocitatem criminis, quod coniurando in necem nostram temerarie, immo nefandissime commiserunt.Propter quod, statu Regni nostri in omni quiete et tranquillitate disposito, iuxta uotum liberi reddimur et, resumpta uictoria, fortiores ad negotia Regni nostri sic magnifice promouenda, quod, omnium rebellium contumacia ad yma deflexa, plena pax et tranquilla quies nostris fidelibus ministretur. Et qui sedem ab Aquilone ponere nititur, spe frustratus, in irritum deducatur. Et dum causam nostram Rex regum, Dominus uirtutum, et iustitia defensabunt, per maiestatis nostrae potentiam noster conflictus aduersarius comprimetur. Supplicationi uero tuae, quam pro liberatione R. de Placentia excellentiae nostrae tuis litteris obtulisti, taliter respondemus: quod cum tractatus quosdam prae manibus habeamus, honori et profectui nostro plurimum fructuosos, propter quod liberatio predicti R. curiae nostrae nullatenus expediret ad presens, non ferat egre tua deuotio, si nunc preces tuas ex causa predicta duximus suspendendas." }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola12", "content": "Uestris petitionibus grato concurrentes assensu, pallafredum uobis mittimus postulatum, uos instanter et affectuosius rogitantes, ut tam de ipso quam de aliis rebus nostris, que uestra debetis et potestis merito computare, facere uelitis uestre beneplacitum uoluntatis; considerando quod dicitur per prudentem *Res cara est danti de qua gaudet amicitia postulantis*. " }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola17", "content": "Sanctissimo patri et domino Martino sacrosancte et uniuersalis Ecclesie summo pontifici Rolandus de Brunforte potestas, consilium et comune Pisani se ipsos ad oscula circa pedes.\nEst nobis causa iustissima, si regi Karulo galearum denegamus auxilium, dum nostris remigiis intendit inuadere,quem noue amicitie federa nobis iungunt. Uerumtamen, postquam de uestre sanctitatis aribitrio processisse dignoscimus, etsi forsan inuiti, in his et aliis respondere conabimur uotis suis." }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola5", "content": "Licet de dilecto filio Manfredo Ueronensi electo et rectore ducatus, qui, sicut accepimus, manus hostiles inciderat, grauis et amarus cruciatus emerserit et tam nos quam uos etiam ac ceteri confideles nostri de Anconitana marebia, pro quorum defensione personam suam innumeris periculis et dubiis bellorum euentibus exponebat, maximam de captione ipsius dolendi materiam habeamus, uerumtamen et eorundem confidelium animi non debent tanta ex hoc mestitudine deprimi, amaritudine deici, quod in nostra et totius defensione patrie uelut pusillanimes in omnibus torpeatis, quin immo eo uigorosius tamqnam uiri fortes hoc aduersitatis tempore resistere hostibus et prauos eorum conatus elidere, quo maiora et potentiora sibi premia laudis acquirunt hii, qui lorica constantie et perseuerantie galea premuniti assumunt spiritum fortitudinis in aduersis.\nSperantes igitur uos in huiusmodi necessitatis articulo fore uiros stabiles et fideles, uniuersitatem uestram monendam, rogandam, confortandam, sollicitandam attente duximus et hortandam per apostolica uobis scripta mandantes, qnatenus illam firmam seruantes constantiam illamque constantie firmitatem animi, quam hactenus circa Romanam habuistis Ecclesiam, retinentes, propter aduersitatem huiusmodi nullatenus a uestre terre defensione ac comunis tam ipsius Ecclesie quam uestri prosecutione negotií desistatis, sed tamquam uiri stabiles, quos temptationum impetus non curant, inuasionibus predicte marchie uiriliter resistere procuretis, possibilitatem uestram contra uestros et predicte persecutores Ecclesie magnanimiter exercentes, ita quod predictam ob hoc uobis obligetis Ecclesiam, nosque ac fratres nostri hoc in libro eterne memorie conscribentes reddamur exinde ad promouenda uestra spiritualia et temporalia commoda promptiores. Nos enim tam sinistro intellecto rumore statim conuocauimus fratres nostros et cepimus deliberare cum eis, qualiter non solum uobís et predicte marchie de defensore idoneo, uerum etiam promotioni dicti negotii possimus utilius et efficacius auctore domino prouidere. Sed pro uestrarum corroboratione mentium has fore uobis decreuimus 1itteras premittendas." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "CumAdDepopulationem", "content": "Item super eandem captione prelatorem et etiam legatorum Cum ad depopulationem uicinae urbis Bononiae nostrum uerteremus propositum et affectum, prelatorum turbam cum Panestrino episcopo et magistro O., Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diacono cardinale, nostris aduersaturam processibus ex diuersis prouinciis congregatam contingit suo infortunio Ianuam peruenisse, ubi, conueniente cum eis G. de Romangia, addito legato legatis, ut insimul ligarentur et conspiratione facta cum Ianuensibus nostris rebellibus, galearum copiam armari facerunt cum quibus ad papam Romam pro maiori causa coniurauerant aduenire. Ad quorum impediendum transitum et accessum, ut occursum nostrum diu ante preuisum, conuenire fecimus apudPisasuictoriosum stolium galearum, quod, eorum precognita motione in locis et portubus, quae latenter uel alto mari preteriti non poterant, ueluti necessario nauigabilia transituris, eis tanseuntibus potenter occurri. Et aggressis galeis nostris galeas eorum, prepotens Dominus, qui de alto uidet et iudicat equitatem, uiam eorum et excogitatam malitiam meditatur, in uiribus et potentia nostra, quam effugere terra marique non poterant, Domino faciente, legatos insimul tradidit et prelatos, et tribus galeis ipsorum submersis in mari ac omnibus, qui uehebantur, in eis sine spe recuperationis amissis, uiginti duae gleae, non sine magna cede nauigantium, cum personis et rebus uictae sunt et a galeis nostris triumphaliter occupatae. In quibus predicti tres legati, cum archiepiscopis, episcopis, abbatibus et multis aliis prelatis, nuntiis, prelatorum procuratoribus et ultra centum ambassiatores ciuitatum rebellium Lombardorum, qui ad prefixum ire Concilium properabant, ac quattuor milia Ianuenses, exceptis speciaibus et electis personis de Ianua, qui galeis preerant et comitatui prelatorum pro ducendis episcopis Romam et Ianuam reducendis, sicut inter eos fuerat infortunate conuentum, ad manus nostras peruenere ligati, ut de Penestrino illo, qui suum contra nos ubilibet odium incitabat, diuinum non defuisse iudicium arbitramur, qui sub latentis lupi specie, in ouina pelle ac ogni clami de Deuminclusum gerere non formidat: et sciat Deum nobiscum esse, sedens super thronum et diiudicans equitatem, qui non solum per sacerdotium, sed per regnum et sacerdotium mundi machinam statutit gubernandam.Nos ergo, suum celitus nobis Domino reserante consilium et in plana tot aspera conuertente sudores bellicos et estiuos pulueres non uitantes, nostrum felix iter, intentionem omnimodam et conatus semper ad ea dirigimus, quae nobis et ceteris regnantibus exultationis et gloriae afferant incrementum, ut uos predictorum nostrorum successuum participes fieri gaudeamus, quos in omni successiuae felicitatis euentu cupimus habere consortes." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "ExFeruore", "content": "Fridericus inuectiue ad cardinales, qui nimis tardant ad electionem noui pontificis Ex feruore charitatis Intrinsecae decapitatis membris imperialis excellentia condolet, et ex indiuisibilis dilectionis effectu, quem erga matris ubera gerit filius iam adultus, Ecclesiae uiduatae compatitur et compatiendo turbatur, ut cui materna suauitas dulcedinis alimenta communicat, et augumenta dilectionis interius subministrant doloris procul dubio non sit expers. Dolor est siquidem, dolor ingens, si Romana Ecclesia, quae mater esse debet omnium et magistra, in qua secus decursus aquarum plantata sunt ligna scientiae, pastoris solacio careat, et quae uiam tenetur prebere aliis, penitus oberrans in inuio, cogatur addiscere, quae facere debuit et docere. Sane contra naturalis ordinis tramites mira res agitur, dum reuolutas undique aquas abyssus denegat, quas uirtutum ariditas, ut credimus, iam siccauit, dum Petri nauicula, quam cupiditas flamma uorauit in girum, nautarum in culpa presidentium procellis intumescendibus conquassatur, dum mater Ecclesia, quae in Petro , immo in petra, posuit fondamentum, sensu priuata proprio, remansit ut indigena uiduata. Ecce, siquidem perdente Christo uicarium, princeps apostolorum perdidit successorem, pastorali regimine grex Dominicus est priuatus. Sed cardinales, Ecclesiae cardines et calumnae, quos diminutio capitis eclipsauit, quales ceteris aliis ueniae impetratores existis, qui, si ueritas, sub modio non celatur, non sufficitis ad uindictam? Quales semitas ostenditis arrantibus, qui a ueritatis gressibus deuiatis? Sedentes enim ut colubri, non quae sursum sunt sapitis, quae ante oculos sita sunt, mundana, non spiritualia, pertuentibus oculis insatiabilibus, prouidetis. Sed sitit quilibet presulatum et papalem esurit apicem, prout uoluntas tonat arbitrii et merita non subseruiunt rationi, quorum uultus inuidiae maculis sic liquor cupiditatis obducit, quod neuter uelit uiuere alterum, nedum pontificatus fastigio cathedratum. Mouetur igitur, mouetur et merito nostrae maiestatis industria, quae tanto fortius doloris aculeo pungitur, quanto prae cunctis regibus et mundi principibus Romanae Ecclesiae propinquius Imperium uicinatur. Cesset itaque, cesset materia factionem, cesset inter uos innata dissensio, non uos seducat angelus tenebrarum, qui sepe in lucis angelum se transformat et unitatem gregis Dominici disrumpere consueuit, sed pax et iustitia, quae uelut duae sorores se inuicem amplexantur, in cardinalium collegio uindicent sibi locum, et illus inuocata clementia, cuius est e summo celo egressio, ad electionem pontificis unanimiter procedentes, uobis et mundo presulem eligatis. Ubi diuinus intuitus uos inuitet, et pondera subeant equitatis, ut uos in opere preuios et meritis precursores habere debeat populus Christianus , cum assumatur a subditis audacius in exemplum, quod committit irreuerentius improuisio prelatorum. Non transgressionis notam accipiant subditi, quos regitis dirigendo, sed prouisionis unanimiset firmioris fidei uestigia prosequantur. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "MultaeSunt", "content": "Regi Francia e super eisdem Multa sunt, quae uobis et uestris libenter placere nos ammonent, dum multipliciter hactenus uos et uestros nobis placuisse recolimus, et placituros in antea firmiter arbitramur. Sed ex hiis debitum tantummodo mutuae dilectionis assumimus, ut, a quibus nos amari prospicimus, eos amicabiliter diligamus. Unum uerumptamen ad hoc expresse nos excitat et quodammodo necessario nos inuitat: quod dudum L., illustrem regem Francorum, et alios filios uestros, quos purae mentis affectione diligimus, non sine prouidentiae uestrae consilio, quo salubriter regnum Francia e gubernatur, Terrae Sanctae negotium tam libenter quam utiliter conspicimus assumpsisse. Ad prestanda sibi super hoc munificentiae nostrae suffragia tanto libentius inuitamur, quanto per id publico bono fidei Christianae consulitur, quantoque negotium ipsum nos prae ceteris orbis terrae principibus quasi quadam specialitate sollicitat ac etiam super hoc nostrum specialiter interesse uersatur. Uellemus etenim, teste Deo, ad prosecutionem tam sancti propositi personaliter nosmetipsos adducere, ut qualiter et quantum nos eiusdem negotii cura perangat, tantorum principum comitiua suffulti, personaliter monstrare possemus. Sed concepta iam dudum, uel obstinata, quin potius papae nostri, durities, durus Christianae Sedis antistes, cui excidia tot et tanta uix displicent, dum eisdem uoluntarius se immiscet, prout uniuersalis haec notio publicat, et uestrae serenitatis industria, sicut pro firmo credimus, non ignorat, impedimenta continua nostris processibus obicit et expleri nostra desideria non permittit. Uellemus nichilominus, dum personalia non possumus adiuuamenta porrigere, rerum uictualium posse subsidio subuenire, nisi caristia uictualium, quae duobus iam preteritis annis in Regno nostro inualuit et presentem etiam non omisit, nostrae prouisionis ordinem, quem semper super hoc liberalitas nostra libenter exposuit, prepedisset. Nec tamen propterea pati potuimus, quin, uestra et filiorum uestrorum dilectione commoti, tamque salubris negotii commodo persuasi, uellemus potius nobis ipsis et fidelibus nostris regnicolis in ipsorum uictualium erogatione deficere, quam predictis filiis uestris et aliis regni uestri fidelibus, qui per se uel nuntios suos per Regnum nostrum transitum habuerunt, in tam laudabili et felici peregrinatione deesse. Nuper, etiam uestrorum interuentu precaminum, quae nolumus nec nouimus obaudire, A. comiti Pictauiensi, filio uestro, per et, nuntios suos, mille saumas frumenti et totidem ordei de horreis nostris et sexaginta bonos dextrarios de liberalitatis nostrae munificentia duximus destinandos. Concessa sibi nichilominus a maiestate nostra licentia, quae, ad opus eiusdem comitis, necessaria quaelibet in Regno nostro libere ualeat emere, prout suis et familiae suae usibus uiderit oportuna. Ad haec profecto, quae diximus, quae uestra et filiorum uestrorum augmenta respiciunt, in quantum negotiorum et temporum qualitas patitur, nos in antea uotis ardentibus promptos et beniuolos offeremus. " }, { "author": "Dante", "epistola": "epistola5", "content": "*Ecce nunc tempus acceptabile*, quo signa surgunt consolationis et pacis. Nam dies noua splendescit auroram demonstrans, que iam tenebras diuturne calamitatis attenuat; iamque aure orientales crebrescunt; rutilat celum in labiis suis, et auspitia gentium blanda serenitate confortat.\nEt nos gaudium expectatum uidebimus, qui diu pernoctitauimus in deserto, quoniam Titan exorietur pacificus, et iustitia, sine sole quasi eliotropium hebetata, cum primum iubar ille uibrauerit, reuirescet. Saturabuntur omnes qui esuriunt et sitiunt iustitiam in lumine radiorum eius, et confundentur qui diligunt iniquitatem a facie coruscantis.\nArrexit namque aures misericordes Leo fortis de tribu Iuda; atque ullulatum uniuersalis captiuitatis miserans, Moysen alium suscitauit, qui de grauaminibus Egiptiorum populum suum eripiet, ad terram lacte ac melle manantem perducens.\nLetare iam nunc miseranda Ytalia etiam Saracenis, que statim inuidiosa per orbem uideberis, quia sponsus tuus, mundi solatium et gloria plebis tue, clementissimus Henricus, diuus et Augustus et Cesar, ad nuptias properat.\nExsicca lacrimas et meroris uestigia dele, pulcerrima, nam prope est qui liberabit te de carcere impiorum; qui percutiens malignantes in ore gladii perdet eos, et uineam suam aliis locabit agricolis qui fructum iustitie reddant in tempore messis.\nSed an non miserebitur cuiquam? Ymo ignoscet omnibus misericordiam implorantibus, cum sit Cesar et maiestas eius de Fonte defluat pietatis.\nHuius iudicium omnem seueritatem abhorret, et semper citra medium plectens, ultra medium premiando se figit.\nAnne propterea nequam hominum applaudet audacias, et initis presumptionum pocula propinabit ? Absit, quoniam Augustus est.\nEt si Augustus, nonne relapsorum facinora uindicabit, et usque in Thessaliam persequetur, Thessaliam, inquam, finalis deletionis?\nPone, sanguis Longobardorum, coadductam barbariem; et si quid de Troyanorum Latinorumque semine superest, illi cede, ne cum sublimis aquila fulguris instar descendens affuerit, abiectos uideat pullos eius, et prolis proprie locum coruulis occupatum.\nEya, facite, Scandinauie soboles, ut, cuius merito trepidatis aduentum, quod ex uobis est, presentiam sitiatis.\nNec seducat alludens cupiditas, more Sirenum nescio qua dulcedine uigiliam rationis mortificans.\nPreoccupetis faciem eius in confessione subiectionis, et in psalterio penitentie iubiletis, considerantes quia *potestati resistens Dei ordinationi resistit*; et qui diuine ordinationi repugnat, uoluntati omnipotentie coequali recalcitrat; et *durum est contra stimulum calcitrare *.\nUos autem qui lugetis oppressi *animum subleuate, quoniam prope est uestra salus*. Assumite rastrum bone humilitatis, atque glebis exuste animositatis occatis, agellum sternite mentis uestre, ne forte celestis imber, sementem uestram ante iactum preueniens, in uacuum de altissimo cadat,\nneue resiliat gratia Dei ex uobis tanquam ros quotidianus ex lapide; sed uelut fecunda uallis concipite ac uiride germinetis, uiride dico fructiferum uere pacis; qua quidem uiriditate uestra terra uernante, nouus agricola Romanorum consilii sui boues ad aratrum affectuosius et confidentius coniugabit.\nParcite, parcite iam ex nunc, o carissimi, qui mecum iniuriam passi estis, ut Hectoreus pastor uos oues de ouili suo cognoscat; cui etsi animaduersio temporalis diuinitus est indulta, tamen, ut eius bonitatem redoleat a quo uelut a puncto biffurcatur Petri Cesarisque potestas, uoluptuose familiam suam corrigit, sed ei uoluptuosius miseretur.\nItaque, si culpa uetus non obest, que plerunque supinatur ut coluber et uertitur in se ipsam, hinc utrique potestis aduertere, pacem unicuique preparari, et insperate letitie iam primitias degustare.\nEuigilate igitur omnes et assurgite regi uestro, incole Latiales, non solum sibi ad imperium, sed, ut liberi, ad regimen reseruati.\nNec tantum ut assurgatis exhortor, sed ut illius obstupescatis aspectum. Qui bibitis fluenta eius eiusque maria nauigatis; qui calcatis arenas littorum et Alpium summitates, que sue sunt; qui publicis quibuscunque gaudetis, et res priuatas uinculo sue legis, non aliter, possidetis; nolite, uelut ignari, decipere uosmetipsos, tanquam sompniantes, in cordibus et dicentes: *Dominum non habemus*.\nHortus enim eius et lacus est quod celum circuit; nam *Dei est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundauerunt manus eius*.\nUnde Deum romanum Principem predestinasse relucet in miris effectibus; et uerbo Uerbi confirmasse posterius profitetur Ecclesia.\nNempe si *a creatura mundi inuisibilia Dei, per ea que facta sunt, intellectu conspiciuntur*, et si ex notioribus nobis innotiora; si simpliciter interest humane apprehensioni ut per motum celi Motorem intelligamus et eius uelle; facile predestinatio hec etiam leuiter intuentibus innotescet.\nNam si a prima scintillula huius ignis reuoluamus preterita, ex quo scilicet Argis hospitalitas est a Frigibus denegata, et usque ad Octauiani triumphos mundi gesta reuisere uacet; nonnulla eorum uidebimus humane uirtutis omnino culmina transcendisse, et Deum per homines, tanquam per celos nouos, aliquid operatum fuisse.\nNon etenim semper nos agimus, quin interdum utensilia Dei sumus; ac uoluntates humane, quibus inest ex natura libertas, etiam inferioris affectus inmunes quandoque aguntur, et obnoxie uoluntati eterne sepe illi ancillantur ignare.\nEt si hec, que uti principia sunt, ad probandum quod queritur non sufficiunt, quis non ab illata conclusione per talia precedentia mecum oppinari cogetur, pace uidelicet annorum duodecim orbem totaliter amplexata, que sui sillogizantis faciem Dei filium, sicuti opere patrato, ostendit?\nEt hic, cum ad reuelationem Spiritus, homo factus, euangelizaret in terris, quasi dirimens duo regna, sibi et Cesari uniuersa distribuens, alterutri iussit reddi que sua sunt.\nQuod si pertinax animus poscit ulterius, nondum annuens ueritati, uerba Christi examinet etiam iam ligati; cui cum potestatem suam Pilatus obiceret, Lux nostra de sursum esse asseruit quod ille iactabat qui Cesaris ibi auctoritate uicaria gerebat officium.\n*Non igitur ambuletis sicut et gentes ambulant in uanitate sensus* tenebris obscurati; sed aperite oculos mentis uestre, ac uidete quoniam regem nobis celi ac terre Dominus ordinauit.\nHic est quem Petrus, Dei uicarius, honorificare nos monet; quem Clemens, nunc Petri successor, luce Apostolice benedictionis illuminat; ut ubi radius spiritualis non sufficit, ibi splendor minoris luminaris illustret." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "AdReserandam", "content": "ComesSymon, obsessus in castro Uiterbii, consiliariis comitis Casertani, pro subsidio suo Ad reserandam uobis strictae obsidionis seriem et naturam ac impugnationis hostilis instantiam, famis et sitis perunias, necessitatum multiplicium, quas patimur et passi sumus miserias et pressuras, scribere nostri calami diutius laborantur, quod iam pergamenum et atramentum deficeret, et utinam quod tanta instantia profuisset. Sed totiens, proh dolor!, uenerunt incassum, quotiens fuerunt litterae destinatae, quia nec dominiumCasertanum, nec uos ad succurrendum nobis cura sollicitat, ut uidemus, sed comedentes panem in saturitate et super ollas carnium residentes, solatiis intenditis et quieti, et utinam quod pleno stomacho de nostris ieiuniis pensaretis. Excusatis autem uos, quod uicinum aduentum principis expectatis, ut nobis habudantius et tutius succurratis, uestris uiribus iunctis suis.Sed timemus, illius uulgaris prouerbii locus adueniat, et utinam non supersit!:*Dum herba crescit equus moritur, et dum fugans canis mingit, fugiens lupus uadit*.Dolemus autem de prefato dominocomite, sed de uobis non minus, qui ad consilium eius estis, quod ea que ad Imperii spectant honorem, sibi non suggeritis ut debetis. Ad quid ergo uenistis, si non succurritis prouinciae atque nobis etiam qui perimus etiam qui perimus? Laudabilius fuisset uobis inApulia, quam in Tusciaducere in solatio dies uestros.Sola enim ante aduentum uestrum ciuitasUiterbiensisfuerat ab imperiali fide subuersa, sed postquam uenistis uersa est pars maxima regionis: dudum etenim homines de uestro succursu spem et fiduciam habuerunt, et steterunt in fide, sed postquam uiderunt uos desides, discedentes et patientes, ac uires uestras ad eorum auxilium non extendere quas habetis, a fide protinus recesserunt. O, quam uobis et nobis pro uobis, dolendum est, quod posillanimitas sacerdotum tantas uires uestras sine preuio sic eneruat! Sane honorem imperialem et gloram uestri nominis minoratis, quia dum uix ducentos milites tales, qualeas habeat cardinalis, uos cum mille quingentorum militum comitiua et non resistis prouinciam occupanti, nec nobis, ad quorum confusionem intendit, succurrere festinatis. Quod, si uobis de prouincia non est cura, de nobis tamen curare debetis, quia caro de carne uestra et os de ossibus uestris sumus.Numquid nescitis, quod propter uias subterraneas, quas fecerunt rebelles, maior pars castriUiterbiide hora in horam ruitura speratur, et nos ex hoc in spicimus loci posse accidere captionem? Numquid nostram penuriam ignoratis: cunctis enim et comestibilibus iam consunctis, muli et equi clauas sentiunt propter escas? Numquid non scripsimus, quod aqua fontius suis meatibus noquis est extorta, nobis tantum tres putei remanserunt in castro, prebentes aquam hominibus et iumentis, et unus ex eis per scissuras absconditas a rebellibus est infectus?Numquid notum non fecimus uobis, quod non solum uiri, sedetiam dominae iis diebus et noctibus non quiescent, insultibus et impugnationibus hostium lacessite? Uerum, quamquam ad inuocandum uestrum auxilium et succursum multas uacuas preces fuderimus et fundamus. Ad nostram tamen excusationem, uos adhuc uice ista ex imperiali parte istantissime requirimus, sub fidet sacramento, quo imperiali coronae tenemini, quatenus, uisis litteris, dictum dominumcomitemadeatis, omnimode inducentes eumdem ut nulla mora protracta, nec alio consilio postulato, ad nostrum succursum uestris, et aliis ac suis uiribus se accingat, et ne ad tantum opprobrium pereamus, statim post intellectum tenorem presentium signa moueri et gentem faciat subsequenter, ut hodie ante castrum imperiales aquilas uideamus, scituri, quod si secus comes et uos duxeritis faciendum, nosDeiet omnimum testimonium inuocamus, quod in nobis culpa non est, sed ex uestra desidia et neglectu imperialis diadematis honor perit.Quia nos ultras non possumus, nouitDeus." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "QuodAdPublicae", "content": "Fridericus fidelibus suis, de seruitiis collatis Ecclesiae per eum, et de creatione noui pontificis. Quod ad publicae notitiae fores, quae post firmatam, utinam melioribus auspiciis, pacem inter nos et Ecclesiam contigerunt, insinuatio nostra sero perduxerit, causa fuit tractatus de pacis consummatione continuus, et firma fiducia de summi inconstantia sacerdotis. Sed nec minus haec calami nostri tardauit officium, dum sanctius credebamus sub hylaritatis spe tua uota suspendere, quam conceptam de pace letitam amaritudinis nuntiis occupare. Quia tamen ulterius obumbrare non possimus, quod, tacentibus omnibus, ipsarum rerum euidentia loquitur, et dissimulare diuitius fama preambula non permittit, ecce quod ueritatis stilo describus, quod teste testium omnium primo, si tempus et causa permitterent, ualde libentius taceremus. Parcat igitur nobis communis auditus, et tuus, si causae nostrae iustitiam prescribi spatio temporis non sinamus, presertim cum in eo non porrigat nostrae uoluntatis intentio, uel scripturae, quod derogare cuiusquam famae uel iuri per detractionis obloquium intendamus, sed presentibus litteris innocentiam nostram purgare sufficiat, ut in nullo prorsus inficiant alienam. Quantum autem et qualiter ad presentis guerrae discrimen, tamquam ouis ad occasionem et agnus ad uictimam tracti sumus inuiti, deuotionem tuam nostrae mansuetudinis litterae sepe sepius docuerunt. Sed et preteritum animi nostri propositum subsequens uoluntatis indicium declarauit. Dum, sublato de medio Gregorio, quondam summo pontifice, qui uelut paternae dilectionis ignarus in filium uitricans, tanti discriminis origo fuit et causa, quasi preteritarum irarum obliti, nedum sumus filiali, compassione uiduitatem Ecclesiae prosecuti, uerum etiam ad restituendum sibi noui sponsi solacium, opem et operam dedimus efficacem, stuporem sensibus omnium inducentes: ita quod desiderium nostrum in electionem noui puilis uel presulis admodum mirabantur. Angebat nos tamen uniuersalis mali compassio, et firma fiducia de substuendo pastore pacifico delectabat. Quapropter sicut te latere non credimus, nostros reserauimus carceres, quos in nostrum exterminium temere nauigantium copia repleuerat prelatorum; exercitus soluimus, quibus Urbem, urbium caput, prae foribus angebamus; fratres per diuersa loca dispersos in unum reduci, parata uiarum securitate, curauimus, ut Ecclesiae de pastore liberius, nobis et mundo de Patre facilius, prouiderent. Quorum uotis in istum summum pontificem, ispiratione diuina, sicut nostra tenere debet opinio, concordatis, gauisi sumus gaudio magno ualde, probabiliter estimantes orthodoxam et uniuersalem Ecclesiam radio noui luminis illustratam: Romanum Imperium noua in iustae letitiae generatione letatum, quod de filium geniut, quem Patrem orbis et fidei fore merito gloriatur. Igitur offerentibus nobis tam personae meritis quam innocentiae nostrae iustitiam, prorsus indubitabilem spem de pace, cursim ad ipsam processimus, offerentes eamdem, primitus quam prestolaremur oblatam. Dedum qualiter non solum nostra sed omnium sit expectatio, proh dolor!, personarum ac Patris iniquitate frustrata, ne narrationis unius longae contextu tam aures tuae quam oculi etiam fastidirent, eiusdem causae processum et seriem alteri paginae duximus committendum, ut, uelut mutato ferculo, perfecta lectura presentium, noua nouorum perceptio tuum delectet auditum. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "VtIustorum", "content": "Reprehendit iustitiarium et acerbe minatur eidem, quia nimis tepide se gerit in officio sibi commisso Ut iustorum et delinquentium merita digni censura iudicii tractarentur, prouidit ex alto iustitia reges et presides orbis terrae actibus humanis preficere, ut iustis per retributionis tramitem responderetur ad gloriam et delinquentibus, qui iuris regulas abdicant, responderetur ad penam. Igitur diuinae pietatis arbitrium dissolutum, hactenus Regni regimen digne comitans, ipsius prefecturae fastigium in nobis, uelut in successore legitimo, collocauit, ut transgressorum insolentias potestas nobis tradita flecteret et puniret, ac subditorum fidelium, qui a semita mandatorum nostrorum non deuiant, obsequia, dignae retributionis commercio compensaret. Cumque ad id exequendum non possumus per uniuersas mundi partes personaliter interesse, licet simus potentialiter nos ubique, prouidimus tamen de fidelibus Regni aliquos, uelut nostri membra corporis regimini, certis et determinatis prouinciis presidere, ut, quod in potentia gerimus, per eos uelut ministros iustitiae deduceretur ad actum. Nuper enim exclamantium et conquerentium fidelium nostrorum ad audientiam nostram sedulo clamore peruenit, quod in decreta tibi prouincia, iuris ordine non seruato et timore nostrae maiestatis abiecto, excessus perpetrantur illiciti et transgressionum insolentiae assiduae committuntur, status Regni pacifici dulcedine lacessita. Estne istud de laude prouidi presidis? Quod nunc prouincia cui prefeceris predicat, quod stratae uiolantur et predia, homines occiduntur, committuntur et furta, mouentur rixae, excitantur iurgia, die noctuque perpetrantur enormia, feruntur et arma, nec per te plectuntur exinde transgressores? Immo, ut auribus nostris innotuit, cum ad te deferuntur, scelerum patratores huiusmodi reseruantur, et qui personali supplicio sunt plectendi, pecuniario apud te interueniente suffragio, a pena pro commissis sceleribus debita liberantur. Ad quorum exemplar alii elationis spiritum assumentes, in uiros iustos deseuiunt et pacificos indesinenter offendunt, dum impunes transire respiciunt, quos ad personalem penam iuris sanctio merito condempnaret. Certe, si honorem tuum attenderes, si nostrum beneplacitum obseruares, procederes solertius in predictis et in commisso tibi regimine accuratius uigilares. Attendendo, quid inde tibi laudis acquiritur, quod premium a dextera nostrae maiestatis expectas, cum te incrassante in ciuitate qualibet iurisdictionis tuae, ubi uiget fertilitas et uictualium copia affluenter exuberat, per partes alias iurisdictionis eiusdem scelerum nequitia perpetratur? Deponas nempe nutrire cutem et Epicuri studeas uitam eicere! Ut ad exercendum tibi commissum officium fias agilior, postponas etiam, quae corpus nutriunt ad quietem, cum non sit quiescendum presidi, sed continue sit agendum. Et sic te in commissum tibi modicum regimen uigilanter et prudenter exerceas, quod de decreta tibi prouincia premissae transgressiones et uitia depellantur. Quare fidelitati tuae, sub obtentu gratiae nostrae, districte, firmiter et expresse precipiendo mandamus, quatenus per partes prouinciae iurisdictionis tuae sine dispendio morae discurras, tam prouincialibus et indigenis singulis, quam aduenis et concurrentibus uniuersis iustitiam ministrando et sic a prefatis transgressionibus prouinciam ipsam optime purgare procures, et exinde tribulos lesionis euellere; quod prefata facinora et transgressionum enormitas deleantur, transgressores, homicidas et fures ac publicorum uiolatores itinerum ac armorum illicitorum etiam delatores, tam preteritos quam futuros, ultionis debitae gladio audacis more presidis, uiriliter puniendo, ut per te hucusque commissa incuria per curae sollertiam redimatur et soporis hucusque habiti, obiecta grauedine status pacis et iustitiae, per uigilantiae sollertis excubias reformetur. Sic autem te gerere studeas studiose sollicitum, quod ex effectu laudabilium operum in conspectu nostro commendandus occurras, sciturus, quod si aliter inde feceris, preter indignationem nostri culminis quam incurres, sic contra te ad afflictionem penalem nostra procederet auctoritas, quod dolere merito poteris, nostrum te spreuisse mandatum et tantae negligentiae inertiam commisisse. " }, { "author": "GiovanniBoccaccio", "epistola": "epistola13", "content": "nisi ipsum scripturum crederem, in prolixiorem sermonem procederem. Et ut aliquando in finem ueniam, certissimum habeo te breui sed acerrime epistole tue tam longum non expectasse responsum: uerum quoniam illam non ex mero tuo ingenio dictatam sentio; cognosco enim uerba, cognosco uersutias et conceptas ex aliena astutia indignationes calamo tuo scriptas; euomendum omne mentis fore conceptum uisum est, quod paucis fieri litteris non poterat puerile enim est arbitrari apium aluearia tangere, nec totius examinis aculeos in faciem expectare. Paruo quippe urentis trunci tactu innumerabiles fauille consurgunt. Caueat, et tu caue ne me in inuectiuas prouoces: uidebis quantum arte illa ualeam plus quam credas. Lauisti me aqua feruida: ego autem non te, ut debuissem, rasi cultro dentato; sed quod minime factum est, ni tacueris, fiet in posterum. Uale.\nUenetiis II kalendas iulii.\nIohannes Boccaccius tuus." }, { "author": "GiovanniBoccaccio", "epistola": "epistola21", "content": "Generoso militi domino Maghinardo de Caualcantibus preclaro regni Sicilie marescallo.\nMiraberis, miles egregie, quod tamdiu distulerim ad te scribere; nec dubium quin accusandus essem, ni in contrarium surgeret honestissima, esto odiosa, tam longe dilationis causa. Audisse potuisti, ni fallor, quoniam infirmus fui. Heu michi! dixi fui quasi non sim: imo sum, et, quod multo peius, nulla de proximo spes michi salutis est. Quod ut clarius possis aduertere, etiam si alia scribenda occurrant plurima, hoc unum, scilicet que michi diu egrotanti nec ad te scribenti uita fuerit et sit, libet explicare paucis, et potissime postquam paxillum his diebus, quasi sim e faucibus eductus Orci, concessum est respirare fesso. Posquam igitur, honorande michi semper, te ultimum uidi, semper uita fuit fere simillima morti, afflicta tediosa et sibimet odiosa, non unico tantum uexata stimulo. Nam ante alia incessabilis michi et igneus pruritus fuit et est, sic et scabies sicca cuius abradere squamas aridas et scoria die noctuque uix sufficit unguis assidua, preterea uentris ponderosa segnities, renium perpetuus dolor, splenis turgiditas, bilis incendium, tussis anhela, raucum pectus et attonitum caput, necnon et alia plura, que si enumerem, corpus omne languidum et humores in se discordes omnes facile dices. Ex quibus fit ut michi sit celum inspicere graue, onerosa corporea moles, titubans gradus, tremule manus, pallor stigius, appetitus cibi nullus et rerum omnium displicentia; odiose michi sunt littere, et qui nuper amantissimi erant libelli displicent, animi remisse sunt uires, memoria fere nulla et hebes ingenium; cogitationes omnes mee in sepulcrum declinant et mortem. Et quod michi precipuum solamen erat, sublatum est: Muse, quarum celesti cantu oblectabar aliquando tangenti Marone et Petrarca nostro aliisque nonnullis sacro plectro castaliam liram, obmutuere, et silet camerula quam consueram sentire sonoram; et breuiter, in tristitiam tendunt omnia mea. Stant tamen inter tot mala uiuax oculorum acies, nec ulla adhuc infectus nausea stomacus, et post fricatam unguibus diu scabiem gratissima somni quies: his pauculum refocillor subsidiis. Remedia nulla michi sunt, nec hic medicus nec medela, etsi sit nulla michi fides in illis: uiuo natura et appetitu ducibus. O miserum me! si me uideris, uix agnosces: non oris habitus ille priscus, non oculorum letitia est; adeo ossibus impressa pellis, ut Erysithon uidear potius quam Iohannes, et effetum corpus exangue cadauer quam animata congeries. Et sic quid de me futurum sit, ipse non uideo; mortem cupio, que non equidem intempesta foret: sexagesimum enim annum ago. Satis, imo multum uixi, et uidi que proaui non uidere mei, nec quid noui, etiam si duplicentur anni, uidere queam iure expectare debeo, ni forte uolitare montes et flumina in fontes redire sperauero, quod ridiculum est. Si ergo ueniat, minime egre suscipiam, ut iam afforet malorum finis omnium antequam grauior amicis efficiar. Et ne te ulterius afflictionibus meis afficiam, habes cur non scripserim, habes quid sentiam, et quid cupiam habes.\nHucusque, miles inclite, II ydus augusti, tribus tam paucis litteris diebus concessis continuis, scripseram: nec erat animus michi preter recommendationes aliquas superaddere, et insequenti die litterulam claudere. Sane nouo et anxio euentu quod disposueram sublatum est. Nam eadem qua supra die, cadente iam sole, debilem fessum et uix spirantem ignita febris inuasit repente tanto cum impetu, ut primo impulsu me uictum crederem: et sic conscendi lectulum, ratus non amplius meis pedibus descensurum; et crescente nocte crescebat incendium. Ego autem infesto ardore et acri capitis dolore uexatus, suspiria emictens ignea et tenues quandoque uoculas passionem testantes meam – non enim michi mos est mugitus emictere, ut plerique faciunt – huc illuc ferebar queritans motu illo febrem ludere et paruo uestimentorum frigore ethneum sedare incendium. Et quoniam aduersus tam ualidas caloris immensi uires me exaustum et imbecillem sentiebam, in finem meum me omnino iturum rebar, et de uita presenti desperans, de futura cepi meditationes intrare; et dum me scelestum hominem ante tribunal Iudicis cuncta cernentis primo a corpore egressu iturum noscerem, et iustam eius iram in crimen meum seueramque censuram mecum reuoluerem, tantus me pauor intrauit, ut tremerem totus et ueras mei conscius emicterem lacrimas. Adstabat michi sola ancillula quedam, cuius multis annis obsequio usus sum, que me uidens et existimans quoniam egritudine uictus lacrimarem, et incompte ac insipide satis cepit conari pauculas uires meas in patientiam erigere. Ego autem medio ardoris in estu ridebam illius inscitiam, et te et amicos alios, etsi absentes essetis, tanquam presentes post trepidationem illam ingentem alloquebar, et orabam tacite, quibus poteram mentibus, ut intercessionibus uestris michi a Deo facilem impetraretis exitum Eumque erga me mitem misericordemque uotis faceretis supplicibus: et nonnunquam, me ea hora expiraturum existimans, uale tibi reliquisque dixi. Quid multa? Cum in profundissimam noctem uenissem, et ecce iudicio meo ignis extrorsum ab intrinsecus emissus, ab umbellico in fundum usque uentris et dextrum inguen, cuncta corripuit: ex quo sperans egressuram febrem cum ardore illo, paululum patientius cepi expectare exitum. Sed cum in cassum cedere expectatum aduerti, Phetontis memor incendii cepi michi ipsi timere ne fulmine illo in cinerem iturus essem, et quam ante optaueram mortem expauescere. Interim post longam expectationem dies eluxit, et uocatis ex rusticanis amicis quibusdam ostendo euentum. Mirantur omnes; et cum nil haberent aliud quod prestarent, iuere in consilium. Hortantur ut medicum aduocem, quod ego tanquam superfluum aspernabar, consuetus nature accidentium quorumcunque in diem usque illam curam permictere. Tandem, ne uiderer id potius ob auaritiam facere quam ob sinistram medicorum habitam oppinionem, aduoco: nec credas uero Apollinem, quem primum nouisse uires herbarum aiunt, seu epydaurium Esculapium uel iuniorem horum Ypocratem chium, sed assuetum curis uillicis hominem equidem satis affabilem et circumspectum. Is autem, postquam uidit igneam illam maculam, e uestigio epatis feruentis opus esse dixit superflua nocuaque ad exteriora mictentis, eumque morbum festina curatione indigere: que si fieret, salus adesset illico; si uero differatur per diem tantum, me infra quartam in certissimam iturum mortem ratione monstrata. Timui, fateor, iussique medici sequeretur imperium. Nec mora: parantur in scarnificationem meam instrumenta, ferrum et ignis; et accensis lampadibus et in meam carnem extinctis atque infixis et demum sublatis, et crebris cultro tonsorio, eisdem locis ante preustis, ictibus fracta cute, iterum et iterum apponuntur non absque maximo cruciatu meo; et sic his attrahentibus, non ante destitere quam multum sanguinis, imo, ut medicus asserebat, ueneni letalis emungerent. Quo peracto, *Sanus es* inquit medicus, quod ego facile credidi, quia plurimum cum sanguine abiisset febris infeste; et ego, qui per duas precedentes noctes somnum non ceperam, in illum solutus paxillulum quietis assumpsi. Hinc michi primum aliquantulum spei future ualetudinis affulxit, et demum de die in diem aucta est; et sensim prisce cepere redire uires, adeo ut iam manus, esto debilis, ut uides, sufficiat calamo. Uerum in alacriorem materiam transeamus. Audiui te sacros celebrasse ymeneos, face tamen nocturna, ex quo arbitror te id iniisse consilium quod tibi quibus potui rationibus suaseram. Si sic est, aut quecunque sit alia, oro precorque Deum superosque reliquos ut tibi sibique bonum faustumque sit hoc coniugium, eique leta et cito subsequatur proles. Queso illi me commendatum facias, nam uti te diligo pio integroque mentis affectu, sic illam, esto incognitam, tui amore; et licet non sperem eam uidere, tamen cupio eique reuerentiam exhibere condignam. Et, ne longius gemina euagetur epistola augusti IIII ydus incepta et U kalendas septembris in finem deducta, recommenda me magnifico militi domino Americo et Salici fratri tuo, et saluta Forchettam. Et longum uale.\nCertaldi die qua supra.\nIohannes Boccaccius tuus." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "SemperHactenus", "content": "Eidem significat, quod mittit dextrarios et uictualia fratri suo in subsidium Terrae Sanctae Semper hactenus, ut loquamur ad litteram, continua propositi tenacitate firmauimus, qualiter uos et uestros, quos purae mentis affectione diligimus, operis euidentis indiciis honorare possemus. In cuius propositi prosecutione tanto persistimus fortius, immo robustius animamur, quanto uos crucis negotium in Terrae Sanctae seruitiis, de cuius succursu celeri prae ceteris orbis terrae nobilibus siue principibus precipua nos cura sollicitat, tam prudenter quam utiliter assumpsisse uidemus. Ad quod uellet personaliter et potenter una uobiscum ad presens, teste supremo Iudice, nostrae potentiae uirtus insurgere, ut, ubi maxime nostra res agitur, tantorum principum societate, tam gratifica comitiua, suffulti potentia, congaudere possemus, nisi concepta uel antiquata, quin potius papae nostri, nequitia, tam in hiis quam in aliis, prout uniuersalis iam notio publicat, nostris desideriis obuiaret uel repugnaret. Uellemus nichilominus, dum personalia non possumus adiuuamenta porrigere uobis et genti uestrae, de suffragiis aliis Regni nostri et opulentia magnifice prouidere, si caristia uictualium, quae in Regno nostro iam duobus preteritis annis inualuit, et presentem inclusit uoluntati nostrae, quam super hoc promptam et paratam offerimus, non obstaret. Quamquam igitur uobis et uestris, ex causis quas diximus, nostrae serenitatis affectio non ualuerit, sicut amicabiliter uoluit prouidere, nichilominus tamen, uestra dilectione commoti et tam laudabili commodo persuasi, maluimus nobis ipsis et fidelibus nostris regnicolis in ipsa uictualium subtractione deesse, quam uobis, fidelibus uestris et aliis regni uestri nobilibus, qui per Regnum nostrum transitum habuerunt in tam utilis et sancti propositi prosecutione, deficere, in quibus uestris et eorum necessitatibus nostra si posset liberalitas subueniret. Nunc, etiam ad ostendendum purae deuotionis indicia, quam ad uos et uestros semper habuimus et habemus illesam, I. de, nuntio comitis Tholosani, carissimi fratris uestri, mille saumas uictualium curiae nostrae necnon et quingentos dextrarios fecimus liberaliter assignari dicto comiti pro uiagio suo, ex parte nostrae celsitudinis presentandos. Sibi nichilominus a maiestate nostra concessa licentia, quae, ad opus eiusdem comitis, grassiam in Regno nostro libere emere ualeat pro ipsius et familiae suae usibus oportunam. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola14", "content": "Summe generositatis et prudentie uiro, domino B. potestati Brixie, quem ubique merita magnifica recommendant, A. potestas Mediolani salutem et omnimoda semper felicitate gaudere. Albertus harum portitor, ciuis noster honorabilis et dilectus, coram nostri presentia positus exposuit conquerendo, quod G. terre uestre sibi debet ratione mutui quandam pecunie quantitatem, ut testatur publicum instrumentum; quam iniuste detinet et reddere contradicit, licet iam solutionis terminus sit elapsus. Unde, quia iuris ordo iubet hoc fieri, ut semper actor adeat forum rei, ad uos confidenter mittimus predictum, uestram propensius magnificentiam rogitantes, ut eidem plenam iustitiam uelitis facere de predicto; ita quod pro uestris ciuibus, cum se casus obtulerit opportunus, amicitie uestre merito respondere grata uicissitudine teneamur. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola41", "content": "Dilecto in Christo fratri C. canonico Imolensi, B. licet immeritus prior Sancti Iohannis de Monte ciuitatis Bononie salutem in Domino. Cum summus pontifex causam que uertitur inter tales nobis examinandam commiserit et fine canonico terminandam, ut in litteris eius uidebitis contineri bulla plumbea communitis, propter diuersa negotia, huiusmodi non possum intendere questioni. Qua de re uestre discretioni uices nostras de communi partium uoluntate duximus committendas, uobis auctoritate qua fungimur iniungentes, ut in causa predicta mediante iustitia procedatis, eamdem fine debito prout conuenit terminantes. " }, { "author": "ClaraAssisiensis", "epistola": "EpistolaAdSanctamAgnetemDePraga2", "content": "Filiae Regis regum, ancillae Domini dominantium, sponsae dignissimae Iesu Christi et ideo reginae praenobili dominae Agneti, Clara, pauperum dominarum ancilla inutilis et indigna, salutem et semper in summa uiuere paupertate. Gratias ago gratiae largitori, a quo omne datum optimum et omne donum perfectum creditur emanare, quod te tantis uirtutum titulis decorauit et tantae perfectionis insigniis illustrauit, ut, perfecti Patris effecta diligens imitatrix, perfecta fieri merearis, ne oculi sui aliquid in te uideant imperfectum. Haec est illa perfectio, qua te sibi Rex ipse in aethereo thalamo sociabit, ubi sedet stellato solio gloriosus, quod terreni regni fastigia uilipendens et oblationes imperialis coniugii parum dignas, aemula sanctissimae paupertatis effecta in spiritu magnae humilitatis et ardentissimae caritatis eius adhaesisti uestigiis, cuius meruisti connubio copulari. Cum uero nouerim te uirtutibus oneratam, parcens prolixitati uerborum nolo uerbis superfluis onerare, licet tibi nihil superfluum uideatur ex his de quibus posset tibi aliqua consolatio prouenire. Sed quia unum est necessarium hoc unum obtestor et moneo per amorem illius, cui te sanctam et beneplacentem hostiam obtulisti, ut tui memor propositi uelut altera Rachel tuum semper uidens principium, quod tenes teneas, quod facis facias, nec dimittas, sed cursu concito, gradu leui, pedibus inoffensis ut etiam gressus tui puluerem non admittant, secura gaudens et alacris per tramitem caute beatitudinis gradiaris, nulli credens, nulli consentiens, quod te uellet ab hoc proposito reuocare, quod tibi poneret in uia scandalum, ne in illa perfectione, qua Spiritus Domini te uocauit, redderes Altissimo uota tua. In hoc autem, ut mandatorum Domini securius uiam perambules, uenerabilis patris nostri fratris nostri Heliae, generalis ministri, consilium imitare; quod praepone consiliis ceterorum et reputa tibi carius omni dono. Si quis uero aliud tibi dixerit, aliud tibi suggesserit, quod perfectionem tuam impediat, quod uocationi diuinae contrarium uideatur, etsi debeas uenerari, noli tamen eius consilium imitari, sed pauperem Christum, uirgo pauper, amplectere. Uide contemptibilem pro te factum et sequere, facta pro ipso contemptibilis in hoc mundo. Sponsum tuum prae filiis hominum speciosum, pro salute tua factum uirorum uilissimum, despectum, percussum et toto corpore multipliciter flagellatum, inter ipsas crucis angustias morientem, regina praenobilis, intuere, considera, contemplare, desiderans imitari. Cui si compateris conregnabis, condolens congaudebis, in cruce tribulationis commoriens cum ipso in sanctorum splendoribus mansiones aethereas possidebis, et nomen tuum in libro (uitae) notabitur futurum inter homines gloriosum. Propter quod in aeternum et in saeculum saeculi regni caelestis gloriam pro terrenis et transitoriis, aeterna bona pro perituris participes et uiues in saecula saeculorum. Uale, carissima soror et domina, propter Dominum tuum sponsum; et me cum sororibus meis, quae gaudemus de bonis Domini, quae in te per suam gratiam operatur, stude tuis deuotis orationibus Domino commendare. Sororibus etiam tuis nos plurimum recommenda. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola4", "content": "Amicus fidelis protectio fortis: qui autem inuenit illum, inuenit thesaurum. Uolentes igitur amicitie uestre puritatem prudenter inuocabilem conseruare, que sua uirtute redolet et preclaritate refulget, taliter amico uestro D., uestris precibus et amore uestro, dedimus consilium et fauorem, quod semper uobis regratiari tenetur et merito deseruire. " }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola23", "content": "Uiris magna potentia et nobilitate munitis P. D. potestati, capitaneo, consilio et comuni ciuitatis Florentie fraterna amicitia sibi iunctis consilium et comune ciuitatis Perusii cum salute iocunda felicia felicibus cumulare.\nMissam nobis de celo triumphalem letitiam hiis diebus, ut sine falsitatis mixtura rei geste certitudinem cognoscatis et ut gaudeatis nobiscum, stilo ueridico nuntiamus.\nNam die penultima mensis februarii precedentis dominus Gentilis de filiis Ursi generalis capitaneus guerre nostre cum suis militibus preclectis et nostrorum equitum et peditum multitudine copiosa, simul cum extrinsecis Spoletanis uiriliter et potenter ciuitatis Spoleti territorium intrauerunt ad predictos extrinsecos infra ciuitatem predictam statui pristino reducendos.\nCui proposito tenentes gubernacula dicte terre cum suis uiribus uniuersis animosis conatibus resistere temptauerunt. Cumque ab utraque pate duro discrimine pugnaretur, omnipotens Iesus Christus, ex alto respiciens iustitie nostre causam, sic accinxit robore gentem nostram, quod pars aduersaria sustinere nequiuit, dura strage et exterminio iam afflicta, ita quod infiniti ex ipsis ceciderunt in terram fractis ceruicibus expirantes, eorum quam plurimis nostris conclusis in manibus et carceribus captiuatis.\nOb cuius rei accidens sic est ipsorum hostium eneruata potentia, quod nostre uoluntati cum dei munere cito subiugabitur dieta terra. Que uobis gratulanter mandauimus, ut aliis nostris confratribus et amicis pro gaudio speciali per uestros nuntios declaretis." }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola28", "content": "Quamuis ecclesia, sponsa Christi, et mater fidelium et magistra, laicis respondere nos debeat seruiens cum tributo, tamen, ut Rachel plorans filios suos, pro eis plorare debet, cum expedit, et ipsos pariter consolari et compati ac debite misereri. Nam, ut doctor gentium Paulus testatur apostulus, *quis infirmatur, et ego non infirmor; quis scandalizatur, et ego non uror?* Uestris igitur supplicationibus inclinati facilem et benignum prostamus assensum petitionibus equitatis, dilectioni uestre licentiam liberam conferentes, quod pie uestrorum ciuium onera subleuetis; eis in necessitatis articulo constitutis manus adiutrices misericorditer porrigentes, ut in uobis locum habere auctoritas uideatur, qua dicitur alter alterius onera portare; et sic adimplebitis legem Christi. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola48", "content": "Audire potuistis, et nunc certa ueritate noscatis quod parentelam cum domino C. fecimus diuina gratia mediante, et, promissione facta et iuramento interposito corporali, uni ex filiis eius nostram tenemur filiam tradere in uxorem; quod libenter, prout decet, uolumus adimplere: nam mortis anime non euitat periculum, qui quod promisit et iurauit non ducit pro uiribus ad effectum. Sane cum tempus aduenerit pubertatis, in quo precedentia debent sponsalia per matrimonium confirmari, et de recipiendo uel recusando unum uel alium in nostra sit positum optione, uos rogamus, qui habetis notitiam predictorum, ut nobis uelitis consulere quem ipsorum in generum eligamus. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola59", "content": "Uestra fraternalis cognoscat dilectio uestreque commendabili pateat probitati, quod alienatio nobis placet quam de nostro, ut intimastis, predio potestis facere competentem; et discretionem uestram de multa prudentia multimode commendantes, presentem assensum future distractioni prestamus; uos prout possumus deprecantes quod, si effectum habebit uenditio nominata, ipsos denarios inuestire debeatis de consilio amicorum, emendo uineam seu terram nobis magis idoneam ac etiam fructuosam. " }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola20", "content": "Alfonsus dei gratia rex Aragonum et cetera. Inter alia, que de nostre mentis proposito prodeunt, prodit, ut Karulo regi Sicilie, qui et nobis et nostris permulta presumpsit inferre, bellum, in quantum se potentia uotis nostris accommodat, inferamus.\nIntellecto siquidem, quod ipse Karulus Constantinopolitanum imperatorem noue amicitie linea uobis iunctum uelut nequam et inpius presumptialiter intendit inuadere, in armario cordis nostri firma dispositione concepimus eiusdem regis ad posse presumptuosis ausibus obuiare.\nIntendimus namque, dum de uestra uoluntate procedat, in sui motu itineris, quod erit friuolum, ut frustra iaciatur rete ante oculos pennatorum, regnum introire Sardinee ibique residentiam facere, ut sperare licet, cum exfortio gentis nostre. Itaque, cum rex ipse credet sub fabula sibi subdidisse Romeos, inuenient Siculi nostro dominio infallibiliter se subiectos." }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola13", "content": "Grandis et antiqua dilectionis inmensitas et amoris experti continuata sinceritas fiducialiter nos admonent et inducunt, ut ad reuocandum uos ab erroris caligine nostros uobis ambaxiatores et litteras destinemus.\nNam sic uos tenerrime diligimus cum effectu, sic desiderabiliter peroptamus, ut spreto itinere tyrannie prauitatis ac animo persecutionis dei et Ecclesie sacrosancte ad ipsius Ecclesie gremium, cui spiritualiter et corporaliter subesse debetis, tamquam deuoti sui filii redeatis, et ut expressim uobis, que super hiis intendimus, referantur. Ecce discretos ambaxiatores nostros ad uos duximus destinandos, dilectionis uestre gratiam rogantes attente, quatenus super hiis, que uobis ex parte nostra proponent, et fidei plenitudinem et operis effectum sic fauorabiliter prebeatis, quod semper ut hactenus fraterni amoris copula nos coniungat et de tenebrarum nebulis ad claritatis lucem uestra discretio conuertatur." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "MultumNostris", "content": "Constitutio contra deuastantes ortos et uineas Multum nostris derogatur affectibus, si iustitiae limitem, cuius nos subditis debitores offerimus, transgressorum cupiditas effrenata circumstrepit, et pacis quietae temperiem aliquorum improuisa temeritas inquietet. Sed illud precipue nostris cedit uotis infestius, cum, reuerentia quasi uilipensa dominii, tantum preceps et incauta diuitum maiorumque presumit audacia, ut impudenter in pauperes seuiat, et crudeliter exardeat in minores. Hoc siquidem in ciuitate, sicut ex ortulanorum et pauperum querula propositione comperimus, committitur insolenter. Qui dum ex manuum suarum laboribus, quos ad defendendam inopiam in ortis et uineis excolendis exercitant, commodum sperant, herba frequenter in florem prodiens et raro perfectionem maturitatis attingens, raptu uel uiolenta falce preciditur, et laborantis manibus exinde preuisa compendia auferuntur. Furit enim in ipsos aliquando furtiuis insultibus aggressorum ingluuies, quibus non licet dicere: Cur uenistis?, et seuit persepe uiriliter in collectione fructuum impudica fragilitas ancillarum, quibus mittentium animatis imperio repulsam adimit potentia dominorum. Sicque colonus ipse spe frustratus et premio, tutius eligit dampna dissimulare silentio, quam uerbis factus horribilis personales iniurias rerum cumulare iacturis. Uolentes igitur, ut huiusmodi uulnus nec ad alios ex impunitate subrepat ignis, uel ferri seueritas uiolenter abscidat, cui reuerentiae nostrae medicina non prodest, presenti edicto nostro, quod inter alia Statuta ciuitatis ipsius mandamus inseri, tenaciter in antea ualituro sancimus: ut quotiens masculini sexus aliquis malefactor, cuiuscumque condicionis, generis uel etatis, in ipso fragranti malefitio fuerit deprehensus, de nostra licentia capiatur assignandus tibi per te sine nostrae serenitatis oraculo nullatenus liberandus. Si uero pedissecam aliquam, uel cuiuscumque condicionis alterius mulierem eiusdem maleficii deprehensio complectatur, nulla patrono eius, qui liberas sibi ad excessus huiusmodi laxauit habenas, honorificentia reseruata, ipsam per terram publice uolumus subici fustibus, ut culpam perpetrati facinoris eiusdem penalitatis asperitas iudicet, et in casu simili delinquendi materiam ceteris interdicat. Hac enim inuiolabili iussione statuimus, ut nulli ortulanorum ipsorum liceat ob alicuius uiolentiam seu rogatum alia in ortis ipsis semina spargere, nisi ea, quae usibus et esibus humanis accommoda telluris ortalis fecunditas producere consueuit. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola77", "content": "Iustum fore dignoscitur et honestum et ab omnibus commendabile iudicatur, ut bene meritis benigna gratia prouideat largitoris. Uolentes igitur ad similitudinem medici liberantis infirmum indigentie tue curare languorem tibi mittimus tantam pecunie quantitatem, demandantes ut de agro fructifero, pro quo tua sollicitudo prudenter accessit, mercatum facere studeas gratiosum. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "ExVotiua", "content": "Fidelibus suis, de uictoria habita contra rebelles sus in Lombardia et Tuscia Ex uotiua nostrorum insinuatione successuum, qua expectationibus uestris nostra benignitas satisfecit, liquido poterunt uestri sensus accipere, quantum nobiscum semper misericorditer agerit dextera Regis regnum. Ecce, ut uideatis ad oculum, quod hostium nostrorum uersuta calliditas, diuinis potius quam humanis exceptionibus collidatur, audite mirabilem diuinae sulummodo prouisionis euentum. Nam cum marchio Montis Ferrati, quem grata et multiplex beneficiorum nostrorum collatio etiam cessante affinitatis nostrae linea, qua culmen serenitatis nostrae contingit, obsequiosum nobis deberet efficere, tractatibus interuenientibus Apostolicis, Lugdunensibus potius quam Romanis Mediolanensibus proditoribus nostris reconcilatione coniunctus, ipsorum ac Uercellensium proditorum nostrorum munitus auxiliis, ciuitatem nostram Taurinensem a nostra fidelitate seductam proditorie occupasset, resistentibus tantum palatio eiusdem ciuitatis nostris munito popularibus, et quibusdam de nobilibus ciuitatis ipsius, Fridericus, dilectus nepos noster, quem ad superiores partes Lombardia e, pro salubri statu prouinciae maiestas nostra premiserat Papiensibus, Cremonensibus , Astensibus et Alexandrinis , quos sibi sic inopinatus casus exhibuit, comitatus, ciuitatem eamdem tamquam repente sonus de celo impulit, et in nostro nomine fugatis protinus marchione predicto et proditoribus uniuersis, et fere ducentis ex ipsis nostro carceri mancipatis, ciuitatem eamdem nostro dominio integrauit. Uix decendium fluxerat de predictis, quod cum Ferraries fideles nostri apud Rauennam de mandato nostro hactenus commorati pro construendo ponte in fulmine Padi, quo proditoribus nostris Parmensibus uia omnis succursus et spes munitionis obstruitur, de mandato nostro uocati ad buccam Talliata e, quam Mantuani rebelles nostri cum Parmensibus insimul phalangatam peruenissent munire, H., illustri rege Sadiniae, filio nostro, estenten ripa Padi ad eorum auxilium, cum multitudine armatorum, immissis securibus, eadem phalangata succisa, flumen Padi cum eorum nauigiis uiriliter intrauerunt et, proditoribus nostris Mantuanis , qui flumen Padi primitus occuparant, tenui bello quassatis, quinquaginta de eorum nauibus acceperunt, et preter necatos in flumine ac gladio intereptos, trecentos ex hostibus predictonostro filio assignarunt, quos in proditorum nostrorum exemplum, ab utraque parte fulminis Padi mandauimus suspendendos, ad eumdem filium nostrum iterato directo maiestatis nostrae mandato, ut cum Ferrariensibus fidelibus antedictis Cumanensibus et Saonensibus, quos pro eodem negotio prouisio nostra fecerat conuenire, ac Cremonensibus etiam expertis fidelibus nostris, qui uerecundiam exstimant, si se cunctis nostris seruitiis non immiscent, ad costruendum et optime muniendum pontem eumdem cum strenuitate procedat, omni sublato dubitationis obstaculo et plene paratis singulis ad id facientibus opportunis. Post emissum uero nostrae maiestatis edictum de premissis uobis ad gaudium describendis, litteras Friderici, comitis Albae, dilecti filii nostri, recepimus, continentes, qualiter in uirtute Dei et nostrae felicitate fortunae, partem guelforum Florentia e, cui dudum maiestas nostra pepercerat, cum iuste ad ipsius exterminium procedere potuisset, quae uelut familiaris et pestilens cardinalis Octauiani tractatibus exposita, Boniensibus nostris proditoribus aduocatis, ciuitatem Florentia e per intestinum bellum nobis subtrahere intendebat, fidelium nostrorum sibi assistentibus suffragiis debellauit, et, nonnullis captis in ciuitate, quosdam uiolenter eiecit. Ex equo totius prouinciae status in melius sine dubitatione dirigitur et fidelium animi ad fidelitatem nostram fortius roborantur. Haec igitur letabunda nostrae maiestatis exenia fidelitas uestra gaudenter accipiat, indubitanter expectans, quod, qui dedit nobis hactenus feliciter currere per summum uictoriae spatium, in proximo brauium largietur. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "VictoriosoExercitu", "content": "Regi Angliae et aliis regibus, de morte Gregorii papae noni Uictorioso exercitu nostro Romanis finibus indidente, ad quos auiditate componendae pacis et uoto generalis discidii remouendi specialiter celsitudo nostra peruenit, publicus ad castra nostra rumor exiuit, quod die presentis mensis Augusti, G., Romanus pontifex, humanis est rebus exemptus, ut qui pacem et tractatum pacis recipere denegabat, ad uniuersalem dissensionem aspirans, ne ultoris Augusti metas excederet, qui Augustum offendere nitebatur. Reuera mortuus est, per quem pax deerat terris et uigebat discidium, et quam plures in mortis periculum incidebant, de cuius morte multa compassione dicimur, et licet contra eum dignum odio uomeremur, uelut ab eo manifestis iniuriis et euidentis inimicitiae persecutionibus lacessiti, gratum tamen compassio nostra duxisset, si diebus suis fuisset ab actore salutis idultum, quod reuerendam matrem nostram sacrosanctam Romanam Ecclesiam et Romanam sedem Imperii, cui Domino presidemus actore, in optata pace sopitis dissensionibus statuisset, et ortum de suo motu scandalum generale, quod ualde fuit modernis temporibus Christi fidelibus onerosum, suo tempore quieuisset. Sed, cum aliter prouisum fuerit in excelsis apud omnium conditorem, qui nouit in abscondito consilia malignantium, rebus dissidentibus prouidit ad clamorem Christiani populi consulendum et disponet in Apostolica Sede uirum secundum cor suum, qui sui predecessoris erronea corrigat et malefacta reformet, totius mundi paci prouideat et nos in maternam dilectionem Ecclesiae uiuificet et reformet. Ad quod uotis ardentibus et dolentibus animis totisque conatibus insudamus, ut, pacis amico et iustitiae zelatore in Dei Ecclesia substituto, ad honorificentiam noui patris deuotus filius assurgamus, dummodo predecessoris crimen et odium non sequatur, omnimodam beneuolentiam, deuotionem et patrocinium impensuri ad tuitionem Catholicae fidei et ecclesiasticae libertatis. Cum ad hoc, disponente Domino, Imperii sceptrum sumpserimus, et Romanum Imperium nostrum sit ad preparationem Euangelii preparatum, ut Catholicam fidem et matrem Ecclesiam a cunctis hostium incursibus nostrarum uirium conatibus eruamus, presertim cum ex Occidentalibus partibus Tartarorum hostis adueniat, qui destructis per quodcumque transitum habuerit regnis, et diuersarum multitudine gentium conculcata et copia populorum, funditus abolere satagit tam nomen quam cultores fidei Christianae, cui prouidentia noui patris Romani substituendi pontificis, assistente nobis potentia regum et principum orbis terrae, magnifice disponimus obuiare, assumentes fiducialiter causam Dei, qui nostros aufert de medio inimicos, ut expositas ad eius seruitium impedire nequeant uias nostras. Uos igitur diuinae prouisioni ac nostris affectibus deuoti et hylares assurgentes tam uestrorum proposita cordium preparetis ad pacem, quam armis necessariis corpora muniatis ad conterendam una nobiscum aduenientium hostium superbiam Tartarorum . " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "AdauctaeNobis", "content": "Comitibus, principibus et aliis nobilibus, super obsidioneFauentiaeet captione legatorum et prelatorum ad Concilium uocatorumAdauctae nobis continue fecilitatis auspiacia, quibus dexteraDominiprosequitur gressus nostros, desiderium uestrum uolumus non latere.Cum enim in obsidioneFauentiaepreterita hieme fixa fuerint uictricia nostra castra, et insultus noster propter asperitatem temporis non pateret, sed machinis et instrumentis bellicis intus et exterius quassaretur et muris ex continuo machinarium ictu collapsis ac per subterraneas uias, quas nostri fecerant, attingentes menia ciuitatis et intima penetrantes, uerni temporis adueniente temperie, cum non confiderent ulterius se tueri, misericordiam nostram tandem humiliter implorarunt, et die cum omni deuotione se ad mandata nostra conuertens, quam quam suis diffisa meritis, de nostra tamen, quae suis preponderabat excessibus, pietate confisa dictioni nostrae colla subiecit, et corporali fidelitatis debitae prestito iuramento et omnibus aliis illicitis iuramentis, quae facerat, penitus abiuratis. Nos igitur, qui de nostrorum subiectorum conuersione gaudemus, gloriosum uindictae genus pensantes ignoscere subditis et suorum excessuum iudicium moderari, ciuitatem eamdem et ciues eius in gratia nostra clementer accepimus et eos absoluimus ac offensas remisimus, quas patrarant, captiuis eorum liberaliter liberatis; et tandem eis de gratia nostra confidentiam didimus, ut uicti nostramque misericordiam consecuti uictoriae nostrae dono gaudeant, et nichil dulcius nichilque suauius iugo Imperii sentiant experiri. Cumque post uictam et obtentamFauentiam, ad depulationem uicinae Bononiae nostrum preparemus propositum instantius et conatus, et exercitu nostro potenti ex diuersis mundi partibus restaurato accingeremur feliciter, auribus nostris noua expectata desiderabiliter occurrerunt: quod cum episcopusPenestrinus, nostri honris et nominis obtractator, qui rapacem lupum sub ouina pelle tegebat, et quod posset effugere manus nostras, exprotracta, uelut suarum in nos conscius offensarum, frequenter species hominum ex alterna uarietate commerciorum contraxit, et O. Sancti Nicolai in Carcere Tulliano, diaconus cardinalis,qui diu legati fuerant, necnon et plures alii pro celebrando Romano Concilio contra nos ex diuersis mundi prouinciis congregati Ianuam reuertentes, et cospiratione facta cum Ianuensibus nostris rebellibus et armata ibidem copia galearum, cum quibus duci Romam et Ianuam reduci conuenerant, sub infaustis eorum auspiciis uiam nauigationis assumerent, galeas nostra et Pisanorum, quas ad eorum impediendum transitum sollicitudo nostra diu preuiderat et pararat in locis et portubus per quae oportebat eos necessario pertransire, obuias habuerunt. Ita quod homines Regni nostri cum uictorioso exercitu nostro et fidelibus Pisanis nostrorum infidelium Ianuensium galeas potenter aggressi, tribus eorum galeis in mari submersis et personis ammissis, uiginti duas galeas triunphaliter habuerunt, quarum sedecim obtentae sunt sunt specialiter ab hominibus Regni nostri;reliquis sex ad manus deuenientibus Pisanorumin quibus capti sunt duo legati predicti et cum eis G. deRomaniola, tertius similiter legatus, ut cum eisdem legatis insimul ligaretur.Capti quoque sunt quamplures archiepiscopi, episcopi, abbates, priores, presbyteri, procuratores et diuersorum nuntii prelatorum ambassiatores ciuitatum rebellium Lombardorum, qui contra nos ipsum Concilium mittebantur, et quattuor milia Ianuensiume lectorum, qui pro comitatu eorum et ducatu deputati fuerant prelatorum: quos omnes carcer noster includit. Quibus nouis ad nostram audientiam grata relatione perlatis, quia negotii qualitas expetebat et rei succedentis euentus maiora nobis felicitatis auspicia suadebat, consilium eundiBononiamreuocantes, propensiori consilio uersusRomamuitricia castra nostra conuertimus, ubi sub uexillis potentiae nostrae nos acclamat fortuna felicior, per quam reliquiae, si quae sunt nostrorum rebellium, consternentur et capitis humiliata superbia collapsa in suo corpore seditionis membra tabescant. Adiecit etiam manusDominiuotis nostris augmenta successuum et continuauit e celo uictoriam nostrorum titulis triumphorum.Nam cum de certa die illi Papienses nostri fideles, una cum uicariis illarum partium et aliis fidelibus nostris, ad coartandum per terramIanuam, quae in mari prostrata fuerat, magnifice processissent,Mediolanenseses, hostes Imperii, suo motu precipites, sperantes maiora perferre Papiensibus propter absentiam suorum militum nocumenta, per commune, cum G. de Monte Longo, quem papa prefecerat eis capitaneum et legatum, cum buccinis et tubis sub infaustis eorum uexillis clauium exiuerunt.Et cum Papiensum finibus uicinassent,Papiensesfideles nostri cum militus eorum, qui die illo in sero ab exercitu ex inopinato redierant,Dominofaciente, pro Mediolanensium superbia conterenda, ipsorum aduentu cognito, eis audacter et uiriliter concurrerunt, et sub felici nostro nomine militantes ipsos potenter aggressi triunphaliter deuicerunt, capientes tubas, buccinas et uexilla clauium ac uexillum Communis, cum Carrucium non haberent. Quingentos quoque de electis Mediolanensium uinctos Papiensis catena duxit, preter occisos, quorum numerus uix poterat estimari. Socii uero legati capti fuerunt, sed de legato ipso, si euadere potuit uel in bello occiderit, quia in emissione presentium non poterat haberi certitudo, quid de persona cesserit, ignoramus.Sed istud inter dubia nondum certi credere uolumus, in eo qui nostrum in suo iure firmat Imperium confidentes, quod, tribus in fugitiuo equore captis legatis pariter et ligatis, iustusDominusquartum in terra legatum non permiserit euasisse. Quae omnia uobis significamus ad gaudium, ut sicut estis nostrorum successuum auidi, sic sitis participes triumphorum." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "EtsiVolatilis", "content": "Officialibus suis, quomodo expugnatus fuit ante Parmam, et ut non credant signo prioris bullae Etsi uolatilis famae proprietas, quae solet in prosperis uera loquacitatis argumenta minuere, et in aduersitatis turbine sumptis uiribus eundo fictiliter preter ueritatis indicia suae prolationis fimbrias dilatare, nuper de nostris processibus diuersis forsan discussa relatibus, uestris auditibus aliquid presentarit, ne tamen aliter quam rerum ordo se habeat, aduersariorum nostrorum adulteris fulta mendaciis, si sinistri casus quicquam uel enorme de nobis precurrens adduxerit, ecce nudam ueritatis indaginem eorum, quae nouiter contigerunt tenore presentium uobis amicabiliter referamus. Pridem siquidem dum Parmensium nostrorum rebellium proterua temeritas, quam per istantis obsidionis excidium nostra serenitas ad extrema deduxerat, tenuis spiritus uegetata suffragio laboraret in ultimis, uolens in fortunae dubiae manibus externis ponere causam suam, de qua desperare ulterius necessario cogebatur, tractato cum aliquibus axulibus ciuitatis ipsius quodam fraudulentae machinationis inuolucro, cum resistentiae sibi fiducia uel resistendi materia non subesset, temporis etiam habilitate captata, quo partem gentis nostrae ad fabricationem pontis cuiusdam in Pado, per quem aquae nobis seruabatur dominium, miseramus, die martis decimo octauo presentis mensis februarii beroarios quosdam, ut ad eorum persecutionem gentem nostram aduerterent, callide premiserunt. Sicque dum fideles nostros, quos uirtutis interius animositas accederant, et in similibus expertes iam pluries fortunae placiditas animaret ad reprimendam huiusmodi rebellium pusillanimitatis audaciam, inermes et unanimes extra castrorum nostrorum limites casus tam subitus eduxisset, accidit quod, priusquam ad defensionem omnimodam ciuitatis Uictoria e, quam ibidem statio nostra firmauerat, fideles nostri regredi potuissent, rebellium eorumdem incauta presumptio, quam exulum, ut diximus, occulta proditio uitiabat, castra nostra cum rebus ibidem habitis ignis incendio concremarunt. Nos autem, quos euentus huiusmodi repentina propulsatione commouit, ut uia nobis aliunde liberior ad offensionem eorumdem rebellium, preberetur, per Illus gratiam, qui continuato suffragio tuetur Imperium, salubriter cum tota gente nostra eodem die martis Cremonam adiuimus, ubi per triduum, tam Cremonensium quam Papiensium aliorumque nostrorum fidelium robore concorditer adunato, statim castra nostra in obsidione Parmensium ex alia parte duximus ex alia parte duximus. Ubi eorum proteruiam multo actius solito tenentes obsessam, in Dei uirtute confidimus, et de fortunae solitae, quae solet gratius arridere, dum prouocatur, pietate speramus, quod cum nostra per id nostrorumque fidelium ardentius sint accensa precordia, de ribellibus ipsis in proximo uota nostra infallibiliter attingemus. Unum uerumptamen notitiam non lateat, quod sic nos dimittere fortuna non uoluit suae felicitatis expertes, quin post umdem diem martis, quo se peruersitatis casus immiscuit, proximo sequenti die dominico nos ex parte altera Marte gratifico demulceret. Cum enim Henricus, illustris rex Sardiniae, sacri Imperii in Ytalia generalis legatus, dilectus filius noster, Padi dominium, quod uictoriam nobis de hostibus priscam tribuerat, possideret, naues omnes Mantuanorum rebellium, quas in friuolum Parmensium subsidium congregarant, potentiae nostrae uirtute suffultus potenter aggrediens, eos uiriliter expugnauit, ita quod centum de nauibus inter magnas incastellatas et paruas, et trecentos de dictis rebellibus, quos in nauibus spes fallax incluserat, preter perempntos gladio et aqua submersos, quorum non est numerus, in captionis parata retia, quos declinare fuga non potuit, miserabiliter inciderunt. Et sic eorum nauali presidio sublato de medio, integre Padi dominium obtinemus Sane cum in castrorum nostrorum combustione, quam diximus Camera nostra cum aureae bullae typario et Regni nostri sigillo perdita extiterit et amissa, propter quod aduersariorum nostrorum per casum tam horridum effrenata superbia, quae causam nostram hactenus rebus semper ueritate carentibus obfuscauit, per typarii copiam, et sigilli, multa sicut firmiter credimus, in honoris nostri dispendium, falsa machinatione confinget, deuotionem uestram requirimus , uobis districte mandantes, quatenus, si predictorum bullae aurae uel sigilli minitae signaculis ad uos aliquae litterae sub nostri nominis titulo peruenirent, fidem eis stabilem uestrae mentis constantia, cum fidei robore careant, adhibere cuiusdam uos suggestio non seducat. " }, { "author": "Dante", "epistola": "epistola4", "content": "Ne lateant dominum uincula serui sui, quam affectus gratuitas dominantis, et ne alia relata pro aliis, que falsarum oppinionum seminaria frequentius esse solent, negligentem predicent carceratum, ad conspectum Magnificentie uestre presentis oraculi seriem placuit destinare.\nIgitur michi a limine suspirate postea curie separato, in qua, uelud sepe sub admiratione uidistis, fas fuit sequi libertatis officia, cum primum pedes iuxta Sarni fluenta securus et incautus defigerem, subito heu! mulier, ceu fulgur descendens, apparuit, nescio quomodo, meis auspitiis undique moribus et forma conformis.\nO quam in eius apparitione obstupui! Sed stupor subsequentis tonitrui terrore cessauit. Nam sicut diurnis coruscationibus illico succedunt tonitrua, sic inspecta flamma pulcritudinis huius, Amor terribilis et imperiosus me tenuit. Atque hic ferox, tanquam dominus pulsus a patria post longum exilium sola in sua repatrians, quicquid eius contrarium fuerat intra me, uel occidit uel expulit uel ligauit.\nOccidit ergo propositum illud laudabile quo a mulieribus suisque cantibus abstinebam; ac meditationes assiduas, quibus tam celestia quam terrestria intuebar, quasi suspectas, impie relegauit; et denique, ne contra se amplius anima rebellaret, liberum meum ligauit arbitrium, ut non quo ego, sed quo ille uult, me uerti oporteat.\nRegnat itaque Amor in me, nulla refragante uirtute; qualiterque me regat, inferius extra sinum presentium requiratis." }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola22", "content": "Plana fugere et sequi sublimia res est saluti sepius inimica. Sciens igitur firmiter et cognoscens mihi deesse merita que in pontifice requiruntur; qui non solum preesse sed prodesse debet, et ostendere in se ipso qualiter altos oporteat conuersari; episcopalis onus honorabile dignitatis recipere non presumo, uelut importabilem sarcinam et mee grauem nimium paruitati, pro quo redderem celesti Domino rationem in die indicii de sanguine subditorum. Quare de tanta honorificentia Deo gratias referens atque uobis, quibus placere semper desidero per seruitia gloriosa, electioni de me facte in ecclesia uestra renuntio spontanea uoluntate, et iuri, si quod mihi competit, in eadem; ita quod electio reuertatur libere ad capitulum unde uenit. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "HonorImperii", "content": "Item de aduentu Tartarorum, et conqueritur ei de Papa, propter cuius impedimentum non potest eis obuiare Honor Imperii, qui propter turbationes temporum ualde fuerat in Ytalia diminutus, per quem nostra et exaltatio principum procuratur, diu nos de consilio tuo et aliorum principum ad sui reformationem tenuit in eisdem partibus occupatos, ut, quibuslibet deliciis et regiis opportunitatibus pretermissis, personae nostrae ac nostrorum fidelium continuatis laboribus per quam plures annos estiuis et hiemalibus tempribus minime parceremus. Regnum hereditarium nostrae matris augustae, obuentiones et commoda nobis undecumque proueniunt, preter mores regnantium ceterorm, qui bona hereditaria commodis specialibus et priuatis attribuunt, pro republica et augmento Imperii, tam in rebus quam in dauitiis et personis incessabiliter exponentes, ita quod, uictore Domino , cuius preuia dextera feliciter in omnibus triumphamus, ad id labores nostri transacti temporis peruenerunt, ut, duictis fere in totum hostibus et Imperio nostro subactis, ualde modici temporis restat labor: in quo finito speramus, ad perfectionem uotorum communium et prosperum totius operis Ytalici complementum triumphaliter pro nostro et communi honore principium penitus peruenire. Quia uero pridem auditis rumoribus nationis barbarae Tartarorum , quod regnum Ungariae subitis aggressibus inuasissent, cogitauimus proximo ardente pariete, rebus nostri consultius succurrendum. Ad haec, prompta expositi uoluntate, uelut qui, cum proprio suadente negotio, tum totius Christianitatis subsidio et tuitione Chatolicae fidei requirente: ad quam tuendam, ex commissa nobis imperialis officii dispensatione, tenemur, et debemus inimicis fidei Christianae totis uiribus obuiare. Sed summa necessitas necessariae causam dilationis indixit, ut rem tam arduam Imperii, nos principaliter et specialiter principes cotigentem bellicis tot armorum laboribus in effusionem Germanici sanguinis acquisitam, et ad finem proximum Germanis ensibus iam deductam, non deberemus omittere propter breuissimam moram temporis imperfectam: ut, quod esset deterius et facile contingisset Ytalicis gentibus absentia dominorum suorum utentibus more suo, tantus labor et effusae diuitiae pro recessu nostro in irritum recidissent, et recidiua negotii, grauiora nobis et Imperio interata, pericula permanerent. Aliud etiam urgens et euidens impedmentum occurrit, quod crescente inter nos et Romanum pontificem ab olim oborto discidio, experientia preteriti temporis suggerit uenturum tremorem:: ut iustus timor, qui cadere ualeat in constantem, recte moueat mentem nostram, ne nobis uenientibus ad confusionem hostium barbarorum, familiaris et domesticus hostis, uelut quondam, nobis partes Ultramarinis aduenientibus pro seruitio Iesu Christi, animatis quibusam rebellibus nostris, marinis predonibus, qui libenter occasionem absentiae nostrae captarent, inuaderederet Regnum nostrum: cum familiaris inimicus et hostis pestis sit efficacior ad nocendum. Propter quod de te ac de ceteris principibus non absque admiratione publica totius loquitur lingua mundi; quod audito et cognito infausto aduentu infidelium Tartarorum, qui ad exterminium Ecclesiae et Imperii ac totius cladem Christianitatis aspirat, preuisa deliberatione principum, ad Sedem Apostolicam nuntios misimus specialies, supplicantes summo pontifici, ut tot impedimenta, quae uerbo et opere nobis opposuit et opponere non disistit, inspecta necessitate Occidentalis prouinciae, reuocaret; et nos ad publicae fidei Christianorum defensionem uenire permittat, etiam inoffensos, ut moram nostra, quam iniuste causaris, tu uel alii principes arguere non possetis. Sic pro diuturnis guerris ac humiliatione superborum rebellium, exhaustis thesauris nostris et uiribus tot annorum laboribus fatigatis, tam propter ea tueri, quam ab inimici hominis nequitia seu insidiis precauere, ac instanti dissensioni finem imponere compellamur, atrio nostro in tranquillitatis securitate disposito, reparatis opibus ac uirium copiis, ad interitum communium hostium potentius accessuri. Quapropter, omnibus patermissis, felices gressus nostros direximus uersus Urbem, ita quod Romanis partibus uicinamur, intendentes esse contenti ueteribus et hereditariis Imperii uiribus uel iuribus, quae diu Augusti predecessores nostris generis et honoris tam Imperii quam regnorum proprie propria possederunt; quibus tam diu neglectis, per te et alios principes notari merito poteramus. Ad pacem uero, quam semper affectauimus, instantem operam adhibemus, quae per nos fuisset olim et sepius procurata, nisi frequens nostra petitio aures et animum pertinacis hominis induraret, et inde nutriret discordiam, unde concordiam postularet. Speramus autem per presentem gressum nostrum mundo acquirere bonum pacis, et statu Ytalia e pacifice reformato ac regno nostro in Dei securitate dimisso, tam onusti diuitiis quam gentium multitudine constipati, cum expectata benedictione sacrosanctae matris Ecclesiae ueniemus, ita quod, Domino exercituum nos iuuante, quo duce, quo preuio, ministrata nobis e celo uictoria, qua de cunctis inimicis nostris consueuimus triumphare, Tartarorum multitudinem deuincemus. Tuam igitur industriam exhortamur quatenus interim cum toto tuarum conatu uirium diectio filio nostro Corrado , in Romanorum regem electo, potenter assurgas ad reprimendos impetus aduersariorum communium et ingressus, ut eis non liceat campum liberum inuenire, donec nos cum potentia maxima ad eorum confusionem ultimam ueniemus. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "CommunemOmnium", "content": "Fridericus significat domino papae et cardinalibas uictoriam habitam deMediolanensibusCommunem omnium principum terrae letitiam, sed matris Ecclesiae specialem, uestram ulterius latere notitiam non uolentes, quamquam, ut firmiter opinamur, insinuationis nostrae cursum celerior litteris fama preriperit, nichilominus ad uos imperiali programmate uictoriosi processus nostri tripudium stilo deducimus certiori.Sane quantae audaciae quantaeque temeritatis sint Ligurium excellentiae nostrae rebellium factiones ad proximos experientia detulit et loci uicinitas, ac inueteratae nequitiae fama pertulit ad remotos, nec latere uos credimus, nec mundus ignorat tam longae dissimulationis nostrae constantiam circa eos.Ne, igitur, tolerantia nostra uerum patientiae nomen amitteret et uitiosae pusillanimitatis notam incurreret, pro decore uirtutis animaduertentes postmodum,quod ferro scindenda sunt uulnera, quae fomentorum non sentiunt medicinam, nec expectare uolentes, quod in fistulam totiens iam cicatrix obducta transiret, necessario nos ad arma conuertimus, manus ad fortiora misimus, et nostrum uibrauimus gladium, dormitionis Imperii somnum excitantes.Et cum anno preterito, ueluti cuiusdam profunditatis uadum, ipsorum uires et animos temptassemus, experimento securi tenuimus propositum, firmauimus animum, dum desideratae nobis consummationis effectum principia bona promitterent et letitiae uespertinae fiduciam lucifer traderet matutinus, cum Germaniae retibus expeditis, quae pro magna parte furiosus ille iuuenis H., quondam duxAustriae, nostris processibus uerumptamen non impune parauerat, circa finem huius estatisYtaliamduximus repetendam, et cum usque ad fines Brixiae paulatim iam nostra uictoria continuata pertingeret, quae nostrorum fidelium sepibus undique circumsepta, tamen in Mediolanensi presidio, ueluti quodam foramine, respirabat. Expugnantibus nobis uiriliterMontem Clarumet ibidem quampluribusBrixiensibuset plerisque maioribus captiuatis, tacta dolore cordis intrinsecusBrixia, uelut leena rugiens, dum dilacerari coram se filios respicit, quos tueri non potest, ad defensionem sui Mediolanenses eorum amicos et complices, in spe firmi subsidii, sed demum in penae consortium euocauit. Post expugnationem uero castri predicti nostrorum rebellium omnium uiribus congregatis, dum nobiscum ad campestris belli discrimen trahi aliquatenus non ualerent, nolentes nos ipsos ulterius inutili mora consumere, ad remota loca diuertimus exercitualibus commodis et bellorum aggressibus opportuna. Et cum ipsi fugae digressum nostrum ascriberent et timori cautelam, propter quod, audaciae cornua assumentes, nos semper a latere sequebantur; interiecta uerumptamen difficultate locorum, tandem ipsos ad flumen Loliicaute deduximus, ubi, parato nostrorum transitu pontium, ipsi se ad habilitatem suorum, per quos Lolium transierant, remotos longi itineris spatiis inuenerunt. Prius tamen quam nos opportunitate transitusLoliipotiremur, in quadam planitie prope ripam fluminis supradicti castra nostra defiximus, credentes eos in audacia iam concepta consistere, ut ad commune certamen, uadato quodam modico flumine nobis ad transitum propter ripas infesto, nobiscum pugnaturi transirent.Et cum per dierum aliquot spatium quibus, imperialis clementiae memores, uerba pacis per,magistrum domus Sanctae Mariae Theutonicorum et alios uiros religiosos interposita patienter audiuimus, ut ipsorum uerbosam audaciam prestolaremur ibidem, facta tamen eisdem per sollempnes nuntios nostros belli copia et facultate concessa, quod per uadum ad nos secure transirent, uel nos ad eos secure transire permitterent, cum ad uerurn uenturn est neutrum eligere uoluerunt. Nichilominus etiam cum flumineLoliisupradicti sarcinarum nostrarum et curruum impedimenta traicerent, a mane usque ad uesperas agmine non digesto per acies et per buccinarum sonjtus, quas audire poterant de uicino, ad bellum ipsos acuimus, sed quos surdos ad uerba reperimus, ad tubas inuenimus surdiores.Flumine demum prefato per nos et nostros sine rebellium nostrorum infestatione traiecto, populis et militibus ciuitatum et maxima parte militum fidelium nostrorum ad propria redeuntibus, quos insperatae morae tedium et importunitas temporis retinere diutius non sinebant, cum expedita militia, iuxta ripas ex ista parte fluminis festini direximus gressus nostros ad pontes, per quos ipsi redeuntes ad propria transire debebant, et sic cum in cauernis terrae morari diutius ultra flumen, rerurn necessariorum arcente penuria, non ualerent, Mediolanenses et socii, perBrixienses, qui domum redierant, contra legem sociatim expositi, per pontes et uada fluminis dum transire non possent, per cuiusdam stricturam nemoris exiuerunt, credentes se nobis per occultae fugae subsidium subripere, dum nos adeo prope consistere forsitan non putarent. Sed cum in aduentu nostro terror et fremitus, tamquam de celo tonitruum, ipsis intonuit, ad premissas nostrae celsitudinis acies, priusquam aquilarum Imperii uictricia signa prospicerent, sic se in fugam subito conuerterunt, ut usque ad ipsorum Carrucium, quod apud Curtem Nouamin equorum celeritate premiserant, nullus fugientium faciem nostrorum insequentium spectare ualeret. Et dum auxiliares acies et post eas nos cum nostrorum agminum robore, gressibus festinatis, nostris, qui in leui manu precesserant, necessario cursu succurrere crederemus, et quos ab aduersariorum pugnantium uiribus timebamus arceri, equorum absque sessoribus cursitantium undique precipitatorum militum et occisorum stragibus stratas inuenimus impeditas, erectis tandem et ligatis in terra iacentibus qui uiuebant, per armigeros militum, qui suos dominos sequebantur. Ad Carrucium, quod iuxta muros municipii Curtis Nouae, fossatorum uallis circumdatum et immensa militum copia preliantium impeditum, omnium mira defensione pugnantium munitum inuenimus, applicantes ad expugnationem et capturam ipsius, multorum innumerabilium militum strenuitate perstitimus, adeo quod, superbi fossati supercilio superato, usque ad temonem fere Carrucii ex nostris aliquos uidimus peruenisse.Superueniente tamen noctis umbrosa caligine, quam nostrorum rebellium uota longissima suspirabant, temptatum aggressum tantispem emisimus mane sequenti, distinctis tantummodo gladiis ad quietem, sed tunicis ferreis non exutis, ad indubitatam uictoriam Carrucii redituri. Quod Carrucium, adueniente luce, inter alias milium curruum turmas desertum qualibet defensione reperimus, summitate perticae, ubi signum crucis extiterat, detruncata; quae crux etiam, dum uideretur ad fugam fugientibus onerosa, in medio extitit derelicta. Castrum etiamCurtis Nouae, cuius munimine ipsos impetus nostros euadere credebamus, custodes et incolae reliquere, nec Potestas eorum,ducis Uenetorum filius, quo duce lugubria signa tulerunt, manus nostras euasit et, ut multa sub compendio concludamus, tum capti, tum mortui, inter quos multorum Mediolanensium factionis primates et principes corruerunt, decem milia fere numero computantur. Non tamen ab antiqui draconis contritione propterea manus nostra desistet, quin tam diu caput eius ad Imperii lapidem allidamus, quamdiu caudam ipsius palpitare uidebimus, ex quo possit causa discidii posteris, uel etiam ceteris scandalum exoriri uel suboriri. Super quibus omnibus, sanctissime pater, gratias uos et fratres uestros pro nobis exoluere domino Iesu Christo filiali deuotione rogamus, qui suum prosequendo negotium, sacrum Imperium uictorise sublimat." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "AdRenouanda", "content": "Fridericuscuidam nobili suo fideli significat prosperos rumores de exercituAd renouanda preteritae festiuitatis sollempnia, quam de expugnatione ac expulsione communium hostium precedentes uobis nostrae litterae portauerunt, presens ad uos accedit epistola nouum subsequens gaudium relatura, quod per illius gratiam, qui causam domini regis, domini carissimi et nepotis naufragari non patitur liberata prouincia de faucibus inuasorum, uniuersae ciuitates et castra, quae ad se falsis suggestionibus traxerant, ad regiam fidem redeunt, et cum deuotione fraganti suum dominum recognoscunt, ueniam postulantes, et eneruante diuina potentia uires hominum, qui ad heredationem regis nequiter aspirabant. Nequam ille malignus proditor Iohannes Morus, qui filium illius nitebatur opprimere, qui eum de stercore suscitauit, incidens in laqueum, quem tenebat, a suis iusto iudicio est occisus, et castraAcheruntiae,Sancti Felicis et Montentii ac Camisii, cum Cameris existentibus in eisdem, ad Regnum et nostrum dominium deuenerunt. Accessit preterea nostris tripudiis noua materia gaudiorum, uidelicet quod nobis dictae uictoriae festiuitatem agentibus, festini nuntii domini nostri regis diutius expectati sacras nobis regias litteras presentarunt, in quibus leti cognouimus exaltationem et prosperum statum eius.Prout per eosdem nuntios nos et litteras speciales assumpsimus, consimiles letitias assumatis, in illus igitur fidem solitam constantiam obseruantes; fideles omnes ipsarum partium ad eius seruitia confortetis, prouidentes nostris laboribus in subsidiis opportunis, qui primos ictus sustinentes ab hostium sumptibus exhaurimur." }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola19", "content": "Non sunt loquele neque sermones quibus reddere ualeam dignas grates uestre dominabili probitati de honorificentia, per quam paruitatem meam ultra merita sublimastis, tantum uestra gratia liberali. Nam eligendo me, uestrum militem, ad regimen honoratissime terre uestre, super caput meum coronam posuistis de lapide pretioso et magnam gloriam et decorem. Ut autem manere ualeat tanta honorabilitas in honore, beneuolentie uestre placeat, sicut debet merito complacere, quod isto tempore ciuitatem propriam non relinquam, que pro nimia dissensione quasi iacere noscitur in ruina. Igitur cum per prudentem dicatur *Excusatio incusationem non patitur, quam digna ratio comitatur*, excusatum me habere debetis ex ratione rationabili supradicta, contra quam ire non licet, quia nimium dedeceret. Quare multiplicatis precibus exorare uestram magnificentiam non desino ut, non moleste ferentes si uestram potestariam non ualeo recipere gratiosam, uelitis prout uiri sapientes contrarium responsum equanimiter tolerare, in uero scientes quod uester sum totus, et semper et ubique dispositus ad uestra seruitia facienda tota potentia et uirtute. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "LeuateInCircuitu", "content": "Fridericus eisdem, conquerendo grauiter de summo pontefice Leuate in circuitu oculos uestros, arrigite filii hominum aures uestras! Orbis scandalum, discidia gentium, generale iustitiae doleatis excidium, exeunte nequitia a senioribus Babylonis, qui populum hactenus regere uidebantur, dum incidium in amaritudinem et fructum iustitiae in abscinthium conuerterunt. Sedete, principes, et intelligite, populi, causa nostram! De uultu Domini iudicium prodeat, et oculi uestri uideant equitatem. Scimus enim, et in uirtute supremi Iudicis confidimus, quod cum apud uos pondus et pondus, mensura et fuerit, profecto modetiam et innocentiam nostram in iudicii uestri libra preponderare uidebitis calumpniosis detrahentium labiis et uenenosis adinuentionibus factionum. Sed nec primum credimus nostram iustitiam et residentis in throno Domini prauitatem ad publicam mundi notitiam aduenire, cum, preter agillimae famae preloquium, quae frequenter in maximis uirginum aurium deflorat auditum, nos ipsi, quod primitus rumor eduxerat, subsequientibus postmodum nostre serenitatis affatibus firmaremus qualiter iste nouus athleta, sinistris auspiciis factus pontifex generalis, amicus noster precipuus dum in minoribus esset ordinibus contitutus, beneficiorum omnium, quibus imperium Christianum sacrosanctam ditauit Ecclesiam oblitus, statim post assumptionem suam fidem cum tempore uarians et mores cum dignitate commutans, ac habens de publica perturbatione pruritum, in nos, supremum et unicum Ecclesiae filium, suae malignitatis aculeos acuisset, dum occarione sumpta quod propter imminens scandalum euitandum, sacramento prestito et lata contra nos excommunicationis sententia, nos ad certi temporis spatium obligauerimus transituros, aduersa ualitudine corporis prepeditos, adiectis aliis, de quibus in antea numquam fueramus admoniti, excusationibus nostris contra Deum et iustitiam omnino reiectis, excommunicationis sententia nos denuntiauit astricos. Cui uelut nos primitus cum nostra uoluntate prolatae cum humilitate paruimus, absolutionis beneficium, pristina nobis incolumitate corporis reddita, postulantes, dum nos transitum pararemus istanter. Quo petito et iniuriose negato, in Terrae Sanctae subsidium sub pia uoti prosecutione transiuimus, estimantes uicarium esu Christi ad eius negotium potius, quam ad conceptae maliuolentiae contra nos odium aspirare. Sed is, quem sperauimus ea solummodo quae sursum sunt sapere et, uisu celestia contemplantem, mente credidimus in celestibus habitare, subito inuentus est homo: quinimmo per inhumanistatis opera non solum a ueritate sepositus, sed a qualibet humanitate discretus, dum preter impedimenta, quae nobis in Syria preparauit per nuntios et legatos, qui soldanum litteris suis - quas nos captis eorum latoribus in publicum testimonium reseruamus - ne nobis terram diuino cultui cum regni nostri Hierosolimitani iuribus redderet munierunt, regnum nostrum Syciliae uiolenter intrauit sumpta occasione quod R., filius olim ducis Spoleti, preter conscienciam et uoluntatem nostram, prout nos postmodum per ipsius penam expressimus, terram Ecclesiae parabat intrare, et non prout sancti per fidem regna uicerunt, sed per perfidiam; et peruria predicat uniuersis, etsi qui ad periurium predicatione solummodo prouocari non poterant, prouocarentur exemplo, dum perfecti papalis exercitus, quo terram facilius obtinerent, nos captos in Syria manifeste iurabant. Redeuntibus tamen nobis de partibus Transmarinis, ac iniuriam nostram propulsantibus solum, nec iuxta magnificum morem Imperii prodeuntibus ad uindictam, per concordiae medios uerbum pacis libenter admisibus: Romanam matrem nostram Ecclesiam ex agnitione catholicae fidei reperisse cognoscimus, sed patrem semper inuenimus simulatum, dum etiam reconciliationis die, uiam nostrae consummationis excogitans de nobis, redeundi in Ytaliam sub insermi et domestica comitiua nobis instantissime persuasit, occasionem fingens, ne uelut ex priori et armato processu timoris causam nostris fidelibus prestaremus, asserens, quod nobis omnia planissima faciebat: cuius contrarium per nuntios et litteras suas manifestissime procurauit, prout constat testimonio plurium nostrorum fidelium, qui tunc temporis erant omnium conscii, uelut ex ei quidam participes et alii principes factionis. Propter quod filio et principibus nostris de Germania omnibus ad nos uenientibus, per rebelles nostros itineribus publicis prepeditis, ac eodem exinde filio nostro apud Aquilegiam nauali presidio cum summa difficultate recepto et in Theutoniam abinde destinato, in Regnum de necessitate rediuimus, utpote quos ad coartandum rebellium nostrorum nequitiam patris consilium uel astucia pocius miserat imparatos. Ubi quodammodo respirantibus nobis et capescentibus requiem post labores, quietis nostrae sanctissimus pater noster inuidus consiliatoris sibi personam assumpsit, instantissime persuadens, ut contra Romanos excellantiae nostrae deuotos et aliios rebelles nostros de Tuscia, qui iura Ecclesiae et Imperii detinebant, procederemus audacter, de suo fauore securi, quia nubiscum nostra et Imperii pondera participare uolebat. Et sic ad multam eius instantiam Romanos, qui tunc temporis Uiterbium impugnabant, in fauorem Ecclesiae nos oportuit diffidare, eodem mittente litteras latenter ad Urbem, quod hoc preter suam conscientiam et mandatum faceramus in odium Romanorum. Et cum interim quadam proditione suborta oportuisset nos necessario conferre Messanam, ut factionis inchoatae, principiis obstaremus, ista solummodo occasione pretenta, quod tam nobilem nostram Syciliae insulam noluimus amittere, nobis irrequisitis et omnino contemptis, contra communem opinionem huiusmodi gentium, quos belli socios et participes statuit non relinqui, fedus iniens cum Romanis, per nos ad mandatum eius, ut diximus, diffidatis, non attento, quod nos, sub dubia uitae et honoris nostri fortuna, inter rebelles, ac seditiosos ipsos remanentes inermes, copiosam et strenuam militiam armatorum, in eius subsidium miseramus, quamquam personaliter nequiuerimus interesse. Adhuc, tamen coscientiae nostrae fideles integritas et pura deuotio, quam ad matrem nostram sacrosanctam Romanam Ecclesiam habebamus, nouercalia deliramenta patris agnoscere non sinebant, quin quod erat iustitiae, crimini imputantes, satisfactionis nostrae causam in nouercantis patris arbitrio poneremus, qui tanto nobis uice qualibet illudebat acerbius, quanto constantius uberiosis spem arbitrii promittebat. Medio itaque tempore, dum in negotio Ytaliae per papam ad honorem Imperii componendo ex preteritorum coniectura discriminum, nulla spes nobis remansisset in posterum uel exilis, ac prosecutionem eamdem oportuno tempore seruaremus, expectationibus nostris repente credidimus arririsse fortunam, reiterata discordia inter Ecclesiam et Romanos, in qua sic magnifice thesauros nostros effudimus et personam, quod omnem omnino conscienciae prauae rubiginem de maliuolencium cordibus credidimus eruisse. Hiis etiam omnibus non contenti, ut de nobis prorsus indubitata securitas Ecclesiae preberetur, circa ipsam zelo summae deuocionis accensi et incentiuo perfectae charitatis inducti, ad istius papae presentiam personaliter inuimus, etiam non uocati, ducentes nobiscum Corradum filium nostrum, nunc in Romanorum regem electum, regni Hierosolimitani heredem, quem nobis tunc temporis fratris sui manifesta trangressio filium unicum in paternae dilectionis affectione reliquerat, ac eumdem post oblatam Ecclesiae personam nostram in totum obsidem summo pontifici nos offerre non puduit, unionem omnimodam inter nos et Ecclesiam sub attestatione diuini iudicii postulantes, quam diu nobis iste prelatus Ecclesiae generalis, dum esset episcopus Hostiensis, suaserat expectandam. Propter quae omnia dum serenam nobis totius curiae faciem affectio demonstrata pretenderet et uerba gratissima tam summi pontificis, quam curialum omnium sinceram ostenderet etiam uoluntatem, cum eis omnia perfecisse credentes, sub intentionis nostrae facto proposito, nec minus sub obsequiorum nostrorum fiducia, dissensionis causam inter nos et Lombardos in sinum corrupti iudicis totiens suffocatam et dissensionem discordiae inter nos ac ciues et nobiles Acconenses, deuotione promptissima duximus exponendam. Sicque de negotiorum nostrorum omnium prospera consummatione securi in obsequium Ecclesiae personaliter alacri uoluntate processimus, cum exercitu copioso, quem sub magnis erarii nostri stipendiis congregari tam de Germaniae quam de Ytaliae partibus feceramus; nec prius a concepti propositi prosecucione destitimus, quam libertatem Ecclesiae conculcatam in Urbe et terram exterius occupatam in statum pristinum et debitum nostra potentia reformauit, indubitabiliter estimantes, ut, quod obtinere prius fauor iustitiae nostrae non poterat, deuotionis obsequia mererentur. Sed audite retributionem mirabilem, quam pro tanta deuotione, pro tot beneficiis, pro tam indubitatae fidei firmamento Christi uicarius, pastor Ecclesiae, nostrae catholicae fidei procurator nobis in singulis reddere procurauit! Inprimis super Ultramarino negotio, quicquid per, archiepiscopum Rauennatem, tunc Apostolicae Sedis legatum, secundum formam expressam ab Ecclesia sibi datam - uidelicet de reducendis nobis et Corrado filio nostro in possessionem plenam et pristinam omnium nobis iurium subtractorum in Regno nostro - fuerat rationabiliter ordinatum, statim adueniente Cesariensi episcopo, nec legato predicto, nec nuntiis nostris ad curiam uenientibus expectatis, nec ulla maiori mora protracta, nis quatenus delatos bisancios potuit numerare, et inordinate fuit ex toto districtum. Negotium Ytaliae nedum ad honorem nostrum, sicut promiserat, ordinaret, immo petentibus et instantibus nobis ad reuocationem hostium nostrorum, qui in Lombardia et Tuscia fideles nostros tunc temporis diuisis suis execitibus copiosus deuastabant, nec nos cum militibus nostris, quos tunc in partibus ipsis, ut diximus, pro Ecclesiae seruitiis habebamus, ire permisit, nec alios nuntios seu litteras uoluit destinare; ex quibus bella campestria sunt, et quam plurium strages hominum, ac incendia subsecuta. Adhuc etiam tanta superiori nequitia non contentus, Cuitatem Castellae, per ipsum turbationis tempore occupatam, quam reddi nobis pacis et Fratrum omnium consilia suadebant, receptis trecentis libris illius monetae, quae ad quingentarum marcharum numerum non ascendunt, nobis cum eo permanentibus in Reate et pro eo multa marcharum milia expendentibus, reddere recusauit: ecce, qualiter pater noster sanctissimus nos emabat! Demum super profectibus nostris omnibuset super pacificanda nobis Ytalia, de qualibet patris, uel uitrici procius, beneuolentia desperare coacti apprehendimus arma et scutum, uires de Theutoniae partibus, ad quas diebus illis preuaricatio filii nostri nos de necessitate uocauerat, propter ingressum Ytaliae congregantes, militibus strenuis iustitiam nostram armauimus, quam essequi precibus minime poteramus. Quod cum ad notitiam summi pontificis peruenisset, sub pretextu treugarum pro Terrae Sanctae subsidio fidelibus populis et terrae principibus indictarum armatum nobis ingressum Ytaliae per Apostolicas litteras interdixit, oblitus quod ab ipso eodem die, quo indixit predictas traugas, nos tamquam aduocatum et defensorem Ecclesiae requisiuit, quod contra Romanos, quos sibi iura Ecclesiae subtraxisse dicebat, potenter procedere deberemus: iniquum in nobis reputans, quod domum nostram et possessionem auitam, quam nobis rebellium nostrorum rebellio furiosa precluserat, uiriliter ingredi nitebamur, quod iustum crediderat in Romanis, qui patri suo, uel auo, seu parentibus suis in nullo prorsus extiterant obligati. Adiecit preterea in litteris antedictis, quod de negotio Lombardiae in ipsum in ipsum precise, et sine adiectione temporis et condicione aliqua, nullo iure et honore Imperii reseruatis compromittere deberemus: per quod uel nos in perpetuum a iuris nostri cuiuslibet prosecutione suspenderet, uel ius et honorem Imperii libere suffocaret. Quod cum nobis, nec nostrorum consilia principum, nec preteritorum dispendiorum memoria suaderent, ad alias artes postmodum se conuertit, mittens nobis obuiam, in uestimentis albis lupum rapacem, episcopum Penestrinum, per quem apud nos litteris Apostolicis de uita sanctissima commendatum, Placentiam nobis subditam et nostris amicam ad Mediolanensis factionis periura reuocauit; per ipsum firmiter estimans, sic uniuersaliter et in totum fideles nostros euertere, ut processus nostros in Ytaliae partibus eneruaret. Qua spe, faciente diuina clementia, quae suum tuetur Imperium, omnino frustratus, clamantibus apud eum rebellum nostrorum incendiis, depopulationibus rerum et stragibus occisorum, quae ipsum de data eis rebellionis secura fiducia, necnon de fide mentita, eo quod contra nos et Imperium ipsis assistere promisisset, publicis actionibus arguebant, quia iuxta petitiones eorum occasione predicta iuste nos excommunicare non poterat, impedimenta clandestina undique nostris processibus preparauit litteras et legatos per Imperium et ubique per orbem, ut quoscumque a fide et deuotione nostra seducerent, destinando: non poterat, cum nostrorum fidelium fides et amicorum affectio conscientiam nostram latere non uellent. Nolentes adhuc uinci in malo, sed in bono malum uincere cupientes, sollempnes nuntios nostros B., uenerabilem Panormitanum archiepiscopum, Florentinum et Regiensem episcopos, magistrum Thadeum de Suessa, magnae curiae nostrae iudicem, et R. Porcastrellum capellanum, dilectos fideles nostros, ad Sedem Apostolicam duximus destinandos. Quibus - oblata sibi per eos ex parte nostra deuotione omnimoda, et unione tractata contra hereticam prauitatem et pro ecclesiastica libertate, de reformandis Ecclesiae et Imperii iuribus diutius inter nos et Ecclesiam expectatis - summus pontifex, de presentium fratrum suorum consilio, legatione nostra in omnibus suis capitulis acceptata, per eosdem et archiepiscopum Messanensem, quem ad nos pro parte sua nuntium destinauit, excellenciae nostrae promisit, quod cessari mandaret ubique locorum ab impendimetis omnibus, quae se nostris processibus obiecisse coram fratribus suis et nuntiis nostris manifestissime fatebatur. Cum qua responsione nuntiis nostris et suo ad nostram presenciam redeuntibus, priusquam per tres dietas a curia recessissent, eis omnino celatis in confusione ipsorum, G. de Monte Longo, quem prius ad nos nuntium miserat et contra nos postmodum ad euersionem Mantuanorum et aliorum nostrorum fidelium statuerat, in Lombardiam cum legationis officio plene misit, arbitrans, quod quanto magis sibi maior daretur auctoritas, tanto maiora nobis et nostris impedimenta pararet. Pretera principibus, litteras destinauit, detrimentum famae nostrae non modicam continentes, certis articulis interclusis et specialiter de grauaminibus, quae quibusdam ecclesiis Regni nostri dicebat illata; super quibus mandauit nos per eosdem principes ammoneri. Quorum articulorum omnium et responsionum nostrarum ad singula seriem nobis sub testimonio publico duximus conseruandam. Quibus omnibus coram principibus et prelatis ac religiosis quampluribus quibuslibet aliis ordinate et sigillatim ostensis, quamquam de patris instabilitate confusos se filii reputarent, et de uerecundia capitis presentium rubor ora perfuderat, nichilominus tamen de eorum consilio predictos Panormitanum archiepiscopum et magistrum Thadeum de Suessa et alios excelanciae nostrae legatos, cum nuntiis ciuitatum nostrarum fidelium, ad Sedem Apostolicam duximus remittendos, per quos ad satisfactionem omnimodam, mora qualibet et occasione postpositis, obtulimus nos paratos. Sed nec in hiis omnibus auersus est furor eius, quin dictus euangelizans pacem Christi uicarius, sed actor scismatis et erroris amicus, contra traditiones sanctorum patrum, audiens nuntios nostros nostros portantes omnimoda nostrae deuotionis exempnia per dietam Urbi uicinos, et metuens ne, superuenientibus ipsis uallo iustitiae, sine publico scandalo forte procedere non ualeret, ex prefestinantia nimia conceptum edidit abortiuum, nos supremum Christianorum principem, die dominica palmarum, contra sollempnem morem sacrosanctae matris ecclesiae et in cena Domini postomodum sententiam publicando, per quam, sicut per famam audiuimus, licet haec credere minime debeamus, contradicente saniori parte fratrum suorum, iniquo cardinalium Lombardorum consilio, excommunicationis uinculo dicitur astrinxisse, prepeditis nuntiis nostris per fautores et satellites suos, de patrimonio pauperum solidatos, qui iam applicuerant, ne ad allegandam innocentiam et iustitiam nostram ac demum ad satisfactionem omnimodam offerendam, etiam ad cautelam, ad presentiam suam et aspectus publicos peruenirent. Sed licet nos singulari quadam et publica notione propter nostram iustitiam et infamiam procedere malle merito debeamus, quam quod perperam et inordinate processerit, cum bullientem intrinsecus spiritum nisi forsan exterius uomuisset, suam nequitiam editurum fortassis, interius crepuisset, dolemus tamen, et ex corde turbarum, propter uerecundiam uniuersalis Ecclesiae matris nostrae, quam Dominus Iesus Christus sub specie Uirginis gloriosae, in passionis testimonio, commendauit. Alias nobis per, quem omnino nostrum iudicem non habemus, et ideo nobis nullam posse fieri iniuriam reputamus, utpote cum se prius inimicum capitalem, non iudicem nostrum, et opere fuerit professus et uerbo, rebelles et hostes Imperii publice confouendo, indignum preterea tanti cohercione principis et qualibet pontificalis officii dignitate seu auctoritate se reddidit, dum Mediolanensium ciuitatem, quae pro maxima parte, prout ex testimonio religiosorum et quamplurium fide dignorum asseritur, inhabitatur hereticis, contra nos et Imperium manifesto fauore tuetur, et R. de, ciuitatis Mediolanensius Potestatem, dudum delatorem episcopi Florentini, uiri uitae probabilis et famae probatae, plerisque capitulis super heretica prauitate conuictum, ob odium nostrum et Mediolanensium gratiam, non obsemit. Illum preterea Christi habere uicarium et Petri successorem ac despensatores animarum fidelium indignum fatemur, non ob dignitatis iniuriam, sed ob personae defectum, qui dispensationes cum fratrum deliberatione maxima faciendas, in camera sua, more mercatoris cuiuslibet, in libra mercatur, existens ipse bullator et scriptor, ac forsitan etiam numerator. De quibus quasdam disperationes insignes, quas, preterire silentio non ualemus, per quam sipham natam quodam comestabuli regni Cipri, contra separationis sententiam super hoc per episcopum latam et de non habitando simul prestito iuramento Baliano de Ybolino, et sororem Iohannis de Cesarea Iacobo de, qui pius sororem suam desponsauerat, proditoribus nostris, sibi gradu tertio, sibi gradu tertio contigentibus, inuicem concessit uxores, percepta non modica pecuniae quantitate: uerumptamen quod qantitati uel numero defuit, odii nostri qualitas compensauit. Defectum itaque et preuaricationem ipsius in illo dolemus, quod contra nos nobiles et potentes Romanos sibi satellites et fautores acquirit, effusione pecuniae non contentus, ipsis castra et possessiones sanctis patribus fidelium deuotione donatas, Romanam Ecclesiam nostro patrocinio commendatam delapidando, largitur. Itaque non miretur uniuersalis Ecclesia, nec reges aut principes, et populi Christiani, si nos talis sententiam iudicis non ueremur, non in contemptum papalis officii, uel Apostolicae dignitatis, cui omnes orthodoxae fidei professores et nos specialius subesse fatemur, si personae preuaricationem arguimus, quae se solio tanti regiminis monstrauit indignam. Et ut omnes primates nominis Christiani sanctum intentionis nostrae propositum et internae deuotionis zelum in nobis agnoscant, et quod non ex odii fomite, sed ex causa iustissima Romanus princeps contra Romanum antistitem commouetur, dum metuit, ne grex Dominicus sub tali pastore per deuia deducatur, ecce quod sacrosanctae Romanae Ecclesiae cardinales, per sanguinem Iesu Christi et sub attestatione diuini iudicii, per litteras nostras et nuntios obsecramus, ne generale concilium prelatorum, et aliorum Christi fidelium debeant euocare. Nec minus illa probabili ratione turbamur quod iste rector Ecclesiae, qui debet esse uirtutum quarumlibet et constantiae maximae uas electum, contra promissionem suam litteris suis de fratrum consciencia nobis factam, per quas in restaurandis Imperii iuribus non abesse, sed postius adesse promisit consilio, auxilio et fauore, preter personae nostrae blasphemiam, sic manifeste, sic nos aperte prosequitur, cum, licet sollicite reuoluamus, nullam occasionem inuenimus in nobis aut causam, propter quam iste inimicus homo debuisset contra nos tam acriter commoueri, nisi quod cum ipso contrahere de nepte sua desponsanda Henrico naturali filio nostro, tunc regi Turrium et Gallurae, magnificentia nostra incongruum credidit et reputauit indignum. Uos ergo, reges et principes orbis terrae, non solum nobis, sed Ecclesiae, quae est congregatio fidelium omnium, condolete, cuius caput languidum, princeps eius quasi leo rugiens in medio, propheta eius uesanus, uir infidelis, sacerdos eius pollutus, sine iustitia faciens contra legem. Nobis tamen prae ceteris mundi principibus defectus talis summi pontificis est merito deploarandus, qui ueluti uiciniores et propinquiores affectione precipua ipsius honores gerimus et onera supportamus. Sed nec illud obmittimus, quin serenitatem uestram affectuose rogemus, ut contumeliam nostram ad uestram iniuriam reuocetis: ad domum uestram cum aqua currite, cum ignis accenditur in uicinis. Causam motus pontificalis attendite, et cur haec in fauorem nostrorum rebellium procurantur: quae causa, licet ad presens expressa non fuerit, procul dubio tamen subest. Similia uobis et uestris imminere pericula timeatis: facilis enim aliorum regum et principum humiliatio creditur, si Cesaris Romani potentia, quae prima iacula sustinet, conteratur. Haec est causa namque pro uero uidelicet de Lombardis, quae cor papae pungebat intrinsecus, licet ipsam foras aducere propter uestrum et audientium scandalum non auderet, pro qua nobis etiam per specialem nuntium suum fide dignum, cuius ad haec testimonium inuocamus, ore tenus et expresse promisit, quod si negotium Lombardorum in eius manibus poneremus, nedum quid in aliquo magnificientiam nostram offenderet, uerum etiam totius orbis decimas Terrae Sanctae necessitatibus, deputatas, nostris usibus applicaret. Nec est mirum: istantibus sibi Lombardorum aculeis pungebatur, quibus prout aliquorum prelatorum confessione recepimus, de assistendo eis contra nos et Imperium corporale prestitit iuramentum, cum eos, peregrinantibus nobis in partibus Syriae pro seruitio Iesu Christi, trasmisit in Regnum. Sed cum turpis fuerit ista promissio, fidem frangere licite poterat, et editum uariare decretum. In quorum fauorem rem auditu horribilem et discretione qualibet ac ratione cerentem facere minime formidauit. Cum enim per Pergamensem, Brixiensem et Cumanum episcopos, et alios prelatos, nos faceret ammoneri, quod uel satisfactionem Lombardorum per ipsum deberemus accipere, uel teugas pro Terrae Sanctae subsidio per quadriennium, ut supra diximus, indictas obseruare Lombardis, cum ab indictarum treugarum tempore iam quinquennium excessisset, nobis - quod rem tanti consilii ad deliberationem nostrorum fidelium modico temporis spatio seruassemus, monitoribus ipsis ad probationes legati G. de Monte Longo uidelicet qui apud Mediolanenses interim morabatur - indutias approbantibus supradictas, prout haec omnia prelatorum prefatorum testimonio liquido comprobantur, medio tempore, nec uoluntatis nostrae iudicio, nec fidelium nostrorum consiliis expectatis, conceptum uirus euomuit contra nos, prout aliquorum relatio retulit ad depositionis sententiam procedendo. Ha Deus! Ha crudelissime pater et pontifex, qui ut seruum redimeres, filium perdidisti! Propter uestram et omnium potentium manus nobis exigimus adiutrices, non quod ad propulsationem talis iniuriare nobis nostra non sufficiant munimenta, sed ut totus mundus agnoscat, quod honor omnium tangitur, quicumque de corpore secularium offendatur. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola74", "content": "Multimode honestatis et probitatis uiro, patri et domino reuerendo, C. Dei gratia plebano de Monte Cuculi suis meritis honorando, A. eius fidelis clericus promtum deuotionis intime famulatum. Quamquam necessitatis immensitas meam premat nimium paruitatem circa scholastica documenta, ubi caro pretio singula distrahuntur, hoc tamen dicere non audeo uestre commendabili probitati, sciens et indubitabiliter ueritate cognoscens quod sic liberalitas in uobis sue uirtutis posuit claritatem, quod in persona mea tantum defectum minime sustineret; unde uestre dominationis meam personam humiliter recommendans, largitori supplico gratiarum, ut uobis semper concedat facere que ad honorem uestrum debeant pertinere. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola66", "content": "Reuerendo genitori suo, domino A. propriis meritis honorando, B. scholaris Bononie quicquid deuotionis et reuerentie potest. *Naturam aspidis accipit, qui dignum petentium precibus non assentit.* Cum igitur iterate littere frequenter dolorem proposuerint et inopiam filialem, et per uos clamantis filii uoces non fuerint exaudite, sine dubio uos tangit, ut cum licentia uestra loquar, quod superius continetur in exordio sapientis. Unde licet quasi semiuiuus ad estrema descendam, habens tamen adhuc fiduciam resurgendi, flexis genibus dominationi supplico paternali, ut saltem hac uice meis necessitatibus uelitis succurrere intuitu pietatis. " }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola31", "content": "Plorans plorauit in nocte anima mea, nec die ab oculis emanare lacrime desierunt, postquam serenam mei luminis claritatem nefandus fortune casus diademate regalis excellentie uiduauit; et ideo captiuata persistens angustiis sic opprimor incessanter, quod, nisi quam cito subueniar diuine remedio bonitatis, uitalis spiritus dissolutionem finalem diu euadere non ualebit.\nDe quo mirum concipere quis non debet, cum tanto uehementer angustie supersistant, quanto excellenter ad uotum terrene mihi delicie habundabant. Ex hoc enim dubium non emergit, quod excellenter terrenis deliciis non habundet, quecumque domina uiro tante celsitudinis legitime copulatur, qui omni probitate ac sapientia cunctaque nobilitate ac industria ceteros antecessit.\nQuis enim adeo probus et sapiens reperitur, ut ille, qui de paupertate resurgens sui probitate ac sapientia subiugauit sibi copiosas et innumirabiles gentium nationes; uel quis tam nobilis, ut ille, qui sua bona quelibet ad eum uenientibus tribuebat, qui seruando sibi nomen solummodo regie maiestatis; a quo nullus discedebat a sui curia inconsultus, sed prouisus debite, ut decebat.\nPatet ergo, quod, ut hic inter alios precellebat, precellebam et ego deliciis inter gentes; quam si tanto uiolenter angustie opprimere non desistunt, quanto excellenter diuitiis affluebam, que nunquam natura ferarum, nedum humana ualeret diutius sustinere, o utinam interitus ille casus potius me necasset, quam hee angustie morte subita nequiores.\nSi igitur paterna dilectio funera filie pertimescit, ad eius euasionem de manibus alienis suam sapientiam et potentiam experiri non differens totis uiribus incessabiliter aspirabit." }, { "author": "GiovanniBoccaccio", "epistola": "epistola1", "content": "Crepor celsitudinis Epyri principatus, ac procerum Ytalie claritas singularis, cui, nisi fallor, a superis fortuna candidior reseruatur,\nUt uestra nouit serenitas, et pelingnensis Ouidii reuerenda testatur actoritas, *carmina proueniunt animo deducta sereno*. Sed seuientis Raynusie causa, ac atrocitatis Cupidinis importune, *nubila sunt subitis tempora nostra malis*, prout paruus et exoticus sermo, caliopeo moderamine constitutus, uestre mangnificentie declarabit inferius. Uerumtamen non ad plenum: quia si plene amxietates meas uellem ostendere, nec sufficeret calamus, et multitudo fastidiret animum intuentis, qui etiam me uiuum respiciens, ulterius miraretur, quam si Eee Ericonis cristibie uel Medee inspiceret actiones; propter quod si tante dominationis mandata ad plenum, inclite princeps, non pertraho, in excusationem animi amxiantis fata miserrima se ostendant. Tamen ne uidear aduersis operibus subditi cordis obediendi affectus ascondere, parumper oculorum lacrimas centuculo desiccabo, et manum commodans calamo, creperius uestris affectibus questiunculam preparabo: et cum nouerim uestram sublimitatem in crepidine cabi gorgonei educatam, spero a dubitatione qualibet exuere intellectum. Utinam tamen rude desultoriumque eloquium sic in uestri conspectu se prebeat, prout Athlanciadis fistula in auribus custodis iunonii se locauit. Dominorum alter clementia claret, secundus Astree austeritate mediante balluce refulget: laudabilior queritur. Primus a Seneca sublimatur, aiens De clementia libro I: *Quid magis decorum sit regenti quam clementia* etc.; subsequens diuina testante pagina adiuuatur, Deutronomio capitulo XUI: *Iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis ut iudicent populum iusto iudicio, neque in alteram partem declinent* etc. Si tanti principis mereor responsiuam, expecto ipsam animo gratulanti. Quantum cupitis tantum diis affectanter exposco, ut uestra bene ualeat celsitudo.\nCaliopeus uero sermo fuit iste: {Dentro dal cerchio a cui intorno si gira}, etc.\nData sub monte Falerno apud busta Maronis Uirgilii nonas aprelis III, anno uero Incarnationis Uerbi diuini MCCCXXXUIIII.\nUester humilis etc." }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola56", "content": "Quanto nos diuina potentia in gradu posuit celsiori, tanto fortius debito necessitatis constringimur et iustitiam diligere et sponsam eius ecclesiam honore. Unde uestre deuotionis fidelitas presenti adnotatione cognoscat, quod nuntiis nostris qui predam fecisse dicuntur imperialibus damus litteris in preceptis, ut monasterio uestro ablata restituant, et ab iniuriis inferendis locis religiosis de cetero conquiescant. " }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola7", "content": "Petrus miseratione diuina sancti Georgii ad Uelum aureum diaconus cardinalis, apostolice sedis legatus. Agnus dei, qui tollit peccata mundi, respiciens in seruos suos misericorditer et brachium sue uirtutis extendes contra querentes perdere iustum Christi sanguinem iterato, exercitum Romanorum, Campanorum et aliorum Ecclesie fidelium sub capitania nobilis uiri domini Iohannis Archionis cousobriui nostri, existentem in depopulatione Fulginei, potentia maiestatis gloriose precinxit eumqne die dominico proxime preterito circa mane, noctis adhuc non depulso silentio, deuenientem ad conflictum eum exercitu comitis Acerrarum, misericordia superexaltante iudicium, exaltauit deuictis totaliter hostibus et aliis eorum occisioni traditis, aliis fere omnibus, paucis omnino remanentibus, captiuatis. Letemini ergo, filii, et processionaliter clerus et populus redemptori nostro, qui iusto iudicio dampnare nouit reos mortis ad mortem, ad laudes et glorias assurgatis, ut, qui hac die dignatus est suorum fidelium misereri, dignetur et in aliis processus nostros misericorditer prosperare." }, { "author": "Dante", "epistola": "epistola6", "content": "Eterni pia prouidentia Regis, qui dum celestia sua bonitate perpetuat, infera nostra despiciendo non deserit, sacrosancto Romanorum Imperio res humanas disposuit gubernandas, ut sub tanti serenitate presidii genus mortale quiesceret, et ubique, natura poscente, ciuiliter degeretur.\nHoc etsi diuinis comprobatur eloquiis, hoc etsi solius podio rationis innixa contestatur antiquitas, non leuiter tamen ueritati applaudit quod, solio augustali uacante, totus orbis exorbitat, quod nauclerus et remiges in nauicula Petri dormitant, et quod Ytalia misera, sola, priuatis arbitriis derelicta omnique publico moderamine destituta, quanta uentorum fluentorumue concussione feratur uerba non caperent, sed et uix Ytali infelices lacrimis metiuntur.\nIgitur in hanc Dei manifestissimam uoluntatem quicunque temere presumendo tumescunt, si gladius Eius qui dicit: *Mea est ultio* de celo non cecidit, ex nunc seueri iudicis aduentante iudicio pallore notentur.\nUos autem diuina iura et humana transgredientes, quos dira cupiditatis ingluuies paratos in omne nefas illexit, nonne terror secunde mortis exagitat, ex quo, primi et soli iugum libertatis horrentes, in romani Principis, mundi regis et Dei ministri, gloriam fremuistis, atque iure prescriptionis utentes, debite subiectionis officium denegando, in rebellionis uesaniam maluistis insurgere?\nAn ignoratis, amentes et discoli, publica iura cum sola temporis terminatione finiri, et nullius prescriptionis calculo fore obnoxia?\nNempe legum sanctiones alme declarant, et humana ratio percontando decernit, publica rerum dominia, quantalibet diuturnitate neglecta, nunquam posse uanescere uel abstenuata conquiri; nam quod ad omnium cedit utilitatem, sine omnium detrimento interire non potest, uel etiam infirmari; et hoc Deus et natura non uult, et mortalium penitus abhorreret adsensus.\nQuid, fatua tali oppinione summota, tanquam alteri Babilonii, pium deserentes imperium noua regna temptatis, ut alia sit Florentina ciuilitas, alia sit Romana? Cur apostolice monarchie similiter inuidere non libet, ut si Delia geminatur in celo, geminetur et Delius ?\nAtqui si male ausa rependere uobis terrori non est, territet saltim obstinata precordia quod non modo sapientia, sed initium eius ad penam culpe uobis ablatum est.\nNulla etenim conditio delinquentis formidolosior, quam impudenter et sine Dei timore quicquid libet agentis. Hac nimirum persepe animaduersione percutitur impius, ut moriens obliuiscatur sui qui dum uiueret oblitus est Dei.\nSin prorsus arrogantia uestra insolens adeo roris altissimi, ceu cacumina Gelboe, uos fecit exsortes, ut Senatus eterni consulto restitisse timori non fuerit, nec etiam non timuisse timetis; nunquid timor ille perniciosus, humanus uidelicet atque mundanus, abesse poterit, superbissimi uestri sanguinis uestreque multum lacrimande rapine ineuitabili naufragio properante?\nAn septi uallo ridiculo cuiquam defensioni confiditis? O male concordes! o mira cupidine obcecati! Quid uallo sepsisse, quid propugnaculis et pinnis urbem armasse iuuabit, cum aduolauerit aquila in auro terribilis, que nunc Pirenen, nunc Caucason, nunc Athlanta superuolans, militie celi magis confortata sufflamine, uasta maria quondam transuolando despexit? quid, cum adfore stupescetis, miserrimi hominum, delirantis Hesperie domitorem?\nNon equidem spes, quam frustra sine more fouetis, reluctantia ista iuuabitur, sed hac obice iusti regis aduentus inflammabitur amplius, ac, indignata, misericordia semper concomitans eius exercitum auolabit; et quo false libertatis trabeam tueri existimatis, eo uere seruitutis in ergastula concidetis.\nMiro namque Dei iudicio quandoque agi credendum est, ut unde digna supplicia impius declinare arbitratur, inde in ea grauius precipitetur; et qui diuine uoluntati reluctatus est et sciens et uolens, eidem militet nesciens atque nolens.\nUidebitis edificia uestra non necessitati prudenter instructa sed delitiis inconsulte mutata, que Pergama rediuiua non cingunt, tam ariete ruere, tristes, quam igne cremari.\nUidebitis plebem circumquaque furentem nunc in contraria, pro et contra, deinde in idem aduersus uos horrenda clamantem, quoniam simul et ieiuna et timida nescit esse. Templa quoque spoliata, cotidie matronarum frequentata concursu, paruulosque admirantes et inscios peccata patrum luere destinatos uidere pigebit.\nEt si presaga mens mea non fallitur, sic signis ueridicis sicut inexpugnabilibus argumentis instructa prenuntians, urbem diutino merore confectam in manus alienorum tradi finaliter, plurima uestri parte seu nece seu captiuitate deperdita, perpessuri exilium pauci cum fletu cernetis.\nUtque breuiter colligam, quas tulit calamitates illa ciuitas gloriosa in fide pro libertate Saguntum, ignominiose uos eas in perfidia pro seruitute subire necesse est.\nNec ab inopina Parmensium fortuna sumatis audaciam, qui malesuada fame urgente murmurantes in inuicem *prius moriamur et in media arma ruamus*, in castra Cesaris, absente Cesare, proruperunt; nam et hii, quanquam de Uictoria uictoriam sint adepti, nichilominus ibi sunt de dolore dolorem memorabiliter consecuti.\nSed recensete fulmina Federici prioris, et Mediolanum consulite pariter et Spoletum; quoniam ipsorum peruersione simul et euersione discussa uiscera uestra nimium dilatata frigescent, et corda uestra nimium feruentia contrahentur.\nA, Tuscorum uanissimi, tam natura quam uitio insensati! Quam in noctis tenebris malesane mentis pedes oberrent ante oculos pennatorum, nec perpenditis nec figuratis ignari. Uident namque uos pennati et inmaculati in uia, quasi stantes in limine carceris, et miserantem quempiam, ne forte uos liberet captiuatos et in compedibus astrictos et manicis, propulsantes.\nNec aduertitis dominantem cupidinem, quia ceci estis, uenenoso susurrio blandientem, minis frustratoriis cohibentem, nec non captiuantem uos in lege peccati, ac sacratissimis legibus que iustitie naturalis imitantur ymaginem, parere uetantem; obseruantia quarum, si leta, si libera, non tantum non seruitus esse probatur, quin ymo perspicaciter intuenti liquet ut est ipsa summa libertas.\nNam quid aliud hec nisi liber cursus uoluntatis in actum quem suis leges mansuetis expediunt? Itaque solis existentibus liberis qui uoluntarie legi obediunt, quos uos esse censebitis qui, dum pretenditis libertatis affectum, contra leges uniuersas in legum principem conspiratis?\nO miserrima Fesulanorum propago, et iterum iam punita barbaries! An parum timoris prelibata incutiunt? Omnino uos tremere arbitror uigilantes, quanquam spem simuletis in facie uerboque mendaci, atque in somniis expergisci plerunque, siue pauescentes infusa presagia, siue diurna consilia recolentes.\nUerum si merito trepidantes insanisse penitet non dolentes, ut in amaritudinem penitentie metus dolorisque riuuli confluant, uestris animis infigenda supersunt, quod Romane rei baiulus hic diuus et triumphator Henricus, non sua priuata sed publica mundi commoda sitiens, ardua queque pro nobis aggressus est sua sponte penas nostras participans, tanquam ad ipsum, post Christum, digitum prophetie propheta direxerit Ysaias, cum, spiritu Dei reuelante, predixit: *Uere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portauit*.\nIgitur tempus amarissime penitendi uos temere presumptorum, si dissimulare non uultis, adesse conspicitis. Et sera penitentia hoc a modo uenie genitiua non erit, quin potius tempestiue animaduersionis exordium. Est enim: quoniam peccator percutitur, ut sine retractatione moriatur.\nScriptum pridie Kalendas Apriles in finibus Tuscie sub fontem Sarni, faustissimi cursus Henrici Cesaris ad Ytaliam anno primo." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "FrequenterVobis", "content": "Item significat Cremonensibus, se Regnum pacifice possidere et se iturum in Lombardiam, et ut pareant uicario Frequenter uobis describere uolumus altitudinem status nostri, ut, dum in prosperis successibus, quos diuina nobis largitur potentia, uestra deuota fides et fidelis deuotio glorietur, nobis etiam fuerint ipsa gaudia gratiora, si uobiscum participamus eadem, quos in exaltatione nostra pro certo nouimus exaltari. Accedat ad uos igitur presentium uerborum compages, uestris sensibus firmiter relatura, quod comite Casertano, dilecto socero nostro, una cum ciuitate Capuae, ad mandata nostri culminis iam conuerso, totum Regnum habemus pacifice, ita quod nostro dominio totaliter conculcatum nichil ibi iam superest nostrae contrarium maiestati, nichil ibi resistit de cetero uotis nostris. Ideoque, collecto robore, uiribus undique congregatis, resumpto spiritu fortiori, tota mente proponimus intendere negotiis Lombardiae et personam nostram, regna, diuitias et thesauros exponere pro nostris rebellibus edomandis. Ad cuius propositi finem uotiuum ut possimus salubrius peruenire ad uestram et aliorum fidelium salutem perpetuam nostramque gloriam et honorem, illo proditore nostro, nefario marchione uocato Lancea, dampnato finaliter in contione publica, forbannito missisque in exilium suis omnibus qui morabantur in Regno, fidelem et sollicitum uirum, qualibet suspectione carentem, de quo ut de nobismetipsis confidimus, Ubertum marchionem Pelauicinum, dilectum familiarem et fidelem nostrum, a Papia superius, sicut inferius per totam Lombardiam statuimus in officio uicariae, fidelitati uestrae firmiter iniungentes, quatenus eidem tamquam personae nostrae, nostram in eo potentiam figurantes, ad honorem et fidelitatem nostram intendere ac parere curetis. Precipue autem diebus istis in defensionem ciuitatis nostrae Terdonensis, ad requisitionem et mandatum ipsius, ostendere uos beniuolos et paratos oportet, ut ciuitas ipsa, a potentia fidelium defensa, offensam infidelium non formidet. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola78", "content": "O. de Mediolano Bononie potestas et consilium ciuitatis eiusdem uiris nobilibus A. et B. suis ambaxatoribus salutem et prosperitatem. Licet multa sapientia sit in uobis, tamen non indigne possumus admirari, ex eo quod uestra prudentia non apparet super negotiis publicis promouendis. Nam F., qui dicitur imperator, gentes congregat ex aduerso et nobis adiutor aliquis non apparet. Unde uobis quasi dormitantibus imperamus, ut a somno surgentes sollicitetis electam militiam Lombardie, ut in nostrum subsidium ueniat properanter, considerando, quod moram trahit ad se periculum in hac parte. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "GeneraliQua", "content": "Regi Francorum existenti in partibus Ultramarinis, ut rescribat ei sui status continentiam et processus Generali qua cunctos amplectimur fidei participatione Christicolas , sed speciali qua uestram diligimus affectione personam, inter tot et tanta diuersa curarum genera, quae cogitationibus nostris indesinenter occurrunt, precipua reddimur anxietate cordis solliciti et affectamus instanter de uobis audire ueridica noua, quae placeant et scire plenarie in Terrae Sanctae subsidium uestrae peregrinationis euentum, uelut qui, teste supremo Iudice, semper ipsam amore negotii desiderauimus prosperam et affectione personae semper uotorum conformitate felicem. De cuius etiam aggressione negotii, uelut in tam ualida rerum et temporum tempestate tentata, res quippe solliciti plena timoris, amor, quem ad progenitores uestros et uos habuisse suauiter rememoramur illesum, timidos nos crebro reddit et multotiens etiam dubitare coegit, ne uotis communibus absonum infestis auspiciis exitum sortiretur. Inter siquidem anxietates et sollicitudines nostras, quas euentus futuri dubietas nostris affectibus ingerebat, uolatilis famae garrulitas, uariis discussa relatibus, superuenit, et, quae ueritatis utinam uacuas recitationes efficiat, clapsis regiae castrum, fidelium dudum sancto proposito non sine magnis laboribus et sumptuum profusionibus congregatum, in tempestate maris et fluctuum, quibus non nisi Dominicae potestatis auctoritas imperat, colluctatione uentorum asseruit disgregatum. Ex quo tanto uehementioris causam turbationis assumpsimus, quanto personam uestram prae ceteris mundi regibus et principibus sinceriori charitate diligimus et quanto, per id multorum nobiscum uota fidelium intentione suspensa, Terrae Sanctae discidio, quae Gallicarum uirium tam proximum subsidium expectabat, deuotis affectibus condolemus. Ista tamen uaria relatione perplexi, credere simpliciter loquacis famae relationi noluimus, donec super hiis ueritas, quae dubietatis huiusmodi turbines abluat, nobis lucidior patefiat. Propter quod, latorem presentium, ut ad nos redeat uestri processus utinam felicis instructus, ad uestram presentiam prouidimus destinandum. Uellemus nichilominus, fluctibus placatis Ytalicis, uobis esse locorum habilitate uicini, et qualitercumque res ipsa se habeat, opem, non litteras tantum, sed alia subsidia uobis nostrae magnificentiae dextera destinare, quae, tamen in quantum negotiorum et temporum qualitas patitur, non minus libenter uobis offerimus, quam uobis ipsis, aut uni quem cariorem habemus ex nostris filiis presentamus. Dilectionem itaque uestram rogamus attente, quatenus de statu et continentia uestra ac totius stolii uestri processibus anxia nostrae mentis intrinseca renouetis. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "QuantumEtQualiter", "content": "Regi Anglorum , narrans ei, quod non potuit obtinere pacem cum domino papa Quantum et qualiter hactenus pro generali bono fidei Christianae, Terrae Sanctae precipue, ad cuius recuperationem uniuersorum Christianorum sed precipue regum et principum uota suspirant, ad pacis uniuersaliter expectatae dulcedinem inter nos et istum ac alios Romanos pontifices procurandam humilitatis nostrae colla submisimus, serenitatem uestram scire iam credimus, nec mundus ignorat. Uolumus siquidem pacem reuerenter expetere, ne immundi crassari discidiis uideamur, uolumus illum antiquum patientia nostra temperare rigorem, quem, nonnullos progenitores nostros, diuos Romanos Augustos , in similibus forsan nouimus habuisse. Nuper etiam ad requisitiones et preces illustris regis Francorum , dilecti amici nostri, quem in Terrae Sanctae subsidium personaliter et instanter accinctum percepimus, desperatum quodammodo pacis negotium resumere delectabat, quamquam nos preteritorum experimento perterriti, de pacis dubitare negotio necessario cogeremur, dum quoties humilitatis ad pacem euidentiam signa monstrauimus, totiens uoluntatem patris aduersae inuenimus duriorem. De processu tamen regis eiusdem ad papalem presentiam, talem qualem fiduciam obtinentes et, fideles nostros, sollempnes excellentiae nostrae legatos, plenae nostrae uoluntatis auctoritate suffultos specialiter prouidimus destinandos, qui dum pro honore Ecclesiae matris nostrae ac felicibus Christianitatis auspiciis, saluo honore semper Imperii et regnorum, quibus, actore Domino , presidemus, uoluntatem nostram ad pacem paratam exponerent, et manifesta presagia futurae satisfactionis offerrent, quae rex ipse sufficientia reputabat. Iste bonus pastor Ecclesiae, nullum ad ius et honorem Imperii ac ad nos uoluit habere respectum, sed totum suae subicere potestati pro Lombardorum negotio, quod pacis tractaui semper hactenus impedimenta pararat per hoc pacem, quam debebat exquirere, turpiter profugauit oblatam. Ecce itaque, quesiuimus pacem et non inuenimus, uocauimus eam, nec uocata respondit. Restat igitur, ut sic nostra et Imperii nostri iura aliorumque regum et principum in causa nostra tueamur uiriliter, quod nos non oporteat pacem amplius impudenter expetere, sed potius acceptare petitam. " }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola2", "content": "Conradus regis in Marchia uicarius generalis nobilibus uiris potestati consilio et comuni Auximi domini regis fidelibus salutem et amorem sincerum. Licet in nobis firma credulitas non quiescat, intelleximums tamen, quod apud Monticulum quedam militum quantitas nuper accessit.\nNe igitur sub solite securitatis fiducia ab eisdem rebellibus dampuum aliquod incurratis, predictum negotium uobis preuidimus intimandum, deuotionem uestram hortantes, quatenus circa custodiam uestram sic existatis continua cura peruigiles, quod uobis nulla molestia inferatur. Nos enim circa salutem uestram intendimus, cum die Mercurii quartadecima mensis presentis iunii una cum comuni ciuitatis Fírmane et aliis fidelibus de contrata ad depopulationem rebellium de Montegranario protendere disponamus; transacto predicto tempore in contrata ipsa erimus cum masnada regia duce deo." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "InterAccidentium", "content": "Magistris rationalibus suis, de executione mandatorum et aliis rationibus sui officii, ab officialibus exigendis Inter accidentium multiplices diuersasque maneries, quae regnantes insigniunt, adest de magis participantibus prouida modestia mandatorum. Nam siue pro mera gratia, quam aliquibus conferant, uel mixta iustitiae mandata per litteras dirigant ad subiectos, motum interioris hominis – quo medio in actum, uelut de potentia singula prodeunt – litteris creditum, metallo uel cera figurata, mandantis species auctorizat. Quantumcumque uerumptamen dominantis exornet mandata modesta directio, accidit precipue adesse dominis fidelis et diligens executio eorundem, a quibus tutius creditur et minus indecens reputatur, quod imperantes abstineant a mandatis, quam per patientiam nullius executionis eorum indebite uel improuide se eludant. Considerato preterea, uerecundiae notam culmini nostrae maiestatis incurrere, quam regnantes debere prospicimus quoslibet euitare, dispositionis rectae materiam in hoc singulis tradimus, dum hereditarium regnum nostrum Sycilia e parere nobis in hiis, sicut in quibuslibet aliis omni genere deuotionis obsequitur, ordinamus. Quamquam autem, dum pridem feliciter ab eodem Regno secessimus euidentis utilitatis gratia Germaniam reuisuri, officiales omnes et capitaneos per nostram excellentiam ordinatos, post depositum commissae sibi administrationis officium, in magna curia nostra nobis feliciter in Regno presentibus, uel in absentia nostra coram eo, qui uices nostras ibidem pro tempore gereret, duximus presentandos, ut super executionibus mandatorum, quae ad eos fiscali uel priuatorum utilitate poscente, officio durante, peruenerant, ponerent rationem, prout ex litteris nostris ad H., dilectum filium nostrum, et ipsius olim consiliarios destinatis, quas per ipsos per totum Regnum publicari mandauimus, ad uos conicimus peruenisse. Quia tamen temporis ac rerum uarietate poscente, quibus oportet captari consilia, fortunae nostrae felicitas prorogato itinere ad Germanos, in Liguriae partibus nos aliquamdiu moraturos instituit, ut Augusta e potentiae noui triumphi materia non deesset, ex predicti filii nostri consiliariis, coram quibus officiales comparere propterea debuissent, aliquos in alleuiatione nostrorum onerum ad nostram presentiam euocatos et quosdam alios aliis nostris seruitiis duxerimus proponendos. Cum fidelibus nostris regnicolis solitam excellentiae nostrae mansuetudinem exercentes, ueniendi propter hoc ad partes Imperii ea necessitate submouimus, ne dampnosa sibi propterea nostrae maiestatis officia reputarent. Uobis igitur, de quorum experta fide confidimus, quorum industriam in aliis experimur, quos examinatores esse uolumus de predictis, presentium auctoritate precipimus mandantes, quatenus quamprimum officiales, transacti temporis per excellentiam nostram principaliter ordinati, posituri rationem de gesto per ipsos officio, uel se nobis ultroneos offerent, uel ad id uocatos se etiam presentabunt, tactis sacrosanctis Euangeliis, corporale prebeant sacramentum, quod mandata omnia et litteras, quas a maiestate nostra propter officium sibi creditum exercendum receperant, uobis debeant integre presentare. Quibus exhibitis coram uobis, quantitatem omnium mandatorum et responsalium, sicut ad quemlibet singulis mensibus sunt directa, discretis hiis, quae fiscalia mere continent, a priuatis faciatis, officiali presente, in quaterno aliquo memorialiter annotari. Sicque instanter, si hora uel tempus patitur et alia nostra maior utilitas non repugnat, legatis cum summa diligentia litteras, quae ad officiales specialiter pro nostris seruitiis sunt directae. Ordine mensium sicut diximus ordinato, ab officiali presente de executione illorum, quae uideretis per nos mandata fuisse per litteras, exquirendum. Quae si uideritis per eum executioni debitae demandata, commendetis eumdem et bonum processum eius in speciali quaterno, quem facere uos inde precipimus, redigi faciatis, nostrae conscientiae postmodum applicandum. Quod si uobis de ipsorum executione ydonea non constaret, requiratis ab eo, quare hoc potuerit accidisse. Qui si iustam excusationis suae causam pretenderit, audiatis eumdem et similiter annotetis. Si uero iniustam, aut nullam excusationem pretendere poterit, in peccato, negligentia uel culpa sua suus defectus per uos nostrae conscientiae applicetur. Ubi uero dampnum euidens fuerit per officialis defectum nostrae curiae uel priuato inflictum, illud per officialem eumdem, tam fisco quam fidelibus nostris lesis uolumus restaurari. Sicque discussis mandatis et responsalibus, primo quae fiscalia mere continent, idem uos facere uolumus de litteris maiestatis nostrae, quae ad eum priuatis supplicationibus sunt directae. Responsalium ad hoc nostrarum tenorem et uerba diligenti prouisione pensatis, quae multa uobis de commodis nostris aperient, presertim in notificationibus expensarum et in aliis officialium nostrorum processibus, de quibus uobis aliter in processu ratiocinii non constaret. Generalia uero mandata nostra, quae specialiter in fauorem fiscalium contra suspectos nobis aliquando proditores nostros et eorum consanguineos, qui in maiestatem nostram nouiter deliquerunt, direximus, super inquisitionibus faciendis de fidelitate illorum, quibus litterae a nobis de mera gratia impetrantur; de ordinatione feudorum; de tenendis iumentis; de immunitatibus, quae anno proximo preterito quinta indictione indultae sunt a maiestate nostra ecclesiis et prelatis, et de maneriis, qualiter sunt soluendae; et super actionibus de inquirendis et reuocandis stabilibus et mobilibus proditorum in curiae nostrae preiudicium occupatis; de forma et locationibus fiscalium et armis etiam attributa et de quibuslibet aliis, quae a nostra curia manauerunt et in fisci nostri uel fidelium nostrorum fauorem generaliter duratura, excepto etiam de aliis, sicut ad quemlibet nouorum officialium dirigenda uideritis, audiatis et, admissis iustis et moderatis expensis, si quas in eorum executionibus debitis officialis ad quem directa sunt se fecisse monstrabit, ad officiales nostros circa Portam Roseti, ut eorum tempore ea similiter exequantur, mittere non tardetis. Quibus etiam per litteras patentes iniungimus, quod a uobis ea recipiant, et ipsa tamquam ad eos directa clausa recipiant et fideliter exequantur. Post expletam uero plene rationem super executionibus mandatorum, super residuis inueniendis, quod est curiae nostrae perutile, seruata forma uobis anno preterito per curiam nostram data, cuiuslibet ratiocinium ad curiae nostrae prefectum et fidelium nostrorum expeditionem, sicut officium uestrum decet, studiose discutite, ac discussum et expletum finaliter iuxta solitum in describendo nostro culmini terminate, predictis omnibus usque ad aliud mandatum nostri culminis duraturis, et uobis annexa superius, sine alio speciali mandato nostro, annis singulis quibus officiales mutari mandauimus, efficaciter seruaturis. Ne autem officiales, de quibus superius diximus, si de mandatis nostris uel responsalibus aliqua retinere uel potius occultare non exhibendo presumpserint, post prestitum iuramentum, fraudem uel eorum malitiam transire se gaudeant impunitam, officialem, quem curiae nostrae registra, quorum exempla semper habebitis, in hiis detexerint, quem curiae nostrae scribatis, prudentiae uestrae committemus puniendum. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola24", "content": "Sicut iniustis petitionibus non licet annuere, ita precamina quo sunt iusta non decet fatigationibus protelare. Uisa ergo uestrarum pagina litterarum et lecta pariter cedula interclusa que interrogationes continebat testibus faciendas, nostre iurisdictionis homines ad nostram presentiam continuo uocari fecimus et uenire, quos procurator M. mulieris uoluit nominare; et receptis ab eisdem pro ueritate dicenda corporaliter iuramentis, ipsorum depositiones impressione sigilli nostri munitas et per nostrum iudicem examinatas prudenter et per notarium nostrum fideliter publicatas, fraternitate uestre mittimus predilecte, semper ea facere pro uiribus cupientes, que possint et debeant amicitie uestre merito complacere. " }, { "author": "GiovanniBoccaccio", "epistola": "epistola18", "content": "Illustri uiro domino Nicholao de filiis Ursi nolano atque palatino comiti.\nMecum eram pridie XI kalendas iulii in semota camerula mea, et cum legissem paulo ante carmen illud Psalmiste *Aperis tu manum tuam et comples omne animal benedictione*, meditabar et crebro mecum uoluebam ingentia atque innumerabilia diuine largitatis in mortales munera; et ecce repente insueto impulsu hostium camerule tactum est. Ego, continuo surgens, ratus sum exterum aduentare hominem, et amoto hostioli repagulo, uisa michi facies est Montis tui, qui oblatis magnificentie tue salutationibus et prensa amici dextera, epistolam tuam, uir illustris, exhibuit, quam reuerenter suscepi intra me dicens: *Bone Deus! quid aut auferet aut exposcet a uillico homine urbis sue princeps insignis?*. Tandem, cum in angulum secessissem illamque legerem, sepe miratus sum uerborum elegantiam, orationis contextum, sic et sententiarum pregraue pondus, ornatum floridum et exquisitam stili suauitatem. Quibus agentibus (bona pace tua dixisse uelim, si a te, cuius ex mente cecidisse rebar, aliquid expectandi michi fuisset occasio, militarem non ciceronianam expectasse licterulam) letatus equidem sum quia uiderem, si sint studia prisca, Romanorum adhuc ingenia stare, necdum indolem illam laudabilem deperisse. Uerum, ut eo ueniam quo tuus exposcere uidetur labor et desiderium, ante alia letor et gaudeo quoniam tibi bene sit et tam grandis atque leta fortuna, ut, ubi aggregare fere ceteri summo opere curant, tu ex congestis largiri cupias et modum letis ponere; bene secum conuenientis animi argumentum est, preterea, quod nouis fulgoribus auctisque continue splendeas, ut preeminentiarum maiestate et summorum pontificum gratia, hoc permaximum seculo; sed quod excedit cetera, mee fortune congratulor quoniam mei nominis benignitate tua serues memoriam, et de liberalitatis tue fonte offeras maiora quam merear aut cupiam. Sane, dum me ipsum, substantiolas tenues meas et umbreculam nominis et semisopitam status mei fauillulam intueor, non excellentiam tuam, quam ut nubes excederet uellem, sed ipsam fortunam meam rideo, que meliores annos meos circumegit ludibrio famamque nebula uelauit stigia, et inutiles senio maximis uiris, nescio quo pacto, fecit optabiles. Sensisse enim uideris, quia senex et eger laboriosam magis quam longam anno preterito peregrinationem intrauerim et casu Neapolim delatus sim; sed, quod credo nouisse nequiueris, ibi preter oppinatum amicos michi incognitos comperi, a quibus frenato domestice indignationis mee impetu, ut starem subsidia opportuna prestitere omnia. Quos penes dum fere sub latebra paupertatis latens starem, ecce ex improuiso uir ingentis animi Hugo de Sancto Seuerino, quem tibi cognitum scio, adesse me nouit, et humanitate sua potius quam merito meo non solum me salutatum Neapolim uenit, quin imo amicis uerbis spem meam prostratam euexit iussitque ut bono animo essem, et ut suis saltem sumptibus, si aliter non daretur, Neapoli me retineret conatus est, eadem offerens que tu ipse facis. Sed cum iam michi non absque causa redeundi in patriam consilium esset et aduerteret oculatus homo quoniam suasoria omnia disperderentur in auras, muneribus magis munificentie sue conuenientibus quam honestati mee in patriam usque prosecutus est. Quantum autem alligent animos liberalitates huiusmodi, tue considerationi relinquo. Porro, si precibus et muneribis flectende sunt mortalium mentes, iamdiu, Hugone nondum cognito, inclitus preceptor meus Franciscus Petrarca, cui quantum ualeo debeo (etsi tam grandis illi nec tam uaria bonorum que tibi sit copia, aliqualis tamen est, et etati atque studiis meis conuenientia magis) me non ut amicum et socium sed domui sue et substantiis ceteris prepositum dulcissimis precibus et suasionibus, ut secum sim, a facundiam omnem suam exposuit. Ceterum in discessu meo a Neapoli – non uerebor uerum dicere – serenissimus princeps Iacobus Maioricarum rex fecit onerari me precibus ut sub umbra sue sublimitatis otiosus senium traherem, amplissimum ultra regale munus libertati mee offerens spatium. Sane, quoniam quodam occulto nexu astringi uidebatur quam omnino solutam cupio libertas, quibus potui me honestioribus uerbis absolui, et rege regalibusque donis omissis, e litore solutis proresiis in patriam redii. Tu quartus in hoc ipsum incidisti uotum: esto postremus, nec inficiar, ceteris maiora atque seni eligibiliora offers. Uerum, ne trahi uidear maiori delectatione locorum, que a quoquam preoccupantium precibus preponi non debet, omissis iam dictis, quid ad oblata tua respondeam nil honestum habeo preter quod aliis responsum est: gratias scilicet agere liberalitati tue, quoniam non iam patiatur etas libertati assueta colla iugo subicere. Paruus michi agellus est patrius, et hic tenui uictui meo satis est; anni, ut reor, supersunt pauci, quibus nec longus labor nec importabilis potest esse necessitas. His ego cupio, si Deo gratum sit, prestare finem in patria, et cum meditationes meas ceteras excedat cura sepulcri, desidero quos a progenitoribus meis suscepi cineres, eos eisdem restituere atque suis iniungere. Habes mei desiderii atque propositi sententiam plenam. Et si contingeret, quoniam futuri simus incerti, mutare sententiam, esto reliqui priores sint in tempore et potiores sic uideantur in iure, dum tibi gratum esset, forsan te penes diuerterem; et huius esset consilii causa, quoniam preceptor meus Euganeos incolit colles, Maioricarum rex tanquam iuuenis et nouarum rerum auidus uarias circuit nationes, et Hugo campanas incolit urbes a patrio celo michique seni remote nimium; ubi tu, si uera refert Montes familiaris tuus, amicus meus et ciuis, amenissimos recessus possides eo in promontorio quod se in Tirenum protendit mare et secundum quosdam separat a Tuscis Etruscos. Ea tamen qua in sede locatus sum, si quid spendori tuo accomodum queam, iniunge parato. Et uale, uir splendidissime.\nCertaldi UI kalendas iulii.\nIohannes Boccaccius tuus." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "Preteritae", "content": "Senatori et populo Romano inferendo eis graues minas Preteritae culpae uestrae conuicium, quod sub patientiae hactenus regularitate deduximus, factionum uestrarum faciente proteruia, cum toleratione pati ulterius non ualemus et in hoc motus nostros restringimus et audaciae refrenamus instinctum, ne posset ultio culpam excedere, et a quo trames iuris oritur, in iustitiae limites deuiaret. Quamquam etenim serenitati nostrae quam diuina potentia seruare non cessat, subiaeat omne quod uolumus, nostrae tamen uoluntatis imperium de rationis fonte colligimus et de uirtutum puteo temperamus. Dudum etenim, si sub testa nucleus non celatur, dum uictrix aquila nostri processus preuia in Romae prediis uictricia signa pandebat, dum castrorum tabilitate micantium angulos uestrae perfidiae cingebamus, dum nostrae uictoriae gladii, qui uinci nesciunt, per uicinitatis instantiam uobis hactenus cuspide minabantur, de nostrae potentiae fremitu horror et strepitus sic gressus uestros precluserat, sic pusillanimitis affatus oppresserat, sicut in experientiae libro legere potuistis, quod cordis cogitatio non palpitabat intrinsecus, nedum quod in modum audaciae, immo insipientiae, ut loquela sit proprior, Cesaream incitaretis uictoriam ad ultionis meritae funera, sicut improuide nouiter attemptastis, non attendentes quod, licet nostra non sit ubique corporalis presentia, nostrae tamen ad longiquos orbis terminos laxantur habenae, potati de calice Babylonis. Nam posse uestrum, quod contra nostram potentiam non posse putatur, fecistis in partibus Tiburtinis oua rumpentes aspidum, ex quibus iam prodiit regulis, telas araneas texuistis. Cum itaque omnis subita rerum mutatio non sine quodam quasi conflictu proueniat animorum, iniquae temeritatis euentibus, potentiae nostrae proposito inuitate iudicium, uestra dissoluetur Babylon, Damascus deficiet, sufflatorium consumetur in igne. Sedes ab Aquilone posita corruet et lumbare uestrum circa lumbos appositum computrescere faciet nostrae serenitatis industria, quam diuinus intuitus non desinit illustrare, et quae liuorem cuiuslibet tenebrositatis obducit, cuique se fere totus orbis inclinat, faciente diuina clementia, per locum a genere Urbem sibi sentiat emolliri, ut a qua Romanum Imperium meruit nominari, uere nobis Roma subiaceat, quibus terra seruit, mare fauet et ad nutum omnia desiderata succedunt. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola104", "content": "Gregorius episcopus seruus seruorum Dei Pisanis. Planxit dominus super Laçarum et resuscitauit eum; plangere quoque potest ecclesia super populum Pisanum in sepulcro iacentem et non resurgentem. Surrexit Laçarus quem uocauit Dominus: hic autem populus non potest resurgere quem peccata publica non desinunt condemnare: *Loquentur Pisani, respondebunt insani*. Quid uobis fecit ecclesia mater uestra cuius uiscera lacerastis? Ut alia innumerabilia beneficia taceantur, nonne uobis christianitatis tribuit primordia, nonne salutaria prebuit sacramenta, nonne totius prouincie archipresulatus insignia in uestra constituit ciuitate? Ueritas non moritur, et manifesta nequeunt diffiteri. Dignum ergo fuit retributione maligna ut qui uos honore tanto profecerat, tante premeretur onere grauitatis? Quid fecistis apostate, quid cogitastis idolatre, oliuas speciosas in campis excidere, candelabra radiantia extinguere, gentem sanctam perimere, regale sacerdotium remouere, prelatos ecclesiarum in maritimis undis submergere, episcopos rectores corporum et pastores ouium suffocare qui super greges suos noctium uigilias uigilabant, quia patris sui beati Petri limina uisitabant? Ecce grande peccatum, ecce graue delictum, uisitare patrem et matrem ecclesiam reuereri! Sed forsam in cordibus uestris dixistis: *Non uidebit Dominus, nec intelliget Deus Iacob, et alibi qui planctauit aurem non audiet, qui finxit oculos non considerat*. Credite nobis, quia uera dicimus uobis. Non erat Dominus dormiens epulatus a uino, cum ostendistis ad hec crimina manus uestras. Immo huiusmodi scribi iussit stilis ferreis, manibus angelicis in tabulis eburneis. Uidit enim quando apocrisarios et thesaurarios eius cepistis, quando captos duxistis, et demum eos Pontio Pilato, idest Lucifero et eius carnificibus tradidistis, ut ad recipiendum martyrium in Apuliam ducerentur. Surgite nunc, si uitalem spiritum retinetis, et nolite obmutescere iam dampnati, sed dicite: quesumus, que pena pro tanta nequitia nobis sufficiens reputatur? Afflictio nulla existit idonea, ubi tam enormis excessio reperitur? nec mors, queque parat ultimum supplicium ad tantum interitum competens extimatur; nam Iudeis nequiores fuistis, qui excusationem legis habentes, numquam crucifixissent si regem glorie cognouissent. Uos autem cognouistis eum, et pro nobis mortuum in membris suis iterum cecidistis. Sicque sancta mater ecclesia prouideat salubriori consilio, ut que potest in presenti corrigat, et alia differat in futurum. Unde uos excommunicatos denuntiamus et anathemiçatos ex parte Domini nostri, et omnes maledictiones damus noui et ueteris testamenti que super uos descendant et semper debeant permanere. Insuper ex parte sedentis in throno et de consilio fratrum nostrorum terram uestram in quo delinquit punimus, ipsam archiepiscopali dignitate perpetuo spoliantes. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "PleneScimus", "content": "Cuidam nobili de Urbe, animans eum in fide Plene scimus, nec extraneas testium probationes exquirimus, quanta sit erga nostri nominis fastigium augmentata tuae procurationis intentio, quantusque successiue refloreat erga culminis nostri fastigia, tuae deuotionis affectus, dum, sicut ipsa rerum experientia docente colligimus, quae nostri honoris sunt, sollicitus expetis et factus quasi iam nobis, de nostrae felicitatis promotione, domesticus, negotia nostra munifice uel magnifice sed prudenter ubilibet, placida cordis et fructuosa operis attentione procuras. Ex hoc igitur nos, facti iam tibi et tuis, quasi per debitum, ad commoda quaelibet applicanda beniuoli, et, nuntios tuos, uiros prouidos et sollertes, ex parte tua et senatus populique Romani, nuper ad nostram presentiam destinatos, gratanter recepimus. Qui dum suae legationis officium sollicite, diligenter ac prouide coram nostrae serenitatis aspectibus impleuissent, ecce super capitulis omnibus, quae ipsorum relatio patefacta continuit, expediti, gratiose per nos ad propria remittuntur. Cumque tam nuntii quam cetera, quae ex parte tua et Romanorum omnium nobis successu temporis offerentur, tamquam eorum negotia, quae propria gerimus, gratissima sensibus nostris accedant, circumspectionem tuam, de qua toto corde confidimus, requirimus et hortamur attente, quatenus, firmam fabricans in nostrae magnificentiae liberalitate fiduciam, sic strenuos actus erga honorem nostrum prudenter accommodes, sic industriae laudabile principium, laudabilioribus continuationis semper in antea processibus prosequaris, ut sollicitudinis opera, tanti actoris fulta suffragio, erga te et tuos, ad effundendam amplissimae dexteram nostrae liberalitatis inuitent. " }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola10", "content": "Simon miseratione diuina tituli sancti Martini presbiter cardinalis, Marchie, ducatus Spoletani et masse Trabarie rector, apostolice sedis legatus Gaudiorum nostrorum uos esse participes affectantes, que dominus noster ad magnum honorem Ecclesie matris nostre, exultationem fidelium et proditorum non modicum detrimentum nec non ad utilitatem uestram contulit hiis diebus, uobis honorem Ecclesie et totius partis eiusdem zelantibus duximus ad gaudia repetenda. Noueritis igitur, quod, cum contra Raynaldum de Brunforte dei et Ecclesie proditorem, uestrum et nostrum perfidum inimicum, fecerimus caualcatam unum ex melioribus castris ipsius, scilicet Collepetre, quod ipse inexpugnabile reputabat, fauente gratia Iesu Christi uiriliter cepimus et ad mandata Ecclesie retitemus; propter quod noster districtus defenditur et ad offendendam aliam terram proditoris predicti facilis est ingressus.\nQua quidem uictoria, manu domini faciente potius, habita, die septimo intrantis mensis madii equitauimus contra eius castrum, quod diutius obstaculum nostrum fuit, ipsum uiriliter et potenter taliter undique expugnando, quod de ipsius captura nulla dubietas habeatur. Sergentes, qui erant ad ipsius castri custodiam deputati, a nostris expuguatoribus superati castrum ipsum nobis libere dimiserunt, petita a nobis et obtenta solum misericordia de personis; et sic castrum ipsum destrui funditus fecimus, magna quantitate balistarum et aliarum rerum, que reposite fuerant in dicto castro, ad nostram ciuitatem primitus apportata.\nQuare dilectionem uestram duximus presentibus exhortandam, quatenus de predictis gaudium assumentes circa seruitia Ecclesie, offensionem infidelium ac uestram defensionem sic more solito uigiletis, ut uester status semper de bono in melius augmentetur. Scitote pro certo, quod uestra et nostra salus et Prouíncialis cum uictorioso exercitu, ut de nouo didicimus, est in procinctu ad Urbem celeriter ueniendi." }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola31", "content": "Quanta gloria prefulserit usque ad hec tempora ciuitas Florentina, fama nuntia ueritatis longe lateque triumphaliter predicauit. Nunc autem, retrorsum abiens, inimici malitia suggerente, sic miserabiliter est conuersa, quod affligitur uniuersitas amicorum in eius angustiis. Nam, ut de multitudine pereuntium taceamus, partem ipsius non modicam ignis terribilis iam consumpsit, secundam partem ex alto machine proiicientes lapides confregerunt, tertiam uero modo simili destruere nitimur incessanter; de quo, licet pro multis multipliciter sit dolendum, speciali tamen dolore mouemur, uidentes nos in tribulatione tanta positos dilectioni uestre non posse succurrere, et quosdam ob id inspicientes ex aduerso insurgere ut leones, qui alias mansueti starent ut agni, nec presumerent talia cogitare. Quam ob rem amicitie uestre consulimus et suademus ut, iniuriam callide dissimulantes et in quantum expedit tolerantes, guerram pro uiribus euitetis prudenter, Florentie statum prosperum laudabiliter exspectantes, que rebelles edomitos sue dicioni subicere consueuit magna potentia et uirtute. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola34", "content": "Ad ciuitatem Bononie singuli uenientes ut scientiam diligant et honorem acquirant, honeste uiuere debent et prudenter morari, quia macula que in scholis contrahitur, postea de facili non lauatur. Unde propter honorabilitatem nostri communis terrarumque scholarium qui Bononie sunt et erunt, M. de quo agitur nostrum ciuem ad terram uestram remittimus, a qua se temere separauit, ut ibi per moram purget fugam, et per satisfactionem condignam euitet omnem infamiam, sicut decet. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "QuodCausae", "content": "De conuersatione ciuitatum Marchiae et de apparatu equorum et armorum faciendo Quod causae nostrae iustitiam dispensatio superna respiciat, potestis euidentium argumentorum experimento colligere, dum quamplures ex hostibus, qui diuitius communi modo non absque materialis gladii uibratione decertant, multi ex eis, ut culpas proprias penaliter doleant in laquei nostri capturam miserabiliter incidunt, et nonnulli, quos emulorum interdum suggestio perniciose subuertit, plenius estimantes misericordiam querere, expectare iudicium, ad sinum nostrae potentiae spontanei reuertuntur. Scitis etenim, qualiter hactenus aliqui Marchiani , ad falsas suggestiones magistri P. cardinalis et aliorum pseudoprophetarum euangelizantium uerbum guerrae, et fidei nostrae gestibus impudenter errauerint, et tam diu passi sint huiusmodi obumbratione deduci, quousque superstitiones et uitia seductorum, quae quae diutius latere non poterant, euidenter cognoscere potuerunt. Nuper autem fortunae nostrae proprietas, quae solet nobis placidis arridere, dum prouocat, et per sequentia signa placere gratanter, dum ingratitudinis uitio, quod promisit quantumlibet, uisa sit hactenus tergum nobis aliquando uertere, faciem tamen hylarem iucumdamque monstrauit, dum maior pars Marchia e, scilicet et ac ciuitates et precipue Ciuitas Noua, uelut antesignaria prosiliens et exurgens, suggestorum detectis fraudibus et uia cognita ueritatis, ad fidei nostrae cultum nouiter redierunt. Et ut erroris preteriti uitium uirtutis placida conuersione redimerent, ad fidelitatis semitam redire uolentes, uigili et tumultuoso conflictu facto cum hostibus, in signum reprobatae perfidiae fidei suae constantiam experti, multos de melioribus et aliisque rebellibus et cum eis talem generalem iudicem Marchia e aliosque famosos uiros nostri carceris excidiis aggregarunt, ex quo nobis fiducia certa promittitur, quod tota prouincia reducetur ad culminis nostri fidem, si tamen partes illas, ut credimus, potenter et magnifice requiramus. Nolentes igitur oblatam quasi nobis ad oculum de hostium conculcatione uictoriam negligi ab auctore, uos quos laborum nostrorum et oneorum expertes esse non sinimus, ad ipsius uictoriae participium inuitamus, fidelitati uestrae mandantes, quatenus, ex sapore rumorum huiusmodi, non solum causam letitiae, sed robur et animos assumentes, omnes et singuli ad requisitionem iustitiarii regionis ipsius, uos armis et equis, prout magnificentius unumquemque decreuit, preparetis, ut in estate futura cum felici excertu nostro, ad obtinendum de hostium depressione triumphum, sic potenter procedere ualeatis, quod ad retributionem munificam,quam propter hoc et alia uestrae deuotionis obsequia stabili mente concepimus, per efficaciam uestrorum operum libentius inducamur. Securos enim esse us uolumus, quod, sicut uestrorum quemlibet in nostris seruitiis uires et animos exercere uidebimus, sic in quemlibet liberalitatis nostrae dexteram proportionaliter extendemus. " }, { "author": "Dante", "epistola": "epistola3", "content": "Exulanti Pistoriensi Florentinus exul inmeritus per tempora diuturna salutem et perpetue caritatis ardorem.\nEructuauit incendium tue dilectionis uerbum confidentie uehementis ad me, in quo consuluisti, carissime, utrum de passione in passionem possit anima transformari: de passione in passionem dico secundum eandem potentiam et obiecta diuersa numero sed non specie; quod quamuis ex ore tuo iustius prodire debuerat, nichilominus me illius auctorem facere uoluisti, ut in declaratione rei nimium dubitate titulum mei nominis ampliares.\nHoc etenim, cum cognitum, quam acceptum quamque gratum extiterit, absque importuna diminutione uerba non caperent: ideo, causa conticentie huius inspecta, ipse quod non exprimitur metiaris.\nRedditur, ecce, sermo Calliopeus inferius, quo sententialiter canitur, quanquam transumptiue more poetico signetur intentum, amorem huius posse torpescere atque denique interire, nec non huius, quod corruptio unius generatio sit alterius, in anima reformari.\nEt fides huius, quanquam sit ab experientia persuasum, ratione potest et autoritate muniri. Omnis namque potentia que post corruptionem unius actus non deperit, naturaliter reseruatur in alium: ergo potentie sensitiue, manente organo, per corruptionem unius actus non depereunt, et naturaliter reseruantur in alium. Cum igitur potentia concupiscibilis, que sedes amoris est, sit potentia sensitiua, manifestum est quod post corruptionem unius passionis qua in actum reducitur, in alium reseruatur.\nMaior et minor propositio sillogismi, quarum facilis patet introitus, tue diligentie relinquantur probande\nAutoritatem uero Nasonis, quarto De Rerum Transformatione, que directe atque ad litteram propositum respicit, superest ut intueare; scilicet ubi tradit autor equidem in fabula trium sororum contemtricum in semine Semeles, ad Solem loquens, qui, nymphis aliis derelictis atque neglectis in quas prius exarserat, nouiter Leucothoen diligebat *Quid nunc, Yperione nate*, et reliqua.\nSub hoc, frater carissime, ad prudentiam, qua contra Rhamnusie spicula sis patiens, te exhortor. Perlege, deprecor, Fortuitorum Remedia, que ab inclitissimo phylosophorum Seneca nobis uelut a patre filiis ministrantur, et illud de memoria sana tua non defluat: *Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret*." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "Quantumcumque", "content": "Rationalibus suis, super scolis ratiocinii, in diuersis mundi partibus diuidendis Quantumcumque sibi litigiosa Liguria, nostri pars utique laboriosa dominii, presentiam nostram uindicet et exhauriat curas nostras, inest tamen nobis cura precipua de Regni, seu uerius domus nostrae, quantalibet utilitate tractanda, ne, dum procellas Imperii laboriose componimus, aliquid negligenter omittere circa domestica uideamur. Nuper itaque non minus utili quam necessaria deliberatione prouidimus, quod residentia nostra, licet sit Baroli discreta per scolas, nostris tamen est dispendiosa profectibus et interdum uenientibus a remotis ratiocinia posituris est officialibus sumptuosa, sicque propterea ne fiscalibus obuiet utilitatibus et priuatis, scolas ipsas pro concurrentium utilitate localiter recte prouidimus dirimendas, utque cuiuslibet uestrum officium infra decretorum sibi fines iustitiaratuum limitetur. Quocirca uestrae fidelitati precipimus, quatenus, receptis presentibus nostrae serenitatis apicibus, uos, notarie et magister, scolam ratiocinii nostri Monopoli statuatis, moraturi ibidem, et officialium iustitiaratus Terrae Barensis et Terrae Ydronti ratiocinia recepturi. Tu iudex, scolam Melfiae decretis tibi similiter Capitanata e et Basilicata e iustitiaratibus studeas ordinare. Tu quoque, iudex Petre, scolam tuam Caiaccia e deputes et officium tuum in iustitiaratibus Aprutii, Terrae Laboris et Principatus, tam sollicite quam fideliter exequaris nostrum singulis decretum cuiuscumque roboratum signo notarii habituris. Cumque multa sit salus, ubi multa sunt consilia, uolumus et mandamus, quatenus uobiscum ad inuicem super dubiis conferatis, quod de quacumque re magis expediens et salubre uideritis, communi consilio discussuri; mandata quoque generalia, quae communiter hactenus recepistis, ut particularis ex eis et integra uobis habilitas offeratur, autenticari per manum publicam faciatis, autenticatis taliter autenticorum robur, penes quoscumque remanserint, habituris, quod, si notariorum eorum singularitatem insufficientem fore uidebitis, adiectione nouorum, eorum insufficientiam utiliter suppleatis. Uos preterea, notarie et iudex, oculos apertos specialiter habere precipimus super pelago ratiocinii Thomae de Brundusio et siclariorum Apulia e, ut per incuriam uestram in eos nostra curia non fraudetur. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "SpecialiQuadam", "content": "Florentinis, ut obediant filio suo, quem mittit eis in Potestatem Speciali quadam, inter tot et tanta negotiorum genera, quibus pectori nostro continue materia cogitationis infunditur, sollicita meditatione pensamus, qualiter, sopitis inter uos cuiuslibet preteritae dissensionis erroribus, pax et iustitia in uobis noua quodammodo plantatione succrescat; qualiter etiam uoluntatis uestrae tam prompta deuotio, quae quicquid sibi legittimi litigii sinistrae dudum causa superstitionis adduxerat, iudicio nostrae prouisionis exposuit et in libra Cesareae diffinitionis appendit, in gratiae nostrae gremio pocula fauoris inueniat et familiaris aspectus nostri singulari priuilegio potiatur. Ecce igitur, dilectum filium nostrum F. de Antiochia, ad ciuitatis uestrae regimen, cuius inter omnes ciuitates Ytaliae attenta nos cura sollicitat et gratiae nostrae sibi plenitudinem specialius acquisiuit, diligenti consideratione prehabita, duximus destinandum. Ex quo manifestis profecto patet indiciis et probabilibus ostenditur argumentis, quantae uos imperialis auctoritas dilectionis singularitate prospiciat et quam sinceriori specialitate fauoris statum uestrum pacificum amplectatur. Igitur, cum humanitatis nostrae clementiam per euidentiora signa uidentibus ostendi non posse lucidius uideamus, filium nostrum ad uos tamquam ymaginarium nostrae presentiae destinamus. Fuit haec siquidem salubris et tanta prouisio ut, dum os de ossibus et caro de carne nostra transmittitur, persona nostra, per eum inter uos familiariter presentata, sic ciuitatis uestrae regimini presit, ut prosit, uos in bono statu protegat et tranquillo conseruet ac iustitiae copiam, quam singulis propinari precipimus, petentibus subministret et fideles nostri deuotae Florentiae tam grati rectoris tam utilis refloreant nouitate. Quem non solum potestate, quam ceteris officialibus imperialis impartitur auctoritas, uolumus esse contentum, sed, ut in facinorosos et segniter seu contumaciter se gerentes liberius animaduertere ualeat, sibi concedimus uices nostras. Uos igitur purae fidei et sincerae deuotionis alumpni presentibus nostrae serenitatis apicibus animati, quos irrequisitos id libenter facere pro certo confidimus, patris in filio presentiam figurantes, ipsum quasi familiaris dilectionis pignus eximium libenter et deuote suscipite et sibi, uelut in quem transfudimus plenitudinem potestatis, in omnibus tamquam personae nostrae promptis affectibus et hylariter obedite, ut deuotionis uestrae constantiam, liberalitatis Augustae prouisio, quae seruitia nouit remunerare fidelium, dignis proinde commendationum laudibus prosequatur, pro firmo scituri, quod obedientiae signa, quae sibi deuotio uestra monstrauerit, equo fauore gratiae prosequemur ac si personae nostrae personaliter monstraretis. Etsi forte, quod omnino non credimus, contra eum quisquam indeuotionis calcaneum eleuaret, transgressores acerbiori iudicio persequemur, quam si etiam in personam nostram hoc alicuius uel aliquorum temeritas attemptaret. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "SubministranteNouorum", "content": "Regi Franciae et aliis regibus nobilibus, significans quae occiderunt in obsidione Uiterbii Subministrante nouorum emergentium uarietate materiam, tam noua quam uetera scribere cogimur, ut ad uos plena notitia nostrorum euentuum ex certa scientia perferatur. Obsidentibus siquidem nobis Uiterbiensem ciuitatem, et ad expugnationem eiusdem cum infinita multitudine machinis paratis, ex aduerso prouisa est summae subtilitatis et industriae uia, quae propositum nostrum a ceptis auerteret et iustum animi nostri motum, quem causa inopinatae perfidiae contra nos et imperium perpetratae commouerat, preter omnem spem nostram et eoum meritum, ne ad uindictam nobilis ira procederet deliniret, uidelicet quod inter omnes Ecclesiae Romanae cardinales precipuus amicus noster ad talia mitteretur, O. uidelicet sancti Nicholai in Carcere Tulliano diaconus cardinalis, qui ob suae fidei puritatem diffidentiam nostram, ex preteritis non iniuste conceptam, ab intimo nostri cordis euellens et intercessionis amicae dulcedinae nostrae gratiae duritiam emolliret; cui nullo modo possemus ex fide premissa decredere, nec ex affectione preces quantumcumque grauissimas obaudire. Supplicauit itaque iste carus amicus noster, homo bonus et purus, et ex parte patris et fratrum, ut ab obsidione Uiterbii recedentes, impugnationes ciuitatis eiusdem, remotis insultibus nostris et diruptis machinis, laxaremus, quam magister Rainerius de Uiterbio, ille, inquam, famosus amicus noster!, undique congregatis balistariis, quibus facilius hominum sanguinem et uitam effunderet, obsessus interius defendebat, adhibitis ad ministerium defensorum obsequiosis manipulis fratribus Minoribus et Predicantibus , scilicet qui de manibus propriis tamquam ex pharetris sagittas mortiferas educentes iaculatoribus adiunctam remissionem quorumdam peccatorum, quo securius atque libentius nostros occiderent, ministrabant. Nos autem Ecclesiae matris nostrae preces consueta iam exauditione suscepimus deuote, quas tantus pater et tam familiaris amicus noster, ut diximus, affectuosissime porrigebat, miras nobis et ineffabiles ex parte summi pontificis et cardinalium omnium gratias et specialiter ex consummatione pacis inter nos et Ecclesiam promittens, expressim adiciens ex stipulatione nobiscum contracta sollemniter et repromittent, quod Symonem comitem Theatinum et alios milites nostros Theutonicos , et Latinos nec non et Uiterbiensibus predictis in ciuitatis eiusdem, ceterorum suorum ciuium communicare perfidiae recusantes ad nos pridem exiuerant, nulla prorsus in persona aut rebus iniuria seu molestia inferretur. Nunc autem audite, qualiter omnia supradicta sunt nobis ex federe promisso seruata. In primis, tam comes quam Theutonici supradicti milites et alii de regno Syciliae, rebus ipsorum omnibus uiolenta predonum Romanorum et Uiterbiensium manu in predam et direptis, uix potuerunt uiui de castri septis iaculantium et lapidantium manibus, ipso cardinale Odone presente nec contradicere ualente, deduci, quin etiam ipse cardinalis prefatus uulneratorum ipsorum nostrorum sanguine maculatus, proximum imminere sibi propriae uitae periculum formidabat. Uiterbienses uero, fideles nostri, bonis suis omnibus spoliati, turribus ipsorum et domibus funditus diruptis et igne succensis, non sunt ad nos contra fidem promissam exire permissi, sed carcerali custodiae, proh dolor!, mancipati. Romani uero postea, quibus ad defensionem Uiterbii, nobis et Imperio nefaria Uiterbiensium proditione subtracti, uenientibus tamquam ad liberationem sepulchri Dominici nauigantibus fuerat indulta remissio peccatorum, postquam nos ab obsidione Uiterbii supplicantis Ecclesiae potius precibus, quam Romanorum terrore uicti discessimus, aliqua ex debilibus castris nostrorum fidelium, quae tenebant ad alicuius seu aliquorum instantiam, quorum adhuc tacemus nomina, simulato quodam rigore iurium, post dissolutum nostrum exercitum, nobis ab eo longe morantibus, combuxerunt. Sed nec per hoc est nota Romanorum pusillanimitatis offensa, nec Quiritum pudor in aliquo coloratus, quod ausi fuerint mappalia quaedam quorumdam nostrorum fidelium ine comburere et rusticos quosdam imbelles suppellectile paupere spoliare. Non sic fuerunt hoc anno magnanimes, cum nos maiori militum, sed minori peditum quantitate Urbem pre foribus angebamus: nisi forte ex indulta remissione peccaminum, tamquam de paradiso securi, se uellent audaciores exponere et mortis indubitatae se offerre periculis promptiores. Haec sunt quae nobis nouiter et enormiter contingerut: horum tamen omnium nullos apud uos diffamamus actores. Enormitatem commissi facinoris nobis ad presens perferre sufficiat, quam etiam per magistrum O. cardinalem prefatum, cuius et preter omnem culpam suam temere uiolata promissio, tam domino papae quam fratribus suis, duximus humiliter et suppliciter denotandum; probabiliter expectantes, quod si sibi commissa per suos offensa displiceat, offensores correctionis debitae iudicio, puniet, et nos ex promisso per eum beneficio gratiae placabit offensas. " }, { "author": "GiovanniBoccaccio", "epistola": "epistola2", "content": "Mauortis milex extrenue,\nSi mestis datur posse boatus in altum extollere, ac uocibus aures tangere sacri Iouis, ut uestre meum epystolium suscipiant crebis flagitationibus prouoco et exoro, cui de benignitate solita respondendo, uestra crocata colloquia amxiantem animam et uecordem poterunt, si libet quod libeat rogo, multimode refouere. Cum me igitur uester subditus, ingnorantie tenebris inuolutus, rudis ens, inhers indigestaque moles informis, sine titulo uiuens, cum toto mei curriculo temporis sim Fortune ludibulis conquassatus; meme prorsus miserie palliatus, semperque degens in lathebrosis amfractibus laberinti, pulsus ad fumos stigios rusticorum, semper respiciens lutum agrestium uillicorum, audiendo latratus brunellicos eorundem, degustans ligustrica alimenta, odorans fetida que conturbant, tangendo uepres cuiuspiam ruditatis, uirgiliana teneret Neapolis, et in ea libertatis offitium sequerer inconcusse, commodum semel antelucio, dum marcidus et semisopitus surgerem, reseratis postibus gurgustiolum exiui, carpens iter litora super uda. Sed cum iam nox iret in diem, et ego penes busta Maronis securus et incautus ambularem, subito suda mulier, ceu fulgur descendens, apparuit nescio quomodo, meis auspitiis undique moribus et forma conformis. O! quam in eius apparitione obstupui! Certe tantum quod magis aliud uidebar esse quam ego, ymmo quod admodo laruale simulacrum me sciebam; et sic exterminatus animi actonitus in amentia uigilans sonniabar, destrictis adeo diu pupulis an uigilarem scire querebam. Tandem stupor subsequentis thonitrui terrore cessauit. Nam sicut diuinis corruscationibus illico subcedunt tonitrua, sic inspecta flamma pulcritudinis huius, amor terribilis et imperiosus me tenuit atque ferox, tanquam dominus pulsus a patria post longum exilium sola in sua repatrians, quidquid eius contrarium fuerat in me uel occidit uel expulit uel ligauit: et qualiter in me rengnauerit nulla refragante uirtute, extra sinum presentium breui caliopeo sermone queratis, ubi enim ambifarie propalatur. Sed quid? Post diutinam lassitudinem gratiam merui dominantis, quam ego alacris, inargutulus tamen, per tempusculum conseruaui: et cum in auge rote uolubilis permanerem, et fortunarum lubricas ambages et instabiles incursiones ac reciprocas uicissitudines ingnorarem, subito causa non atramento sed lacrimis describenda suborta, iniuste tamen mee domine incido in orrorem, et per consequens in malorum profunditate deiectum, ac me misere prosternatum inueni, ubi inquies *heu!* dixi quampluries. Sed cum ad gratiam rehabendam astutia non ualeret, multotiens centuculo dudum faciem punicantem obtectam lacrimis insistebam, et pectora cogitationibus uariis misera exanclabam, atque meas erumpnas, egerrime tempora repetendo priora, ploratu et dicacitate fouebam. Nam cum sic amxie per amplum spatium commorarer, nec tamen uiam recuperande salutis angnoscerem, et me uidens meis fortunis ultimis conuicinum, suspirans altius celumque sollicito nutu petens incepi: *O superi, tandem meis supremis supliciis opem facite, et tu, Fortuna durior, iam seuire desiste: sat tibi miseris istis cruciatibus meis litatum est!*. Tum uero amicus etate scitulus et prorsus argutulus ut solarer accessit: *Apage!* infit, et prosequens multa dicacitate prolixa perorans in sacratissimum nomen uestrum incidit, asserens me meis miseriis finem dare, si uestrorum uerbotum copiam degustarem, subsequens ut fiam certior de uobis cum iam certus existerem: *Auinioni Musarum aluo iuuenem Iouis manibus alupnatum, lacte phylosophyco educatum, ac diuinis scientiis roboratum cognoui, ibique uelud discipulus sacri Uasis iam rapti ad tertium celum gloriosum in aperto abscondita predicat et archana. Ipse enim est quem fama pennata gerulonum ore notificat, exornant mores et uirtutes quempiam circumspectant. Hic est ingeniosissimus per Saturnum, per Iouem diues placabilis, per Martem preliabilis contra uitia que pernecat, per Appollinem lucidus et regalis et affabilis uniuersis, per Cythereiam iocundissimus, per deorum pincernam mathemathicus et formalis, et per Hecaten humillimus et honestus; estque in artibus per excellentiam hiis monarcha: in gramaticha Aristarcus, Occam in logica, in recthorica Tullius et Ulixes, in arismetrica iordanizans, in geometria similis Euclidi siue syragusanum sequitur Archimedem, in musica boetizans, et in astrologia suscitat egyptium Ptholomeum. Quid plura? Ut Seneca moralizat, in opere Socratem moraliter insectando, ac in ystoriis scolasticis optimum Commestorem*. Que ego auriens auide, luctuosa suspiria derelicta, acquieui cepique post modicum: *Hic presidium mee libertatis meeque salutis aderit, si sua possum opera indagare*. Quapropter cum per spectabilem tantum uirum, qui ut phenix ultra montes obtinet monarciam, possim Fortune miserias et amoris angustias debellare, ac exui a qualibet ruditate, cum me miserum rudem inermem inertem crudum pariter et informem congnoscam, et a patre Iouis factum deformem, ab Yperione inopem, a Gradiuo rixosum, a Delyo pusillanimem, a Dyona spurcissimum dyoneum, a Cyllenio balbutientem, et strabum et grauem turpiter a Lucina, deprecor affectanter, quatenus gratia uestri oraculi possim admissum solatium reassumere condecenter, necnon et capud ornare galea Appollinis, leuam egide pallanteo, dexteram asta Minerue, nare in abissibus phylosophorum, speculari Empyrei Lycostraten, in Diti Plutonem tenuius intueri, stellas dyafano ecthere commicantes, et intelligere Primi Mobilis substantiam homogeneam uniformem, ac Gorgonem precidere uestra spata. Expecto igitur forma retenta discipuli, deuotus beniuolus et actentus, doctrinam tanti magistri, per quam spero meam inertiam indigestamque molem et ingnorantiam copiosam uaporiformiter resolui et in tenuitatem mirabilem transformari. Spero enim ociter quod peto et iam reuerenter cepi ieiunare uigiliam tanti festi. Nam si crederem *Nolo* streperent labia uestra, cito in lacrimas resoluerer ut Narcissus. Scio me stilo desultorio nimia inepte ac exotica blacterando narrasse, alterius summens officium, cum meum dictare non sit: propter quod in marmoream statuam merui transformari; tamen sub fiducia tanti magistri, reprehensiones expectans debitas in quo decet hoc feci. Opto uos bene ualere.\nCaliopeus sermo est iste: *Quanto...*\nData sub monte Falerno etc.\nUester in omnibus Johannes etc." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "MisericordiaPii", "content": "Fridericus uniuersis prelatis et clericis regni Sicyliae, de morte regis Henrici filii sui Misericordia pii patris, seueri iudicis exuberante iudicium, Henrici primogeniti filii nostri fatum lugere compellimur, lacrimarum ab intimis educente natura diluuium, quas offensae dolor et iustitiae rigor intrinsecus obfirmabant. Mirabuntur forsitan diri patres inuictum publicis hostibus Cesarem dolore domestico potuisse conuinci; subiectus est tamen cuiuslibet principis animus, quantumuis rigidus, naturae dominantis imperio, quae, cum uires suas exercet in quemlibet, reges et Cesares non agnoscit. Fatemur quod qui uiui superbia flecti nequiuimus, sumus eiusdem filii nostri casu commoti. Sumus tamen eorum nec primi nec ultimi, qui filiorum detrimenta transgredientium pertulerunt, et nichilominus postmodum eorum funera deplorarunt. Luxit namque Dauid triduo primogenitum Absolonem; et in Pompeii generi sui cineres, fortunam et animam soceri persequentis, magnificus ille Iulius primus Cesar paternae pietatis officium et lacrimas non negauit. Nec dolor acerrimus, ex transgressione conceptus, est efficax parentibus medicina doloris, quin in obitu filiorum, natura pungente, non doleant contra naturam a filiis irreuerenter offensi. Nolentes igitur, et etiam non ualentes circa predicti filii nostri obitum obmittere, quae sunt patris, fidelitati tuae presentium tenore mandamus, quatenus per totam abbatiam Montis Cassini cunctis clericis et ceteris fidelibus nostris iniungas, ut, eius exequias cum omni deuotione sollempniter celebrantes, animam eius cum decantatione Missarum et aliis ecclesiasticis sacramentis diuinae misericordiae recommendent, manifestis indiciis ostendentes, quod sicut in gaudiorum nostrorum tripudiis exultant hylariter, et doloribus nostris condolere fideliter uideantur. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "ProCesenae", "content": "Capitaneo, de processu mittendo ad curiam, de citatione facienda Pro parte uniuersitatis Cesanae, nostrorum fidelium, nostrae fuit celsitudini nuper oblata querela, quod, cum per te ipsum G. de, fidelis noster, extiterit in ipsorum Potestatem electus, deinde eodem anno alium eidem G. in eiusdem Potestariae officio duxeris subrogandum, predicto G., primo electo, pro rata temporis, quo in eodem officio steterat, salario per ipsos, sicut dicunt, integre persoluto, tu ad ipsius G. postulationem, iuris ordine non seruato, Potestati et ambassiatoribus ciuitatis illius mandasti, ut eidem de toto salario, ipsi per totum annum primo statuto, satisfactionem integram facere non postponant. Asseritur etiam coram nobis pro eisdem, quod per litteras tuas Thomasio de Mar., sacri Imperii in Romangia uicario generali, dudum dedisti firmiter in mandatis pro G. superius nominato, quod mandatum ipsum executioni debeat demandare: in eorum graue preiudicium et grauamen, ex eo, quod residuum salarium anni prefati, alteri subrogato, per ipsos extitit integre persolutum. Uerum cum pro parte ipsius communitatis in nostrae maiestatis presentia proponatur, se super eisdem grauaminibus a predicto mandato tuo ad nostram audientiam appellasse, deuotioni tuae precipiendo mandamus, quatenus, si premissis ueritas suffragatur, processum totum coram te habitum de predictis sub tui impressione sigilli nostrae curiae debeas destinare. Eidem Thomae nichilominus mandaturus, ut alium processum questionis eiusdem, coram ipso habitum si apud te non fuerit, per eum uidelicet ad tuam audientiam destinatum, similiter certo termino, ad nostram curiam destinare procuret: utrique parti per te ipsum certo prefixo termino, quo sub peremptorio se nostrae curiae representent, in eadem causa processuri, prout expostulat ordo iuris. Uolumus etiam, ut de die citationis et termino prefigendo tuis litteris curiam nostram debeas edocere: et quod, appellatione pendente, contra ipsam communitatem nullam facias uel fieri permittas quomodolibet nouitatem, cum, appellatione pendente, nichil debeat innouari. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola45", "content": "Licet homines terre nostre uiri pacifici habeantur, amicos diligentes antiquos et nouos acquirere cupientes, tamen ad uestram securi non possunt accedere ciuitatem; causam non dicimus, quia non conuenit uel oportet: nam huius rei uos omnem scitis originem et processum. Rogamus igitur magnificentiam uestram laudabilem et prudentem, ut nobis fiduciam prebere uelitis et securitatem dare, si complacet, per litteras speciales; ita quod ad uos duos oratores mittere ualeamus, qui nostri communis uicem gerentes, potestatem habeant concordiam faciendi. " }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola15", "content": "De fide, legalitate, prudentia et deuotione uestra plenam in domino fiduciam obtinentes, liberam uobis auctoritate presentium concedimus potestatem, quod castrum et homines de Fabriano at aliis locis quibuslibet, qui ad mandata Ecclesie Romane et nostra redire curauerint, nostro nomine ad gratiam ipsius Ecclesie ac nostram habeatis, eisdem offensas remittentes, pacta et promissiones facientes in omnibus et circa omnia, prout uideritis expedire.\nNos enim remissiones, pacta et promissiones quaslibet, quas eisdem et eorum singulis duxeritis faciendas, ratas e gratas habebimus et curabimus auctore domino inuiolabiter obseruare. In hiis autem, que cum Fabrianensibus exsequenda uideritis, consilium et auxilium nobilium uirorum deuotorum Ecclesie sollicite requiratis, sic uos in hiis et aliis, que honorem dicte Ecclesie et nostrum respiciunt, habituri, quod deuotionem et studium uestrum dignis laudibus commendemus." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "Venientibus", "content": "Uicario, ut diffidet Ianuenses rebelles Imperii, qui mentiti sunt fidem, quam promiserant Uenientibus ad presentiam nostram pridem nuntiis Ianuensibus et pro parte totius Communis eorum fretis litteris, ac auctoritate ipsorum promittentibus et iurantibus fidelitatem nostram seruare ac nostris stare beneplacitis et mandatis, nos, ex imperialis clementia dignitatis, qua gloriosius reputamus misericorditer ignoscere subditis et eos in nostra gratia reformare quam eorum desiderare uindictam, per eosdem nuntios et pro parte Communis eorum prestitum iuramentum benigne recepimus, ad ciuitatem ipsam speciales nuntios cum litteris nostris benignius transmittentes, qui recepto, sicut moris est, fidelitatis ab omnibus iuramento, eos restitutionis nostrae gratiae certos efficerent et iucundos. Sed cum iidem contrarium inuenissent, fidem eorum, qui pro parte Communis ad nos uenerant, in sui promissione mentitam et uoluntates omnium in perfidia potius quam in promissa fidelitate nostra deprehenderent obstinatas, ad nos sine quolibet effectu reuersi, nuntiarunt Ianuenses in errore et rebellione solita pro eorum infortunio perdurare. Cum igitur inuitis gratia non prestetur, ac in contemptores gratiae ac rebellionis amicos in proximo maneat debitae iudicium ultionis, eos tamquam infideles cum fidelibus nostris participare nolentes nec uti aliqua commoditate cum eis, fidelitati tuae mandamus, quatenus de cetero Communi Ianuensium opportunitatem, quam tecum in terra tua soliti sunt habere, penitus deneges et diffides eos tamquam inimicos nostros et Imperii per nuntios speciales, dampna rerum et personarum ipsis, ubicumque se facultas obtulerit, inferendo. Nos enim, qui usque modo cum patientia dissimulauimus insolentiam et perfidiam eorumdem, ipsos ad conuersionem et penitentiam expectantes, in eorum ultionem contra eos amodo potentiae nostrae brachium taliter extendemus, ut, cuius gratiam contempserunt, digna iram et indignationem sentiant ac uindictam. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "GeneralisSubiectorum", "content": "Eidem, ut procedat contra exactiones ultra debitum Generalis subiectorum nostrorum regni Syciliae auribus nostris inculcata, sepius non sine uehementis admirationis materia, maiestatem nostram sepe querela commouit. Quod, cum de mandato nostro fidelibus nostris collectas imponi contingat, impositores earum, qui cum summa diligentia et sollempnitate debita iuxta nostrorum ordinationem officialium eliguntur, amore, timore, uel odio deuitant, quod iuramento promittunt. Et aliquando quibusdam parcentes, alleuiando consanguineos et affines, pro eorum arbitrio aggrauant reliquos, eis onera importabilia imponendo, nulla sacramenti reuerentia obseruata, nec ad maiestatem nostram aliquem habendo respectum. Quo fit, ut necessario summa imposita tempore congruo et sine magno strepitu haberi non possit, ac ut negotiorum nostrorum et uotorum executio retardetur; collectorum quippe tantum creuit impunita temeritas ciuitatum et locorum aliorum, ut nedum in fisci nostri preiudicium temerariam exactionem exerceant in plerosque, immo improuide partem receptam fiscalis pecuniae in usus proprios conuertere non formidant! Licitum eis fore in nostra putantes absentia, quod nobis in Regno manentibus forte committere uererentur. O tu igitur, quem inter alios fideles nostros elegimus, de tua prudentia et legalitate confisi tibi committimus uices nostras, fidelitati tuae mandantes, quatenus per singula loca, ciuitates et castra iurisdictioni tuae subdita, te personaliter conferens, inquisitionem super hiis facias diligentem, et quicquid inde inueneris, seriatim culmini nostro scribas. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "InuitiTrahimur", "content": "Regi Boemia e, principi suo, super diuersis excessibus ducis Austria e Inuiti trahimur ad tuam et aliorum notitiam principum, aduersus H. ducem Austria e materiam publicae questionis afferre; cuius leuitas, ducta motibus inconsultis, adeo processit in publicum, et eius temeritas contra honorem nostrum et Imperii dignitatem uerbo et opere attemptata, nos tam grauiter prouocauit, quod transire non possumus incorreptos ulterius suae leuitatis excessus. Reuera, quia dileximus patrem suum merito paterni seruitii, cordi nobis est et curae in eumdem ducem filium eius fauorem paternae dilectionis effundere et affectum nostrum erga suum commodum et honorem ostendere cum effectu. Itaque, cum apud Rauennam curiam indixerimus celebrandam, uocauimus ipsum, sicut ceteros principes, ut ueniret, proponentes eum amore paterno recipere ac fouere. Sed maiori parte principum, in multis laboribus et expensis uenientibus a remotis, ipse, qui oportunius uenire poterat, suum denegauit accessum. Deinde, nobis transeuntibus Aquilegiam, cum eum ibidem uidere uellemus, uocatus uenire pueriliter recusauit. Quod et nos habentes respectum ad paterna seruitia dissimulare uoluimus, etatis suae motibus ascribentes, quin potius, ut eo non recederemus inuiso, contulimus nos personaliter ad terram suam Portae Nonae, quam habebat in Foroiulii et ibi moram trahentes, misimus pro eodem, ut si molestum sibi fuerat, in ciuitatibus nostri Imperii nos uidisse, ad terram suam pro nobis accedere non uitaret. Quem uenientem uenerabili affectione recepimus, satagentes ei uerbo et opere complacere. Tantam insuper sibi gratiam facientes, quod pro sopienda lite, quam in exactione dotis suae filius noster C. contra eum iure ac uiribus attemptabat, octo milia marcharum promisimus exoluenda; non obmittentes ei satisfacere de pulchris equis et aliis donatiuis, ac libentissime procurare parati, quae suis grata essent affectibus et accepta, ut eum redderemus nostris affectibus gratiorem. Nuper autem in Alamanniam uenientes, quia de ipso fiduciam habebamus, non dubitauimus personam nostram in terram suam Stiriae committere, ut ei daretur maior de nostra gratia presumptio, ac ipse ad beneplacita nostra se magis obsequiosum et beniuolum exhiberet; idem uero dum essemus in eadem terra sua, non erubuit duo milia marcharum a nobis exigere pro guerra tibi et illustri regi Ungariae facienda, quas quia sibi non dedimus, dixit se nobis numquam inantea seruiturum, ut quadam uiolentia non agnosceret dominium, coram quo tam improbe loqueretur. Non tamen propter hoc moti nos fuimus, sed patienter iuuenilem eius dissimulauimus leuitatem, habentes nichilominus in proposito sua commoda promouere. Indicta etiam Maguntina curia generali, conuocauimus eum ad eamdem curiam termino constituto, prout generaliter et specialiter singuli principum fuerant euocati. Qui cum prefixo termino conuenissent, idem dux nedum uenire contumaciter recusauit, quin potius, cum campestri exercitu absque nostra licentia uel assensu terram regis Ungaria e hostiliter et uiolenter ingressus, adeo tantum principem prouocauit, quod, expeditione facta, Imperii fines intrauit, non sine iniuria nostra et Imperii lesione humilians eum ad sua beneplacita et mandata. Interim etiam non contentus, quod conterminum sibi regem turbauerat, principes Imperii, uidelicet te, regem Boemia e, uenerabiles Madeburgensem et Frisingensem episcopos, Bauaria e ducem et Morauia e marchionem non dubitauit offendere, auferens eis iura et redditus, quae in Austria e et Stiriae ducatibus possidebant. Ad cuius debitam ultionem tanta moles principum irruisset, nisi quod, pacem Imperii turbare uitantes, nobis et Imperio detulerunt sepe coram nobis specialiter per litteras et nuntios, non leues querimonias deponentes. Delatae sunt etiam querelae multiplices coram nobis, pro parte hominum terrae suae, quod iudicium et iustitiam de terra sua proscripsit et, cum iniquitate fedus iniens, prorsus abiecerat equitatem: uiduis et orphanis, quos iure fouere debuerat, molestus existens, diuites opprimens, conculcans pauperes, humilians nobiles et destruens populares, diuersis flagellis afficiens subditos; nullam aduersus eos aliam causam habens, nisi quod pium esse sibi credit et licitum quicquid libet. Ministeriales et alios infeudatos, quos ab Imperio tenet, tanto grauiori persequitur uoluntate, quanto in odium nostrum et Imperii afflictos inaniter ab ipso percepimus et quanto de ipsis cogitur dubitare. Data igitur per eum effreni licentia luxui et mente ipsius in omnem uiam malitiae turpiter inquinata, deflorat uirgines et facit a suis complicibus deflorari, matronas uenerabiles dehonestat, auferens filias patribus, et uiris per uiolentiam coniugatas. Et utinam, hiis contentus, non excogitaret in patrum animas et uirorum, in quorum necem diuersas species necis exagerat, quibus trucidet ineffabilius innocentes. Pro quorum ineffabili malorum cumulo, mota fuit sepe nostrae preeminentia dignitatis, sed nos paterni seruitii memores, uoluimus cum leuitate procedere, intendentes a uia mala uirum impium reuocare. Quapropter monuimus eum et benigne rogauimus, ut ad colloquium preteritae curiae, preterita hieme indictum Augusta e, ueniret. Ibi de restitutione status sui et ipso comparando cum predictis principibus, atque tecum et abolenda infamia supradicta eum alloqui et cum eo disponere uolebamus, prouisa ei, iuxta requisitionem et uelle suum, securitate. Conductus de personis quas et quot uoluit exegisse, illam eidem gratiam adhibentes, quam, quia dubitabat pro huiusmodi querimoniis diu morari, promisimus ei per nuntios suos: quod moram et reditum ad suam permitteremus fieri uoluntatem et quod eum super obiectos nullatenus ad iustitiam cogeremus, etiamsi deberemus offensis principum satisfacere per nos ipsos. Deinde quia apud Augustam curiam uenire uoluit, supplicantibus nobis pro iterata citatione sua, dilecto principe nostro uenerabili Salzeburgensi archiepiscopo et aliis nuntiis suis acceptantibus, ut apud Agamiam ad nostram prouinciam citaretur, indiximus sibi eumdem locum et terminum competentem, in quo apud Agamiam ad nostram presentiam se conferret, ibidem de bono statu et integritate famae suae disponere cupientes. Ipse uero cum non posset uulneratae conscientiae nefanda contegere, etsi sepius exposuit se uenturum, semper illusit et potentiam nostram in superbia et abusione contempnens. Datus in sensum reprobum, et penitus effectus ingratus, cepit contra personam nostram uerbo et opere machinari, ut, preter insidias, quas in captione dudum filii nostri H. in itinere manifeste parauerat, cum Mediolanensibus et aliis inimicis nostris contra honorem nostrum et Imperii moliretur. Sed nequiter contra animam nostram excogitans, misit nuntios suos ad Seniorem Montanum, qui dicitur Asisinus, promittens ei pecuniam infinitam, ut nostram lederet maiestatem. Alio etiam spiritu suae fatuitatis inductus, quod nobis est ualde molestum, non est ueritus attemptare sanctissimum in Christo patrem nostrum summum Pontificem, ut sibi esset fauorabilis inducere satagendo. Preterea nuntios nostros in securitate sua et conductu receptos spoliari mandauit. Exempnia quoque per ducem Rossia e nobis transmissa nuntiis eius, in contumeliam et iniuriam nostram, fecit auferri. Castra autem, quae Ratisponensis quondam aduocatus Imperii nobis et Imperio sua morte legauit, non est ueritus occupare nec obmisit cuncta presumere, quae nobis essent et Imperio nocumenta. Qui, cum nec Deum timeat, sicut dicitur, nec terrenum uelit dominum reuereri, naturae reuerentiam non obseruans, nobilem dominam matrem suam, suis bonis omnibus spoliatam, de terra sua turpiter effugauit; etsi manus in eam mittere potuisset, ubera eius infelix homo precidere minabatur. Et nisi ad te dilectum principem et affinem nostrum confugium habuisset, cum consilio tuo postmodum ad presentiam meam accedens, non haberet, ubi caput tantae nobilitatis domina reclinaret; quae, lacrimis apud Deum et nos clamore continuo querula, non cessat iustitiam sibi aduersus tam improbum filium implorare. Nec possumus silentio preterire, qualiter, marchioni Misnensi sorore sua nuptui tradita et in terra sua nuptiis celebratis, cum prima thori gaudia coluissent, aggressus est eos in lecto nudos, et surgere non permisit, donec eos in manibus eius omnem dotem et ius, de quibus tenebatur eis pro maritagio respondere, oportuit necessario remisisse: contra securitatem sibi promissam, quod nullam deberet eis petitionem facere, uel remissionem aliquam postulare; metu insuper ministerialibus suis incusso, quod nullus euaderet, nisi quicquid petierat compleretur, ut sibi et aliis suis intimis persecutor et tirannus omnibus in communi operum iudicio censeretur. Quibus omnibus lacessiti, cum tanta sit ipsius iniquitas, quod non possit ueniam promereri, ad tot querimonias principum in nostra presentia replicatas, ad querelas et lacrimas matris suae petentis a sede nostra iudicium, ad lacrimosas uoces nobilium et popularium orphanorum, uiduarum et omnium inhabitantium terram suam coram Deo et nobis clamantium contra eum, attendentes insuper offensas nostras et Imperii per eum nequiter attemptatas ad condignam retributionem, eiusdem exigente iustitia, duximus insurgendum, responsuri stulto secundum stultitiam suam, ne sibi sapiens uideatur, sed discat per se ipsum, qualiter Deum timere debeat ac nos et Imperium teneatur modis omnibus reuereri. Quae omnia tibi et aliis principibus nostris duximus exponenda, ut rei certitudo ad eius exterminium pateat uniuersis. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "RegnantibusNobis", "content": "Priuilegium concessum de constructione Aquilae Regnantibus nobis feliciter et triumphantibus ac uictoriose degentibus in hereditario regno nostro Syciliae, illud occurrit precipue prouida deliberatione pensandum, qualiter utrumque tempus, pacis uidelicet et bellorum, sub dicione nostrae potentiae salubriter dirigatur, et quod, subactis iam undique rebellionis obstaculis, id bellico sudore quesiuimus, in statu pacifico gubernemus; amatoresque pacis, sub umbra alarum nostrarum uiuere cupientes, foueamus salubriter, et nostrae potentiae dextera protegamus, et eis nostrae potentiae dexteram porrigamus; ac gladius noster, quem ad uindictam malefactorum et laudem bonorum suscepimus, in facinorosos sic seuiat, quod innoxios tueatur. Hac itaque consideratione commoti, confinia Regni nostri et maxime circa partes Aprucii, unde uelut per expositum intrantibus ostium ad pomerii nostri delicias aggressus hostibus sepe iam patuit, et partes intrinsecas manus interdum predonica uiolauit, taliter prouidimus ordinanda, ut in partibus illis, plantatione fidelium propagata, quod per eam proditoribus nostris et rebellibus pro tempore insultantibus ex aduerso malefaciendi aditus precludatur, et aliis, quorum uita et salus a celsitudine nostra dependent, quies et pax perpetua preparentur. Uolentes igitur illuc salubribus occurere remediis, unde morbus interdum obrepere consueuit, dum ex preteritis etiam experta condicio magistram se nobis exhibeat futurorum, prouida nuper consideratione prouidimus, ut in loco, qui dicitur Aquila, inter Furconem et Amiternum, de circumadiacentibus castris et etiam terris, quae uelut in membra dispersa quantacumque fidei claritate uigentia nec nostrorum rebellium poterant repugnare conatibus, nec inter se sibi mutuis auxiliis subuenire, unius corporis ciuitas construatur; quam ab ipsius loci uocabulo, et a uictricibus signorum nostrorum auspiciis, Aquilae nomine decreuimus et titulandam. Ex quo illud precipue nobis honoris et commodi prouenturum credimus, quod, dum proinde sicut unum ex pluribus sicut totum ex partibus componatur, quasi in eis dilectionis nouae concordia, per quam et rerum noua primordia et totius mundi elementa creuerunt, libentius poterunt ciuitatis eiusdem incolae uiolentis insultibus emulorum, nostra seruitia prosequendo, resistere, quibus ipsos hactenus acquiescere forsitan oportebat inuitos. Ut igitur tam nobile opus manuum nostrarum speciali nostrae munificentiae gratia se gaudeat insignitum, ciuitatem ipsam infrascriptis finibus, uidelicet a Riuo Putridi et cetera usque per totum Amiternum, duximus limitandam: publicantes ad situm et districtum ipsius ciuitatis, et opus uniuersitatis eiusdem, colles omnes, qui Aquila nuncupantur, et terras omnes circumquaque iacentes: exceptis et, quas dicti fideles nostri habere noscuntur ad presens, uel habituri sunt in antea, de stallis et recompensationibus uasallorum suorum, quos ibidem hactenus habuerunt. Decernentes etiam et publicantes ad opus uniuersitatis ipsius siluas omnes et nemora terrarum omnium existentium infra limites supradictos; ac ad opus omnium, qui ad eiusdem ciuitatis uenient incolatum, et liberam potestatem et licentiam concedentes uniuersitati ciuitatis eiusdem, ut loca pro casalibus et collibus ipsis infra et extra menia ciuitatis et terras alias, uendere, locare et gratis concedere personis quibuscumque, quibus uoluerint, libere ualeant, pro suae libito uoluntatis: quae in ius et proprietatem recipientium cedere uolumus et iubemus. Eximimus quoque de plenitudine potestatis nostrae, de speciali gratia et ex certa licentia nostra, uniuersos et singulos milites, populares omnes infra fines predictos contentos, cuiuscumque professionis uel condicionis existant, heredes et successores eorum cum omnibus suis pertinenciis in perpetuum ab omni dominio, iurisdictione seu condicione comitum uel aliarum quarumlibet personarum; liberantes eos penitus ab omnibus personalibus et realibus seruitiis ac prestationibus, quibuscumque personis generaliter seu specialiter teneantur et sint de iure uel de facto aliqua consuetudine obligati; et absoluentes eosdem ab omni fidelitate uasallagii seu homagii iuramento, quod de mandato predecessorum nostrorum uel ac nostro uel sine mandato predictis dominis eorum hactenus prestiterunt; non obstantibus priuilegiis predecessorum uel nostris indultis dominis eorumdem, quae contra huiusmodi gratiae nostrae formam uires uolumus non habere. Predictos quoque homines contentos infra fines predictos cum omnibus bonis eorum ad dominium et ad manus nostras recipimus et tam eos et heredes suosque successores quam ciuitatem eamdem promittimus in speciali nostro et heredum nostrorum dominio et demanio tamquam specialem Cameram retinere; sub dominio predictorum comitum uel aliarum quarumlibet personarum generaliter uel particulariter nullo umquam tempore reducendos, castris et edificiis contentis infra fines superius designatos infra duos menses ab ingressu ciuitatis eiusdem funditus diruendis ac in posterum nullatenus reparandis. Illis dumtaxat exceptis, quae pro curia nostra uolumus custodiri: excepto castro, quod de et eius heredibus reseruamus, statuentes, ut ciuitas ipsa et omnes et singuli habitatores ipsius et tota posteritas eorumdem omnibus bonis usibus, sicut aliae ciuitates fidelium, demanii regni nostri propterea de cetero gaudeant et utantur, et ut ciuitas ipsa bonis habitatoribus de bono in melius amplietur. Presenti priuilegio indulgemus eisdem, ut, quicumque de extraneis partibus nostrorum fidelium, exceptis et ciuitatis eiusdem, elegerint, incolatum illuc salubriter ueniant et secure morentur cum aliis predictae terrae ciuibus; priuilegio gauisuri, abinde per nos et successores nostros nullo umquam tempore reuocando. Ad decorem etiam et continua incrementa ciuitatis ipsius concedimus, ut ciuitas ipsa secundum uniuersitatis eiusdem dispositionem ad sui cautelam murorum ambitu ualeat communiri, et interius ex nunc domorum edificiis decorari: quae tamen quinque cannarum altitudinem non excedant. In qua etiam fiant generales nundinae bis in anno, per uiginti dies, uice qualibet duraturae, et particulare forum ter in ebdomada libere ualeant celebrare, ad quorum commercia uniuersi et singuli, de quibuscumque partibus cum mercimoniis et rebus eorum sub protectione nostri culminis secure ueniant et morentur, et ad propria reuertantur. Ne igitur ex hac salubri ordinatione nostra, quam pro generali bono et commodo Regni nostri nuper edidimus, fideles nostri quondam domini militum et hominum predictorum lesos seu dampnificatos se in subtractione suorum iurium conqueri merito possint, de uoluntate hominum eorumdem inuiolabiter statuimus et mandamus, ut pro recompensatione, quae dudum ab ipsis prefatis dominis debebantur, octauam partem tantum bonorum stabilium singuli homines singulis quondam dominis suis in uno loco conferant et assignent: octauis ipsis postmodum taliter inter dominos, quos uoluerint, et ipsos homines permutandis, quod de ualore octauarum partium, in tribus uel quattuor locis ad plus in territorio uidelicet castri cuiuslibet, in locis melioribus et mediocribus, predictis dominis integre satisfiat: ecclesiis et religiosis locis in honore militum habentibus bona sua ad huius collationem bonorum dominis facienda prorsus exceptis: quos libertatibus et exemptionibus omnibus, quae superius exprimuntur, uti uolumus et gaudere. De seruitiis autem, quae a predictis hactenus debebantur, super hoc precipimus obseruari, ut in castro quolibet per uiros idoneos, diligenti inquisitione premissa, tantum singuli singulis dominis pro redemptione bonorum suorum in pecunia uel rebus aliis simul et semel exoluant, quatenus debita et huiusmodi redditus usque ad annos uiginti ualere constabit. Nos autem, qui super hoc priuatorum iura illesa seruamus, nolentes fisci nostri compendia sub silentio preterire, presenti priuilegio declaramus, quod in ciuitate predicta habere uolumus castrum unum, uniuersitatis eiusdem sumptibus construendum. Si quis uero sanctioni nostrae huiusmodi ausu temerario presumpserit contraire, preter indignationem nostri culminis, quam se nouerit incursurum, centum librarum auri puri fisco nostro componat, medietate ipsarum curiae nostrae, reliqua medietate passo iniuriam applicanda. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "InExtollendis", "content": "Mittit magistris et scolaribus Bononiensibus libros Aristotilis, de Greco et Arabico in Latinum per eum nouiter translatos In extollendis regiae prefecturae fastigiis, quibus congruenter officia, leges et arma communicant, necessaria fore credimus scientiae condimenta: ne per huius mundi suaues et mulcebres semitas, nube ignorantiae commiscente, uires ultra licitos terminos effrenate lasciuiant et iustitia citra debiti regulas diminuta languescat. Hanc nos profecto, qui diuina largitione populis presidemus, generali, qua *omnes homines natura scire desiderant*, et speciali, qua gaudent aliqui, utilitate proficere, ante suscepta nostri regiminis onera, semper a iuuentute nostra quesiuimus, formam eius indesinenter amauimus et in odore unguentorum suorum semper aspirauimus indefesse. Post Regni uero curas assumptas, quamquam operosa frequenter negotiorum turba nos distrahat et ciuilis sibi ratio uindicet sollicitudinis nostrae partes, quicquid tamen temporis de rerum familiarium occupatione decerpimus, transire non patimur otiosum, sed totum in lectionis excercitatione gratuite libenter expendimus, totum, ut animae clarius uigeat instrumentum in acquisitione scientiae, sine qua mortalium uita non regitur, liberaliter erogamus. Dum librorum ergo uolumina, quorum multipharie multisque modis distincta cyrographa, nostrarum armaria diuitiarum locupletant, sedula meditatione reuoluimus et accurata contemplatione pensamus, compilationes uariae ab Aristotile aliisque philosophis, sub Grecis Arabicis que uocabulis antiquitus editae, in sermocinalibus et mathematicis disciplinis nostris aliquando sensibus occurrerunt, quas, adhuc originalium dictionum ordinatione consertas et uetustarum uestium, quas eis etas prima concesserat, operimento contectas, uel hominis defectus aut operis ad Latinae linguae notitiam non perduxit. Uolentes igitur, ut ueneranda tantorum operum sublimis auctoritas apud nos non absque commodis communis uocis organo traduce innotescat, ea per uiros electos et in utriusque linguae prolatione peritos, instanter iussimus, uerborum fideliter seruata uirginitate transferri. Quia uero scientiarum generosa possessio in plures dispersa non deperit et distributa per partes minorationis detrimenta non sentit, sed eo diuturnius perpetuata senescit, quo publicata fecundius se diffundit, huiusmodi celare laboris emolumenta nolumus nec estimauimus nobis eadem retinere iucundum, nisi tanti boni nobiscum alios participes faceremus. Considerantes uerumptamen, quorum conspectibus quorumque iudiciis operis cepti primitiae possent decentius deputari, ecce uobis potissime, uelut philosophiae preclaris alumpnis, de quorum pectoribus promptuaria plena fluunt, libros aliquos, quos curiosum studium translatorum et lingua iam potuit fidelis instruere, consulte prouidimus presentandos. Uos igitur uiri docti, qui de cisternis ueteribus aquas nouas prudenter educitis, qui fluenta melliflua sitientibus labiis propinatis, libros ipsos tamquam exempnium amici Cesaris gratanter accipite, et ipsos antiquis philosophorum operibus, qui uocum uestrarum ministeriis reuiuiscunt quorumque nutritis famam, dum dogmata sternitis, sapienter ut expedit, aggregantes eos in auditorio uestro, in quo gratia uirtutum fructificat, erroris rubigo consumitur et latentis scripturae ueritas aperitur, cum mittentis fauore commoniti, tum claris transumpti operis meritis persuasi, ad communem utilitatem studentium et euidens famae nostrae preconium, publicetis. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola3", "content": "Multe discretionis et probitatis uiro domino D. notario domini pape, amicorum precipuo, I. de Tebaldis ciuitatis Bononie salutem et honori habito honorem debitum in longitudine dierum et uite feliciter aggregare. Naturale quodammodo dignoscitur, ubi specialis est fiducia, specialium recreatur. Unde fiducialiter ad uos mitto D. presentium portitorem, mihi uinculo dilectionis intime copulatum, uestram deposcens gratiam liberalem, ut in signum beneuolentie specialis ipsum habere dignemini in singulis commendatum, ita quod penes uestram prudentiam in suis negotiis promouendis mea precamina sibi sentiat fructuosa. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola9", "content": "Omnipotenti Domino placuisset quod mortuus essem in corpore matris mee, uel, statim cum fudit me ortus in lucem, finis et dies ultimus aduenisset: non enim sentirem tanti doloris aculeum, qui uiscera mea penetrat, et gladium his additum. Incusatus sum quidem, inculpatus, infamatus, laceratus et crudeliter pertractatus contra Deum, contra iustitiam et omnimodam rationem ab aliquibus, non ab amicis sed emulis, non a ueridicis sed maledicis, non a uidentibus sed stolidis, quorum labia dolosa et lingue multiloque disperdantur. Surgat nunc Daniel, cuius spiritum Dominus suscitauit, ueritatem adiuuet, maledictos condemnet, impios tollat de medio, et ueritas pateat in aperto. Studui namque, non in damnosis, ut mendaces referunt sed in scholis , non in meretricali sed in Iustiniano codice diligenter. Non cum lenonibus, nec cum lusoribus nec cum histrionibus portio mea fuit; sed cum magnis doctoribus, et honestis scholaribus legis scientiam didici prudentiamque, et sicut potui profeci et proficere non desisto. Unde reuerenter supplico paternitati uestre benigne, ut mihi suam restituat gratiam, benedictionem dare uelit et auxilium dirigere consuetum, uerbis uanis et friuolis detractorum in nullo fidem, sicut sapienti conuenit, tribuens; nam in corde sapientis non affigit radices, quod ad aurem pertulit audacia mentientis. " }, { "author": "ClaraAssisiensis", "epistola": "EpistolaAdSanctamAgnetemDePraga3", "content": "In Christo sibi reuerendissimae dominae ac prae cunctis mortalibus diligendae sorori Agneti, illustris regis Bohemiae germanae, sed iam summo caelorum Regi sorori et sponsae, Clara humillima et indigna Christi ancilla et dominarum pauperum serua, salutis gaudia in auctore salutis et quidquid melius desiderari potest. De sospitate tua, felici statu et successibus prosperis quibus te in incepto cursu ad obtinendum caeleste brauium uigere intelligo tanto repleor gaudio, tantaque in Domino exsultatione respiro, quanto te noui et arbitror uestigiorum pauperis et humilis Iesu Christi tam in me quam in aliis ceteris sororibus imitationibus mirifice supplere defectum. Uere gaudere possum, nec me aliquis posset a tanto gaudio facere alienam, cum, quod sub caelo concupiui iam tenens, callidi hostis astutias et perditricem humanae naturae superbiam et uanitatem humana corda infatuantem te quadam mirabili ipsius Dei oris sapientiae praerogatiua suffultam terribiliter ac inopinabiliter uideam supplantare, absconsumque in agro mundi et cordium humanorum thesaurum incomparabilem, quo illud emitur a quo cuncta de nihilo facta sunt, humilitate, uirtute fidei ac paupertatis brachiis amplexari; et, ut proprie ipsius apostoli uerbis utar, ipsius Dei te iudico adiutricem et ineffabilis corporis eius cadentium membrorum subleuatricem. Quis ergo de tantis mirandis gaudiis dicat me non gaudere? Gaudeas igitur et tu in Domino semper, carissima, nec te inuoluat amaritudo et nebula, o in Christo dilectissima domina, angelorum gaudium et corona sororum; pone mentem tuam in speculo aeternitatis, pone animam tuam in splendore gloriae, pone cor tuum in figura diuinae substantiae et transforma te ipsam totam per contemplationem in imagine diuinitatis ipsius, ut et ipsa sentias quod sentiunt amici gustando absconditam dulcedinem, quam ipse Deus ab initio suis amatoribus reseruauit. Et omnibus quae in hoc fallaci mundo perturbabili suos caecos amatores illaqueant penitus praetermissis, illum totaliter diligas, qui se totum pro tua dilectione donauit, cuius pulchritudinem sol et luna mirantur, cuius praemiorum et eorum pretiositatis et magnitudinis non est finis; illum dico Altissimi Filium, quem Uirgo peperit, et post cuius partum uirgo permansit. Ipsius dulcissimae matri adhaereas, quae talem genuit Filium, quem caeli capere non poterant, et tamen ipsa paruulo claustro sacri uteri contulit et gremio puellari gestauit. Quis non abhorreat humani hostis insidias, qui per fastum momentaneorum et fallacium gloriarum ad nihilum redigere cogit quod maius est caelo? Ecce iam liquet per Dei gratiam dignissimam creaturarum fidelis hominis animam maiorem esse quam caelum, cum caeli cum creaturis ceteris capere nequeant Creatorem, et sola fidelis anima ipsius mansio sit et sedes, et hoc solum per caritatem qua carent impii: Ueritate dicente: Qui diligit me diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ad eum ueniemus et mansionem apud eum faciemus. Sicut ergo Uirgo uirginum gloriosa materialiter, sic et tu, sequens eius uestigia, humilitatis praesertim et paupertatis, casto et uirgineo corpore spiritualiter semper sine dubietate omni portare potes, illum continens, a quo et tu et omnia continentur, illud possidens quod et comparate cum ceteris huius mundi possessionibus transeuntibus fortius possidebitis. In quo quidam mundani reges et reginae falluntur, quorum superbiae usque ad caelum licet ascenderint, et caput earum nubes tetigerit, quasi sterquillinium in fine perduntur. Super his autem quae me iam tibi reserare mandasti, quae scilicet essent festa quae forte, ut te opinor aliquatenus aestimasse in uarietate ciborum gloriosissimus pater noster, sanctus Franciscus, nos celebrare specialiter monuisset, caritati tuae duxi respondendum. Nouerit quidem tua prudentia, quod praeter debiles et infirmas, quibus de quibuscumque cibariis omnem discretionem quam possemus facere nos monuit et mandauit, nulla nostrum sana et ualida nisi cibaria quadragesimalia tantum, tam in diebus ferialibus quam festiuis, manducare deberet, die quolibet ieiunando, exceptis diebus dominicis et die Natalis Domini, in quibus bis in die comedere deberemus. Et in diebus quoque Iouis solitis temporibus pro uoluntate cuiuslibet, ut quae scilicet nollet, ieiunare non teneretur. Nos tamen sanae ieiunamus cotidie praeter dies dominicos et Natalis. In omni uero Pascha, ut scriptum beati Francisci dicit, et festiuitatibus sanctae Mariae ac sanctorum apostolorum ieiunare etiam non tenemur, nisi haec festa talia in sexta feria euenirent; et sicut praedictum est, semper quae sanae sumus et ualidae, cibaria quadragesimalia manducamus. Uerum quia nec caro nostra caro aenea est, nec fortitudo lapidis fortitudo nostra, immo fragiles et omni corporali sumus debilitati procliuae, a quadam indiscreta et impossibili abstinentiae austeritate quam te aggressam esse cognoui, sapienter, carissima, et discrete te retrahi rogo et in Domino peto, ut uiuens uiuens confiteris Domino, rationabile tuum Domino reddas obsequium et tuum sacrificium semper sale conditum. Uale semper in Domino, sicut me ualere peropto et tam me quam meas sorores tuis sacris orationibus recommenda. " }, { "author": "Dante", "epistola": "epistola2", "content": "Patruus uester Alexander, comes illustris, qui diebus proximis celestem unde uenerat secundum spiritum remeauit ad patriam, dominus meus erat et memoria eius usquequo sub tempore uiuam dominabitur michi, quando magnificentia sua, que super astra nunc affluenter dignis premiis muneratur, me sibi ab annosis temporibus sponte sua fecit esse subiectum. Hec equidem, cunctis aliis uirtutibus comitata in illo, suum nomen pre titulis Ytalorum, ereum illustrabat.\nEt quid aliud heroica sua signa dicebant, nisi *scuticam uitiorum fugatricem ostendimus*? Argenteas etenim scuticas in purpureo deferebat extrinsecus, et intrinsecus mentem in amore uirtutum uitia repellentem.\nDoleat ergo, doleat progenies maxima Tuscanorum, que tanto uiro fulgebat, et doleant omnes amici eius et subditi, quorum spem mors crudeliter uerberauit; inter quos ultimos me miserum dolere oportet, qui a patria pulsus et exul inmeritus infortunia mea rependens continuo, cara spe memet consolabar in illo.\nSed quanquam sensualibus amissis doloris amaritudo incumbat, si considerentur intellectualia que supersunt sane mentis; oculis lux dulcis consolationis exoritur.\nNam qui uirtutem honorabat in terris, nunc a Uirtutibus honoratur in celis; et qui Romane aule palatinus erat in Tuscia, nunc regie sempiterne aulicus preelectus in superna Ierusalem cum beatorum principibus gloriatur.\nQuapropter, carissimi domini mei, supplici exhortatione uos deprecor quatenus modice dolere uelitis et sensualia postergare, nisi prout uobis exemplaria esse possunt; et quemadmodum ipse iustissimus bonorum sibi uos instituit in heredes, sic ipsi uos, tanquam proximiores ad illum, mores eius egregios induatis.\nEgo autem, preter hec, me uestrum uestre discretioni excuso de absentia lacrimosis exequiis; quia nec negligentia neue ingratitudo me tenuit, sed inopina paupertas quam fecit exilium.\nHec etenim, uelud effera persecutrix, equis armisque uacantem iam sue captiuitatis me detrusit in antrum, et nitentem cunctis exsurgere uiribus, hucusque preualens, impia retinere molitur." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "RegiaeSerenitatis", "content": "Responsiua Friderici imperatoris ad precedentem Regiae serenitatis litteras imperialis excellentia intellexit, quae, si non haberent in medio contradictionis obstaculum, fuissent apud nos fortassis propositum consecutae. Sed quia modico fermento tota massa corrumpitur, et uniuersalem destruit unius falsitas singularis, constat illa regia scripta sine uirtute medii conclusisse, quod euidenter ex factis nostris ostendimus, quae sunt omnibus manifesta. Notorium est enim et mundus celare on potest, qualiter dudum pater ille Apostolicus innocentiam nostram utroque gladio impugnarit, dum nobis ad mandatum suum transfretantibus ultra mare idem aduersius noster et hostis Syciliae regnum inuasit, et ipsum non in parte, sed multimode, lacerauit Postmodum uero, post reditum nostrum in regnum ad multam instantiam et interpositionem nostrorum Alemanniae principum pace cum Ecclesia reformata, deuotione resumpta, etsi seruitia nostra precesserint, dictus tamen Apostolicus manus suas fortius aggrauauit, et quicquid excogitare poterat ad precipitium nostrum excogitauit, motu proprio, sine causa in nos ex communicationis sententiam promulgando, litteris et nutiis nostrae diffamationis titulos predicans uniuersis. Nouissime autem ad supplantationem nostram aspirans ut aduersus turrim Dauid turrim construeret ex aduerso, prelatos quoscumque potuit ad Synodum particulare Concilium euocauit Orientem preponere cupiens Aquiloni. Uerum mirabilis Dei prouidentia, per quam uiuimus et regnamus, Huiusmodi prauitatis ipsius cospirationem uertens in nichilum, cardinales et prelatos tam Franciae quam aliarum prouinciarum prouinciarum in manibus nostris conclusit, quos omnes tamquam nostros hostes et aduersarios detinemus. Nam ubi non deficiebat persecutor, non debebat deesse defensor, presertim cum imperium transcendat hominem, et leonis uestigia animalia singula pertimescant. Non igitur miretur regia celsitudo, si prelatos Franciae in angusto tenet Augustus , qui ad Cesaris angustias nitebantur. " }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola22", "content": "Egregio et magnifico uiro domino Ugolino uicecomiti, indici Gallurie et tertie partis regni Callaritani domino uicarii, consilium et comune Ponturmi felicibus habundare successibus et se promptos ad cuncta beneplacita et mandata.\nQuamuis nulla contulerimus grata uobis, quibus inesse debeat audacia postulandi, attamen pura cordis et amica sinceritas, que inter predecessores uestros et comune Ponturmi antiquis est radicata radicibus, promptam nobis prebet audaciam, ut pro nostris et nostrorum imminentibus negociis amicorum uobis porrigamus sub confidentia preces nostras.\nHinc est, quod, cum Rubeus Baroncini honorabilis terre nostre terrigena exposuerit coram nobis, quod quidam frater eius nomine Baroncinus seu Kaleffus demens quodammodo, qui non patris nec propinquorum sensibus se regebat, ueniens de Maritime partibus cum Pisanorum comitiua satellitum, uestro captus in carcere detinetur.\nQuare porrigimus uestre nobilitati precamina, quod uestri honoris gratia et nostris interuenientibus precibus dictum captum uelitis restituere libertati, scientes indubie, quod quicquid eidem feceritis liberalitatis et gratie, comunitati nostre et cuique predicte comunitatis homini reputabitur esse factum." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "Exultet", "content": "Fridericus significat quibusdam baronibus uictoriam habitam contra legatum et exercitum papalem Exultet iam uniuersa turba fidelium, exultet totum collegium dilectorum, exultet inter ceteros uester animus et pro tanta uictoria principis precipue gaudeatis! Nouit enimmundus, nec est a uestra notitia peregrinum, quanta supplicationis istantia, quanta subiectionis reuerentia pridem rogauimus summum pontificem, dominum et sanctissimum patrem nostrum, qui contra nos alia occasione, potius quam ex de morte Burelli de Anglona, de qua nec culpabiles sumus nec conscii - nouit Deus -, ad indignationem indigne, si dici liceat, motus erat, ut erga nos benigne se gereret et innocentiam nostram sua gratia non priuaret, apud quem cum nullum poteramus penitus amorem uel gratiam inuenire, uerum qui non ex predicta causa solummodo mouebatur, sed quia liberum Regni dominium sitiebat, suffocare credebat ius Regni et euellere totam progeniem patris nostri, de sua beneuolentia merito dubitantes, ab eo recessimus. Et collecto apud luceriam exercitu impotenti, ubi legatus et papalis exercitus, apud Fogiam existentes, conati sunt nos multotiens impugnare, dum die mercurii, secundo presentis mensis Decembris , cum quadam parte gentis nostrae, e non cum tota nostra potentia nos contigeret equitare et in succursu quorumdam ex nostris, qui prope Troiam ad insidias latitabant, et eorum mora fuerat ad predictorum hostium notitiam deuoluta; ecce, sicut Domino placuit, euentu fortuito uel potius Dei nutu, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, qui deponit potentes de sede et ponit humiles in sublimi, quasdam inimice gentis acies milites nostri uiderunt et statim gradientes promptius ad certamen sicut leones ad predam, aduerarios terga dantes uersus Fogiam sequebantur. Nos uero trahentes cum exercitu nostro post eosdem, quos reliquere nolebamus, quamquam festinauerimus iuxta posse, tamen nequiuimus in primis ictibus applicare. Nichilominus tamen in campestri conflictu dire dureque arma nostrorum cum armis hostium disputarunt et examinauerunt lanceae lanceas, et gladios gladii sunt experti. Applicantibus nobis uerumptamen statim diffinitiua sententia lata fuit, ita quod fractis hostibus, gladio peremptis innumeris et pluribus captis, ferro aperiuimus Fogiam ciuitatem et intrauimus uiolenter, ubi fuit terribilis strages hominum et cades rebellium aspera subsecuta, quorum omnium fuerat capitaneus Oddo de Hohenburg ac totus noster exercitus spoliis est ditatus. Sequenti uero mane, cum ad conterendas reliquias hostium, qui apud Troiam remanserant cum legato, cum magna potentia procedere crederemus, ecce rumor nobis innotuit, quod idem legatus et alii relictis omnibus bonis suis disrobatis turpiter a Troianis se per fugae subsidium absentarunt. Sicque Deo dantes honorem et gloriam et non nobis liberauimus patriam et a iugo soluimus inuasorum. Uos igitur ex hiis in fide regia confortati, mentem et animum roborate firmiter, spiraturi, quod totum Regnum in breui, dante Domino, ad fidem regiam deducemus ac statum prosperum et tranquillum. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "ExRelatione", "content": "Regratiatur Communi Mutinensi, dolenti de casu regis Sardiniae Ex relatione litterarum uestrarum, quas super euentu H., regis Sardiniae, dilecti filii nostri, nuper nostro culmini destinastis, tanto clariorem nouimus fidem uestram, quanto per euidentia signa cognouimus, non minus de casuum nostrorum aduersitate uos deprimi, quam de successuum prosperitate letari. Haec sunt etenim deuotionis indicia, quae mater fidelitas requirit in subditis, ut qualitercumque fortunae dubietas successiue proueniat, qualitercumque tempora permutentur, fidelium semper corda sint eadem et in laudabilium iugiter operum exhibitione persistant. Sinceritatis itaque uestrae constantiam proinde laudum titulis eo excellimus, quo plena de uobis uotis nostris respondente fiducia, uos ad nostra seruitia promptos semper et beniuolos inuenimus. Licet igitur casus ipse, si casus dici debeat ex quo negotia nostra non cadunt, fabulose grauis et uulgariter horridus uideatur, nos tamen ipsum pro leui seu minimo reputantes, altitudinem mentis nostrae propterea in nullo defleximus nec ulla uel modica causa nos proinde turbationis affecit. Sed, cum bellorum facta sint dubia et nostrae serenitatis gremium habundet copia filiorum, equanimiter huiusmodi noua suscepimus et nostrae potentiae dexteram tanto propterea fortius in rebellium nostrorum excidium incitamus et erigimus ad uindictam, quanto propter hoc uidentur apertius inanis gloriae uentum et friuolam resistendi materiam assumpsisse. Cumque casus huiusmodi gladium nostrum potenter acuerit et in detrimenta nostrorum hostium ardentissime prouocarit, deuotionem uestram hortamur attente, mandantes quatenus, rancoris cuiuslibet speciem abigentes, sic more solito circa nostra seruitia laudabiliter insistatis, quod spem, quam de uobis stabili mente concepimus, sentiamus nobis in opere commodosam. Nos enim, temporis habilitate captata, sic ultimae depressioni rebellium, apertis thesauris nostris et fidelium nostrorum subsidiis aggregatis, uacare disponimus, quod nedum cogantur a ceptis inuiti desistere, sed potius peniteant incepisse. " }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola3", "content": "Iordanus de Anglano dei et regia gratia comes Sancti Seuerini potestati, consilio et comuni Tollentini domini regis fidelibus, dilectis sibi salutem et amorem sincerum. Cum statim, nobis descendentibus a guasto de obsidione Cinguli, contra Monticlum cum eodem exercitu procedere proponamus, deuotioni uestre ex regia parte qua fungimur auctoritate mandamus, quatenus sic opportunis operibus existatis in continuo apparatu muniti, quod ad alias requisitionis nostre litteras ad nos supra dictum Monticlum per comune remota di1atione qualibet ueniatis, ita quod, si de sero receperitis alias\nlitteras nostras, mane summo sequenti coram nobis uos comuniter presentetis, parati pro maiori parte ferris ad guastum et expensis UIII dierum in omnibus opportunis; ordinantes, qualiter copia horum affluens de terra uestra ad dictum exercitum continue deferatur. Data et cetera." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "CollegeruntPontifices", "content": "QuerimoniaFridericiimperatoris, super depositione sua contra papam et dominos cardinalesCollegerunt pontifices et pharisei consiliumin unum, et aduersus principemChristianumdominum conuenerunt *Quid facimus?*, inquiunt, *quia hic homo de hostibus sic thriumphat, si sic ipsum dimittimus omnem sibi subiciet gloriam Lombardorum, et more Cesareo ueniens non tardabit, ut posse nobis et locum auferat, et destruat gentem nostram.Uineam autem Domini Sabaoth aliis locabit agricolis et bonos absque iudicio male perdet. Obstemus ergo principiis, ne forte scintilla tenuis in flammam transeat destructiuam, et morbus quidem sic fistulare incipiens, non abscissus perueniat in medullas.Sepe enim uix ferus ignis extiguintur, et morbo cronico salubris sero parabitur medicina. Nullos igitur husmodi sermones principis attendentes, peramus attendentes, percutiamus, aiunt, acriter ipsum lingua, nec sagitta nostra plus lateat, sed procedat: sic procedat, quod feriat, sic feriat, quod ledat; sic ledatur, ut iaceat, sic prosternatur, quod amplius non resurgat, et tunc clare uidebimur, si sua somnia prosint illi*.Super cathedramMoysisedentes hoc tempore Pharisei, sic moti sunt contra Romanum principem oberrantes,quod actores malitae facti simul et iudices, aperte iudicium subuerterunt. Tandem illos malitia sic intus et extra penitus excecauit, quod una prorsus errante clauium insontem et iustum principem ligauerunt. Sed audite mirabilem tam gloriosi principis ligaturam. Iste pater patrum, qui dicitur seruus seruorum Dei, omni pror- sus exclusa iustitia, factus est aspis surda, non admittens Romani principis allegata, et uelut lapis, qui de funda iacitur, sic emisit subito uerbum malum, ac uelut omnino reiciens in pertubatione consilium,*Quod scripsi, scripsi*, uociferans, respuit uiam pacis.Sed qui Christi uicarius diceris et Petri successor etiam Piscatoris, cur accensus furore refugis id, pro quo Rex omnium induit formam serui? Dic, rogo, quid resurgens a mortuis dixit primo discipulis suis ille magister omnium magistrorum? non inquit: *Arma et scutum sumite* non *sagittam* uel *gladium*, sed: *Pax uobis*. At quid gloriaris in malitia, qui solus in orbe diceris fraus et dolus? Quid aliud nisi: *Pacem* hymnus dicit angelicus, et tertius *Agnus Dei* uel quid ille mirabilis Regis eterni filius, corporali presentia discessurus, tunc reliquit discipulis, cum rediit unde uenit? Certe pax et dilectio sunt principaliter illa duo, quae teneri uoluit post discessum. Ergo, si Christi uicarium et Petrite asseris successorem, a Christi prorsus et Petri tramite non discedas, sed actus concordet actibus et Campanus inhereat Galileo. Istud autem satis et merito turbat Christi fidelium puritatem, quod Petrus, omnibus relictis et rete, sequi, Christo uocante, uoluit uiam uitae, qui tamquam omnia possidens, et nichil habens, ad thesaurum celestis patriae semper ardentius aspirabat. Tu uero tamquam nichil habens et omnia possidens, queris semper, quid deuores et derodas, nec sedare potest ali- quando totus mundus uentris ingluuiem, quia tibi non sufficit orbis terrae.Petrusautem, ut legitur, ad Portam ueniens Speciosam: *Nec aurum nec argentum habeo*, dixit claudo. Tu uero si forsan incipit aceruus pecuniae minui, quem adoras, statim cum claudo claudicas, querens anxie, quae sunt mundi. Sed qui, Christo iubente, predicas tamquam pastor Ecclesiae paupertatem, cur refugis quod hortaris, querens semper, ut copules aurum auro? In hoc ergo, non restat aliud, si non dormis, nisi ut summi pontificis predicatio contempnatur. De celo namque, si bene recolis, descendit liteum sperPetrum, cui: *Surge mactaet comede*, dictum est, dum oraret: qui tamen immunda comedere noluit, quamuis esset dira esurie stimulatus. Tu uero ad hoc uiuis, ut comedas, in ciuis in cuius uasis et sciphis aureis scriptum est:*Bibo, bibis*; cuius uerbi preteritum sic frequenter in mensa repetis et post cibum, quod, quasi raptus usque ad celum tertium, Hebraice, Grece loqueris et latine! Postquam autem impleta fuerit uentris ingluuies et stomachus usque ad summum eius, tunc super pennas uentorum estimas te sedere Tunc Romanorum tibi substat Imperium, tunc efferunt munera reges terrae, tunc uinum mirabiles cito facit exercitus, tunc seruiunt omnes gentium nationes. Ploret igitur mater Ecclesia, quod pastor grecisDominici factus est lupus rapax! Crassum quidem de grege comedens, confractum non alligat, et dissolutum ad propria non reducit, sed uelut amator schismatis, caput et actor scandali, pater doli, contra iura Romani principis et honorem tuetur hereticos,Dei quidem et omnium Christi fidelium inimicos, omni prorsus Altissimi timore postposito et hominum uerecundia ultroiecta. Sed, ut possit hic melius cordis sui nequitiam occultare, predictos crucis hostes et fidei fouet et protegit sub quadam specie pietatis, asserens se Lombardis ad hoc tantum ferre subsidium in hac parte, ne Cesar ille plus cedat illos, aut iudicet plusquam requirit series sui iuris. Sed dolosae uulipis astutia numquid in hoc falles ingenium uenatoris? At qui regis Israel, intende, singularis Dominici grecis pastor: dic, rogo, quid est hoc, quod curauit infirmos , ut legitur, a morbis ualidis, umbra Petri? Tu uero, tamquam uir sanguinum, ad hoc solum inuigilas, ut, facta strage uiuentium, sanguis inno- xius effundatur, et de te, sacerdos male, optime dici potest, qui tuo temporeDeodisplicere proponis, et excellentia tua es iracundiae temporis imitator, dicens: *Ignem ueni mittere in terram, uel guerram ueni ponere in Ecclesia, et quid aliud uolo, nisi ut inter se homines prelientur?*. Non enim est hocRomanipontificis, cui: *Pasce*, dictum est,*oues meas*, ut illas quidem mortifices, quarum pastor et caput diceris, dux etiam et seruator.Istud quidem consideres, ut nec uoluntas uel furor opprimat ius et uerum, quod ille Rex terrestrium et celorum, in terris diutius conuersando, nichil prorsus habere uoluit cum terrenis, sed docendo discipulos *beatos* pauperes spiritu tunc uocauit. Tu uero tantum habens in terris proprium et commune terrenis, in terris horrea thesaurizas. Sed, proh dolor!, quod thesauros Ecclesiae raro uel numquam in usus erogas egenorum.Sed ut testaturAnagnia, mandasti domum fieri mirabilem, sicut regia solis erat, oblitus prorsus Petri inopiae, qui dudum non habuit, nisi rete. Et, quod peius est, etiam illa nostraHierusalem, in quaChristus, effuso sanguine, pati uoluit et occidi, iacet ancillata canibus et tributariaSarracenis. Et tu Christi uicarius in hoc dormis, nec curas, quod nostra dolet hereditas ad alios deuoluta. Sedet enim deserta ciuitas, olim plena populo, et gentibus speciosa, Romani quidem antistis omni prorsus solacio destituta, fundit riuos amaritudinis, quae mel et lac olim fundere consueuit.Uox cuius uox turturis, quae pro cantu dat gemitum, uiduata plorat anxie, uelutRachelfilios suos, quos in templo suo sancto non uidet sabbata uenerari, assidue regem regnum Romanorum expectans principem, captiuitatis suae fiduciam, sui exterminii redemptorem. Tu autem hostis Herodes impie, illuc ire timens, lapis offensionis et petra scandali, maris et terrae semitas conturbasti, neCesariste mirabilis, mundi lumen et speculum sine ruga, succurrat more Cesareo terrae Dei. Sed defendis hereticos, perditionis filios et erroris, audire potes et merito uerbum illud: *Error, cui non resistitur, ad probatur*; nec est mirum, non enim cares occultae societatis scrupulo, qui manifesto facinori desinis obuiare. Ad cor ergo reuertere, nec opponas te principi matris Ecclesiae de- fensori, sed attende et cogita, quod Siluestro dudum papae, pauperrimo latenti tunc temporis in cauernis respondit, ut decuit tantum uirum sacri munificentia Costantini, qui curatus a leprae uitio, statim dedit Ecclesiae quicquid libertatis habet hodie uel honoris. Sed Siluestri successor male respondet hodie Federico. Non enim dimittis septuagies septies, sicut eterni Regis Filius dixit Petro, qui non uis semel parcere instanter sepe ueniam postulanti. Aut cum dicat Apostolus: *Omnis potestas aDominoDeoest, et qui potestati resistit, diuinae potentiae contradicit*. Reuertentem ergo ad gremium matris ecclesiae benigne recipias fi- lium singularem, presentim cum petat instanter ueniam sine culpa: alioquin leo noster fortissimus, qui hodie simulat se dormire, rugitu solo terribili trahet omnes a terrae finibus tauros pingues, et plantando iustitiam, Ecclesiam diriget, euellens prorsus et destruens cornua superborum." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "FuriosamSuperbiam", "content": "Pisanis, ut procedant uiriliter contra lucanos Furiosam superbiam et superbam furiam Lucanorum, qua succensi feruentes se contra Deum et Romanum Imperium erexerunt, superfluum esset per singula litteris recensere, quam iam latius diuulgatam uos credimus non latere. Sed nos quosdam excessus eorum nolumus sub silentio preterire, ut celsitudinis nostrae zelati honorem, et abominati uerius iniquitatem eorum, ad nostram et Imperii uidicandam iniuriam et illorum insolentiam edomandam exsurgatis uiriliter pariter et potenter Cum enim iidem Lucani ad occupandam terram Imperii de nequiter inierant, pluries eos monuimus in spiritu lenitatis, ne tantam nobis irrogare molirentur iniuriam et iacturam. Sed illi monitis nostris blandis superbe contemptis, iniquitatem, quam conceperant, parientes, predictam terram hostiliter inuaserunt, in ea multa enormia committentes, unde, ne tantam iniuriam noxie negligere uideamur, materialem gladium exercuimus in eosdem ipsos, tamquam inimicos Imperii prescribendo, mandantes ipsos prescriptos ab omnibus artius euitari et sperantes, quod percussi dolerent et attriti nostram misericordiam implorarent. At illi, malleum uelut stipulam reputantes, ad percutientem malleum noluere conuerti, sed in edomabili corde timentes excessus excessibus cumularunt, pro uerbis penitenciae uerbis superbiae blasphemando. Quia uero ipsorum superbia semper ascendit, donec eam exurgens iustitia iudicio preueniat et subuertat, ut contritione duplici conterantur, sinceritatem uestram rogamus attente, quatenus eosdem Lucanos, seueritate debita percellentes, ei interea facatis fidelium nostrorum commercia interdici aliasque procdatis acriter contra ipsos sicut melius uidebitis expedire. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "QuantaSit", "content": "Tiburtinis, confortans eos, quod sint firmi in fide, promittens eis nulta bona Quanta sit fidei uestrae sinceritas, quam erga nos et Imperium prompta semper mentis elacritate pretenditis, aliena cuiuspiam uerborum argumenta non querimus, cum effectus operis, dicto preponderans, coram nobis experimenta dilucidet et coscientiae nostrae professio testis quantalibet depositione sollempnior interpellat. Scimus etenim, immo iam iudice facto probauimus, qualiter Tiburtinae deuotionis integritas paratam continue se nostris obsequiis reuerenter exhibuit, et in fidei nostrae constantia deuotionem puritatis ostendit. Scimus etiam, quod fidei uestrae perfectio dampnosis hostium impulsa conatibus, et continuam sentiens ex uicinate offensam, uel potius ex offensionis uicinate iacturam, in eo semper est in nostris seruitiis probata feruentior, quo lesionem pertulit hactenus grauiorem. Ad compassionis itaque nostra precordia, immo ad compensationis examen libenter admittimus uniuersitatis uestre grauamina, qui tam hylariter nostra seuanda suscipitis, tam deuote pro debita nostrorum seruitiorum executione portatis. De quibus, et aliis uestrae fidelitatis obsequiis, quamquam, ut diximus, nostra magnificentia certa foret, ex tenore tamen litterarum uestrarum, et relatibus etiam nuntiorum, quos nuper ad nostram presentiam destinatis, pleniori nobis exinde facta fide, sic super hoc suo loco et tempore, prout honori nostro conueniat et fidei uestrae requirit integritas, beniuole curabimus prouidere, quod in fidei nostrae constantia merito gaudebitis perstitisse. Ceterum ut uestrae deuotionis auditus, quos nostrae felicitatis auidos fore confidimus, ex nostrorum prosperitate successuum recreentur, adicimus, quod negotiis, prout per litteras alias uobis scripsimus, salubriter ordinatis, in Tuscia feliciter et uictoriose peruenimus, ubi diuina fauente clementia, plene gaudentes in corpore beneficio sospitatis, prospere regnamus et uiuimus, ac singula nobis ad uota succedunt; ibique trahere modicam moram disponimus, ad partes ipsas in proximo felicibus auspiciis processuri. Uos igitur ad seruitia nostra, more solito uigiles existentes, sic ad ea omnia, quae honorem nostrum sapiunt, tenaciter uigiletis, quod, sperantes in nostrorum liberaliter intendatis, ut fidei uestrae constantiam dignis extollere laudibus et labores uestros amplis compensare premiis merito ualeamus " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "Ignominiosi", "content": "Inuectiue scribit Romanis, qui receperant proditores suos, ut ipsos expellant Ignominiosi uulgaris nominis uestri fama, quae, non absque uerecundae maculae nota, urbem urbium iam infecit, etsi non pontificum, suorum senatorum, maxime magnatum et uirorum illustrium modernorum, debuisset corda ferire, dum tantorum nobilium successiua progenies omiserit aure surda ipsius predecessorum urbis nobilem nutrituram. Et quidem mater ipsa priscis temporibus fideles lactabat filios, nutriebat prouidos, receptabat honestos, exulabat infidos, eiciebat improbos et impios perimebat et sic tantis tunc illustrata luminibus totius mundi regna tributaria erant sibi. Mirabilis igitur non satis, immo, ultra quam dici possit, miranda tam excellentissimae urbis cecitas et tantorum ciuium oscuritas oculorum, ut, qui tam felicium deberetis antecessorum huiusmodi antiquitatis dignissimae uitae morumque sequi uestigia, a semitis uestrorum laudabilium patrum improuide deuiantes, non minus in uestrum quam culminis nostri preiudicium, proditores nostros fauorabiliter receptando, honorabiliter confouetis. Qui ad ipsorum interitum deberetis totis uiribus, summo studio hanelare, uelut hi, qui ab eorum infantia de limo terrae assumpti, paterna dilectione nutriti, insigniti famosis honoribus et liberalitatis nostrae dextera, multis in Imperio et Regno ditati muneribus, prefulgebant, percussi telo principis tenebrarum, quod oculorum stupescit uisum et auris auditum, quod multos multipliciter scandalizat, paratis latenter ipsorum in sanguinem gladiis, dum nobiscum simul refecti cibo unanimiter conuersarentur in aula, facinoroso nequitiae absinthio preconcepto, dolose simul et dolorose procurauerant mortem nostram. Adnimauertite igitur et uidete, Romani populi, utrum ex collatis beneficiis per nos uobis, quibus semper nostrae liberalitatis munificentia uos dotauit, a uobis tamquam a sacri Imperii nostri capite, tam ingratum meri tum imperiali excellentiae debeatur, ut huiusmodi gubernetis nequissimos proditores, qui non sine multiplici Christianitatis clade, nostrum sanguinem, utpote Romani Cesaris, catholicae fidei defensoris, sic immaniter sitiebant. Cumque tam nefandissimi sceleris patratores inter uos de iure consortium habere nequeant uel fauorem, ad ipsorum exterminium et confusionem taliter uestra prouidentia procedat, quod honoris uestri perpetuam cedat ad gloriam et nostrae magnificentiae ad uindictam. " }, { "author": "ClaraAssisiensis", "epistola": "EpistolaAdSanctamAgnetemDePraga1", "content": "Uenerabili et sanctissimae uirgini, dominae Agneti, filiae excellentissimi ac illustrissimi regis Bohemiae, Clara indigna famula Iesu Christi et ancilla inutilis dominarum inclusarum monasterii Sancti Damiani, sua ubique subdita et ancilla, recommendationem sui omnimodam cum reuerentia speciali aeternae felicitatis gloriam adipisci. Uestrae sanctae conuersationis et uitae honestissimam famam audiens, quae non solum mihi, sed fere in toto est orbe terrarum egregie diuulgata, gaudeo plurimum in Domino et exsulto; de quo non tantum ego singularis ualeo exsultare, sed uniuersi qui faciunt et facere desiderant seruitium Iesu Christi. Hinc est, quod, cum perfrui potuissetis prae ceteris pompis et honoribus et saeculi dignitate, cum gloria excellenti ualentes inclito Caesari legitime desponsari, sicut uestrae ac eius excellentiae decuisset; quae omnia respuentes, toto animo et cordis affectu magis sanctissimam paupertatem et corporis penuriam elegistis, sponsum nobilioris generis accipientes, Dominum Iesum Christum, qui uestram uirginitatem semper immaculatam custodiet et illaesam. Quem cum amaueritis casta estis, cum tetigeritis mundior efficiemini, cum acceperitis uirgo estis; cuius possibilitas fortior, generositas celsior, cuius aspectus pulchrior, amor suauior et omnis gratia elegantior. Cuius estis iam amplexibus astrictae, qui pectus uestrum ornauit lapidibus pretiosis et uestris auribus tradidit inaestimabiles margaritas, et totam circumdedit uernantibus atque coruscantibus gemmis atque uos coronauit aurea corona signo sanctitatis expressa. Ergo, soror carissima, immo domina ueneranda nimium, quia sponsa et mater estis et soror Domini mei Iesu Christi, uirginitatis inuiolabilis et paupertatis sanctissimae uexillo resplendentissime insignita, in sancto seruitio confortamini, pauperis Crucifixi ardenti desiderio inchoato, qui pro nobis omnibus crucis sustinuit passionem eruens nos de potestate principis tenebrarum, qua ob transgressionem primi parentis uincti uinculis tenebamur, et nos reconcilians Deo Patri. O beata paupertas, quae diligentibus et amplexantibus eam diuitias praestat aeternas! O sancta paupertas, quam habentibus et desiderantibus a Deo caelorum regnum promittitur et aeterna gloria uitaque beata procul dubio exhibetur! O pia paupertas, quam Dominus Iesus Christus, qui caelum terramque regebat et regit, qui dixit etiam et sunt facta, dignatus est prae ceteris amplexari! Uulpes enim foueas, inquit, habent et uolucres caeli nidos, Filius autem hominis, id est Christus, non habet ubi caput reclinet, sed inclinato capite tradidit spiritum. Si ergo tantus et talis Dominus in uterum ueniens uirginalem, despectus, egenus et pauper in mundo uoluit apparere, ut homines, qui erant pauperrimi et egeni, caelestis pabuli sufferentes nimiam egestatem, efficerentur in illo diuites regna caelestia possidendo, exsultate plurimum et gaudete, repletae ingenti gaudio et laetitia spiritali, quia, cum uobis magis placuisset contemptus saeculi quam honores, paupertas quam diuitiae temporales et magis thesauros in caelo recondere quam in terra, ubi nec rubigo consumit, nec tinea demolitur et fures non effodiunt, nec furantur, merces uestra copiosissima est in caelis, et fore digne meruistis soror, sponsa et mater altissimi Patris Filii et gloriosae Uirginis nuncupari. Credo enim firmiter uos nouisse, quod regnum caelorum nonnisi pauperibus a Domino promittitur et donatur, quia dum res diligitur temporalis fructus amittitur caritatis; Deo et mammonae deseruire non posse, quoniam aut unus diligitur et alter odio habetur, et aut uni seruiet et alterum contemnet, et uestitum cum nudo certare non posse, quia citius ad terram deicitur, qui habet unde teneatur, et gloriosum manere in saeculo et illic regnare cum Christo; et quoniam ante foramen acus poterit transire camelus, scandere quam diues caelica regna. Ideo abiecistis uestimenta, uidelicet diuitias temporales, ne luctanti succumbere penitus ualeretis, ut per arctam uiam et angustam portam possitis regna caelestia introire. Magnum quippe ac laudabile commercium: relinquere temporalia pro aeternis, promereri caelestia pro terrenis, centuplum pro uno recipere, ac beatam uitam perpetuam possidere. Quapropter uestram excellentiam et sanctitatem duxi, prout possum, humilibus precibus in Christi uisceribus supplicandam, quatenus in eius sancto seruitio confortari uelitis, crescentes de bono in melius, de uirtutibus in uirtutes, ut cui toto mentis desiderio deseruitis, dignetur uobis optata praemia elargiri. Obsecro etiam uos in Domino, sicut possum, ut me uestram famulam, licet inutilem, et sorores ceteras nobis deuotas mecum in monasterio commorantes habere (uelitis) in sanctissimis uestris orationibus commendatas, quibus subuenientibus mereri possimus misericordiam Iesu Christi, ut pariter una uobiscum (sempiterna) mereamur perfrui uisione. Ualete in Domino et oretis pro me. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "EtsiNobiscum", "content": "Fidelibus suis, de uictoria habita contra uolentes iuuare Parmenses et de exactione pecuniae Etsi nobiscum hactenus, postquam a Regno discessimus, euentu uario fortuna certauerit, eatenus uerumtamen nos superiores in alea felicitas nostra constituit, ut iam, non uinci posse, sed uincere, procul dubio confidamus. Ter sena proiecimus, uelut qui multitudine pugnatorum partem aduersam Parmensium ciuitatem, laborantem in ultimis, iuuare uolentem in tantum excessimus, ut inter uires nostras et suas, tamquam inter non participantia, comparantio nulla uel modica censeatur. Unum solummodo nobis ad festinam et plenam uictoriam deficit, quod ad sustentationem stupendiariorum nostrorum aliorumque fidelium, quos a remotis Imperii finibus ad participium uictoriae nostrae fortissimus fidei zelus imperatos et subditos euocauit, sufficientem pecuniam non habemus. Ad quam tum ex uestro subsidio, quod numquam nobis defuit hactenus, o fideles, tum ex quibuscumque curiae nostrae prouentibus colligendam, et ad nos etiam cum summa festinantia destinandam, nec minus, ut uos de nostrorum successuum prosperitate letificet, uenerabilem Pactensem episcopum, dilectum fidelem nostrum, celeriter, immo cursim, duximus destinandum; ad cuius aduentum, preter mittentis imperium et affecum, quem ad uos non dominicum, sed paternum habemus, missae personae uos qualitas moueat, quam uelut obsequiis nostris perutilem, a nostris aspectibus separamus inuiti, nisi quod eo usque nos necessitas nostra perduxerat, ut corporis nostri partem si fieri posse salubriter natura permitteret, necessario misissemus. Ad offerendum itaque nobis in hac parte subsidium uestra deuotio non mutetur, quia id totum et integrum e uicino uobis hylariter cum palma desideratae uictoriae reddere pollicemur." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "EtsiVtilium", "content": "Cremonensibus , confortans eos in fide, et asserit se cito iturum ad partes illas in exterminium rebellium Etsi utilium exigente qualitate causarum, quibus consultius aliter fieri posse non uidimus, dudum regnum nostrum Sycilia e presentia nostra duxerit repetendum, uobiscum semper corde remansimus et, si permittente natura fieri potuisse, maiorem corporis nostri partem prouidissemus uobiscum presentialiter remansuram. Considerantes uero, quod temeritas superstitiosa rebellium, dum deliciosae tantisper quieti nos deditos opinatur improuide sibi plenam iam uento gloriam, ex absentia forte nostrae maiestatis, usurpat, pensantes etiam, quod uestra et aliorum nostrorum uota fidelium, dum presentiam nostram anhelanter esuriunt, de facili possent assumere pro tam longa spei prorogatione rancorem, nos in partem sollicitudinis reddendos elegimus et suauibus Regni nostri solaciis personam nostram prouidimus subtrahendam. Sic facti nouiter in hominum detrimenta magnanimes, ut nullis quasi preteritis fatigati laboribus, nullis effusis sumptibus fastidi, nunc uideamur ad bella solito fortiores occurrere, nunc ad eroganda stipendia et premia largienda pro meritis satis consueto fecundius nostrae munificentiae gremium aperire. Ecce, igitur, corpore sospites, corde fortes, ad reuisendas Ytaliae partes potenter accingimus, theusaros undique de Regni fertilitate congerimus, et nostrae potentiae brachium sic, congregatis circumque presidiis, roboramus, ut in proximo et uictorioso nostrae maiestati aduentu, spe diuturna fidelium respirante, conterantur medullitus corda rebellium, quae nobis absentibus, forsan inaniter gloriantur. Uos autem, uiri fortes, quos, uelut in fidei soliditate firmatos, reddit quorumuis negotiorum et temporum qualitas in nostra deuotione preclaros, spem firmam fiduciamque concipite, quod in summum exterminium nostrorum rebellium ad partes ipsas in proximo potenter et magnifice ueniemus. Interim autem sic in seruitiis nostris persistite, sic ad confusionem hostium, sicut uiros decet industrios, uires uestras et animos exercete, quod inter alios fideles nostros uos dignis extollere laudibus et specialibus consequi premiis merito ualeamus. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "QuodDeNimis", "content": "Comiti Acerrarum, consolando eum de morte filii sui cadentis in bello Quod de nimis acerbo filii tui casu consolationis nostrae uerbum ad te tarde peruenerit, causa fuit, ut tibi tempus ad lacrimas laxaremus: suspirantis namque gemitibus et oculis lacrimosis epistolam nostrae consolationis offerre noluimus, quam et lacrimarum continua gutta perfunderet, et eductio copiosa singultuum perlegi prohiberet. Doloris quidem preteriti cumulum, quem nati funus immensum in patre congesserat, luctus expressione prouidimus disgregandum, quem nostra monitio retentum intrinsecus uehementius ampliasset, si foras educi tristitiam per lacrimas uetuisset. Nunc igitur mitigatis suspiriis, et oculorum luminibus excolatis, litteras nostre consolationis offerimus, tractabilem animum et uulnus apertum medicamine debitae persuasionis aggredimur, et, cum tibi per amaritudinem luctuum satisfeceris hactenus, per depositionem lugubrium satisfieri gratissime postulamus et nobis; quod, si luctuosae famae uolatum, qua nichil in nuntiatione malorum posset esse celerius, presens epistola nostrae consolationis anticipet, quae punctura doloris neruum cordis intactum inueniat, et uirgines oculos nondum paratos ad diluuia lacrimarum, naturae partes implere te sinimus, dum prohibere nequimus, et nobis placere te uolumus, dum conueniens postulamus. Scimus enim, quod perquam dura requirimus, sed tamen possibilia flagitamus. A mane plorabis ad uesperum florem occiduum et aridam segetem ante tempus estatis, occasum solis ante meridiem et noctis caliginem ante diem: sic tu iuuenem nondum fere puberem, potius intempestiue mortis subiisse iudicium, quam senectutis iudicium aduenisset, turbato denique mortalitatis ordine, pater pro filio lacrimas offers, quas pro te filius reseruabat. Uespertina tandem hora resume nostrae compassionis antitodum et consolationis affectum. Nos enim in tam subito filii tui casu compunctionis paternae consortio non caremus, utpote qui eumdem, a te naturaliter geni tum et uix adhuc matris uberibus ablactatum, in ulnas eductionis nostrae suscepimus, et, quia susceptibilem ipsum inuenimus disciplinae, uirtutum in eum rudimenta congessimus, ut sibi esset conspicuus, aliis utilis et nobis existeret fructuosus. Nunc autem, cum de plantatione nostra uindemiam cuperemus decerpere, generationis humanae nouacula uitae telam in homine, quam nondum natura perfecte texuerat, intempestiue precidit. Sed affectum consolationis dominicae gratum accipias, quem, ueluti de communi tristitia, per nos, qui tibi miserabiliter condolemus, potes et debes assumere gratiorem. Iuste quidem dolere te nouimus, quod in nati tui funere pomum de uitae pomerio natura decerpit spatio temporis immaturum: consolari te uolumus, quod illud ante tempus debitum uirtutum irrigationibus acceperit maturatum. Iuste dolere te nouimus, quod mortui filii tui clauseris oculos: consolari te uolumus, quod non inter molles delitias et debiles curas defecerit languidus, sed inter nostrorum obsequiorum occupationes occiderit strenuus, et uixerit gloriosus. Quid plura? Iuste dolere te nouimus, quod unicum quem habebas amiseris filium: consolari te petimus in duorum propagatione nepotum. Et nos gratiae nostrae zelum, quem ad patrem ab auo produximus, tanto propagabimus libentius ad nepotes, quanto nostrae serenitatis affectum et patris et aui seruitia meruerunt. " }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola28", "content": "Henricus dei gratia Romanorum imperator et semper augustus peramando fideli Canigrandi nobili capitaneo Ueronensi affectuose beniuolentie gratia cum salute.\nQuamuis in introitu potentatus, ad quem in totius orbis commodum superna dispositio nostram mansuetudinem euocauit, in diuersarum cogitationum fornace noster animus decoquatur, illa tamen in nostro pectore plus ebullit, que nostris subditis prestare ualeat causam pacifice requici, nobisque gratius et magis acceptanter blanditur, qui proculdubio talibus desideriis se conformat.\nTuis itaque litteris nostris conspectibus presentatis et perceptis tenoribus earumdem, quantum fuit, ex ipsarum materia turbati fuimus pre dolore, timentes, ne ille dissensiones uirorum inter alios subditos scandala parturirent; tuam in hoc affectuosam sollicitudinem collaudantes, quod te inuenimus in hoc facto sicut in aliis rectum corde; transmittentes pro predicti sedatione tumultus G. et P. nostre curie partes precipuas et excelsas, quos pro nostris iniunctionibus in tanti prosecutione operis coadiuuet." }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola98", "content": "Circa responsionem uestre dominationi laudabili faciendam respectus duplex mihi duplicem uiam prestat. Nam ex una parte honorabilitatem officii ad quod electum me dicitis considerans et profectum, inducor illud recipere uehementer. Ex opposito quidem inspiciens scientie magnanimitatem, quam lucri causa dimittere oportet, debita ratione compellor renuere quod offertur. Unde nihilominus predicta gratia nobilitati uestre grates referens copiosas, officio renuntio memorato, prudenter existimans sapientie thesaurum cunctis diuitiis preponendum. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "ExultetIam", "content": "De bello et conflictu Mediolanensium et captione currus ac Potestatis eorumdem Exultet iam Romani culmen Imperii, et pro tanta uictoria principis mundus gaudeat uniuersus; erubescat illicita Lombardorum societas, confudatur rebellis insania, et pro tantae stragis exitio inimici populi contremescant. Prae omnibus tamen infelix Mediolanensis ingemiscat et doleat et amare prorumpat in lacrimas de tantis occisorum cadaueribus militum et ciuium captiuorum, et amodo mundi obedire uel subesse domino acquiescat. Uerum qualiter hostilis sanguinis flumina Cesareos tinxerit gladios, qualiter inimicos cuneos imperatoris potentia expugnauerit, audiatis. Postquam mirabiles machinae Montis Clari menia cum trabuccis et instrumentis aliis tormentarint, et postquam irreparabile Brixiensis regionis incendium multos terruit, Mediolanensibus , Placentinis et eorum fautoribus, qui ad Brixianorum auxilium uenerant, Cesar procedebat ferociter cum suo exercitu obuiare. Cum uero ad Pontisuici ueniret predia, idem imperator magnanimus castrametatus est iuxta temptoria inimici, ita quod utriusque patris positionem excertus quaedam aqua peruissima diuidebat ubi multiplicatis uiribus Cesarae maiestatis ad miscenda prelia erat auidus imperator. Sed cum rebelles inimicos uoluit aggredi, hostis pusillanimis, pugnae formidans discrimina, in stagnis circumdiacentibus se conclusit, cuius astantiae nunimine positus ordine belli non poterat insiliri. Tandem prudentia principis usa saniori consilio, ibi dimissis hostibus, in Cremonam pontibus cum ueloci cursu Lolium pertransiuit, sicque quod per huiusmodi fluminis marginem ultra decem milia sui exercitus secum trahens, in ponte Brixiae signa direxit uitricia, ut ad hostium ingressum preueniens eos inuaderet transeuntes; statimque per septem acies diuiso exercitu, inimicos, qui iam transierant Lolium in prediis Pergami pugna quam parauerat acriter insiliuit. Et itaimperatoris militia ad prelium expedite, tamquam leones, quos fames extimulat, ad stabula cursitant ermetorum; ulterius nec mora protracta, die tricesimo septimo mensis nouembris , undecima indictione, utriusque patris cunei precursores per Curtis Nouae campos alternis, cursibus impetuose furentes, hinc inde consortibus manibus inuicem clangore tubarum milites animantes, bellum terribile inceperunt, et subsequentibus turmis undique commixtis, alterutrum cum hinc inde foret diu dereque certatum, tandem, Mediolanensium militia Cesaris uiribus ferociter interrupta, et usque ad suorum castrorum impulsa hospitia uiriliter, cepit quasi cursu ruinae multiplici iam labere; nam multiphariae cedis pernicie imperialis excertibus ignobile uulgus flagitando perurgens campum sanguineum precipiti populo cumulabat. Sed illius diei narrare pericula quis ualeret, hostium aceruos cadaueneum scribere, quis captiuorum nomina numerare? Tandem enim Deus iustus iudex iura protexit Imperii, et ad tanti casus interitum subito deiecit superbiam rebellium Lombardorum , quod ipso die triste Mediolanum cum suis fautoribus florem militiae, populi et Carrucium cum Potestate turpiter amiserunt, et ex hostibus, tot quot uoluit, quisque de nostris occidit et quot uoluit captiuauit. Tandem relictis armis, tentoriis et currubus, ferri mortem irreparabilem populus fugiebat, ita quod maior eorum pars in fluminibus se submersit. Tunc Cesar pre omnibus militibus sue uirtutis potentiam est expertus. Ipse enim cuneos cunctos inimicorum manu propria feriebat. Tunc Theutonici suos gladios rubenti sanguine rubricarunt, tunc felices fidelesque Regni milites collaterales principis mirabiliter pugnauerunt. Tunc miranda Papiae militia se de Mediolanensibus militibus uidicauit et fidelis Cremona cum sociis ciuitatibus secures sanguine saturauit, et suas euacuarunt pharetras Sarraceni. Numquam enim in aliquo umquam bello sic fuerunt cadauera cumulata, et nisi nox festine uenisset, quae hostium subtraxit reliquias, nullus eorum de manibus Cesaris euasisset. Sed mira res, quod in tam belli conflictu terribili, imperialis execitus extitit sine damno! Sic utique deuictis hostibus et fugatis, cum triumpho Cremonam uenit inclitus imperator. Inde informatum Carrucium Mediolanense cum Potestate , filio ducis Uenetiarum, aliisque captiuis Cremonam accelerans sequenti die ad mandatum Cesaris, sui uexilli pertica usque ad terrae faciem turpiter inclinata, potestate ad dedecus ligata superius et multitudinem gentium magnis applausibus pretereunte, ab elephante, qui castellum ligneum et tubicinas cum uexillis Imperii gerebat in dorso, per Cremonam ad laudem et gloriam principis trahebatur. Uere de throno Dei sententia prodiit inferens iudicium ultionis, nam nec occisis sufficiunt sepulturae, nec Cremonensium palatia multitudinem capiunt captiuorum. Quapropter imperiale festum uictoriae sollempni gaudio fideles populi celebrantes, de tanti trophei preconiis ingenti letitia gaudeatis. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "Fridericus1", "content": "Item super eodem. Fridericus, et cetera . Incosutilem tunicam Dei nostri dissuere conantur heretici et uocabuli uitio seuientes, quod significationem denotationis denuntiat, in ipsius indiuisibilis fidei unitate nituntur inducere sectionem, et oues a Petri custodia, cui pascendae a Pastore bono sunt creditae, disgregare. Hii sunt lupi rapaces intrinsecus, eousque ouile possint subintrare Dominicum , mansuetudinem ouium pretendentes, quod post ipsorum introitum desiderant demoliri. Hii sunt angeli pessimi, hii prauitatum sunt filii a patre nequitiae et fraudis auctore ad simplices, animas destinati; hii sunt colubri, qui columbas decipiunt; hii serpentes, qui latentes uidentur inserpere, et sub mellis dulcedine uirus euomere ac uitae cibum se simulant ministrare, a cauda feriunt et mortis poculum uelut quoddam durissimum uenenum immiscent. Horum sectae ueteribus, ne in publicum prodeant, non sunt notatae nominibus, uel, quod est forte nefandius, non contentae, ut uelut ab Arrio Arriani uel a Nestore Nestoriani , aut a similibus similes nuncupentur, sed in exemplum martirum, qui pro fide catholica martirium subierunt, Pataneros se nominant, uelut expositos passioni. Huiusmodi uero miseri Patareni, a quibus abest sancta credulitas diuinitatis eternae, sub uno contextu nequitiae insimul tres offendunt: Deum uidelicet proximos, et seipsos. Deum offendunt, dum Dei fidem et consilium non agnoscunt: decipiunt proximos, dum ipsis specie sub spiritualis alimoniae hereticae prauitatis oblectamenta ministrant; crudelius etiam seruiunt in seipsos, dum post animarum dispendium corpora denique seuerae mortis illecebris, quam per agnitionem ueram et uerae fidei firmitatem possent euadere, uitae prodigi et necis improuidi sectatores inuoluunt, et quod est ipso dicto durissimum, superstites etiam non terrentur exemplo. Contra tales Deo, sibi et hoinibus sic infestos, continere non possumus motus nostros, quin debitae ultionis in eos gladium exeramus, tanto ipsos instantius persequentes, quanto in euidentiorem delusionem fidei Christianae, prope Romanam Ecclesiam, quae caput est omnium Ecclesiarum, mater et domina, iudicatur superstitionis suae scelera latius exercere. Noscuntur adeo, quod ab Ytaliae finibus, presertim a partibus Lombardia e, in quibus pro certo perpendimus ipsorum nequitiam latius abundare, iam quousque ad regnum nostrum Sycilia e suae perfidiae riuulos deriuarunt. Quod acerbissimum reputantes, statuimus in primis, ut crimen heresis et dampnatae sectae cuiuslibet, quocumque censeantur nomine sectatores prout ueteribus legibus est iudictum, inter publica crimina numerentur; immo crimine lesae maiestatis nostrae debet ab omnibus horribilius iudicari, quod in in diuinae maiestatis iniuriam noscitur attemptatum, quamuis in iudicii potestate alter alterum non excellat. Nam sicuti perduellionis crimen personas admit dampnatorum et bona dampnat, post obitum memoriam defunctorum, sic in predictio crimine, quo Patareni notantur, per omnia uolumus obseruari. Et ut ipsorum nequitia, in qua Dominum non sequuntur sed in tenebris ambulant, detegatur, nemine etiam deferente, inuestigari uolumus diligenter huiusmodi scelerum patratores, aut per officiales nostros, sicut et alios malefactores inquiri, ac inquisitione notatos uinculis detineri: etsi leuis superstitionis tegumento tegantur, a uiris Ecclesiasticis et prelatis examinari iubemus. Per quos si inuenti fuerint a fide Catholica saltem in articulo deuiare, ac per ipsos pastorali more prius commoniti, tenebrosi diaboli relictis insidiis, noluerint agnoscere Deum lucis, sed in erroris concepta instantia perseuerent, presentis nostrae legis edicto dampnatos mortem pati Paternos aliosque hereticos, quocumque nomine censeantur, decernimus: quod affectant, ut uiui in conspectu hominum comburantur, flammarum commissi iudicio, ut animarum incendia patiantur. Nec dolemus, quod in hoc ipsorum satisfacimus uoluntati, ex quo penam solummodo nec fructum alium consequuntur erroris. Apud nos pro talibus nemo interuenire presumat. Quod si qui fecerit, in ipsum nostrae indignationis aculeos non immerito conuertemus. Datum et cetera. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "SubSimplicisHumilitatis", "content": "Scribit papae, quod non remittit sibi captiuum repetitum per ipsum, sed ob sui reuerenciam mitigat sibi captiuitatem Sub simplicis humilitatis officio et integrare deuotionis effectu, tamquam noui muneris grande ministerium, et utinam spei uberioris promissiuum, sanctitatis uestrae recepi litteras, et paternae dulcedinis increpationes audiui et iussionis Dominicae monita Reuerentius intellexi, factus repente upidus et referendo quodammodo uerecundus, quod aduersus Deum et sanctam Romanam Ecclesiam, quam Christianae fidei matrem et dominam recognosco, iniuriarum atrocium illator intitulor, et offensarum enormium irrogator appellator: de quibus, si pectoris mei claustra discutio, conscientiae me nulla nota redarguit, nec probabilis stimulis ueritatis impugnat. Nam licet bonarum sit mentium ibi culpas agnoscere, ubi noxae non preuiant, si de nullis offensis penitentiae dona non obtuli, si de nullis iniuriis humiliati spiritus tributa non solui, nescio cur iniuriator exstimor, uel cur dampnator excessuum immanitate compingor, nisi eo forsan, quod contra uos et predecessores uestros offensionis et culpae prauitate respergor, quod uoluntati uestrae super hereditatis priuatione non parui, et reconciliationis optatae gratiam, quam multipharie mutisque modis expetii, hucusque non potui promereri. Nunc ergo preceptis salutaribus monitus et obiurgationibus uestris, quae circa duritiam filiorum clementiam patris insinuant, persuasus, gaudeo satis, quod excitare me litteris et corripere monitis paterna dignaretur affectio: ex quibus spei fertilis indicia colligo et fiduciae facilis argumenta compono, ut, cum non semper a patre osculandus sit filius, sed dira interdum castigatione premendus, iam me uelut ingratum, de cuius se asserit salute sollicitum, a gratiae communione non abdicat, et a suauitatis maternae gremio non excludit. Sed datur exterius, pater piissime, sinistrae suspicionis occasio, ut inuitus et querulus de sincera quodammodo patris affectione diffidam, et de matris tenera pietate desperem, dum, sicut iam uulgaris notio publicat uel predicat, transfuso uerbotenus ordine successionis, in exterminium hosti aduersus me panditis hostium, et illum in Regno michi, ex conceptae contra me forte indignationis animo, aduersarium erexistis. De quo, preter alia emolumenta quamplurima, quae per me poterant Ecclesiae prouenire, decondicionibus omnibus minor, quam de me protinus, si ueritatem dici liceat, utilitas expectatur. Sicque, dum uerba patris, quem domestica quasi cura de filii conuersione titillat, accurate considero, sperare commoneor; dum extinseca facta commemoro, desperare compellor. In cuius desperationis excessum et uehementis doloris incendium, ea maxime ratione commoueor, quod uenerabilis uir, dominus Sy. tituli Sancti Martini presbyter cardinalis, Apostolicae Sedis legatus in Marchia, per suas litteras temerarium predonem me publicat et persecutorem, prodigum ac Sathanae filium licetia licentia labiis relaxata diuulgat: qui per hoc, utinam michi soli, si sibi aliqua ratione non placeo, lesionis offendicula tenderet! Sed ad uniuersale quasi gentis dispendium non minus, proh dolor!, hac occasione suspirat, dum fideles Christicolas - quorum festina subsidia Terrae Sanctae negotium, a nobis olim, procurante nunc Domino, longis expectabat desideriis - nouo nuper bellandi genere nunc perarmat in filios, et ad christiani regni spolia cruce signat. Consideret ergo, si placet, uestrae pietatis integritas qualiter, si secundum carnem uiuitur, predo de preda debeat intendere precibus et, tot grauibus lacessitus iniuriis, superioris ob secundare preceptis . Hac itaque uarietate perplexus, eligo sanius me totum beneplacitis uestris exponere, si totus admittar, et uestris reuerenter obtemperare mandatis, si tamen innocentiae meae causam leuitas non exasperet mandatoris. Non sic enim propriae uoluntatis arbitrio subleuor, nec sensualitatis incentiuo dissoluor, qui plene discernens inter dexteram et sinistram aperte uideam et euidenter agnoscam, quid personarum uelit acceptio, quid rationis iudicio debeatur, propter quod, uniuersa quae scribitis debita meditatione compensas mandatorum uestrorum precumque primitias Pro libertate prouidi uiri M., Ueronensis electi, ad cuius uitae laudabilis et famae preconia tam clara sufficiunt testimonia laudatoris, reuerenter accipio, et eo libentius ad effectum debitae prosecutionis adducam, quo de maioris affectionis ubertate proueniunt et fructus maioris gratiae ac euidentoris emolumenta compendii scribendi tam sanctis indiciis deberentur. De cuius captionis euentu, dum Deum et Ecclesiam exinde grauiter offendisse me dictis, minus digne, si dici liceat, seruitiae michi fucus adscribuntur, et prohibitionis supernae pertinax refragator accusor. Quamquam etenim rex ille pacificus, qui ministris Ecclesiae legata pacis hominibus erogandae commisit, Christos suos ore prophetico tangi prohibeat et in eis malignitatis molestiam exerceri, si tamen ipsis interdum non euangelizantibus uerba pacis, sed procurantibus machinamenta discidii, quicquid inferri contigat iniuriae, non minus id passis imputari debet ad uitium, quam facientibus ad delictum. Cum igitur ad partes Marchiae dudum in amicorum subsidium, qui ob zelum deuotionis fidei erga diuum Augustum felicis memoriae, dominum patrem meum, tenaciter habitae in me quasi nouae dilectionis fragrantia redolebant, quamdam quantitatem militum in fautoris subsidium destinassem, dissidentibus ifra se partibus, ut moris est, potius uel erroris, prout inter eos malitiae radicauit antiquitas, idem electus, non pacifer inuentus, sed belliger, non altaris leuita, sed equo leuiter eleuatus, non Dei minister, sed excidiis ministrator, inter agmina militum casualiter incidit et ad priuatam honestamque custodiam ipsum bellicus euentus adduxit. de cuius liberatione festina, si ad presens dominationis uestrae uoto non pareo, molestum queso, pater piissime, non geratis, cum absque amicorum meorum quorumdam marchionum, comitum et aliorum magnatum Ytaliae conscientia, quorum in hoc precipue interesse uersatur, nunc fieri honeste posse non uideam; sed quam cito, ad istantiam nuntiorum meorum super hoc, eorundem nobilium michi coscientia patefieret, tam in iis quam in aliis, quae sanctitatis uestrae grata sint animo et affectui blandiantur, per euidentiam operum, quae utinam paternae charitatis affectio placida relatione cognoscat, signa promptissimae deuotionis ostendam. Interim tamen, ob reuerentiam Apostolicae Sedis et uestram, non ea quae captis ex hostium conculcatione debentur, sed quae habilitati conueniant et equipolleant libertati, honesta custodia faciam sociari, ut quae ad presens in totum ostendi non potuit, in ea saltem parte deuotio cognoscatur. " }, { "author": "Dante", "epistola": "epistola8", "content": "Gloriosissime atque clementissime domine domine Margarite diuina prouidentia Romanorum regine et semper Auguste, G. de Batifolle Dei et adiuualis Magnificentie gratia comitissa in Tuscia palatina, tam debite quam deuote subiectionis officium ante pedes.\nGratissima regie Benignitatis epistola et meis oculis uisa letanter et manibus fuit assumpta reuerenter, ut decuit. Cumque significata per illam mentis aciem penetrando dulcescerent, adeo spiritus lectitantis feruore deuotionis incaluit, ut nunquam possint superare obliuia nec memoria sine gaudio memorare.\nNam quanta uel qualis ego, ut ad enarrandum michi de sospitate consortis et sua, utinam diuturna!, coniunx fortissima Cesaris condescendat? Quippe tanti pondus honoris neque merita gratulantis neque dignitas postulabat; sed nec etiam inclinari humanorum graduum dedecuit apicem, unde, uelut a uiuo fonte, sancte ciuilitatis exempla debent inferioribus emanare.\nDignas itaque persoluere grates non opis est hominis; uerum ab homine alienum esse non reor pro insufficientie supplemento Deum exorare quandoque.\nNunc ideo regni siderii iustis precibus atque piis aula pulsetur, et impetret supplicantis affectus quatenus mundi gubernator eternus condescensui tanto premia coequata retribuat, et ad auspitia Cesaris et Auguste dexteram gratie coadiutricis extendat; ut qui romani principatus imperio barbaras nationes et ciues in mortalium tutamenta subegit, delirantis eui familiam sub triumphis et gloria sui Henrici reformet in melius." }, { "author": "GiovanniBoccaccio", "epistola": "epistola6", "content": "Johannes de Certaldo magistro Zenobio de Strata florentino.\nAmico amicus.\nQuam pium quam sanctum quam uenerabile sit amicitie numen, quis posset uerbis debitis explicare? Non ego, *si centum deus ora sonantia linguis ingeniumque capax totumque Elicona dedisset*. Hoc Nature potentissime leges excedit ut plurimum; nam, etsi ipsa omnium parens egregia uariis sanguineis nexibus mortalium corpora sepe iungit, celestes tamen spiritus Promethei sagacissimo furto in luteis carceribus expirati, nisi hoc interueniat numen dulce, prisco corporum more nectere non ualebit. Sed ipsum etiam obuiante natura, Parthos indomitos, Gethas difficiles, Hiberos insotiabiles, Mauros indociles, Numidas infrenes, Ethiopes faciles non tantum iunget copulabit et nectet, sed uirtute media unum et solidum faciet ex duobus. Quid Damonem et Phytiam, Theseum et Perithoa, Nisum et Eurialum et alios plures in exemplum clarissime ueritatis seu – ut loquar rectius – argumentum, frustra conabor ostendere? Ipsa nos Deo similes ymo deos nos facit et seruat; cuius quidem effectus gratissimos quanto rariores tanto admirabiliores existere quis negabit? Non ipse, qui nuper ex uobis in me perhibere possum testimonium ueritati: nam quanta solicitudine uaria, quanto labore deuio quantaque uigilantissima cura meis uotis dudum plenitudinem dare temptaritis, et retulit famulus et noui per uestras litteras et credidi per me ipsum; quod etiam iam actum opus clarissime manifestat. Sumus igitur, ut iam ipse monstrastis, et ipse monstrare desidero, quamuis sanguine uarii, amicitia tamen et patria unum idem; quod me uobis fore uestra uirtus exibuit, sed uos mihi mea fortuna concessit, cui sum nulla alia ex causa obligatus. Igitur cum amicus sit alter ego, nec cuiquam sibimet de suis laboriosis operibus gratias agere iustum siet, uobis easdem ex obsequiis iam receptis non ago, ne forte mihimet agere uidear inconsulte; sed bene significo et ardenter me ad omnia concretam uirtuosis operibus amicitiam conseruandam paratum: quin ymmo potius iuxta posse, iam dum nutus appareant operantem. Credo scriptoris Dyonisii stipendia fore soluta, seu in maiori parte, prout noster Angelus iam rescripsit, cui exibeo fidem plenam; residuum dabitur dum petetur: librum tamen ipsi Angelo concedatis, qui mihi suo tempore mictet eundem. Sermonem uestrum insuper miro paludamento rectorico decoratum, sapide sale actico preconditum, et melle ybleo suauissime delinitum, pluries et cum admiratione continua, gustando que intellectui modico accedebant, legi relegique et ultimo copiam inde sumpsi, ipsum remissurus quam primo per fidedignum latorem potero usque domum. Uarronem quidem nondum habui; eram tamen habiturus in breui, nisi itinera instarent ad illustrem Ungarie regem in extremis Brutiorum et Campanie quo moratur: nam ut sua imitetur arma iustissima, meus inclitus dominus et Pyeridum hospes gratissimus cum pluribus Flaminee proceribus preparatur; quo et ipse mei predicti domini iussu, non armiger, sed – ut ita loquar – rerum occurrentium arbiter, sum iturus, et, prestantibus superis, omnes in breui, uictoria habita et celebrato triumpho dignissime, proprias reuisuri. Coppi namque strentiissimi patris nostri affectionem quam scribitis, non mihi nouiter sed cotidie clarius elucescit: sed exinde quid offeram porrigam aut donem, nil ultra me mihi nouerca Fortuna reliquit. Et utinam ego tanto uiro opimum munus existerem! Sed danti quod habet, ulterius non requiritur iuxta legem. Sum suus. Puto me nimia scriptura uos eliconicis cogitationibus occupatum tedio affecisse, et ideo non scribam amplius per presentes, de iam dictis orando ueniam si excessi. Insupet tamen, per amicitiam nostram perque amicitie fidem obsecro, si qua uestra musa noua meum cecinit post discessum, ut uideam faciatis. Ualete.\nData Forliuii etc." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "CommunemEtDebitam", "content": "Eisdem, de nata filia sua Communem et debitam omnium populorum regiminis nostri letitiam expectationum uestrarum uotis specialiter deducentes, ad uos imperialium apicum certa descriptione deferimus, quod ad aliorum notitiam fama tantummodo, ueritatis aliquando nescia, nuntiante defertur.Singularis tamen et purus nostrae familiaritatis affectus, quem ad uos uelut ad nostrum populum specialem et peculiarem habemus, iustam ceteris causam inuidiae uel admirationis adducit. Uos enim clarissima predecessorum nostrorum hereditas ac etiam successorum indubitata patria principum, aula regum, uos omnis exultationis nostrae fidele principium et sublimationis processus egregius, precipuam gratiam meruistis. Propter quod, sicut de manu Domini continuantur nobis bona continue, sicut prospera prosperis successiue succedunt, sic desideria uestra prouide merito recreamus, de carissima consorte nostra natam nobis nuperrime filiam uotiuis expectationibus uestris hylariter nuntiantes: utpote qui felicitatis nostrae nec minus uestrae letitiam uobiscum uolumus domestica participatione sortiri. Inter cetera namque, de quibus diuina potentia gratificare nobis communiter eodem beneficio posset et uobis, nullum munus communi uoto communius, nullum nobis uestrisque profectibus efficacius arbitramur, quam cum nostrae fecunditatis gremium nouae prolis fetu multiplicatur, quam cum tranquillitatis nostrae status fecundiori robore nostri dominii roboratur et petita pax uobis et posteris confirmatur.Hinc est quippe regnorum omnium salus, hinc uita pacifica populorum: cum regalis mensae circuitus legitima sobole circumdatur. Haec sunt affectionis certissima pignora principis ad subiectos, cum circa latera filiorum generosae propaginis suae crementa circumspicit, quibus fidem et gratiam preparat subditorum. Nam cum uitae propriae terminos finiri precogitat, propagari gaudet in sobolem gratiam principatus. Et quamquam in prole feminea regnorum iura libenter et regnantium solia non quiescant, grata tamen haec filia debet esse cum masculis. Quae, uelut tempestiua paranimpha sequentium et arra certissima masculorum, ex imperatricis nouae consortio indubitatam uobis et nobis, Domino faciente, de regibus copiam repromisit." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "InInuidiamOmnium", "content": "Omnibus ciuitatibus et fidelibus suis de regno Sycilia e, ut faciant ei subsidium, quando primo cum excercitu suo intrare uoluerit Lombardiam In inuidiam omnium nationum, quae quibuslibet orbis regibus et terrae principibus sunt subiectae, non solum debitae fidei, sed innatae cuiusdam affectionis zelum fideles regni Sycilia e semper ad dominos habuerunt. Sed, postquam ad regni nomen terrae tam nobilis ambitus, quam inter se per uicarias occupantium iniurias Romanorum et Grecorum Imperia placidis finibus diuidebant, uirtuosa maiorum nostrorum et prima consolidatione peruenit, in tantum regiae dignitatis nomen et solium dilexere regnicolae, ut, eisdem antecessoribus nostris ab eis in reges et dominos adoptatis, et fideliter acquisita defenderent et uirtuose subicere populos barbaros conarentur. Et, licet ex memoratae uirtutis initiis progenitorum fecundata nostrorum satis extiterit generosa plantatio, hanc tamen, sub creationis nouae propagine, quae nascentibus in Regno coaluit, nec inferiorem industria credimus nec strenuitate minorem. Sane cum etatem nostram diuina potentia tanta felicitate ditauerit, ut ad regem uestrum, uestrae dilectionis lacte nutritum et uestris uberibus ablactatum, Romani culmen Imperii celesti consilio peruenisset, uos strenue bellantes cum ipso ad subiugandum sibi perfidae rebellionis audaciam uires et animos assumpsistis. Cumque, collisis multorum potentium uiribus, qui non nobis, immo diuino iudicio nostram iustitiam dirigenti, temerarie resistebant ad obtinendam Romani Imperii monarchiam, Ytalia e quaedam factiosa collectio, quae uelut in grano lolium et putredo remanserat in sentina, ad cuius expurgatio nem animosa Germania, plene nostris exposita nutibus, se satis uiriliter et potenter accingit, expertes uos tantae uictoriae fore non sinimus, nec iudicamus indignos. Maxime cum credamus, quod inter totius Imperii nostri presidia hereditarii Regni nostri nobis affectus lucidius debeat apparere nec successionem nostram generositatis auitae sic uolumus habere degenerem, ut ad conterendam perfidiam Lombardorum nos parentum nostrorum uestigia subsequi non uelimus, ut Affricam aut alias exteras nationes predecessorum nostrorum more, dicioni nostrae subicere, qui nedum fortunae terrenae discrimina, sed et marinae nauigationis ambigua temptauerunt. In illo uerumptamen priorum nostrorum uias et semitas subsequi deuitamus, qui in numerosa multitudine sepissime Regnum hominibus uacuabant, rerum non contenti, subsidiis sed fidelium corpora remotis plerumque fortunae dispendiis exponendo. Uerum, cum ipsorum intentio apud nos excusatione non careat, nobis hoc non est necessarium, sicut necessarium erat eis. Multas enim nobis personas Germania germinat, per quas uobis parcere possumus, ex quibus debemus uti securius in talibus non ignotis. Tacere uerumptamen hoc sine conscientiae pondere non possemus, quod inter alios, quos nobis undique diuinae potentiae dextera subiugauit, personas uestras nobiscum libentius haberemus, utpote qui de uestrae circumspectionis industria et fide probata fiduciam gerimus pleniorem. Deesse tamen propter uos nobis in hac parte libenter eligimus, indubitabiliter extimantes ut, quod qui gratiose uobiscum uestris parcendo corporibus agimus in liberali susceptione rerum uestrarum, gratiae nostrae premium hylariter repensetis. Denique cum, hac uice congregatis undique uiribus, cum tanto exercitu Ytaliam ingredi disponamus, ut humiliata simul et semel proteruia nostrorum rebellium, quietem nobis et uobis ac posteris etiam preparemus; cumque tam magnum negotium sine magnis expensis nequeat expediri, uniuersitatem uestram tenore presentium exhortamur, firmiter iniungentes, quatenus ad mansuetudinis nostrae gratiam, quam in subministratione rerum pro personarum dispendiis permittamus, necnon ad magnitudinem tantae rei, in qua fere totius amoris nostri cumulus aggregatur, habendo respectum ad requisitionem et ordinationem dilectorum fidelium nostrorum et in subuentione pecuniae sicque honorifice atque magnifice prouidere curetis, ut uestrorum predecessorum uestigiis inherentes, qui nos et predecessores nostros tenerrime dilexerunt, laudabilis operis experimento probemini. Nosque perspicaciter uideamus uos bonorum nostrorum sollicitos et attentos; et, ut nobis presentibus affectionis uestrae zelo ualeamus ascribere, quicquid nobis absentibus personae nostrae reuerentiae conferetur. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "NeFama1", "content": "Principibus et uniuersis fidelibus suis, quomodo fuit debellatus ante Parmam Ne fama preambula, sub incerto discurrens, animum uestrum contrario euentu relatione contraria ualeat perturbare, facti ueritatem per ordinem presentium serie diximus declarandam. Cum post captum et destructum pontem per Mantuanos et Ferrarienses infideles nostros, per nostros apud Pergamum multo laboreac studio fabricatum, iidem Mantuani et Ferrarienses, infideles nostri, per alueum Padi cum multitudine nauium discurrentes, Parmensibus proditoribus nostris, quos ex concepto eis per dictum pontem nauali presidio iam fere adiectione non modica rerum necessariarum indigentia coartarat, uictualia et alia necessaria copiosius ministrarent, considerato quod, reparato et bene munito ponte, uiam per Padum omnibus modis nauibus clauderemus, nec in obsidione Parmae moram inutiliter traheremus, pontem in quadam strictura Padi, captis prius super Padum per Rauennates et Mutinenses, fideles nostros, circiter centum hostium nostrorum nauibus, una cum homnibus, armis, uictalibus et omnibus contentis in eis, non sine magnis laboribus et expensis fecimus fabricari, ponte quoque ipso, fossatis et propugnaculis ac stenuis defensionibus omnibusque necessariis sic munito, quod nullo poterat hostium ingenio uel uiribus occupari. Parmenses, uidentes per completum pontem optimeque munitum, per quem subtrahebatur eius naualis presidii copia, quo defendebant maxime spem adeptam, tamquam de uita desperati, in animorum rabiem incidentes, elegerunt per pugnam succumbere, uel fauente eis prosperiori fortuna de nostris manibus liberari,ad instinctum quorumdam Parmensium , qui nobiscum Uictoriae in specie fidelium proditorie morabantur. De Parma die tam milites quam populares communiter exeuntes Uictoriam per insultum, circa horam tertiam, locum ipsum fuerunt aggressi, et antequam nobis ac fidelibus nostris huiusmodi proditionis ignaris deretur ad arma spatium redeundi, totum locum ipsum globi ignei undique occuparunt,quibusdam rebus et uectigalibus nostris datis in manibus hostium in direptionem et predam. In persona uero nostra per gratiam Redemptoris nostri cum multis fidelibus nostris salui euasimus, quibusdam pauperibus et leuibus personis, quas fugae presidium saluare non potuit, in captione deductis, et per manus hostium trucidatis. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "AuditaSummis", "content": "Fridericus, domino papae, de promotione sua, significans se pariturum mandatis suis per nuntios et legatos suosAudita, summis expetita consiliis et ardentibus desideriis expectata, noui substitutione pontificis, uenerabilium patrum et dominorum Cardinalium uoluntate concordi et unica generalis uoti postulatione,Deoauctore, promoti, tanto maior accessit ex uestra promotione iucunditas, quanto subtractum dulce filii nomen, quod uiduitas matris abstulerat, in data nobis noui subrogatione pontificis, non immerito gaudere possimus restitutum: ut paterno nomine piae prouisionis omen adueniat, per quod expectanti filio et nouercalem quodammodo dudum iniuriam iam perpesso, dicat recte mater Ecclesia: *Filii, ecce pater tuus*, in cuius affectione filius aspirabat; et ad patrem e conuerso respondeat filius: *Pater, ecce filius*, quem materna ubera lactauerunt, in cuius obsequiis pia maternitas requiescat. Datum est enim uobis e celo Innocentii predestinatum forte uocabulum, quod per uos nocentiam subtrahi consultius innuat, et pie suadeat innocentiam conseruari. Aduenistis quoque nobis et nobilibus Imperii filiis uerus amicus, nouum creatus inPatrem, per quem confidat Imperium uota pacis et suae iustitiae inuiolata seruari. Quapropter ad uenerandum patrem Innocentium, Apostolicae Sedis antistitem, per fratremGerardum, uenerabilem magistrum Domus Sanctae Mariae Theutonicorum, magistrum Ansaldum, Sacri Imperii ac regnorum Hierusalem et Syciliaeam miratum, magistros P. de Uinea, Thadeum de Suessa, magnos curiae nostraeiudices, et magistrum Rogerium Porcastrellum decanum Messanensem,capellanum nostrum, fideles nostros, quos de latere nostro ad uestram presentiam destinamus, nostrae serenitatis nuntios et legatos, concemptae spiritum deuotionis exponimus. Idem uero nuntii nostri, tamquam intime conscii uoluntatis nostrae et deuotionis adPatremueraces erunt interpretes, tam nos quam potentiam nostram Imperium ac regna nostra, et quicquid in bonis nostris consistit, uestris beneplacitis, ad honorem Ecclesiae ac fauorem omnimodum ecclesiasticae libertatis, quantum cumDeo, saluo iure et honore Imperii ac regnorum nostrorum, possumus, obnixius offerentes, illam ad nos utinam reuerendi patris beneuolentiam relaturi, per quam erga patris debitam reuerentiam ad omnem honoreficentiam filialem, totis affectibus ac expertis effectibus, plus quam aliquis alius deuotus filius effundamur." }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola18", "content": "Michael in Christo fidelis deo, Romeorum imperator ac moderator, Angelus Comninus Paleologus, nouus Costantinus et semper augustus probis et sapientibus uiris dominis potestati, capitaneo, anzianis, consilio et comuni Pisarum salutem et amoris perpetui firmitatem. Fidei amice sinceritas, amicorum unitiua fidelium, non uerborum applausibus, sed operum experientia conprobatur.\nConprobata est utique apud nostre dilectionis constantiam constantis et intime dilectionis intimo emulo, alieni cupido, inuisori prosperitatis alterius et totius nequitie fomiti, qui contra nos uiolentum exercitum pro uiribus intendens extendere in deum et homines autumat, quod regni nostri nobis extrema remaneant, postulata nauigia denegastis.\nEx quo uobis regratiantes ad preuium, sapientiam uestram precamur, quatenus sic prouide, sic constanter uelitis in laudabili perseuerare proposito, quod mutue dilectionis intimitas hinc inde mutuis initiata principiis duce domino de bono in melius percipiat augmentum." }, { "author": "Dante", "epistola": "epistola9", "content": "Serenissime atque piissime domine domine Margarite celestis miserationis intuitu Romanorum regine et semper Auguste, deuotissima sua G. de Batifolle Dei et Imperii gratia largiente comitissa in Tuscia palatina, flexis humiliter genibus reuerentie debitum exhibet.\nRegalis epistole documenta gratuita ea qua potui ueneratione recepi, intellexi deuote. Sed cum de prosperitate successuum uestri felicissimi cursus familiariter intimata concepi, quanto libens animus concipientis arriserit, placet potius commendare silentio, tanquam nuntio meliori; non enim uerba significando sufficiunt ubi mens ipsa quasi debria superatur.\nItaque suppleat regie Celsitudinis apprehensio que scribentis humilitas explicare non potest.\nAt quamuis insinuata per litteras ineffabiliter grata fuerint et iocunda, spes amplior tamen et letandi causas accumulat et simul uota iusta confectat. Spero equidem, de celesti prouisione confidens quam nunquam falli uel prepediri posse non dubito et que humane ciuilitati de Principe singulari prouidit, quod exordia uestri regni felicia semper in melius prosperata procedent.\nSic igitur in presentibus et futuris exultans, ad Auguste clementiam sine ulla hesitatione recurro, et suppliciter tempestiua deposco quatenus me sub umbra tutissima uestri Culminis taliter collocare dignemini, ut cuiusque sinistrationis ab estu sim semper et uidear esse secura." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "FideliumNostrorum1", "content": "Fidelibus suis Terrae Laboris, super constructione ciuitatis nouae Fidelium nostrorum indefessa sinceritas in beneplacitis et seruitiis nostris, nullis torpens euentibus, eorum semper memorem nostram munificentiam sibi facit, ut natiua perseuerantia gratiora beneficia mereatur. Ipsorum enim auxilia, quanto constantius sit eorum deuotio pronior ad beneplacita nostra et deuotior reperitur, tanto magis humanitatis nostrae clementia, licet frequenter eam negotiorum diuersorum pluralitas urgeat, inuita tamen multotiens, patitur postulari. Inter arduas siquidem curas, quibus circa salutem nostrorum fidelium inclinamur, occurrit nobis, imperiali meditatione precipuum, Regni nostri pomerium omnium uallari munimine, quo, ademptis aditibus hostium, fideles nostri ex omni parte, pulchritudine pacis uirentes, ueprium lesione purgata, emulorum iacturam non timeant et cultui nostro crescant, iuxta morem fructificent et antiqui fructus et puri pariant ubertatem. Ex hiis reuera causa consurgit potissima, qua ciuitatem nostram Flagellae ad flagellum hostium in eo situ fundari prouidimus, quo infidelibus transitus habilior cernebatur, ut ex ea seras hostibus et hostium firmaremus et in detrimentum eorum nostris fidelibus pronius refugium habeatur. Quam cum ad presens munire meniis nostra preceperit celsitudo, fidelitati uestrae firmiter et districte precipiendo mandamus, quatenus, uota nostra uestraque commoda in hiis fideliter prosequentes, executioni et ordinationi Rogerii de Canalibus, fidelis nostri, quem, de sui prudentia et legalitate confisi, super huiusmodi negotio prouidimus deputandum, super constructione meniorum ipsorum, memori deuotione ac fide solita pareatis, in hiis iuxta ordinationes ipsius subuentiones necessarias prestituri, ut, pro indesinenter exhibitis et deuotius exhibendis, premii laudabilioris effectu munificentiae nostrae gratia gaudeatis, dantes sibi ad requisitionem suam auxilium, consilium et iuuamen, ubicumque ei fuerit oportunum et a uobis duxerit exquirendum, ita quod commissum sibi curiae nostrae officium celeriter et efficaciter exequatur, et uos possitis per effectum operis commendari. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "NeFama2", "content": "Regibus et principibus, de proditoribus suis et Perusinorum, conflictu Ne fama preambula, quae multorum uariata relatibus, dum uarias inuenit nouiter uoluntates enormiter a uaritate discedit, auditum uestrum forsan offenderet, amicorum nostrorum corda turbaret, animos et aures hostium demulceret, ecce quod ipsam puram et nuda ueritatem eorum, quae nouiter contigerunt, uestrae dilectioni presentibus seriatim et breuiter denotamus. Conspirantibus itaque in necem nostram aliquibus excellentiae nostrae fidelibus, quin immo domesticis potius et alumpnis, uidelicet Thibaldo Francisco, Pandulpho de Fasanella, Guillelmo de Sancto Seuerino et eorum complicibus, nobisque per aliquos ex ipsorum manibus uitam nostram innoxiam Dominus misericorditer reseruauit. Sed cum nos tantum scelus, sicut immeritum, sic incredibile primitus haberemus, priusquam ad ulteriorem ueritatis indaginem nostra sserenitas perueniret, subito P. de Fasanella et Jacobus de Mora, excogitatae militiae principes, quos lesa coscientia stimulabat, una cum aliis sociis et principibus perpetrandi facinoris in curia nostra presentibus, se per fugae subsidium absentarunt. Thibaldus uero et Guillemus predicti, morantes in Regno, et ibidem mortis nostrae nuntium tamquam indubitabilem expectantes et ex insperato contrarium audientes, metu terribili, uelut de celo fulminis ictu percussi, ad duo ex castris nostris, Capacii et Salae uidelicte, sub silentii ambitu furtiue subrepta, proditoriae confugerunt, ubi priusquam se possent rerum et hominum defensione munire, prompta fuerunt fide regnicolarum preoccupati fidelium et collectis undique uiribs circumsepti. Nos enim apud Grossetum tunc temporis existentes, postquam personae nostrae periculum caute preuidimus, in hereditatio regno nostro Syciliae, uelut in pupillam oculorum nostrorum offendi nullatenus patientes, continuatis laboribus et dietis, in Regnum cum omni celeritate prouidimus procedendum. Post felicem autem ingressum nostrae maiestatis in Regnum, quam plures fideles nostri regnicolae, qui ad proditorum nostrum falsae suggestionis instantiam per mentitae mortis nostrae spem friuolam conspirationis factionibus adheserunt, postquam rem in contrarium sibi cessisse, uidentibus ueritatis indaginem ipsis, lumen emicuit, proditores eosdem, tamquam ipsorum nolentes communicare uersutiis, cuiuslibet spei frustratos ymaginem reliquerunt. Et cum non nisi in predictis duobus tantum castris, Salae uidelicet et Capacii, se temerarie prout prescripsimus receptassent, unum ex castris ipsis, Salae uidelicet, Thomasio de Sancto Seuerino et filio eius, proditoribus nostris, ibidem nostri carceris custodiae mancipatis, fidelium nostrorum Regni prompta deuotio, per uirilem et intantem expugnationem ipsius, ad maiestatis nostrae dominum reuocauit. Et sic reliquo tantum ex castris ipsis, Capacii scilicet, ad ultionis eiusdem proxime diffuso diffugium, quod circumcingi nostrorum fidelium clara deuotione mandauimus, proditores predicti, quibus nulla prospicimus suffragatiua remedia, uelut, ex duobus predictis castris, cum alia munire nequiuerunt: uno et fortiori perdito, manus nostras effugere non ualebunt. Et sic tam iusto iudicio quam ueloci de proditoribus nominatis et eo rum sequacibus ultione recepta, sic in breui confidimus de perpetua Regni nostri securitate disponere ut nobis et successoribus nostris in Regno uel extra Regnum agentibus, nulla prorsus in posterum dubitatio reliquatur. Non tamen propterea circa prosecutionem nostrorum rebellium omissum fore credatis nostrum propositum, uel aliquatenus intermissum, quin per dilectos filios nostros H., illustrem regem Sardiniae, in Ytaliae partibus generalem legatum, et fridericum de Antiochia, Tusciae partibus presidentem, quousque nos Regni nostri statu cum salubritate disposito personaliter accedamus, deputauerimus Ytaliam gubernandam, ut sic proditorum nostrorum et rebellium reliquias in aduentu nostro continuato potentiae nostrae malleo conteramus, ut potentiam nostram, quam sicut pro certo comperimus occultis et logis insidiis offendere procurarunt, fructuosam sibi fore non sentiant; quin potius de nostra presentia doleant, quamquam in absentia glorientur, utpote cum nichil ex hiis, quae nouiter emerserunt, agnificentiae nostrae decreuerit, et in nullo preterea sit nostrum erarium diminutum. Sed tant magis est audaucta acuta nostra potentia uiribus, tanto factae sunt diuitiae longiores, quanto propter enormitatem excogitati facinoris, quae post pacis gustatae dulcedinem guerrarum excidia minabatur, circa nos nostrorumque fidelium, sed popularium maxime, est accensa deuotio fidesque firmata. Ex adiectione quoque reddituum, de quibus proditorum nostrorum iniquitas eos propter offensam sponte destitui, et quibus eosdem liberalitas nostra longe lateque ditauerat, obuetionum nostrarum adauctus est cumulus, quamquam istud acciderit nobis renitentibus et inuitis. Ex quo potest manifestissime comprehendi, quod magna querendorum et larga promissio, per publicum aduersarium nostrum facta proditoribus antedictis, ad dimittenda quesita, licet inaniter, prouocauit. Cuius aduersarii nomen et titulum libentissime taceremus: nisi qod uox publica detegit et euidentia factorum accusat, quem nos taciturnitate nostra uellemus obtegere, seu uerborum inuolucris excusare. Prefati namque facinoris patratores, tam fugitiui uidelicet quam obsessi, fratrum Minorum stipati consortio, crucis ad eis contra nos signo recepto, auctoritate summi pontificis per Apostolicas litteras pretendentes negotium a parte se gerere sacrosanctae Romanae Ecclesiae Sedis predicant, ac predictae mortis et exheredationis nostrae summum pontificem asserunt intentorem. Hoc ipsum captiui prefati, quos in expugnatione castri Salae nostrorum deuotio prompta fidelium carceri mancipauit, in spontanea uero et extrema confessione sua, quando mentiri nefarium estimant morientes, coram omnibus - proh pudor! - sunt confessi. Bambergensis etiam archiepiscopus, cum post uenalem consecrationem suam cornutus a curia Romana rediret, priusquam a nostris fidelibus in tuscia caperetur, futurum infallibiliter, predicauit, quod nos infra breue tempus per familiares nostros atque domesticos occidi morte turpissima debebamus. Haec nos, teste supremo Iudice, cum uerecundia loquimur, uelut qui numquam diebus nostris scelus huiusmodi uidere credidimus nec audire: quod gens nostra et pontifices nostri tam crudeli morti nos tradere nequiter uoluissent. Absit a nobis semper, hucusque, nouit Altissimus, abominatio talis, quod etiam post uoluntarium et iniquum istius papae processum contra nos in Lugdunensi Concilio celebratum, in necem suam uel alicuius ex fratribus consentire uellemus, quamquam nos fuerimus per nonnullos nostrae fidei zelatores multotiens requisiti. Sola semperextitimus iniuriarum propulsatione contenti, nos iuste defendere, non ulcisci, sufficiens, reputantes. Pugnat enim pro nobis euidentissime Dominus, qui nedum quod animam nostram de manibus inimicorum nostrorum eripiat, quin immo nocentium uires et corpora tradidit in nostras. Nuper enim cardinale Rainerio, ostri nominis et honoris emulo, istigante Iacobo de Morra, proditore nostro, cum Perusinis et Asisinatibus, rebellibus nostris, prope castrum Spelli, ultima die proximi preteriti mensis Martii, ad dampnificationem nostrorum fidelium, procedente, Marinus de Ebulo fidelis noster in ducatu Spolentano uicarius generalis, quorumdam Theutonicorum, qui sic istanter haberi poterant, munitus auxiliis, in uirtute nostri nominis et excelentiae necnon felici fortuna, hostes ipsos uiriliter ac potenter aggrediens, fide potius quam multitudine preditus armatorum, deuicit eosdem, ita quod preter eos, qui fidelium nostrorum gladiis sunt perempti, ultra decem milia de rebellibus ipsis per fideles nostros captos carcer noster includit. Nec tamen hiis terminis nostram et uestram claudi letitiam, prosperae fortunae felicitas et nostrae iustitiae debitum permiserunt. Octauo namque decimo die presentis mensis Aprilis, ciuitas Capacii, cuius uersus terram munitio circiter angebatur, celeriter et uiriliter extitit expugnata per fideles nostros regnicolas ad infidelium necem, ob uindicandam non magis uestram quam ipsorum natiuae regionis iniuriam grandis opprobrium rabie quadam furoris accensos. Quod factum est, ut sic propere sit undique nostra potentia, pertingat obsessos, quin potius carceratos, ut sola se ualeant spontanea gladii morte subducere, uel excelsae rupis ex parte maritimae precipitio liberare. " }, { "author": "GiovanniBoccaccio", "epistola": "epistola9", "content": "Iohannes de Certaldo Zenobio de Strata.\nLongum tempus effluxit, ex quo neque tu michi nec ego tibi scripsi. Nescio an incusem celsitudinem tuam, iam ut uideo parua despicientem, an dementiam meam modicum curanda curantem; sed iniqua fortuna prestante, casus euenit ut ego ad te fere inuitus hanc scriberem, et libet in longum aliquantulum calamo licentiam exibere, nec te pigeat oro, quanquam regiis ut puto sis plurimum occupatus consiliis, liberali animo scripta perlegere: nam quod diu tacui prestat ut aperiam sors iniqua. Quid igitur dicturus sum? Credo memineris Magnum tuum solitum me *Iohannem tranquillitatum* risu quodam coacto uocitare persepe, et cognominis causam insuper meminisse debes, quod et memini: et quid sibi tale nomen exposceret, non absque quadam cordis indignatione notaui; attamen, si quid in tantum uirum sine temeritate excogitare aut exprimere cuiquam licet, hoc unum, etiam si exinde me mori opportuerit, dicere non obmictam: falsum est. Nemo quidem, nec ipsemet, me sibi blandientem aut in gloriosissimis felicitatibus suis alludentem seu illas aliquibus affectibus amplexantem uidit. Semper inuidie stimulos timui, semper instabilis Fortune motus expaui, semper inopinatos casus sui non mei gratia exorrui; in aduersis autem compatientem ac deplorantem, persepe uiderunt me plurim: et tu, si bene recolo, potuisti uidisse quandoque. An mos iste, precor, bonam suauemque Fortunam sequentium esse solet? Non dices. Non rectum ergo imponentis fuit iudicium dum *tranquillitatum* est michi cognomen appositum. Sed quorsum hec aspera tendat oratio prope est. Egit – utinam non ita repente egisset! – naturalis mortalium lex, rapiendo scilicet iuuenem illum egregium et indolis admirande, Laurentium huius tui Magni primogenitum, ut ipse mecum de me et de meo cognomine possem uerius iudicium cernere. Quid aduersus me persecutio longa, quid inextricabilis fuga, quid uulnus exitiale potuerint olim, obmictere libet, eo quod unum istud ultra cogitatum excesserit cetera: de eo igitur, etsi non debito, tamen aliquantulum ampliore sermone prosecutum uolo. Tecum loqui possum, si amicus es ut puto, tecum meam agitare causam, tecum animam aperire meam non pudebit; et ut sub amicitie nostre umbra me mentiri nolle presummas, in hoc amicitiam seponas oro. Tu michi iudex esto, quod quidem concedere facile. Habes enim ex una parte obsequiosum et prepotentem dominum in quem agitur, ex altera pauperem et inoffitiosum amicum, ymo conciuem incognitum, quoniam in hoc iam amicitie uolens renuntiaui, actorem. Quid ergo? Michi Deum inuoco testem, uenit ad me quieti iam deditum nouum illud execrabile: nobis scilicet amabilem iuuenem, placidum expectabilemque Laurentium de quo supra, morte precipiti II ydus ianuarii fuisse sublatum. Forsan mirabile scribam; mors nuper fratris, mors patris condam, mors Coppi de Dominicis michi dilecto pre ceteris, lacrimas extorquere non potuit; hec extorsit, et pre dolore lacrimans fere femina uisus sum, turpe quidem homini, nedum Musis dedito. Tandem, datis non multis lacrimis celeberrimo iuueni nostro, parens amxius Magnus tuus non sine quadam animi mei amarissima austeritate uenit in mentem: et qui de sui prima promotione, de clarissimo a fuga reditu, de regis sui coronatione, de regulorum exulum seu captiuorum reuersione ac reconciliatione cum illo pro me nil ante curaueram, quasi ego tanto filio, non ille priuatus esset, condolui et in tantum ei compassus sum, ut fere per noctem mediam a fletu solus et eiulans non destiterim. Quid ergo? Felicitates tanquam non curans, nulla uel modica letitia prosecutus sum: casum grauissimum, tanquam meum abundantissimo ploratu defleui; nec coram, ne forsan fictas crederet lacrima. Hoc mecum scio, nec ut ipse resciscat ad te scribo, sed ut uideas quoniam in conscientia mea iam uideo, non me *tranquillitatum hominem* sed miseriarum misericordem essistere. Per hec igitur prata, per hos meatus apertos, hiis etiam passibus, hiis affectibus tranquillitates Magni tui Iohannes tuus sequitur? hoc studio, hiis moribus, lacrimis scilicet et ploratu? O! si blandus suis semper felicitatibus affuissem, si in discriminibus uocatus aufugissem, si renuissem labores impositos, si petiissem magna, si recepissem maxima, quibus nominibus exosis, miser! ipse persequerer ? Hoc unum scire te uelim, quanquam ipse magnus, ergo paruus, ymmo nullus; ipse potens, ego impotens; ipse ualidus, ego infirmus sim: non sic uilipendendi amici homines, non sic abiciendi sunt. Uiximus, et Deo dante uiuemus, etsi non splendide, minus tamen pauide: nam, dato uallibus dominentur unde, fulmen irati Iouis sepe montes ferit, uentus infestat, sol urit et frigus exasperat. Si pauperiem amabo, iam mecum est, et si abesset, ubique quam cito comperiam; nec pro habenda ullo regi seruiam. Si diuicias concupiuero aut saltem uictui meo oportunam pecuniam, fateor, cum hec non assit, ad exquirendam tamen non omnino loca deficient: Patauum, Uerona, uetus Rauenna, Forliuium me etiam renuentem uocant. Si tyrampnos obicis, dicam et tirampnicum exoptare pecuniam, posito et responsio alia uerior, licet ad presens minus congrua, se offerat; ymo congrua: et tu cum tyrampnis es, fausto tamen ornatis titulo. Sed quid ista dico? Diuitias et sublimia tam acri studio aut cupienda aut septanda sunt ut magis noscamur? Stultum est. Iuuat meminisse illius egregii uerbi Senece nostri: *Qui notus nimis omnibus, | ignotus moritur sibi*. Michi pauper uiuo, diues autem et splendidus aliis uiuerem; et plus cum aliquibus meis libellis paruulis uoluptatis sentio quam cum magno diademate sentiant reges tui. Credo miraberis uerba hec, eo quod male forsan tecum iam dictis congruant; sed quicquid ante dixerim, extra intentionem locutus sum: mecum quidem inflexibiliter seruabam donec tempus daretur. Datum est: dixi; et dicturus uenissem, nisi inmotum sedisset animo, nunquam felicitate Magni tui florente me regnum auxonicum reuisurum, non suarum prosperitatum dolens, quia letor ex illis – ita me Deus amet! – sed ne me tranquilla sequentem diceret. Forsan non extimat ille animas pauperum sentire cognoscere et indignari? Sentiunt nempe et cognoscunt et indignantur, sed meliori ducte consilio per tempus tacent, euomuntque concepta quandoque. O! utinam possibilitati michi mens equa esset, aut e contrario menti possibilitas equaretur! Clarius cerneres quam ingens animus modico sistat in pectore. Sed ad presens ista sinamus: si oculatus es, ut credo, quid uelim, etiam dum taceam ipse, concipies; et ueniamus, ut ita loquar, ad monstruosam huius uiri de quo sermo uirtutem. Audiui – si uota succedant! – non sine animi stupore permaximo quod ipse de Magni tui fortitudine in tam erumpnoso tamque lacrimabili casu scripseris, et uix mecum admirari sufficio, hinc inde cogitationibus uariis circumuoluens nunquid concedendum sit, illum esse tam saxeum, tam ferreum, tam denique insensibilem omnino, ut mortem tam extrenui, tam celebris, tam expectabilis iuuenis, militis et primogeniti sui, siccis oculis, incommutato uultu, inflexo animo audisse potuerit, et insuper – quod non minus admirandum existimo – compatienti principi reliquisque proceribus, eodem fere instanti quo nuntiata est, inconcusso pectore, infracta uoce, continuato sermone, prolixa atque accurata dicacitate, de mortuis nil ultra curandum, multa potius phylosophica quam militaria predicasse. O pulcrum et inauditum opus! o uiri inexausta fortitudo! Mirabamur condam Emilium Paulum, Anaxagoram et Xantippum reliquosque quos in exemplum posteritati studiosa uetustas reliquerat. Solus iste preualuit ceteris! Magnum erat et fere patri possibile fortiter tollerasse; maximum, non dicam uerbis modicis sed facie tantum uires animi ostendisse: sed permaximum et inauditum longa oratione flentes alios roborasse. Nescio, edepol!, quid satis exprimam de tam mirabili fortitudine, non tantum nostris sed etiam priscis inaudita temporibus. Tuus labor hic est aliorumque me magis ualentium ornato calamo futuris memoranda relinquere. Credo equidem hominem hunc (hominem dico nostrorum oculorum iudicio, qui linceis non uidemus) non hominibus adscribendum, sed superis. Primogenitus hic, qui nobis sublatus est, filius erat, florida iuuentute pulcerrimus, mirabili probitate extrenuus, placibilis, pius et ultra omnes iustissimus et expectatione magnifica diligendus. At iste tuus et merito Magnus dictus – uir deus! – homo est; pater erat, et carneus: et si sic est, non inmerito mirabundus efficior, cogitans qualiter audiens casum doluisse non potuit, et si doluit, qualiter occultarit. Fere me michi subtrao cogitando, et uidere dum nequeo, me mecum non esse confiteor: et pro constanti teneas, nisi tu scriberes, uerbis cuius fidem prestandam integram semper credidi, contextam dicerem fabulam et procul dubio admirari desisterem. De sublato insuper multa dici possent et plura dicenda restarent, que cuncta tuo labori, tuo carmini cantanda relinquo. Scio tamen nos primo ituros ad illum quam ad rios sit ipse reuersurus; et utinam ad illum moriendo uadamus, cum eum credam umbris piissimis apud elysios campos sotiatum, et pedibus et lacertis obmissos iterum temptare labores! Et licet cinis et uulgi fabula tantum apud nos conciues de ipsius operibus relicta sit, quod ab altero seriosius accipies, scilicet quid actum sit in funere suo, paucis explicare libet. Funebris pompa permaxima et honorabilis UII ydus aprelis ducta est a domo sua usque Cartusium. Nam primo, pari concursu utriusque sexus ciuium omnium, non solum pars ea ciuitatis in qua et natus et pueritiam duxit gloriosus iuuenis noster et unde funus discessurum erat, sed omnis ciuitas usque ad partem illam placidi collis in qua Gai pomtificis sacellum nosti, ita plena gentium fuit, ut mirarentur omnes qui cernerent; cateruatim demum fere ab omnibus isque ad ciuitatis ianuam, a quamplurimis usque sotiatus ad tumulum. Non uulgari more delatum corpus exanime, sed in equis inusitatum feretrum eius superpositum ornatum syricis integumentis quamplurimum processit, et, ut uerbis utar Uirgilii, *illud omnis tectis agrisque effusa iuuentus | turbaque miratur matrum, et prospectat euntem,| attonitis inhyans animis*. Obmicto funesta lumina, sacerdotum cetus pacem illi a superis cantu funebri deposcentes, sonipedes arma tela et signa derelicte militie reliqua. Longum esset et inexplicabile fere cuncta suis ordinibus uelle retexere; hoc tantum sufficiat: quasi ab omnibus conclamatus atque defletus Laurentius est, in tantum, militie uisis insignibus postergatis et amicorum seruitorumque squalore obsitis uestibus, reuiguit pietas! Tandem, post longum in sui laudem cuiusdam egregii teologi sermonem, quieti perpetue illum non sine merore tradidimus; nec illi meo iudicio quicquam superagendum restat, nisi quod ipse tu musa flebili cantaturus es. Sed, cum de hiis ad presens satis uerbigeratum sit, ad alia uertendus est calamus. Si bene uales et uotis cuncta succedunt, gaudeo: et magis, si te ipse cognoueris. Optabam equidem et proposueram ut te estate proxima uiderem et tuum dominum patremque meum episcopum florentinum Neapoli: sed, ut iam supra dictum est, ne felicium septator uocer, timeo ne desistam. Carmen tuum in Florentinos uidi et laudo: nam uera dicit, et utinam sic omnibus tuis meisque conciuibus notum esset prout michi est: forsan non frustra contingeret! Uerum nescio utrum dicam ducamur an trahamur a fatis an potius uolentes obuiam eamus exitio. Nil boni, nil iusti, nil fidei, nil consilii liuor edax atque habendi cupiditas seua nostro liquere senatui reliquisque. Asiatice condam delitie Grecis, asiatice demum greceque Romanis exterminio fuere: nostre non ipsos pessundant et ex florido culmine in sterquilinium redigunt redigentque. Proth mortalium pudor et ignauia, proth ridiculum quorundam fastidium, qui effeminatos homines incestuosissime Ueneri totis uiribus obsequiosos sub acri Marte insulsa quadam fictione progenitos uolunt! Ita Deus pacem meis imponat laboribus, ut michi in posterum forsan peregrinaturo iam carius Certaldi cognomen est quam Florentie. Superum, oro, pietas uideat et lumen desuper infundat errantibus! Expectas post multa forte quid faciam degens in tam ancipiti ciuitate. Accipe: more solito inter publicas priuatasque occupationes ultra uelle amxior: nam paulo post discessum tuum, ut sepius ante iam feci, satis commode meo iudicio, Seneca medio cum paupertate conueneram; sed nuper tenuis sibilus iocundioris fortune repente pacta confregit et in primos laqueos iam explicitum redegit, egitque ut qui mei securus mecum uiuere ceperam, nunc fere alienus in pendulo dubitarem. Qui uir siem, uides. Spero tamen *dabit Deus hiis quoque finem*. Oro prolixitati parcas: et scribendi raritas et materia postulabant. Recommenda me cui uis, et potissime Barbato nostro. Et longum uale, mi magister.\nDatum Florentie ydus aprelis." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "VtIustitiam", "content": "Fridericus regibus et uniuersis baronibus regni Franciae, narrans eis processum habitum inter ipsum et papam Ut iustitiam et innocentiam nostram, tam uos quam alii reges orbis et principes agnoscatis, ecce processum totum super discordia inter nos et istum summum pontificem et predecessores suos habita, presentibus denotamus. Nec tamen in hoc stare tantummodo fidei nostrae uolumus, sed quicquid tenore presentis scripturae asserimus parati sumus per sufficientia documentata monstare. Primum quidem scire uos credimus, qualiter Innocentius alius precedessor istius, sub cuius pallio et tutela nos nedum impuberem, sed infantem mater nostra dimiserat, contra nos etiam in Imperio - cuius principes nos in regem elegerant et nos in imperatorem assumere in uita patris nostri iurauerant - Othonem de Saxonia ueterem aduersarium nostrum et domus nostrae in imperatorem in nostrum preiudicium consecrauit; qualiter comitem Gualterium de Brenda, qui uelut gener Tancredi regis intrusi mortem nostram et sanguinem sitiebat, sub defensionis nostrae specie misit in Regnum; qualiter etiam Gregorius papa nonus, predecessor istius, sub ea occasione, quod nos in termino nobis dato, infirmitate grauati, transire nequiuimus ultra mare, contra iustitiam nos primitus excommunicationi subiecit, deinde postmodum, pro seruitio Iesu Christi peregrinantibus nobis Regnum nostrum hostiliter usurpando, qualiter de Ultramarinis partibus redeuntes, recuperata terra nostra, quam ceperat, pacem cum ipso firmauimus, quam nullo credidimus tempore uiolandam. Quam licet ipse nobis in parte seruare negauerit requisitus, cum ciuitatem Castellae, per ispsum turbationis tempore occupatam, reddere nobis nollet ex pacto, dum in multis aliis nostram uisus est offendere maiestatem, nos tamen, nedum illatas dissimulabamus iniurias, uerum etiam seruire sibi sub infinitis laboribus nostris et sumptibus nitebamur, nos opponendo Romanis pro recuperatione iurium Ecclesiae, quae Romani predicti nequiter occuparant, cum quibus postmodum papa prefactus pacem composuit, nobis insciis et contemptis. Nec illud ignorare uos patimur, qualiter contra nos, de predicto seruitio diebus ante proximis recedentes et in Theutoniam ad corrigendum Heinrici primogeniti filii nostri errorem sub fauoris sui litteris procedentes, occulte nuntium ad principes destinauit, per quam mandauit eisdem, ut nullum de filiis nostris, uel de genere nostro, in regem sibi assumerent, prohibens, prout iidem princepes nobis postmodum retulerunt: et sic, quem ex impenso seruitio publice credebamus habere propitium, latenter inuenimus inimicum; qualiter etiam paratis nobis in Ytaliam descendere pro recuperandis non minus Ecclesiae, quam Imperii iuribus, pro Ultramarino negotio procurando et ordinando statu pacifico regionis ipsius, misit nobis obuiam episcopum Penestrinum, nuntiorum nostrorum contradictione contempta, qui non ipsum, uelut inimicum nostrum, sed Antiochiae patriarcham uelut amicum in Transmarino negotio requisierant pro legato; qui prenominatus episcopus a deuotione nostra Mantuam temptauit auertere, et Placentiam, in qua, uelut originarius eius, nimium poterat, euidenter auertit contra nos, ne transire possemus, quamquam hoc frustra temptauerit, Lombardorum exercitum congregando. Obtenta deinde cum auxilio Regis regum de Mediolanensium prauitate uictoria, dum Lombardi contra nos et Imperium de ipsorum resistentia desperarent, ad eumdem summum pontificem, qui eos fauore palliato protexerat, publice confugerunt, asserentes, quod nisi ipsos a nobis papa prefatus et Fratres, publica defensione defenderent, ad nostrum et Imperii redire dominium cogerentur. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola82", "content": "Quanto persona domini P. sequens uestigia antiquorum erga nostrum commune maiorem dilectionem habuit et amorem, multa multotiens pericula tollerando, tanto peramplius tantoque libentius ei debemus facere que sint grata, fauore debito ipsius grauamina pro uiribus remouentes. Unde ad uestre dilectionis preces quas exaudire tenemur, A. ciuem bononiensem in nostris carceribus constitutum dare uolumus pro inscuntro domini P. superius nominati, nostris captis exemplum laudabili laudabiliter relinquentes. " }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola14", "content": "Cum de fide ac legalitate nobilis uiri domini Ormanni de Saxoferrato dilecti nostri geramus in domino fiduciam pleniorem, ipsum capitaneum uestrum tenore presentium duximus statuendum, uolentes et presentium uobis tenore mandantes, quatenus ipsi in omnibus et singulis, que ad ipsum officium pertinere noscuntur, plene intendatis et sibi efficaciter obedire curetis. Alioquin penas et banna, quas uel que rite tulerit in rebelles, ratas habebimus et faciemus inuiolabiliter obseruari." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "AdHocSummi", "content": "Priuilegium concessum libertatis quibusdam gentibus ad catholicae fidei unitatem reuersisAd hoc summi dispensatione consilii principalis obtinuimus monarchiam dignitatis et Romani Imperii suscepimus diadema, ut, si et ad alia extrinseca debita sollicitudo nos prouocet, ad ea tamen, quae libertatis Ecclesiae statum et incrementum catholicae fidei promouerent, tanto specialius intendamus, quanto gratius in hoc Christo impartitur obsequium, a quo fides nostra cepit exordium, et per quem Imperialis gratiae recognoscimus unctionem. Hinc est, quod per presens scriptum notum fieri uolumus uniuersis presentem paginam inspecturis, ad nostram nuper ex ueridica fidelium insinuatione notitiam peruenisse, quod quaedam gentes in Septentrionalibus partibus constitutae, uidelicet in Liuonia, Estonia, Sabaudia, Semigallia, Prutia et aliis prouinciis conuicinis, inspirante diuina gratia celeriter et Eo, qui ubi uult spirat, expulsa de cordibus eorum superstitionis caligine, cor carneum inducentes ab infidelitatis errore discedere cupiunt, et ad ueri Dei cultum et catholicae fidei unitatem accedere sunt parati, ob illius tantum id facere, sicut dicitur, differentes timorem, ne post susceptionem fidei per principes orbis libertas eorum ad seruitutis onera deducatur.Cumque penitus censeamus indignum et cunctis Christi fidelibus abhorrendum, ut libertas, quae per se res fauorabilis est, priuilegium et fauorem, quae per fidem merentur, amittat, eos omnes preueniendos duximus gratia speciali.Et ecce, quod uniuersos et singulos eorum ad susceptionem catholicae fidei uenientes, post susceptam fidem cum omnibus bonis eorum sub nostra et Imperii protectione et speciali defensione suscipimus, et presentis scripti auctoritate plenam eis et heredibus eorum, intuitu susceptae fidei, concedimus et confirmamus perpetuo libertatem, necnon omnes immunitates, quibus uti consueuerunt, priusquam conuerterentur ad fidem.Eximimus eos insuper a seruitute et iurisdictione regum, ducum, principum, comitum ceterorumque magnatum, presenti sancientes edicto, ut non nisi sacrosanctae matris Ecclesiae ac Romano Imperio quemadmodum alii liberi homines Imperii teneantur;nullusque eos contra presentis protectionis, defensionis, concessionis, et confirmationis nostrae paginam impetere, molestare, offendere uel eorum quietem turbare presumat: quod qui presumpserit, indignationem nostram et Imperii se nouerit grauiter incursurum.Quare uniuersitatem uestram monendo, rogando mandamus, attentius exorantes, quatenus predictas gentes accedentes ad fidem, ob Illius reuerentiam, cuius intuitus inspiratione ducuntur et Qui eos denuo ad se uocat, benigne protegere, tueri ac fouere potenter ab incursibus malignorum, et ob reuerentiam Imperii commendatos habere uelitis, ut exinde uniuersos et singulos possimus merito commendare." }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola62", "content": "Uiris discretis, honorabilibus et dilectis consulibus et toti communitati de Pontido, C. clericus eiusdem loci, scholaris Bononie salutem et prosperitatis augmentum. Erga uniuersitatem uestram habens omnem quam possum reuerentiam et amorem cum ratione originis, et contemplatione dilectionis tum prudentie titulis, tum propter uestre merita bonitatis, uos affectuose ac suppliciter precor multipliciter et instanter, ut diuino intuitu et honore uestro xu librarum collectam a communi uestro mihi nuper impositam uelitis remittere ac debite relaxare, ita quod uestra bonitas de liberali gratia digne ualeat commendari et mea crescat fidelitatis deuotio, que uobis placere, ut desiderat, teneatur per seruitia gratiosa. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "CumPostSedatos", "content": "Cuidam nobili, de morte soceri sui Cum, post sedatos undique turbines, quos dudum in regno nostro Syciliae calumpniosa temporis procella concreuerat, nostris nuper faueret affectibus fortunae placiditas, et nostrorum processuum latera circuiret, subito rumor infestus et nubilus claustra nostrae iucunditatis infregit, illas nobis insipidas amaritudinis propositiones interserens, quod dux Bauariae, carissimus socer noster, Superioris Ducis ductus imperio, in patriam, quae iter est omnibus, generali mortalium necessitate uocatus, humanitatis commune debitum, quod exceptio quaeuis allegata non prouocat, ex ineuitabili lege fatalitatis exoluit. Ex quo tanto nos pungit ictus doloris acerbius, quanto per eius absentiam, qui genitoris in nobis officium compensabat, et uelut nostri pars magna consilii erga nos charitatis paternae non impares dabat affectus, multa nobis decisae carnis et grandia incommoda reserata sentimus. Uerum quia sic irreparabiliter cadere hominis est natura non pena, et morbus iste non est medicabilis herbis, sed Illius est excelsi dexterae mutatio, qui caput excelsum et humile necessariae amplexibus equalitatis inuoluit, multa nobis et tibi sunt exinde solaminis assumenda consilia, ut et nos decedentis patris occasum superstitibus consolemur in filiis, in quibus nobis affinitatis solidae pignora remanserunt, et tu, quantumcumque tibi tam turbidus casus ingesserit, in nobis reparari sentias detrimenta, qui, tam ex carnis unione qua iungimur, quam ex dilectionis etiam uinculo, quo unimur, tua et tuorum negotia non minus libenter quam propria continuis semper profectibus disponimus promouere. Propter quod dilectionem tuam inducimus et hortamur attente, quatenus non expectato solandi remedia laxitudo tibi meroris indulgeat, sed animum redolens uiri fortis assumas, omnem causam lugubrii dolorisque reliquias, quas forte tibi muliebris mollities reliquit ad lacrimas, uerborum lenimentis abicias, et in gratiosa spe nostrae proximitatis abstergas: ad haec, quicquid de tibi de honore et seruitiis nostris uerbotenus ex parte nostra retulerit, indubitabiliter prosequaris." }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola49", "content": "Amoris precipua quem habetis in nobis immensitas comprobatur ex eo, quod in uestris negotiis nos uultis requirere, que grauitatem in se continent et ad honorem pertinent et profectum, discretionis oculos aperiendo cum sapientissimo Salomone qui ait *Palpebre tue precedans gressus tuos*. Unde, licet de futuris incerti simus, tamen de his sperantes secundum presentia que uidemus, uestre consulimus amicitie puritati, ut de filiis domini P. Albertum pro uestra filia uelitis accipere, cui fratres sui non poterunt in moribus et scientia coequari. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "Detestabile", "content": "Alfonso primo genito regis Castellae, de qualibet captione proditorum suorum Detestabile quidem et segregatum a qualibet humanitate propositum Thibaldi Francisci,Guillemi de Sancto Seuerino, Andreae de Cicala,Pandulphi de Fasanella,Iacobi de Morraet aliorum suorum complicum, proditorum nostrorum, ad te per nostrae celsitudinis apices peruenisse iam scimus, nec nos delectaret harum seriem in presenti describere uel exaggerare malitiam, quam nullo fuisse conceptam tempore gauderemus, nisi quod idcirco libenter ipsorum enormes sciri desideramus excessus, ut quatenus motus nostros in eos augusta clementia temperat, eatenus abomnibus nostra modestia clarior censeatur.Hos, qui nos tam iniquo proposito trucidarunt, si tamquam cuiuslibet hominis homicidas occidimus, iniuste non agimus. Hos, qui ueluti filios dulcedine paterna nutriuuimus, si tamquam perfidos patricidas, inter ferales aungustas comprehensos, in uicinum mare proicimus, ut omnimum elementorum usu carere uiuentes incipiant, non peccamus: in hos, quos parentes suspendiis, filios exposuere martiriis, in hos denique, qui suae generositatis immemores et nostrorum beneficiorum ingrati ac debitae fidelitatis obliti, nobilis regni nostri Syciliae non filii, sed priuigni,Deumet hominem sic incredibiliter offenderunt, quod nec infamia culpae conueniens, nec delicto pena sufficiens uideretur. Ad horum ergo perniciem, indignationis nostrae peruenit aculeus, diuina clementia, quae sic ipsorum infatuauit aperte consilium, quod predicto Thibaldum Franciscum,Guillelmum de Sancto Seuerino, et et, eorum complices, inferioris gradus, generis et etatis, nefandissimi sceleris patratores et contra nos diuinae potentiae contemptores, conuenientia cogitare consilia et sufficientia preparare subsidia non permisit. Qui cum potuissent munitiones quaslibet Regni nostri pro uelle preripere, tum ex familiaritate precipua, quam ad ipsos consiliorum nostrorum partecipes omnium negotiorum actores preteritis temporibus habebamus, tum ex predicti Andreae de Cicala, in regno Syciliae nostri capitanei generalis nefando consortio, qui per quaelibet castra nostra suae iurisdictioni commissa ponere poterat et deponere castellanos, castrumCapaciinomine, quod capi de facili, non immerito, poterat formidare, sic subito, sic temerarie conscenderunt, sic exiliter munierunt, ut nedum contra Romanum principem, qui precelsa cacumina montium potenter inclinat, sed nec contra potentioris uicini potentiam tueri se longo certamine potuissent. Et licet non defuisset eisdem ad defensionis longae fiduciam rupis excelsae munitio, murorum fortium ambitus et copia bellatorum uel defensorum, uerumptamen adfuit necessarium rerum, sed aquae precipue non preuisa penuria, quam naturalem ex fontibus rupes fossosae negauerant, et accidentalem ex pluuiis cisternarum, edificata concauitas in tanta copia non habebat, quod a ueris introitu, quo munire se ceperant proditores, per totam proximam futuram estatem sufficere pugnantibus et ex anxietate pugnae sitientibus ac copiose bibentibus potuisset, cuius copiam estiui aeris uiolentia subtrahebat, quam etiam si celitus contra suae perfidiae meritum habuissent, in tantum conductus aquarum et muros omnes machinae nostrae confregerant, ut ad cisternas transductio per canales omnimoda negaretur. Quod factum est, expugnati per fidelium regnicolarum uictoriam gloriosam, qui ad uindicandum eorum opprobrium accensi per fidem in traneos ad ammittere noluerunt, decimo septimo presentis mensis Iulii, factionis tam principes quam sequaces se debitae penae, potius quam misericordiae, tradiderunt. Quibus omnibus preter spem omnium et contra uota multorum expeditis celeriter et ad uotum cum diuina prouisio impedimenta substulerit, longis et callidiis studiis nostrorum processuum cursui preparata iam liberi reddimur et resumpta uictoria fortiores ad nostrorum rebellium omnium, quantumcumque recalcitrent, fine laudabili reliquias conterendas." }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola23", "content": "Uenerabili in Christo fratri et amico speciali domino M. Dei gratia Imolensi episcopo multa sapientia et honestate fulgenti, B. eadem gratia Florentinus episcopus in uero salutari salutem. Cum Petrus et Maria ciuitatis nostre litigent coram nobis ad diuortium celebrandum, ipsa Maria proposuit, in iudicio constituta, se uelle de iurisdictione uestra producere quosdam testes, ad id quod asserit legitime comprobandum. Super quibus dignetur inspicere uestra discretio reuerenda, ne quis ex talibus sit infamis, periurus, subornatus, seruituti obnoxius, corruptus uel falsus; qui a publicis actibus repelluntur, cum ueraces esse debeant et fideles: nam, ut ait Salomo *liberat animos testi fideles, et profert mendacia uersipellis*. Qua de re benignitatis uestre prudentiam rogitamus, quatenus testes quos dare uoluerit prefata mulier uel procurator ipsius, absente parte uiri superius nominati citata, si prefixo uoluerit termino interesse, uelitis ad ueritatem discendam compellere nostris precibus et amore, facientes eosdem per uestrum notarium examinari prudenter, secundum interrogationes quas cedula continet interclusa, et eorum dicta manu publica uestrique sigilli robore communita nobis per eundem latorem presentium destinetis. " }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola16", "content": "Sanctissimo patri domino Martino sacrosancte et uniuersalis Ecclesie summo pontifici Karolus Jerusalem et Sicilie rex se ipsum ad pedes. Ad prosequendum imperii Costantinopolitani negotium, cuius nos sancta mater Ecclesia excelso diademate coronauit, amicomm nostrorum per partes Ytalie inuocamus auxilia, ut nostri cordis affectio, quam ab equitate originem traxisse perpendimus, laudabilem sortiatur effectum.\nCumque Pisanis, quos aliquomodo reputamus amicos, ueluti qui per ceteros Ytalicos habentur potiores in equore, litteratorie direxerimus preces nostras, ut apparatum decem galearum amicabiliter nobis inpenderent, et nostris precibus inhibuerint auditum, uestre clementíe genutenus supplicamus, quatenus comuni Pisarum uestris iniungere dignemini litteris, quod ad ipsius recuperationem imperii nobis prestet auxilium et fauorem, ut illius gratia, qui dator est omnium, et amicorum exhibitione subsidii exoptate dignitatis obtentu letetur filius et filialis letitie sancta mater Ecclesia non sit expers." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "PungitiueNos", "content": "Fridericus cpitaneo regni, ut procedat contra religiosos, portantes litteras papales in Regnum Pungitiue nos tangit interius res noua quam scribimus, dum inquietare nos ibi conatur aduersarii nostri rigor, ubi quietis et pacis solacia studiosius procuramus. Nuper enim ad audientiam nostram, non sine cordis turbatione, peruenit, quod iste Romanae Sedis antistes, cui non satis est in Ytaliae partibus impetiuisse nos hactenus, nisi in Regni nostri pomerio, in quo uelut in oculorum nostrorum pupilla pertingimur, spinas interserat, et nostrorum corda fidelium, quae fidelitas natiua consolidat, a nostra deuotione subuertat, nuper enim in regnum ipsum per fratres Minores et Predicatores ac religiosos alios litteras suas dirigit et occultas suggestiones innectit, quibus excommunicationis et interdicti sententiam, quam iniuste dudum contra nostram excellentiam fulminauit, a fidelibus nostris regnicolis, quos uelut in petra deuotionis firmatos uerbis huiusmodi friuolis sic leuiter flecti posse non credimus, faciat obseruari, excommunicationi nichilominus et interdicto subiciens quicumque more solito nobis reuerenter obediunt et nostris iussionibus obsecundat. Quamquam igitur super hiis non uideamus expediens scripta nostra dirigere, seu nostrorum corda fidelium et animos excitare, quia tamen de Regni nostri statu pacifico inter ceteras considerationes nostras precipue nos cura perangit, uelut qui in eius quiete quiescimus, et in huiusmodi temeritatis ultione concepimus, tenore presentium denotamus: uidelicet, quod personas quaslibet, quae litteras presentare cuilibet, uel ab aliquo recipere presentatas, aut huiusmodi forte parere mandatis, seu qualitercumque fauere presumerent, ut pena docente percipiant, quantum eorum excessus nostra maiestas abhorreat, cuiuscumque fuerint condicionis, etatis aut sexus, incendii uolumus passione multari. Ad horum etiam insolentias subtilius exquiirendas, adicimus, ut quicumque de fidelibus nostris regnicolis, deuotionis integritate clarentes, publicos predictorum excessuum patratores in ipso crimine flagranti reperint, et ardens sue fidei feruor tantam moram minime patiatur, quod ad regionum iustitiarios ualeant habere recursum, ipsos impunes esse uolumus, si de transgressoribus ipsis sumpserint ultionem, ac ob suae fidei meritum faciem nostrae serenitatis hylarem, et a nobis retributionis condignae merita prestolentur. Fidelitati tuae igitur districte precipimus, quatenus preciptam beneplaciti nostri formam per iurisdictionem tuam prudenter et sollicite publices, et exequaris efficaciter publicatam. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola27", "content": "Sanctissimo patri et domino, Gregorio Dei gratia summo pontifici, Henricus miseratione diuina episcopus, B. archidiaconus, C. archipresbyter, totum capitulum, abbates, priores, prepositi, cappellani, et clerus ciuitatis et dioceseos Bononie uniuersus pedum oscula beatorum. Beatitudini uestre insinuare constringimur, quod sedula petitio non desinit iterare, ut super iis que de nouo emergunt nouum consilium habeamus. Instant quidem potestas et commune Bononie iugiter precibus et exhortationibus importunis, ut eis in multis necessitatibus positis, propter guerram et maxime pro circla ciuitatis que ad defensionem facta noscitur singulorum, aliquam sicut decet compassionem habentes, subuenire misericorditer dignaremur, impendentes adiutorium intuitu pietatis, non pro collecta, necessitate, uel debito, sed loco benedictionis et gratie specialis. Unde non immerito hec reducentes ad uestre clementie notionem, sine cuius mandato non debent huiusmodi res attentari, paternitati uestre affectione multiplici supplicamus, ut nobis dare dignemini licentiam laudabilem et benignam, predictis in tanto articulo constitutis grata conferendi subsidia caritatis. Nam speciali cum iis est agendum clementia, quos causa fouet laudabilis et honesta. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola17", "content": "Eximie nobilitati uiro, quem summa commendat strenuitas, extollit bonitas et gesta ingentia reddunt carum, domino B. de Cremona militari lampade radianti, G. potestas Bononie, consilium et populus uniuersus ad uota successus prosperos cum salute. De fama spectabili uestri nominis gloriosi et de preclaris meritis bonitatis uestre multifariam confidentes, uos in potestatem nostre ciuitatis elegimus unanimiter, concorditer et gratanter, Christi gratia faciente; de quo gaudent omnes et singuli nostre terre, considerantes quod res publica perseuerat incolumis, cuius cursus docti committitur arbitrio gubernantis. Eapropter exellentiam uestram rogamus dignis laudibus commendandam, quatenus electionem factam sic comiter et gaudenter uelitis recipere prelibatam, uos taliter preparantes ut, cum ambaxatores nostros uobis miserimus, sicut decet honorifice ueniatis, scientes quod duos milites et totidem iudices atque notarios uobiscum debetis ducere ac tenere, et pro uestro feudo tantam pecuniam habebitis a communi, et fenum et paleam abundanter. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "NobileOpus", "content": "Priuilegium concessum Neapoli Nobile opus, sedentis in solio eiusdem clementia suadente, prosequimur, si per lubrica culpae deliramenta cadentibus ad subleuandi remedia se cito nostra manus habilitat, et indulgemus obnoxiis ueniam post reatum: pulchrum uindictae genus existimantes ignoscere, et sic materialis gladii refrenare licentiam, ut, seuiendi uoluntate sopita, interdum temperemus misericordiae condimento rigorem, data nobis ab ipso fragilitatis humanae principio uoluntate quasi domestica miserendi, ut, dum primi parentis in posteros deriuata discrimina in naturalem quodammodo transgressionis normam defluxisse cognoscimus, reparationis gloriosae suffragia libenter supplicibus largiamur. Eapropter presenti priuilegio nouerit tam presens etas quam successura posteritas, quod, licet uniuersitas ciuitatis nostrae Neapolitanae, dudum uel propter imminentis malitiam temporis uel, quod uerius credimus, ad falsas suggestiones calumpniantium emulorum ausa fuerit a nostrae uiae semitis deuiasse, et seductorum uerbis nutrita mendacibus in eiusdem erroris caligine coartata potius quam uoluntaria aliquamdiu perstitisse: propter quod et culpae uidebatur in dominum commisisse dispendium, et infamiae notam uitium agentibus incurrisse merito uidebatur. Quia tamen, a fide uitio perfidiae separato, et post detectas fallacium uersutias labiorum, uia cognita ueritatis, unanimiter rediit ad fidei nostrae cultum, et regiae misericordiae ianuam humiliter propulsauit, nos, qui misereri elegimus potius quam ulcisci, omnes offensas et culpas uniuersas, quae ipsa propterea contra maiestatem nostram noscitur incurrisse, eis de clementia nobis innata remittimus: banna, in quae forsan inciderit, misericorditer relaxamus, et omnem notam infamiae, cui uisa est propterea subiacere, de plenitudine potestatis nostrae decreuimus abolendam. Recipientes ex nunc in antea ciuitatem ipsam ac uniuersos ciues et singulos ipsius in plenitudinem fauoris et gratiae nostrae sinum, restituentes eis omnia bona stabilia, quae tempore obitus rationabiliter tenuerunt ac omnes bonos usus et approbatas consuetudines, quibus eiusdem domini obitus tempore uti et gaudere sunt soliti; confirmantes eisdem, ut in oculis nostris ipsi sicut ad cultum noui domini redierunt, sic gratiae nouae fructum se gaudeant inuenisse, ipsos ab omnibus datis, collectis, et exactionibus aliis, usque ad quadriennium, de speciali munificentia nostrae benignitatis eximimus, quod, usque ad tempus ipsum completum, super hiis nullatenus impetantur. Presentis itaque priuilegii auctoritate mandamus, quatenus nullus comes, uel baro, nullus officialis, uel eius uicarius, nulla denique persona alta uel humilis, ecclesiastica uel mundana, dictos fideles nostros ut aliquos eorum contra huius gratiae nostrae formam temere impedire uel molestare presumat. Ab huius uero participatione prorsus eximimus duces et capita factionum, qui uniuersitatem ipsam uerbis inanibus per inuia deduxerunt: ad haec et quos, ut actus suos nefarios doleant, et in salicibus organa sua calamitosa suspendant, extra Regni nostri limites merito sancimus exilio puniendos, et omnia bona eorum stabilia fisci nostri iuribus applicanda decernimus. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "Dudum", "content": "Capitaneo, ut captiuum, qui fideiussoriam prestitit cautionem, a carcere liberet, restitutis sibi bonisDudum per litteras nostras iudici G. de Prato, tunc uicario Sancti Miniati, fideli nostro, recolimus mandauisse, quod, quia dicebatur, quod R. de, tunc castellanus Sancti Miniati, ab hominibus ipsius castri et sibi coniunctis de mandato P. de Fasanella, tunc capitanei nostri in Tuscia, nunc proditoris nostri, quamdam pecuniae summam et pignora quaedam abstulerat, eum de personam caperet et cum diligentia custodiret; ac deinde per predictos homines super premissis inquisitionem faceret diligentem, et factam ad nostram curiam destinaret. Qui, tamquam mandati nostri diligens executor, dictum cepit et de predictis inquisitionem fecit iuxta traditam sibi formam, ac factam ad nostram curiam destinauit. Uerum quia, licet probatum extiterit et per inquisitionem appareat eumdem R. quamdam pecuniae summam et pignora recepisse, quod idem R. etiam confitetur, de quibus paratum se offert curiae nostrae reddere rationem; quia tamen per eam asseritur, quod nulla fraus uel dolus super hiis interuenerit, nec probatur aliquid aliud contra ipsum, propter quod ulterius debeat squalore nostri carceris macerari, nec sic innoxios punire uolumus iniuste, sic iuste nolumus et impunes relinquere delinquentes. Et ab A. et R., filiis eiusdem R., curia nostra receperit pro parte ipsius ydoneam fideiussoriam cautionem, quod idem R. in curia nostra compareat iuri pariturus, et de officiis, quae in partibus Tusciae per curiam nostram exercuit, pecunia et pignoribus, quae recepit, perfectam ponere rationem debeat, quam debita subsequatur satisfactio. Fidelitati tuae precipiendo mandamus, quatenus a uinculis ipsum facias liberari, bonis suis, quae sibi tunc ablata fuerant tempore captionis eiusdem, integre restitutis. Citaturus eumdem, ut uigesimo die post citationem tuam, in nostra presentia se debeat presentare. Diem uero citationis eiusdem, coram quibus, et quicquid inde feceris, per tuas litteras harum seriem continentes, nobis rescribere non postponas." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "VirumIndustrium", "content": "Fridericus regi Franciae significat aliqua facientia ad tractatum pacis reformandae inter ipsum et dominum papam Uirum industrium et illustrem R., comitem Tholosanum, dilectum affidem et fidelem nostrum, nuper ad presentiam nostram a Sede Apostolica reuertentem gratanter recepimus, et circa ea, quae pacis sunt, domini papae et nostrae uoluntatis plenitudinem referentem, tamquam rem hylarem audiuimus et intelliximus diligenter, ut pote qui de innata nobis mansuetudine guerrarum discrimina semper odiuimus, dummodo pacifice regnare possemus et qui ex officii debito, quo Romanum Imperium moderamur cum Romano pontifice, quem pre ceteris terrae principibus patrem principum profitemur, bella plus quam ciuilia gerere crudelius credimus et nefandius reputamus; ad pacis pulchritudinem in gentibus reformandam maiestatis nostrae potentiam ardenti desiderio flectimus, ipsamque nedum oblatam, nobis gratanter admittimus, sed nos eam offerre plurimum effectamus. Uolentes igitur uotis Apostolicis in hiis et in omnibus, sicut tenemur nos reddere compotes et ex corde conformes, ad hoc, deliberatione prehabita, direximus aciem mentis nostrae, ut pacis consilia cogitantes et desiderantes quod nobis et toti mundo concordiam inire possemus, tractatum pacis gratanter duximus admittendum. Cum igitur negotii qualitas, per paucissimos zelatores pacis, peccatis exigentibus, hactenus procurata, multos ex multis expostulet, et nunc de latere nostro et, uiros idoneos, tamquam a principiis moti discriminis nostris consiliis assistentes, processuum omnium necnon circumstatiarum instructos, ad Apostolicam et uestram presentiam transmittere nequeamus, instantenobis discordia, qua residens Sedi Petri , ad presens sibi proficere reputans, processibus nostris, quae potuit, impedimenta iam in Lombardiae partibus preparauit, secundo etiam legatorum nostrorum aduentui resistente; dominum papam duximus postulandum et filiali deuotione rogandum, ut ex fratibus suis aliquem, quos secum habet ad presens, licet faciente fragilitate sortis humanae perpaucos, ad nos debeat destinare, cui intima cordis nostri quaedam intendimus reserare, quae nondum in aures cuiuspiam de nostri pectoris thalamo descenderunt, per quae non nisi dispositione diuina, cuius sunt occulta iudicia tantorum bonorum, confirmata sit series, quod pacem indubitanter credimus prouenturam. Ecce itaque, comitem supradictum, uelut amore tam desideratae pacis accensum, hylariter laborantem, ad Sedem Apostolicam propterea destinamus, cui super hiis, quae domino papae et uobis ex parte nostra retulerit, indubitanter serenitas uestra credat. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "SatisPreclaros", "content": "Magna laudum preconia, de bonitate magistri Petri de Uineis Satis preclaros alumpnos longe lateque diffuse per orbem naturae pregnantis peperit uterus et plurimorum pectoribus partem suae fecunditatis infudit, sed preter communem opinionem omnium, in singulari subiecto congerens, quicquid contulerat uniuersis, magistrum Petrum de Uineis cunctis peperit clariorem. Nec sine merito sic ipsum sua liberalitate ditauit, cum uirtutum congeriem personarum uarietas sepe confunderet, sententiarum erraret auctoritas et, iura prompta soluere, buccis lacerata domesticis, ordinarium iudicem non haberet. Multum etenim, ut requiem quereret, sapientiae felicis ingenium in giro celi et abissi profundo circumquaque uagauerat, sed in hoc demum sua fixit tentoria, in hoc sui motus circuitum limitauit, cum quo factum cor unum et anima una, in eo ferrum de terra transtulit et lapidem calore resoluit, ut quicquid esset terrena grossities in doctrinae substantiam uerteretur. Per cuius namque uirtutis instinctum iustitia mortificata resurgeret et eclipsati iuris qualitas suae discretionis industria supplementa sentiret. Qui, uelut nouus legifer Moyses de monte Synai, legum copiam concessam sibi celitus hominibus reportauit, ut quorum noxius appetitus, qui per lustra deuia oberrarat, ad iustitiae fabricam, qua imposita quaelibet diriguntur, eius luce preuia dirigatur. Hic est siquidem alter Ioseph, cui, tamquam fideli interpreti, magnus ubique Cesar, de cuius potentia sol et luna mirantur, circularis orbis retia gubernanda commisit: qui tamquam Imperii clauiger claudit, et nemo aperit, aperit et nemo claudit; cuius eloquentiae tuba dulcisonans orationis uoce mellifluae audientium corda demulcet, utpote cui quicquid erat sub pallio solis absconditum, preter clausi diuini libri septem signacula diuinus intuitus reuelauit. Ipse est enim Petrus, fundatus in petra, ut ceteros fidei stabilitate fundaret et, sinceritatis stabilitate fundatus, foret aliis fundamentum. Relictis quidem retibus, princeps apostolorum, Petrus ille piscator, nimirum secutus est Deum, sed Petrus hic legifer a sui Domini latere non discedit. Curam gregis Dominici pastor ille curabat antiquus, sed iste nouus athleta iuxta latus summi principis uirtutes inserens et errores extirpans, in statera iustitiae ponderat quicquid dicit. Galileus ille tertio Dominum sua uoce negauit, sed absit quod semel abneget Capuanus. O felix uinea, quae felicem Capuam tam suauis fructus ubertate reficiens, Terram Laboris irradians, remotos orbis terminos instantia tuae fecunditatis irradiare non cessas! A cuius stipite palmes non discrepans, tamquam a bono fusus nimio iudex prodiit Guillelmus, quem commendabiliter eius effectus laudabilem exhibet, eo quod habuit tam nobilissimum creatorem, et quem ornauit qualitas habitus, ipsum amictu decoris adornat. Nam legis armatus peritia, Digesta digerit et Codicis scrupulositates elimat, dum in quadrigis sedens Imperii, superemergentes quoslibet casus et causas in libra iudicii quotiens ponderat et appendit, totiens eos dirimit et decidit. Qui, si ueritas sub nube non lateat, quae uidentibus non celatur, angelum se fore sanctum lucidius representat. Haec fuit itaque uinea, quam philosophiae manus multo sudore plantauit et coluit, ipsam suae irriguitatis amenitate fecundans, in qua tabernaculum eruditionis erexit, ut ex eo mentes indoctae doctrinae reciperent spiritum et ex eius fructu mellifluo biberent sitientes. Haec est uinea, cuius radices grandis aquila in terra negotiationis de Libano asportatas secus decursus aquarum cum diligenti prudentia transplantauit; ad cuius uirtutes eximias explicandas etiam lingua Tullii laboraret. Ne forsan balbutiens in prosequendo deficeret et, sic displicendo, placeret, telae finis imponitur, quam stupendo contexuit Nicholaus. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "AdExtollenda", "content": "Commisso uicariae cum gladii potestateAd extollenda iustorum preconia et reprimendas insolentias transgressorum, prospiciens de celo iustitia erexit in populis regnantium solia et diuersorum principum potestates. Caruisset namque libenter humana condicio iugo dominii, nec libertatem a se, quam eis natura donauerat, homines abdicassent, nisi quod impunita licentia scelerum in euidentem perniciem humani generis redundabat, et sic necessitate quadam oportuit naturam subesse iustitiae et seruire iudicio libertatem.Sed nec extrinsecus exquiri decuit aliam speciem creaturae, cui se representata per hominem celestis ymago subiceret: sed homo prelatus est homini, ut gratiorem prelaturam efficeret ydemptitas speciei. Potissime tamen diuina potentia prefecit ad regimen populorum imperium, dum, ostensa sibi figura numismatis in redditione census et solutionibus debitorum tributorum, prae ceteris regibus Cesareae fortunae fastigium presignauit. Cui diuersimodas subiit nationes non ad hoc solum, ut eis imperando preesset, sed ut ipsis potius iustitiae copiam ministrando prodesset.Inter alias igitur occupationum curas, quibus fluctuantis pelagi more pro salubri rei publicae statu noster spiritus fatigatur, occurrit cogitationibus nostris potissimum cogitatione potissima reuoluentes, quod Lombardiae prouincia utique nobilis, et pars Romani imperii pretiosa, diu prouisione iustitiae caruisset. Propter quod tam filios et indigenas eiusdem quam aduenas in prouincia uenientes, in personis iniurias et in rebus dampna non modica nouimus fuisse perpessos, et ibidem iura imperii multipliciter diminuta. Ne igitur talentum nobis creditum negligenter abscondere uideamur, utpote qui uillicationis nostrae rationem sumus in examine districti iudicii reddituri, ad hoc dirigimus aciem mentis nostrae, ut, ad procurandum statum pacificum regionis ipsius, imperialis prouisionis instantia salubriter intendamus Quia tamen ad presens circa partes imperii necessario detinemur, ne terra predicta tantisper fructu nostrae prouidentiae careat, cui potentiae nostrae presentiam necnon et potentiam nostram proximam pollicemur, ecce de tua prouidentia et fidelitate confisi, te, de latere nostro sumptum, generalem uicarium a Papia inferius in Lombardia, ad eos, uelut conscientiae nostrae conscium, pro conseruatione pacis et concordiae specialiter destinamus, ut uices nostras uniuersaliter geras ibidem.Nec tamen te sola uicarii potestate uolumus esse contentum, licet solo uicarii nomine censearis: sed tibi usque ad alium mandatum nostrum adicimus officium presidiatus, concedentes tibi merum et purum imperium et gladii potestatem, et ut in facinorosos animaduertere ualeas uice nostra, purgando prouinciam, malefactores inquiras et punias inquisitos, et specialiter eos, qui stratas et itinera publica ausu temerario uiolare presumunt. Criminales etiam questiones audias et ciuiles, quarum cognitio, si presentes essemus, ad nostrum auditum pertinent. Liberaliter quoque audias et determines questiones, et imponendi banna et multas, ubi expedierit, auctoritatem tibi plenariam impartimur. Decreta utique interponas, quae super transactione alimentorum, alienatione ecclesiasticarum rerum et tuitione minorum, secundum iustitiam interponi petuntur: tutores etiam et curatores dandi quibuslibet tibi concedimus potestatem.Et ut maioribus et minoribus, quibus uniuersa iura succurrunt, causa cognita, restitutionis in integrum beneficium ualeas impertiri, ad audientiam quoque tuam, tam in criminalibus quam ciuilibus causis, appellationes deferri uolumus, quas sententiis ordinatorum iudicum et eorum omnium, qui iurisdictionem ab imperio nacti sunt, in prouincia ipsa uidelicet, a Papia inferius in Lombardia, prout superius dictum est, contingerit interponi, ita tamen, quod sententia tua ad audientiam nostri culminis possit libere prouocari, nisi uel causae qualitas uel appellationum numerus appellationis auxilium adimat appellanti.Quapropter fidelitati tuae firmiter et districte precipiendo mandamus, quatenus ad statum pacificum regionis ipsius et reparationem nostrorum et imperii iurium in eamdem fidem et sollicitudinem tuam, sicut gratiam nostram diligis, sic efficaciter et diligenter impendas, ut in te diligentiae tuae testimonio electionis nostrae iudicium commendetur, dum talem tanto negotio duximus preponendum, ex cuius fide et industria serenitatis nostrae salubre propositum de obseruatione iurium regionis eiusdem singulis exprimatur." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "DebitaReuerentia", "content": "Responsiua iustitiarii ad imperatorem, excusando se de obiectisDebita reuerentia maiestatis uestrae receptis et intellectis apicibus, in quibus euidentem innocentiae meae causam perpendi, negligentis incuriae perniciosis maculis offuscatam, statim obstupui.Sed stupore tractu temporis, exposcente ueritatis indagine, ab irreptione corporis recedente, aliquantulum meus animus respirauit; sic, quod inflictae maculae cogitationis opacae cumulum subiens, non nisi conquestionis materiam potuit eructare. En per uestrae maiestatis apices est assertum, quod in regenda prouincia otiosum, inertem me gero, tepidum pariter et remissum. Sicque peruigil cura mea dormienti cessit incuriae, sollicitudo cessit inertiae, quieti labor cessit continuae, dum pretensae incuriositatis opaca caligo luculentam mei laboris operam operit et falsae accusationis obiectio ueritatis instantiam offuscauit. De quo, si dicere liceat, nulla me labis contagio polluit nec secreta cordis offensio me remordet. Uellem itaque quod, si relata ueritatis fulcimento quomodolibet fulcirentur, seuerus iuris aculeus equa lance iudicii percurreret mentem meam; nam quod de iure uenit supplicium leuiter est ferendum. Sed quia, teste ueri Dei iudicio, nulla macula negligentiae aspersus, de neglecta cura decretae michi prouinciae nulla iusta causa suadente, percutior. Dolore satis admoueor et, pro tanta calamitate doloris attributae michi sine causa desidiae, compellor emittere spiritum rationis, nisi forsan hanc tantum dixero ultimam esse aduersae fortunae sarcinam, quia dum miseris aliquod crimen infligitur, quae sine causa perferunt, meruisse creduntur. Scio quidem, quod ipsa rerum necessitate cogente nec minus diuinae prouisionis instinctu principes gentium sunt statuti. Quo, uitae necisque arbitri gentibus, super quas quisque fortunam, sortem statumque habet, alios uelut executores diuinae sententiae stabilirent, quod ubi presentialiter esse non possent, adesse potentialiter crederentur; per loca remota sui regiminis officiales ydoneos, quos sui lateris comitatus illustrat quasi partes sui corporis, destinarent. Per quos purgarentur commissa facinora, contentiosa coartarentur, iurgia iniqua supplantarentur, excessus, eorumque fautores, actores, et complices, personarum et criminum qualitate pensata, pena debita dampnarentur et traderentur morti, potissime publicorum itinerum aggressores, cum intersit reipublicae secure quemlibet per itinera publica comeare. Conuenit enim, ut in delinquentem pro qualitate delicti sententia tribuatur, ne, si delinquentibus indulgeatur, ex indulgentia crimina subleuentur. Et est a summo Preside summa humanarum atque diuinarum rerum data nobis instructio, ut iniquis hominibus impium non remaneat presidium necdum quis peccandi locus delinquentibus relinquatur, sed ille seruetur innocens, qui reuera innoxius est in culpa, nec reputetur improbus, si quis ex proba sese allegatione tuetur, quid pro puritate pretendens. Nec ignoro similiter, quod, cum ex alto iustitiae solio media statera iudicii actus filiorum hominum compensabit, nec boni premiis nec suppliciis malefactores carebunt. Scio enim, quod officiales, qui scelera reperta non iudicant, uelut conscii, uelut criminosi festinant et in eos merito seuerus exercetur gladius ultionis, ut in sua nequeant nequitia gloriari. Cum igitur unusquisque bene iudicet quae cognoscit et horum iudex optimus censeatur qui, discussione debita non obmissa, sub diligentis examinis lima legitimo testimonio comprobatur, miror tam instructum iudicem tam leuiter commoueri ad tam leuem delationem, qua de malorum deliberatione describor et de funesta pecuniae perceptione compulsor et sic uendere pretio iustitiae misterium asseueror, ut ueri iudicium citra mundi limites religetur. Siquidem hoc in me concurreret, mea sententia condempnarer, quia ipse contra me testis et iudex existerem et locus testibus exteris non daretur. Est utique nequaquam facile credere, quod quis sibi fodiat foueam, in quam cadat; quod quis contra se ferat sententiam et in sui dispendium sic terribile testimonium introducat. Quod ipse idem fecissem, si criminis obiecta pretensi ueritatis fomite fouerentur.Discutiat ergo, si placet, uestra serenitas, iuxta quod iacet ipsius rei ueritatis effectus.Circuiui enim continua discussione decretam michi prouinciam et ipsam malis hominibus expurgaui.Stratas inueni tutas, predia tutiora et tutissima corpora ciuitatum, et numquam adeo, inter uestros subditos decretae michi prouinciae, uidi stare concordiam quietis et pacis: armorum cruenta spectacula cerno quiescere, quae in ipsius officii mei principio efferuebant. Supplex igitur queso, quod delata non placeant, uidelicet quod frequentaui loca fertilia, sterilia uero sicco pede transiui, cutem colere non postposui nec esse desii de genere Epicuri, quia numquam fui de tali scola discipulus nec de tali disciplina magister. Nam quis rei posset esse finalis exitus, quem nullum principium antecedit? quis sperat posse desinere, quod non cepit? aut quis se asserit ab eo incipere etiam, quo finitur? Seuiat in delatores tam improbos ira Dei et detrahentes michi non pertranseat furor uester.Et quia conscientiae meae sinceritas puritatem lucis desiderat clarioris, maiestati regiae humiliter supplico consternatus ad pedes, quatenus diligentis inquisitionis officium obiecta discutiat. Per quam contra me si probationis argumenta preualeant, uindictae penam non fugio, cui uoluntate spontanea me submitto. Presto sum etenim, si quid impium indebite gesserim, corporalibus expiare piaculis et quicquid per improuidentiam sensualitas attulit rationis imperio reformare. Quod si delatorum labia, quae ardentis inuidiae liuor exacuit, falsitate farcita ueritas ipsa monstrabit, cum se tristi supplicio dignos effecerint, regalis indignationis fulmine feriantur." }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola87", "content": "Generoso et magnifico uiro domino B. de tali loco dignis meritorum preconiis extollendo talis miles salutem et totius felicitatis augmentum. In honore uestro nostram reputantes honorificentiam specialem, et super electione uestra tanquam nostra ineffabiliter gratulantes, dilectioni uestre personam et quicquid seruitii possumus pollicemur, excellentiam uestram affectuose rogantes, ut uestre beneuolentie placeat saltem aliqua de rebus nostris recipere ad ornatum. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "AdNostram", "content": "Capitaneo, ut causam appellationis et processum debeat ad curiam destinareAd nostram accedens presentiam G. de, fidelis noster, nobis exposuit cum querela, quod inter B. mulierem, neptem suam eiusque curatorem, agentes ex parte una, et G. de eodem loco ex altera, super possessione cuiusdam ponderis et tenimenti coram G. de Spoleto, in comitatu Firmano iudice ordinario, questio extitit uentilata. In qua idem iudex de iure procedens, sicut asserit, pro ipsa B. tulit sententiam contra eum: a qua idem G. sentiens se grauatum, ad tuum examen se asserit appellasse.Postmodum uero, quod tu, assistente tibi R. de Lauda, iudice et assessore, fideli nostro, coram te partibus non uocatis, et causae meritis, ut ius est, non inspectis, dictam sententiam confirmasti, eumdem G. pro expensis in causa ipsa factis pro B. predicta in tribus libris contra iustitiam condempnando. Idem uero G. a dictae sententiae confirmatione et predictarum expensarum condempnatione sentiens indebite se grauatum, ad nostram audientiam appellauit. Cumque idem G. uelit appellationem prosequi supradictam in curia nostra magna, fidelitati tuae precipiendo mandamus, quatenus processum totum, super premissis habitum, sub tui impressione sigilli nostrae curiae destinare studeas seriatim: utrique parti per te certo et peremptorio termino assignato, quo nostrae curiae se debeant presentare in premissis processuri, iustitia mediante.Et presertim appellatione pendente contra ipsum G. non facias nec patiaris fieri aliquid nouitatis, cum, appellatione pendente, nil debeat innouari.Si quid uero post appellationem ipsam ad nos interiectam attemptatum est, per te aut iudices tuos, in statum pristinum reducturus, prout de iure uideris expedire: et de die citationis, et forma nostram curiam edocturus." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "HabetEtMerito", "content": "Duci Uenetiarum, animans eum, ut perseueret deuotus in fide, narrando multa seruitia inpensa sibi per eum Habet, et merito, nostrae benignitatis humanitas, unde tibi gratiarum rependat exempnia, unde fauoris multiplicis gratiam repromittat, dum, sicut de tuae strenuitatis actibus ad nostrae maiestatis auditum gratifica semper noua perueniunt, dum, sicut iam sepe operum experimento probauimus, circa honoris Augusti fastigium, et quae amici sunt, amicabiliter promoues, et quae affinis, naturalis suasionis inductione disponis. Nec mirum, si talem exhibere te satagis, cum dilectio te nobis pura couniat; nec mirum, si te tanta uirtute conspicuum presentium negotiorum et temporis habitudo concedat, cum dilectionis indicia, quam ad te, tamquam amoris integritate precipuum, hactenus immaculatam habuimus et habemus sic de carissima consorte tua, nepte nostra, intercedente pridem affinitate, concreuerint. Sic carnis ydemptitas, quod primitus in uoluntatis ingratitudine fuerat, necessitatis quodammodo nexibus annodarit, ut, uersa iam gratia uoluntatis in debitum, et uelit et debeat tui honoris auspicia nostra serenitas laudabiliter promouere. Studeat igitur tuae circumspectionis industria, quam securis profecto uerbis alloquimur, nobilitatis ymaginem circa nostra negotia laudabilium actuum operatione depromere; studeat ut amicitia prima florigera in affinitatis nostrae prouectu fructificet et studeat, ut sic te nobis transcursus temporis affinem exhibeat, quod de nobis tamquam affinis stabili mente confidere uidearis, cum, preter nostrae plenitudinem gratiae, quam tibi fauorabiliter pollicemur, te prae ceteris intimum tenere uelimus amicum et colere uelut carissimum desideremus affinem. " }, { "author": "Dante", "epistola": "epistola10", "content": "Illustrissime atque piissime domine domine Margarite diuina prouidentia Romanorum regine et semper Auguste, fidelissima sua G. de Batifolle Dei et imperialis indulgentie gratia comitissa in Tuscia palatina, cum promptissima recommendatione se ipsam et uoluntarium ad obsequia famulatum.\nCum pagina uestre Serenitatis apparuit ante scribentis et gratulantis aspectum, experta est mea pura fidelitas quam in dominorum successibus animi subditorum fidelium colletentur. Nam per ea que continebantur in ipsa, cum tota cordis hilaritate concepi qualiter dextera summi Regis uota Cesaris et Auguste feliciter adimplebat. Proinde gradum mee fidelitatis experta, petentis audeo iam inire officium.\nErgo ad audientiam uestre Sublimitatis exorans et suppliciter precor et deuote deposco quatenus mentis oculis intueri dignemini prelibate interdum fidei puritatem.\nUerum quia nonnulla regalium clausularum uidebatur hortari ut, si quando nuntiorum facultas adesset, Celsitudini regie aliquid peroptando de status mei conditione referrem, quamuis quedam presumptionis facies interdicat, obedientie tamen suadente uirtute obediam.\nAudiat, ex quo iubet, Romanorum pia et serena Maiestas, quoniam tempore missionis presentium coniunx predilectus et ego, Dei dono, uigebamus incolumes, liberorum sospitate guadentes, tanto solito letiores quanto signa resurgentis Imperii meliora iam secula promittebant.\nMissum de Castro Poppii xu Kalendas Iunias, faustissimi cursus Henrici Cesaris ad Ytaliam anno primo." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "ExpectationumVestrarum", "content": "Panormitanis fidelibus suis significat letitiam de nato filio Expectationum uestrarum uotis libenter et sepe successiua nostrorum succesuum insinuatione concurrimus, crudele non minus quam inelegans estimantes, si nos, qui prosperitatis gustu reficimur, uos odore letitiae fraudaremus. In participium igitur gaudiorum nostrorum uos libenter assumimus et ex carissima consorte nostra natum nobis nuperrime filium, XUIII scilicet die mensis Februarii, sub felicis auspicii sidere uestris desideriis nuntiamus. Quod quamquam uobis solummodo nuntiare uideamur ad gaudium, rectius tamen et dignius refertur ad commodum communiter omnium: per quod uobis salus promittitur et posteris, dum fecunditate propaginis nostri regiminis solium roboratur. Etenim si regnorum omnium status et demolitiones attendimus, profecto uidebimus, quod statum cuiuslibet seruat et roborat regiae sobolis continuata successio, per quam peruenit populis perpetuata tranquillitas, et successorum defectus regna comminuit et Imperia demolitur. Letare igitur regum patria, terra dulcedinis, experti dispendii uitatura periculum! Spes uos pulcherrima foueat: quod dum serenitatis nostrae gremium numerosae prolis fecundat editio, dispendiosam iam pati penuriam de regibus non possitis. Ad uos denique gratissima ueniat presentis insinuatio epistolae, quae uos in gaudiorum nostrorum consortium euocat et uestrum uobis in solidum commodum representat. Immo si uerum inspicimus, si subtiliter intuemur, ex nostri natiuitate filii uos nobis uberius commodum et fructum percipitis ampliorem: nobis enim, et ceteris orbis terrae principibus, filii nascuntur ad gaudium, sed subditis ad salutem. Subest tamen adhuc communis et ultima causa letitiae: quod dum sub uictoriae nostrae tempore, quam de publicis hostibus et aucta discordia gladius imperialis obtinuit, de naturae gremio summa prouisio prouidit hominem uictoriosum nobis et uobis regem et dominum repromisit. Uotis igitur omnium exorabitur diuina clementia, ut quem nasci prestitit, diu uiuere prebeat et cui uiuere contulit, conferat et uirtutes. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "VtVestrae", "content": "Aretinis fidelibus suis, ut parent se armis et equis, cum, expeditis negotiis Lombardia e, intendat in Regnum Ut uestrae deuotionis integritas, quam nostrae prosperitatis auidam fore confidimus, firmam de felicis aduentus nostri uicinitate fiduciam et plenam de nostrorum grata dispositione processuum causam iucunditatis assumat, ad notitiam uestram presentium tenore perducimus, quod negotiis superiorum partium Lombardiae, in quibus nos hactenus necessaria et utilis causa detinuit, salubriter ordinatis ad uotum, iam Cremonam aduenimus, ubi Ezelinum de Romanis, dilectum fidelem nostrum, cum nepte sua H. regi Sardiniae, dilecto filio nostro, matrimoniali commercio copulanda, necnon et ambassiatores ciuitatum a Papia inferius, quos celeriter ad nostram presentiam uenire mandauimus, pro huiusmodi regionis negotiis disponendis utiliter, de die in diem continue expectantes. Ad partes Tusciae, continuatis dietis, instanter intendimus dirigere gressus nostros, uolentes igitur, ut status ipsarum partium, quas, uelut carum et nobile membrum Imperii, quadam affectione precipua serenitas nostra uidere desiderat, in felici aduentu nostro, quem uobis in proximo pollicemur, tam uiriliter quam prouide reformetur, ut incauta nostrorum corda rebellium, de quibus finalis et desiderata uictoria nostrae potentiae gladio reseruatur, sicut in absentia nostra gloriati sunt hactenus, sic ex uicinitate nostrae potentiae terreantur. Fidelitati uestrae, quam semper inuenimus ad beneplacita nostra paratam, hortamur attentius et mandamus, quatenus, ad requisitionem Friderici de Antiochia, sacri Imperii in Tuscia uicarii generalis, dilecti filii nostri, sic in equorum et armorum apparatu continuo persistatis, ut in aduentu nostro, ciuitatis uestrae subsidio magnifice nostris uiribus aggregato, ad confusionem nostrorum rebellium intendere ualeatis. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola32", "content": "Henricus miseratione diuina Bononiensis episcopus dilecto in Christo fratri archipresbytero Sancti Iohannis in Persiceto salutem in Christo. In te fore multam prudentiam multamque legalitatem ueraciter cognoscentes, tibi uices nostras cum fiducia delegamus, in iis que in se iuris et facti continent questiones. Ideoque tue discretionis examini committimus causam que uertitur inter tales, tue probitati dantes litteris presentibus in mandatis, ut uisis rationibus utriusque partis et probationibus diligenter inspectis, causam eamdem, habito consilio sapientum, iusto iudicio studeas diffinire. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola51", "content": "Donum reputo super omnia gratiosum, cum uestre libet dominali probitati mihi suo fideli precipere et deuoto: nam propterea beneuolentie puritas demonstratur et subiecti fidelitas renitescit. Qua de re uestra cognoscat bonitas honoranda, quod cum fideli amico et mercatore legali Bononia fideliter et legaliter inquisiuimus et pro undecim sol. emi xij brachia de brunecta optima fiorentina, et ita bonum forum et pannum numquam potui reperire ad huc, quod uobis mitto per nostrum nuntium specialiter destinatum; Deum rogans humiliter et instanter, ut uestis quas inde feceritis faciat uos gaudere et alias feliciter renouare. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "Fridericus2", "content": "Item super eodem Fridericus, et cetera. Patarenorum complices, receptatores su quocumque modo fautores, qui, ut a pena alios possint eximere, de se uelut improuidi non formidant, publicatis omnibus bonis eorum, relegandos in perpetuum esse censemus, et ipsorum filii ad honores aliquos nullatenus admittantur. Si tamen aliquis fautorum huiusmodi detexerit aliquem um, de cuius perfidia manifeste probatur, in fidei premium, quam agnouit, famae pristinae de imperiali clementia restitutionis beneficium in integrum consequatur. Incipiunt capitula constitutionis contra: Patarenos, quocumque nomine ceseantur, Speronitas, Leonitas, Arianitas, Circumcinos , Passaginos, Ioseppinos, Carrarenses, Albanenses, Franciscos, Bannaroles, Comistos, Ualdenses, Burgaros, Communellos, Uerinos et Ortolenos, et cum illis de Aqua Nigra, et omnes hereticos utriusque sexus, quocumque nomine censeantur, perpetua dampnamus infamia, diffidamus atque bannimus. Censentes, ut bona talium confiscentur nec ad eos ulterius reuertantur: ita, quod filii ad eorum successiones peruenire non possint, cum longe sit grauius eternam quam temporalem offendere maiestatem. Qui autem inuenti fuerint sola suspectione notabiles, personae, propriam innocentiam propria purgatione monstuerint, tamquam infames, et banniti ab omnibus habeantur: ita quod, si sic banniti per unnum permaserint, ex tunc eos sicut hereticos condempnamus. Statuimus etiam hoc edicto, in perpetuum ualitur, ut potestates et consules seu rectores, quibuscumque fungantur officiis, quod pro defensione fidei prestent publice iuramentum, quod de terris suae iurisdictioni subiectis uniuersos hereticos ad Ecclesiam denotatos bona fide pro uiribus exterminare studebunt. Ita quodammodo quandocumque quis fuerit in perpetuum in dominum temporalem assumptus, hoc teneatur capitulum iuramento firmare: alioquin neque pro Potestatibus neque pro consulibus habeantur, eorumque sententias ex tunc decernimus inutiles et inanes. Si uero dominus temporalis requisitus et monitus a Ecclesia terram suam purgare neglexerit ab heretica prauitate post annum a tempore monitionis elapsum, terram suam exponibus a catholicis occupandam; qui eam, exterminatis hereticis, absque ulla contradictione possideant, et in fidei puritate conseruent, saluo iure domini temporalis, dummodo super hiis nullum prestet obstaculum neque aliquod impedimentum apponat, eadem nichilominus lege seruata, contra eos, qui non habent dominos temporales. Credentes preterea receptatores, defensores et fautores hereticorum bannimus, statuentes ut, si quis, postquam quilibet talium fuerit fidelium communione notatus, satisfacere contempserit infra annum, ex tunc ipso iure sit factus infamis, et ad publica officia seu consilia, uel ad tractatus aliquos eligendos, nec ad testimonium admittatur: sit etiam intestabilis, ut nec testandi liberam habeat facultatem, nec ad alicuius hereditatis successionem accedat. Nullus ei preterea super quocunque negotio, sed ipse aliis, respondere cogatur: quod si iudex extiterit, eius sententia nullam obtineat roboris firmitatem, nec causae aliquae ad eius notitiam perferantur; si fuerit aduocatus, eius patrocinium nullatenus admittatur; si tabellio fuerit, eius instrumenta, confecta per manum ipsius, nullius penitus sint momenti. Adicimus insuper, quod hereticus per hereticum conuinci possit, et quod domus orum, receptatorum, defensorum et fautorum, siue ubi docuerint siue ubi aliis manus imposuerint, destruantur, nullo tempore reparandae. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola68", "content": "Honorabili uiro domino A. de Mutina laudabili et discreto G. de Bononia uite longitudinem cum honore. Licet a paruo tempore notitiam habuerimus uestre commendabilis probitatis, quam per Dei gratiam dum in uestra ciuitate moram facerem acquisiui, tamen in tantum uestra creuit bonitas et sic suam demonstrauit liberaliter largitatem, quod notitia uelut palma nouitatis pullans et consurgens concepit et genuit beneuolentiam gratiosam; ipsa uero pregnans ut uitis fecunda statim ad partum processit et amorem edidit et preclaram; quod multipliciter me hortatur ut ad uos recuram, dubitatione procul posita. Unde uolens predicta ueritatis luce clarefacere, amicitiam uestram firmiter et affectuose deposco, ut efficaciter dignemini laborare, quod A. quasi et un qui Mutine carceralibus uinculis detinetur, in numerum ducentorum pauperum me computetur, qui pro communi cambiri debent et presentialiter relaxari. \n" }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "Fridericus3", "content": "Costitutiones editae per imperatorem, contra hereticos Fridericus et cetera , dilectis principibus suis et cetera. Commisi nobis cura regiminis et imperialis diadematis, cui dante Domino presidemus, fastigium dignitatis materialem, quo diuisim a sacerdotio fungimur, gladium aduersus hostes fidei in exterminium hereticae prauitatis exigunt exercendum, ut uipereos perfidiae filios contra Deum et Ecclesiam insultanses, tamquam materni uteri corrosores in iudicio et iustitia persequarum, maleficos uiuere non passuri, per quorum scientiam seducentem mundus inficitur et gregi fidelium per oues morbidas grauior infligitur corruptela. Statuimus itaque, sancientes, quod heretici, quocumque nomine censeantur, ubicumque per imperium dampnati fuerint ab Ecclesia et seculari iudicio assignati, animaduersione debita puniantur. Si uero aliqui de predictis, postquam fuerint deprehensi, territi metu mortis, redire uoluerint ad fidei unitatem, iuxta canonicas sanctiones, ad agendum penitentiam in perpetuum carceri detrudantur. Preterea, quicumque heretici reperti fuerint in ciuitatibus oppidis, seu locis Imperii per inquisitores aliquos ab Apostolica Sede datos et alios catholicae fidei zelatores, ii, qui iurisdictionem ibidem habuerint ad inquisitorum et aliorum catholicorum uirorum insinuationem eos capere teneantur et eos captos arctius custodire, donec, per censuram ecclesiasticam dampnatos, dampnabili morte perimant, qui fidei sacramenta et gloriam eternae uitae dampnabant. Simili quoque pena plecti censemus omnes illos, quos ad fouendum hereticorum errores callidus hostis suscitat aduocatos, uel parat illicitos defensores, maxime cum facinus quos inquinat et equet, nisi monitione premissa destiterint et eorum uitae duxerint consulendum. Eos etiam, qui conuicti in uno loco de heresi ad alia loca se transferunt, ut cautius possint effundere uirus hereticae prauitatis, debitam censemus subire uindictam, ut super hoc, per uiros ab eodem errore conuersos ad fidem necnon et per alios, qui eos de heresi conuicerunt, quod in hoc casu concedimus licite faciendum, euidens testimonium habeatur. Item mortis sententiae ducimus adiciendos, si quos hereticorum ad iudicium tractos, in extremae uitae periculo, heresim abiurantes, postmodum de falso iuramento constiterit, et de fide mentita conuinci ac eos, contigerit eiusdem morbi spontaneam incurrere recidiuam, ut sibi dampnabilius iniquitas sit mentita, et penam debitam mendacium non euadat. Omne insuper proclamationis et appellationis beneficium ab hereticis, receptatoribus et fautoribus eorumdem penitus amouemus, uolentes ut de finibus Imperii, in quibus semper debet existere fida fides hereticae labis genimina modis omnibus deleantur. Ceterum, quia quanto maiora diuinae nutu miserationis accepimus et altiorem locum prae filiis hominum obtinemus, tanto deuotiora debemus obsequia gratitudinis conferenti, si quando in nostri nominis contemptores nostri culminis excandescit auctoritas, si reos lesae maiestatis in personis eorum et liberorum suorum exheredatione dampnamus, multo fortius iustiusque contra Dei blasphematores numinis et catholicae detractores fidei prouocamur, eorumdem hereticorum receptatorum, fautorum et aduocatorum suorum, ac eorum heredes et posteros, usque ad secundam progeniem, cunctis beneficiis temporabilus, publicis officiis et honoribus imperiali auctoritate priuantes, ut paterni memoria criminis continuo merore tabescant, uere scientes, quod Deus zelotes est, peccata petrum in filios potenter ulciscens. Nec quidem a miseracordiae finibus duximus excludendum, ut, si qui paternae heresis non sequaces latentem patrum perfidiam reuelauerint, quacumque reatus illorum animaduersione plectantur, predictae punitioni non subiaceat innocentia filiorum. Ad haec notum fieri uolumus fratres Minores et Predicatores, pro fidei negotio in partibus Imperii nostri contra hereticos deputatos, ceteros quoque, qui ad hereticos indicandos accesserint, nisi aliqui eorum ab Imperio proscripti fuerint, eundo, morando et redeundo sub nostri et Imperii speciali defensione receptos, apud omnes sub ope ac recommendatione fidelium Imperii esse uolumus inoffensos; uniuersitati uestrae mandantes, quatenus, quocumque et apud quemcumque uestrum peruenerint, benigne recipiatis eosdem, et personas eorum ab incursu hereticorum eis insidiantium conseruantes indempnes, omne consilium, ducatum, et auxilium impendatis, pro tam acceptis coram Deo negotiis exequendis. Hereticos uero, quos uobis ostenderit ipsi, in iurisdictione uestra singuli capientes, in diligenti custodia detineatis eosdem, ut post ecclesiasticae dampnationis iudicium penam subeant, quam merentur, scrituri quod, in ipsius executione negotii, gratum Deo et laudabile nobis obsequium conferentis, si ad appellandam de partibus nostri Imperii uanam et insolitam hereticae prauitatis infamiam opem et operam una cum eisdem fratribus prestiteritis efficacem, etsiquis exinde foret negligens uel remissus, ac inutilis coram Deo et in cospectu nostro peterit apparere. Datum Paduae, regnante imperatore nostro Friderico et et cetera. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "IllosFelices", "content": "Fridericus regibuset principalibus mundi, ut non obediant papae et cardinalibus, eo quod sunt Christianorum elemosinis impinguati Illos felices describit antiquitas, quibus ex alieno prestatur cautela periculo. Status namque sequens formatur ex principio precedentis, et ut impressionem cera recepit ex sigillo, sic humanae uitae formatur mortalitas ab exemplo. Hanc utinam felicitatem nostra serenitas pregustasset, ut cautelae solertiam, quam uobis, o Christiani reges et principes, ex nostra maiestatis nimia lesione relinquimus, nobis potius christiani reges et principes reliquissent! Porro, quia clerici censentur pauperum elemosinis impinguati, filios opprimunt. Ipsique nostrorum filii subditorum paternae condicionis obliti, nec imperatorem nec regem aliqua ueneratione habere dignantur. Quod autem et circum locutionibus nostris innuitur, ex Innocentii papae quarti presumptione probatur, qui, uocata synodo, ut esserit, generali, contra nos non uocatos, nec super aliqua fraude uel prauitate deuictos ausus est sententiam depositionis statuere, quam preter omnium regnum enorme preiudicium non poterat stabilire. Quod enim uobis et singulis regibus singularum regionum, a facie tanti principis sacerdotum timendum non superest, si nos et principium electione sollempni, et aprobatione totius Ecclesiae ac Cristianae fidei religione uiuentium, imperiali diademate diuinitus insignitos et alia regna nobilia magnifice gubernantes ille deponendos aggreditur, cuius quo ad imperiale diadema, non interest aliquid in nos exercere rigoris, etiam si causae legitimae probarentur. Uerum, quod sacerdotalis sic infestat abusio potestatis, a summo nos conatur precipitare deorsum, nec primi sumus nec ultimi. Et haec quidem uos facitis obedientes, religionem simulationibus sanctitatis, quorum sperat ambitio , quod totus mundus influat in os suum. O si uestrae credulitatis semplicitas, a scribarum et Phariseorum fermento, quod est hypocrisis, iuxta sententiam Saluatoris, sibi curaret auertere, quot illius curiae turpitudines execrari possetis, quas inhonestas et pudor prohibet nos affari? Sane redditus copiosi, quibus ex plurium depauperatione regnorum ditantur, quemadmodum ipsi nostis, ipsos faciunt insanire. Apud uos Christistiani mendicant, ut apud eos Paterni manducent, ibi uestras domos obstruitis, ut illic aduersariorum oppida construatis. Sic de uestris elemosinis impinguati, tales Christi pauperes sustentatur, qui beneficii compensatione, ea saltem gratitudinis exhibitione uobis se prebent obnoxios, quod quanto manus eis indigentibus iberaliores extenditis, tanto non solum manus, sed etiam manus et cubitos auidius apprehendunt, suo uos laqueo detinentes, sicut auiculam, quae quanto fortius ad euasionem nititur, tanto fimius aligatur. Haec uobis ad presens scribenda curauimus mittere insufficienter exprimentia uotum nostrum. Cetera uero secretius intimada decreuimus, uidelicet in quos usus diuitias pauperum expendit prodigalitas auarorum, quid super imperatore comperimus eligendo, nisi pax, quam per magnos mediatores intendimus reserare inter nos et Ecclesiam, saltim superficialiter reforetur, quid de regum omnium communibus specialibusque negotiis exponere intendamus, quid super insulam Oceani fuerit ordinatum, quid contra principes uniuersos quibusdam consiliis et negotiis, quae nos, qui nonnullos habemus ibidem familiares et subditos, licet clandestine, latere non possint, illa curia machinatur, quid omnes, tot uiribus tot uirorum insidiis, quos habet instructos ad bella, in hoc ipso iure quod instat, qui nunc nos opprimunt, uos opprimere posse speramus. Quod autem et, fideles nostri latores presentium, uobis retulerint, certe credatis, ac etiamsi sanctus Petrus iurasset, firmissimum reputetis. Nec propter hoc, quod a uobis petimus, uideatur uobis, quod propter illatam in nos depositionis sententiam nostrae magnanimitas maiestatis aliquatenus incuruetur. Habemus enim conscientiae puritatem et, per consequens, Deum nobiscum: cuius testimonium inuocamus, quia semper fuit nostrae intentio uoluntatis, clericos cuiuscumque religionis ad hoc inducere, et precipue maximos, ut tales perseuerent in fide, quales fuerant in Ecclesia primitiua, Apostolicam uitam ducentes, et humilitatem Dominicam imitates. Tales namque clerici solebant angelos intueri, miraculis coruscare, agros curare, mortuos suscitare, et sanctitate, non armis sibi principes subiugare. At isti, seculo dediti, delitiis ebriati, Deum post ponunt, quorum ex affluentia diuitiarum religio suffocatur. Talibus ergo subtrahere nocentes diuitias,quibus dampnabiliter onerantur, opus est charitatis, potius quam erroris. Ad haec uos, omnes principes, una nobiscum, und cuncta superflua de- ponentes, modicis rebus contenti, Deo seruiant cui seruiunt omnia, omnem debetis diligentiam adhibere. " }, { "author": "GiovanniBoccaccio", "epistola": "epistola14", "content": "Insigni uiro magistro Petro de Rethorica.\nNe blandiloquus uiderer, dilectissime frater, ultro multa in tui nominis laudem uenientia uolens obmisi, hoc tantum dixisse contentus: uicisti longo labore tuo inuidentium stimulos et arma obloquentium contriuisti adeo, ut ipsum tuum nomen egregium, quod aliquamdiu inter Uenetos tantum emilianosque Gallos detentum est, superatis celsis Appennini uerticibus in Tuscos usque maximo cum fulgore deuenerit et inter eruditos homines celebre factum sit. Hinc est ut nonnullos scolasticos iuuenes in desiderium uidendi audiendique te traxerit tantoque feruore compulerit, ut patria necessariis amicisque relictis iter ut ad te ueniant intrauisse iam senserim, quorum ego consilium commendandum censeo. Quid enim melius quam melior effici, hac in misera lacrimarum ualle mortalium, exoptari potest? Hos inter duo sunt iuuenes qui, relictis tuscorum studiis, ad te usque, quocunque fueris, ut te uideant, te audiant, sub te militent et tuis monitis doctrinaque meliores fiant, de proximo iter asumpturi sunt. Uerum, etsi amici sint ambo, non tamen ambobus equa est condicio. Nam alteri eorum ut michi nomen est Iohannes; *de Senis* dicitur; qui iamdudum gramatice preceptor apud nos scolas regere consueuit, instructus egregie iudicio meo circa gramaticam positiuam, ut tu longe melius et cito cognosces. Huius, ut arbitror, animus ad autores illustres audiendos et rethoricam totus est; et quoniam grandes sunt studentium sumptus et ipsius tenues facultates, in sustentationem sui, ut tecum diutius esse queat, cupit opere tuo, si fieri possit, habere sub repetitione sua aliquos rudiores. Queso igitur per fidem tuam, ut circa hec illi fauorem tuum impendas: honestus quidem iuuenis est, cum mansuetus, tum moribus commendabilis plurimum, ut uidebis; preterea meus amicus est et mei nominis amator et cultor, et ob id quod bonum ei feceris, michi factum putes. Alter Angelus dicitur, canonice Sancti Michaelis et Iacobi de Certaldo uenerabilis prior, florentinus patria et nobilis genere, michi, si ad dignitatem intuear, pater et dominus; nam ex parochianis suis unus sum; si ad etatem et dilectionem inspexero, filius meus est. Hunc ego, cum cernerem nimia liberalitate sua in ceruum fere ex Atheone conuersum, multis longis exortationibus hyeme preterita ui ab accipitre canibusque subtractum in scolas gramaticalium impuli, in quibus etsi parum adhuc profecerit, generoso tamen animo uerecundatur ni in finem uenerit exoptatum, et ob id, cum multa de te audiuerit, tui nominis dilector effectus, ut quod optat plenius et citius consequatur, magistrum suum ad te uenientem sponte sequitur sua. Cui, quoniam nunquam preter nunc paternos exiuit lares, precor per amicitiam nostram et per uenerabile caput Francisci Petrarce preceptoris nostri adsis, eique consilio et opere faueas circa quecunque sibi opportuna cognoueris uel ipse monstrauerit: eumque non solum in scolarem, sed in filium tuum sumito, et doctrina instrue et mores eius, si oportuerit, frena obiurgationibus, ut aliquando ex aucupatore uenatoreque ex manibus tuis possim dicere literatum hominem suscepisse. Amico nimia dicta sunt, sed sic affectus grandis inaduertentes impellit. Ego autem nondum satis certum habeo nunquid de proximo Patauum uenturus sim. Si uenero, uisitabo te; sin autem, ubicunque sum, tuus sum. Uale, uir dilectissime.\nIohannes Boccaccius." }, { "author": "GiovanniBoccaccio", "epistola": "epistola12", "content": "Barbato sulmontino Iohannes de Certaldo.\nSuscepi, dilectissime uir, epistolam tuam cum interclusa ab illustribus uiris celesti homini Francisco Petrarce transmissa, quas dum non contentus legisse semel, iterum et tertio legerem, non aliter quam si eorum inmistus colloquio astitissem, uota talium comprehendisse sum ratus. Hec etenim, urgente ostentatione quadam qua creduli falluntur plurimum, impetu primo amplissimis in patulum uerbis effunditur, et illico carioribus superuenientibus curis in nichilum facile disgregatur. Quanti, queso, putas esse apud huiusmodi Scipionem, si paruula ac momentanea dignitas afferatur, si uectigal a subditis exigendum sit, si fortuna paululum a solito moueatur? Uidisti sepius, et quorsum tendat talium delectatio cognouisti: quam ob rem puto minus miraberis si horum circa talia desiderium floccipendam et ad tuum ueniam, quo delectatus sum plurimum, eo quod existimem uere in studii perspicacitate fundatum, et in quo sumus ut scribis ipse concordes. Hiis certiorem te facio quod, quantumcunque suasiones tuas libens uolensque suscipiam, hucusque non expectassem quod suades. Pluribus quippe ante annis, dum apud Mediolanum et Patauum cum diuino homine isto consisterem, uires omnes exposui, et hiis fere omnibus rationibus quibus et tui proceres in sua epistola et tu in tua uteris, et aliis insuper usus sum, ut sacrum pectus mollire flectere et in nostrum desiderium possem deducere, ut scilicet ex conclaui Scipio miris ornatus splendoribus (uidi quidem) emicteretur in publicum; sed frustra, multis ab eo factis in contrarium argumentis. Et quis, queso, cum nostri eui eloquentie principe uerbis pugnet? Non tanti sum ego, quin immo, fateor, dum illum audio obmutesco, ultroque a se responsa concedo. Nec minus aduerti, illum diu adhuc nostris uotis contrarium permansurum. Heu michi! quid diu dixi, cum timeam in eternum? A desideriis nostris auertit oculos Deus, et longe magis amariora quam putes, ut querele atrioris causam haberemus, inmiscuit, ob quam non solum magnificum Scipionem in spongia periturum timeo, sed ne preceptor noster egregius una cum reliquis admirandis operibus suis nobis Ytalisque ceteris pereat expauesco. Et ut, qui te fortunarum mearum omnium participem uellem, faciam nouissime infelicitatis esse consortem, quid de illo sentiam, paucis explicabo. Pridie XUI kalendas maii a Laureato nostro epistolam unam suscepi, in qua, cum a Mediolano quibusdam erumpnis meis solamen placidum porressisset, animum iam surgentem uersa cuspide uulnerauit, scribens se ad Boemos imo Sauromatas ultimos e uestigio recessurum, et, ut ex sensu uerborum suorum accipio, ibidem moraturum. Nam sic ait: *Ego autem – o res hominum uolubiles! – uocatus ad occasum ad arthon uado, illuc quoque uocatus a Cesare miris precibus, et uado libens ut euadam; durum iter, sed si perueniam suauis metha* etc. Iam uides quid de homine, nedum de rebus a se compositis, sperare possimus. Hinc dolens merensque sum, et spe destitutus omni studia mea qualiacunque preterita dampno, et quod michi uite superest spatium uilipendo. Nam hunc sacra nemora, sonori fontes, sorores omnes castalie et Apollo perlucidus ipse, quos olim ex Grecia in cisalpinam Galliam inter Eridanum Ticinumque contrasserat, sequuntur ad immanes barbaros abeuntem. Ob hoc autem ego cupiebam atque proposueram hiis diebus Patauum ire, ut illum ibidem ante discessum uiderem et ab eo extrema mandata susciperem, ac inde Neapolim usque pergere nostrum uisitaturus Simonidem, necnon et te medio itinere reuisere atque portare tibi Buccolicum carmen quod, non diu est, fere ui ab illo Mediolani excerpsi; uolebat enim rerum suarum tenacissimus homo, ut et hoc cum Scipione sub modio latitaret; ac insuper Inuectiuarum quatuor libros in medicos, quos ad me petitos tam liberaliter pluribus ante annis Rauennam usque transmiserat. Uerum paupertas et rei familiaris cura et non satis habere certum quando Patauum uenturus homo, ac etiam consistere apud Siculos cum Magno Senescallo Simonidem audisse, uetuere. Sane Buccolicum carmen describi faciam ut ad te mictam, si scripseris cui concedam. Nec arbitreris id esse tantummodo quod tu habes aliique quamplures, Monicum et Argum: in duodecim quidem eglogis omne distinctum est. Sed quid multa? Excessi scribendo propositum: sic enim egit impetus, ut papirus fere antequam aduerterem compleretur. Ignoscendum amico est, et ob scribendi raritatem facilius est tollerandum. Et ne te morer ulterius, uale, dilectissime michi, mei memor.\nQueso parcas interlineaturis atque lituris: non enim fuit michi spatium rescribendi.\nScriptum Florentie idibus maiis, surgente iam sole." }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola36", "content": "Pateat omnibus hanc paginam inspecturis, quod nos Dei gratia episcopus Sabinensis A. nostrum nuntium, presentium portitorem, in Franciam mittimus pro nostris redditibus colligendis; uestram prudentiam deprecantes, ut ipsum amore nostro taliter habere dignemini commendatum, quod uestras petitiones et preces teneamur merito exaudire. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "ContingitInterdum", "content": "Capitaneo, ut mittatPotestatum, uicariorum et castellanorum nominasuae iurisdictionis, et salaria eis debita annuatimContingit interdum, quod dum seruitia grata fidelium premiorum retributione prosequimur, dum terris nostro dominio subditis, ad earum salubre regimen de rectoribus prouidemus, beneficia nostra, quo debent et uolumus, euentu non gaudent: dum frequenter magna promeritus ad parua preficitur et minus ydoneus ad maiora plerumque leuatur; locorum etiam quandoque regimina prouisionis huiusmodi perplexitas sepe confundit, dum dignis digna rectoribus debita dignitate falluntur et ad minus digna digni aliquotiens deputantur. Illud inelegans etiam persepe contingit, quod de eiusdem loci regimine, a nobis prouisionis factae per nostros notarios inscios et per eos nostri processus ignaros, pro eodem tempore simul et semel diuersis rectoribus prouidetur, sicque dum non sine laboribus et expensis ad regimen quis paratus accedit, ad propria confusus reuertitur, dum locum ab alio reperit occupatum. Cum igitur non ex alia causa, si diligenter aduertimus, huiusmodi morbus inualeat, nisi quod fidelium qualitates et nostrorum officialium gesta sunt nobis incognita ac locorum condiciones et circumstantias ignoramus, salubri quadam consideratione prouidimus, ut loca quaelibet uicarios seuPotestateshabentia, et quae sunt salaria singulorum, in quaternionibus nostrae curiae debeant annotari, ut, nobis de huiusmodi dubietatis inuolucro facta fide, cautius in antea beneficia metiamur in subditis et in terris regimina discretius moderemur. Mandamus igitur fidelitati tuae, quatenus terras quaslibet iurisdictionis tuae, uicarias seu potestarias habentes et salaria singulorum quotquot et quales sint et in quibus uicariis, uidelicet potestariis et castellaniis, et sub quibus salariis uel expensis officiales hactenus extiterunt ab eo tempore, quo capitaniam ipsam in illis partibus exercuisti; Potestates etiam terrarum omnium iurisdictionis tuae, quae de demanio nostro non sunt, quae sunt salaria statuta, quibuslibet et quibus temporibus officia renouentur, fideliter et sigillatim sub tuo sigillo curiae nostrae scribas, ut ad exemplar scripti, quod inde direxeris, mandemus, predicta omnia in quaternionibus nostrae curiae annotari. Uolumus etiam ut in locis, quae, prout superius dictum est, tua fidelitas celsitudini nostrae descripserit amodo preter speciale nostrae serenitatis oraculum, Potestates seu quoscumque uicarios nullatenus ordinare presumas.Uerum, cum pristinum maiestatis nostrae mandatum non fueris executus, iterato fidelitati tuae precipiendo mandamus, quatenus, forma et tenore suprascripti mandati nostri diligenter et fideliter obseruatis, per singula ipsum mandatum diligentius exequaris; tandem inde seriatim excellentiam nostram tuis litteris edocturus, cauens, ne de negligentia secundi mandati ualeas reprehendi." }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola6", "content": "Petrus miseratione diuina saneti Georgii ad Uelum aureum diaconus cardinalis, apostolice sedis legatus Iacobo de Morra salutem in domino.\nDum longinquiori mora et maiori locorum distantia separati fieri uester more solito compatriota nequimus, sollicitiores efficimur, ut feruentius de uestra petamus continentia recreari. Sciatis itaqne nos per dei gratiam plena sospitate uigere, quod de uobis audire nostra desideria sunt intenta, et statum uestrorum fidelium et prouincie nobis intimare curetis, ut super hiis obtineat nostra notitia, quod intendit." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "CumSit", "content": "Fridericus cardinalibus, super sententia excommunicationis lata contra ipsum, per dominum papam in Urbe Cum sit Christus caput Ecclesiae et in Petri uocabulo suam fundauerit Ecclesiam supra petram, uos Apostolorum statuit successores ut, Petro pro omnibus ministrante, uos qui estis candelabra Ecclesiae supra montem, non sup modio constituta, reuera omnibus, qui sunt in domo Domini, ex effectu bonorum operum luceatis, nec a publica mundi lingua et coscientia generali uos subtrahere intendatis, cum ad singula, quae residens sediPetriproponit statere, uel denuntiando decreuerit, equa participatio uos admittat, nisi ipsius religionis Ecclesiae status et Zelus efferuens euitandi scaldalum generale ea uobis suggesserit ob futura. Quis enim non miretur et stupeat, quod tot uenerabilium patrum aggregatione munitus, Ecclesiae generalis sedens in solio, utinam iustus iudex! inconsulte uelit procedere, ac suis motibus excandescens in Romanum intendit principem, aduocatum Ecclesiae, ad precipitationem pomnium sententiam depositionis statuere;et ob fauoremLombardorumrebellium exercere spiritualem gladium, si dici liceat, minus iuste, cum alias quicquid ex obiectis Ecclesiarum grauaminibus, quae uel dicuntur obiecta, uel quae ut species a genere per indiuidua deriuantur, uel emendationem ceperint, uel ad deliberationem uestri consilii sit in proximo, prout iussio iam precessit debita et integra emendatio secutura. Nam ecce per patentes litteras prelatrum, per quos mandatum Apostolicum nos prestitit monituros euidens testimonium declaratur: et precedens nostra constitutio super uocatione prelatorum dampna passorum de eisdem prestanda integra satisfactione prelatis, uenerabili Messanensi episcopo assessori nostro uocato ad hoc transmisso, euidens perhibet testimonium ueritatis. Propter hoc non indigne dolemus, si pater Apostolicus offendere tam grauiter nos intendat, ut nos, dum in constantem uirum tam uehemens cadat iniuria, etsi patienter ferre uelimus, immanitas negotii non permittit, quin ad ultiones, quibus Cesares uti solent, facti uiolentia nos compellat.dimus defensoris, si ex quo liceret priuatas exercere uindictas, quas in hominem, per quem scandalum uenit, et in sui participes sanguinis compensare possemus attemptata in ipsum et suos, uestrae Sedis iniuriam redundare tolerabilius duceremus.Sed nec ipse, nec tota propter hoc successura progenies tanta foret, ut Imperii culmen zelaret in ultionem ipsorum; cumque ipsius Sedis auctoritas audaciae sibi frena relaxet, et tot uenerabilium fratrum suorum mollities eum in concepta fouere pertinacia uideatur agit nos altiori mente turbatio: quod, dum nos intendimus a persequente defendere, oportet nos defendendo grauius offendere satagentem, salua semper in omnibus Ecclesiae sanctitate; quam cultu sacro et debita reuerentia corde et opere ueneramur. Quapropter uenerabilem cetum uestrum affectuosius deprecamur, quatenus motus summi pontificis, quos ex causis euidentissimis tam iniustos quam uoluntarios mundus agnoscit, ex deliberata modestia compescatis, generali statui Ecclesiae et presertim quieti mentium a scandalis prouidentes.Nam, cum ad salutem et honorem omnium uestrum fauorabiliter alligemur, etsi principiis obstare non possumus, licite liceat nobis iniurias, quas reuocare non possumus, propulsare iniuriis." }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola21", "content": "Illustri et excellenti uiro domino Alfonso regi Aragonum talis potestas, talis capitaneus et cetera honorum augmenta felicium.\nPreteriti experimento discriminis tenemur esse pro debito tranquillitatis prospere cognitores. Cum igitur dudum et presertim cum rege Karulo habuerimus dampnosa litigia, que nobis et illi Christi gratia sunt sedata salubriter, nolentes sancte matris Ecclesie et ipsius regis indignationem incurrere, respondere petitioni quam facitis non audemus.\nQuare, ut supplicamus attentius, nos in hac parte recipiat regalis magnificentia excusatos." }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola1", "content": "Manfredus dei gratia rex Sicilie Francisco Simplici uicario in Tuscia generali, dilecto consanguineo, familiari et fideli suo gratiam suam et bonam uoluntatem.\nUt fidei tue sinceritas, rationis misterio circumfulta, euidenter inspiciat, quod diuine bonitatis clementia rebus mandato fictis et falsitatibus persuasione delusis stabilitatis emolumentum non exhibet nec eas patitur in sui malitia suscipere incrementum, presenti litterarum compagine, licet calamo huiusmodi successionis euentus de tam uili rustico subici non deberet, tamen, quia principes factionis eiusdem diuina prouisio plectendos regie maiestati submittit, tibi ad gaudium nuntiamus, quod ipsius iuste dispositionis gratia regie uir ille neqnam, sue necis auidus impetrator, qui sibi paterne dignitatis et nature titulum adoptabat, per Henricum de Uigintimiliis, comitem Insule-maioris, dilectum consanguineum, familiarem et fidelem nostrum, et alios fideles nostros ipsarum partium, qui ad destruendum huiusmodi falsitutis propositum uiriliter anhelabant, maiestatis nostre carceralem angustiam uinctis, ut decuit, manibus introiuit, per fideles nostros Castri-Iohannis precipue, qui ipsum delusoriis honoris preconiis receperunt, ut eum deciperent, qui eos decipere proponebat, non ut imperator in solio, sed ut uituperatus in elogio interceptus.\nUideat ergo discretio tua, qualiter ipsius miseri fallax intentio a falsis deluditur et a tam subito felicitatis culmine, ad quod, ut ipsum deluderet, fortuna prouexerat, infeliciter corruit et ad ultimi supplicii erumpnosam et asperam miseriam ipsum ínstabilis inopinate reduxit.\nPropter quod constantia tua discernat et uideat, quod cuiuslibet falsitatis contentio, licet in exordio concipiatur affectu, ad effectum uerumtamen non peruenit, quoniam, qui a ueritate non inchoant, non poterunt in ueritatis finibus terminare. Cecidit ergo eius sophistica gratia et ipsius iam corruit felicitatis abusiua, que naturalis fundamentum originis non habebat.\nDe quo poculum alacritatis assumens in solito fidei robore, quam a paternis traxisti cunabulis, circa maiestatis nostre seruitia curiosus existas, ea, que honorem et exaltationem culminis nostri respiciunt, cum sollertia qualibet procurando, cognoscens apertius, quod per diuinam iustitiam, que ius suum unicuique tribuit, nostra regnat potentia et prestat ipsa nobis de nostris infidelibus ultionem. Nos enim, ut iuris est et humanitatis exposcit clementia, bene meritis respondemus ad premia et infidelibus obstinatis ad penalitatis debite meritam portionem. Idcirco hec grata noua ad notitiam tuam deducimus, ut primo intrinsecus tuis rotatis uisceribus a te tamquam a preside ad fideles alios ipsarum partium per letitie riuulum deriuetur, que ipsis ad gaudium, presentium formam tuis ínserens litteris, alacriter studeas intimare." }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola72", "content": "Amicorum precipuo, domino B. de Mutina morum claritate repleto, A. de Bononia salutem quam sibi. Scio firmiter et dubitare non possum, declarante beniuolentie puritate, quod in uisione litterarum istarum nimiam turbationem recipient uiscera uestri cordis, quoniam de nostris prosperitatibus exultatis et doletis fortiter de aduersis. Uerumtamen, necessitate cogente, uobis insinuare compellor periculum et infortunium quod in presenti accidit ualde magnum: nam C. meus filius harum lator interfecit talem diabolo instigante, pro quo bannitus perpetuo ciuitatem perdidit et patrimonii suam partem. Unde fiducialiter destino prelibatum ad amicitiam uestram laudabilem et preclaram, uos instanter et affectuose deposcens, ut uelitis eundem uobiscum taliter retinere, quod ab inimicis offendi non ualeat in persona. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "LicetAdQuarumlibet", "content": "Priuilegium concessum F. de Antiochia Licet ad quorumlibet nostrorum fidelium munifice prosequenda seruitia liberalitatis nostrae manus quadam generalitate sit habilis, illis tamen quadam specialitate sit debitrix, quos in quibus sanguinis ydemptitatem agnoscimus et in quibus fidei purae constantiam inuenimus, quorumque deuotio non solum prestitis placere cepit obsequiis, sed speratur in antea potius placitura prestandis. Eapropter presenti priuilegio notum facimus uniuersis, tam presentibus quam futuris, quod nos, attendentes inuiolabilem deuotionis et fidei puritatem, quam F. de Antiochia, Albae, Celani et Laureti comes, fidelis noster et frater, erga diuum Augustum clarae memoriae dominum patrem nostrum et nos constanter noscitur habuisse, considerantes etiam labores continuos et onera expensarum, quae ad honorem nostri culminis subisse probatur, necnon alia satis grata et accepta seruitia, quae ipsum laudabiliter hactenus nobis exhibuisse cognoscimus et incessanter ad presens exhibere sentimus ac eum exhibiturum pro firmo credimus in futurum, comitatum dudum sibi a domino patre nostro concessum, necnon comitatus ad manus nostrae curiae rationabiliter deuolutos, cum ciuitatibus, casalibus, uillis, hominibus, possessionibus, honoribus, usibus, iuribus, patronatibus ecclesiarum uacantium, terris cultis et non cultis, aquis, aquarum decursibus, molendinis, piscariis, siluis, nemoribus, uenationibus, montibus, planis, uallibus, iustitiis et rationibus, in perpetuum sibi et heredibus suis, de speciali gratia et ex certa scientia, damus, concedimus et etiam confirmamus. Inhibentes et perpetuum silentium imponentes omnibus, qui comitatus predictos uel partem eorum ad se uellent dicere pertinere, hac occasione, quod eos, ut ipsorum partem tam ipsi quam predecessores eorum aliquo tempore tenuissent. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola30", "content": "Multipliciter obligamur et constringimur non indigne Aretinam diligere pro uiribus ciuitatem, que honorem Florentie semper animi puritate dilexit, et ipsius gloriam propriam reputando, nostro communi toto conamine studuit magnifice deseruire. Unde uestra negotia nostra merito retinentes, hoc uolumus ostendere per effectum; et ideo, quandocumque uestre placuerit probitati, ueniemus in uestrum succursum comiter et potenter, intuendo quod dicitur: *Fortune, non hominum sunt amici, qui eos in necessitatibus derelinquunt, quos in prosperis diligere simulabant*. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "PaterMi", "content": "In hac epistola magister Petrus de Uineis confitetur se culpabilem et petit ueniam Pater mi, quam terribilia michi uerborum uestrorum sublimia mittitis, quorum nec tactus ardorem manus sustinent nec oculi possunt tolerare fulgorem! Non sunt hominis oculi lincei nec humeri gigantei, quod sermonum uestrorum profunditatem inspicere et sententiarum pondera ualeant sustinere. Uix aliquando, postquam a uobis abfui, lingua uestra se michi leuem exhibuit, uix se manus uestra pacificam, quin contentionem uerborum proferret epistola, uel correctionem uirgae dextera minaretur. O quam blandus et efficax fuit ille primus meae culpae delator! O quam ueridici testimonii testis exceptione qualibet maior, qui sic atrocem iniuriam filii detulit, sic atrociter comprobauit, ut radicatam in fundo puri cordis offensam euellere filius, proh dolor, iam frustra laboret! Certe, pater, si uidissent oculi uestri coram se de filio, quod aure aliis dicentibus audiuistis, non sic irremediabiliter uisa uisu colligere, quam audita concipere debuissetis auditu. Sed, ut manifestissime patet, nimis decliuis et fluxilis uia est auris, ad omnia nimis tenax, dum facile uerbum ingreditur et ingressum digeritur citius quam uomatur. Indulgeat ei Deus, qui patrem sic credulum commouit in filium innocentem! Nec miremini, quod ignosco tam leuiter circa me tam grauiter delinquenti: induxit hoc etenim non culpae uel ueniae leuitas, sed exempli cupido, quo potiri uos, pater, libentissime cuperem, ut, sicut ego deferentis misereor, uos delato similiter ignoscatis ac, si forsan, quod absit, in tantum offensa circa cordis uestri neruos coaluit, ut aliquatenus erui uel euelli non possit, utque, quod est seuerius, defensionis copiam, quam nulla delatis calamitas abstulit, denegetis, in hoc saltem michi uestra paternitas, licet irata, consentiat, ut, suppresso quantumlibet nomine delatoris, cuius aut quorum non sum ego prorsus ignarus, delati criminis qualitas detegatur. Etsi de me, licet taciti, queritis, quid exinde, postquam sciuero, nisi causam amaritudinis consequar, respondebo, quia uel in uero motus uestri laudabo iustitiam, uel in falso meam innocentiam commendabo; consequar enim adhuc aliud: quod, tum audita commissi facinoris qualitate, uel desperabo de uenia, uel satisfactionem quamlibet imparem reputabo nec uobiscum postea, sed mecum, ipse confligam et pugna uestra, etiam me iacente, desideratum uictoribus exitum sortietur. Desinetis postmodum aures meas uerborum uestrorum propulsare tonitruis nec uoluntatem meam accusabitis amplius nec prouocabitis uoluntatem, dicentes quod, siue uelim siue nolim, patrem, compatriotam, conciuem uos habeam, dominum et amicum, nec presenti sub uirga diceretis hoc filio, quod absenti per litteras intonatis. Dicite michi, queso, pater et domine, quando et qualiter ego umquam hoc uolui, quod beneficium patris, conuersationem ciuis et puritatem amici, si placet hoc uobis scribere, recusauerim; immo, si in aliquo patri dicenti liceat contradicere filio, prorsus et prorsus contrarium procuraui, adeo quod de hoc solum uereor, ne me apud uos amici mei, uel inimici potius, detulerint, quod circa me patris affectum, conciuis gratiam, et puritatem amici a diebus aliquibus citra aut eneruatam inuenerim, aut, ut michimet blandiar, retardatam. Finiam igitur et iucundiori stilo perficiam quam incepi: ueniam expeto, si loquendo profusius, si scribendo forsan amarius dolentis filii et innocentis conscientiae uena defluxit et aperta uoce clamabo, quod uos me habere patrem oporteat, conciuem expediat et delectet amicum. " }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola47", "content": "Gregorius domini pape notarius et apostolice sedis legatus, uiris nobilibus et utinam sapientibus Salinguerre et uniuersis in Ferraria constitutis ad cor unitatis redire et uiam agnoscere ueritatis. Aperite oculos uestros et uidete uestram terram circumdatam inimicis, ira Domini permittente que super uos et ciuitatem uestram noscitur descendisse, que temere discedens ab uberibus ecclesie matris sue, se miserabiliter sociauit persecutoribus fidei christiane. Unde uestram monemus prudentiam, si qua remansit in uobis, et precipimus, si locum admonitio non haberet, ut ad Dominum redeatis et ad mandata ecclesie sacrosancte: alioquin in frontibus fidelium crucis signaculum imponemus, cuius uirtute mirabili uos inimicos Ihesus Christi confundent, et expugnabunt omnem hereticam prauitatem. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "InExordioNascentis", "content": "Uniuersis prelatis, ut compescant papam a suis illicitis moribus In exordio nascentis mundi, prouida et ineffabilis Dei sapientia, cui consilia non communicant aliena, in firmamento celi duo statuit luminaria, maius et minus: maius ut presset diei; minus, ut preesset nocti. Quae duo sic ad propria officia in regione Zodiaca efferrentur, etsi se multotiens ex obliquo respiciant, quod unum alterum non offendit, immo, quod est susperius, inferiori suam communicat claritatem. A simili, eadem eterna prouisio in firmamento terrae duo uoluit inesse regimina, sacerdotium uidelicet et Imperium, unum ad cautelam, reliquum ad tutelam: ut homo, qui erat in duobus componentibus diutius dissolutus, duobus reticulis frenaretur, et sic fieret pax orbi terrae, hominum excessibus limitatis. Sed sedens in cathedraperuersi dogmatis, Phariseus unctus oleo nequitiae, prae participibus suis, nostri temporis Romanus pontifex, quod de celestis ordinis emulatione descendit, euacuare nititur. Et credens forte cum superioribus conuenire, quae natura non uoluntate ducuntur, nostrae maiestatis iubar intendit ducere in eclipsim, dum, ueritate in fabulam commutata, plenae mendaciis ad diuersas mundi partes papales mittuntur epistolae, de complexione non de ratione accusantes nostrae fidei puritatem. Scripsit enim suo nomine papa, nos bestiam ascendentem de mari, plenam nominibus blasphemiae, pardique uarietatibus circumscriptam. Et nos ipsum beluam illam asserimus, de qua legitur: Et exiuit alius equus rufus de mari, et qui sedebat super ipsum, sumebat pacem de terra, ut uiuentes inuicem se interficiant. Nam a suae promotionis tempore iste pater non misericordiarum sed discordiarum, desolationis et non consolationis sollicitus procurator, totum mundum ad scandala excitauit. Et ut uerba sua recto sensu interpretemur, ipse, draco magnus, qui seduxit uniuersum orbem, Anti christus est, cuius nos dixit esse preambulum, et alter Balaam, conductus suo pretio, ut malediceret nobis, princeps per principes tenebrarum, qui abusi sunt prophetiis. Hic est angelus prosiliens de abysso, habens phiolas plenas amaritudine ut mari et terrae noceat. Inseruit etiam falsus Christi uicarius fabulis suis, nos Christianae fidei religionem recte non colere, ac dixisse tribus barattatoribus mundum esse deceptum: quod absit de nostris labiis processisse, cum manifeste fateamur unicum Dei Filium, Coeternum et coequalem Patri ac Spritui Sancto, dominum nostrum Iesum Christum, ab initio et ante secula genitum; processu temporis missum in terris in subsidium generationis humanae, non de potentia ordinata sed de potentia ordinate; qui est de gloriosa Uirgine matre natus, passus postmodum, et mortuus secundum carnem et alteram naturam, quam assumpsit in utero matris; uirtute deitatis a morte post triduum resurrexisse. Machometi uero corpus in aere pendere didicimus, obsessum demonibus, animam inferni cruciatibus deditam, cuius opera tenebrosa fuerunt, et contra legem Excelsi. Moysem uero, amicum Dei et familiarem, Uera docente Pagina, fuisse tenemus: in monte Synai cum ipso tenentem colloquia, cui Dominus rubum accendit: per quem signa et miracula fecit in Egypto, et Hebraico populo lex tradita declarat, ipsum postmodum uocatum ad gloriam cum electis. In hiis et aliis accusator noster et emulus, ponens aduersus filium matris Ecclesiae scandalum, contra nos mendaces et uentosas notas mundo inscripsit. Sed si rectitudo sensus Apostolici non fuisset intrinsecus impedita, nec preposuisset impetum rationi, qui dominatur in ipso, talia non scripsisset, nec ad suggestionem illorum, qui tenent lucem tenebras et dicunt malum bonum, qui suspicantur mel esse fel, per locum non esse conuertatur, et opinio sit indifferens ad utrumque, uno gradu distans a fide, in huiusmodi papalis conscientiae ostium infringi minime debuisset. Super quibus omnibus uehementer cogimur admirari, et nostrae mentis quietem multa uexat turbatio, quod uos, qui estis Ecclesiae fundamenta, columpnae, rectitudinis assessores, Petri urbis senatores et orbis cardines, non flexistis motum iudicis fulminantis, quemadmodum superiores planetae faciunt, qui ad retardantam magni corporis uelocitatem contrariis motibus opponuntur. Reuera imperialis felicitas papali semper impugnatur inuidia. Unde interrogatus Simonides, cur inuidos non haberet, respondit, quia nichil feliciter gessit. Et quia prospera nobis, Deo benedicto, succedunt, presertim quia Lombardos rebelles nostros ad mortem prosequimur, quos ipse predestinauit ad uitam: haec est causa, quare nominatus ipse pontifex Apostolicus ingemiscit, et utinam non de consilio uestro felicitati nostrae instituerit obuiare! Uerum de potestate ligandi atque soluendi forte ipse dominus gloriatur et pungit; sed ubi uirtus deficit potestatis, ibi deseruit uel abusus: hoc in eo intelligitur, qui regiae potestatis magnus priinceps, eximius prophetarum, restitutionem petebat spiritus principalis, quia polluerat officii dignitatem. Sed secundum quod indissolubilia non soluuntur, ita et inintelligibilia non laguntur; quod ex eo manifeste probatur, quia Sacra Scriptura instruit, mortificant animas, quae non moriuntur, et uiuificant, quae non uiuunt. Potest ergo, quae non sunt digna potentiae quantum et quando: nam, cum Deus omnia possit, est aliquid, quod non potest. Sane, si uerus esset pontifex, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus haberetur, non iurgiorum uictimae, sed hostiarum pacificarum pacificus immolator; et poneret incensum odoris, non doloris; nec pontificium in maleficium commutaret; si uerus esset pontifex, semen predicationis non turgeret in fructum dissensionis. Nec ex hoc accusabimur hostis Ecclesiae matris nostrae, quae sancta est in genere suo, quam cum reuerentia colimus et amplectimur cum honore, diuinis sacramentis ornatam. Personas autem singulares et corruptioni subiectas a medio recedentes penitus reprobamus: et quia iniuriare non sunt transitoriae, quae nostrae maiestati iugiter inferuntur, et undique relaxare, cogimur ad uindictas. Uos ergo, qui estis uiri ad seniora consilia constituti, sensus et rationis excellentiam obtinentes, rugientem aduersarium nostrum a processu, cuius detestabile fuit initium, penitus reuocetis, rerum consequentias ex causis precedentibus attendentes. Alioquin utraque terra sentiet, qualiter in persecutorem ac consequentes principes et fautores procedat Augustus, et qualiter ferro Cesareas inferat ultiones! " }, { "author": "Misc", "epistola": "epistola19", "content": "Karulus illustris Ierusalem et Sicilie regis primogenitus, princeps Salernitanus et honoris montis Sancti Angeli dominus ac eius in toto regno Sicilie uicarius generalis uiris nobilibus et discretis potestati, consilio et comuni Sancti Miniatis dilectis et deuotis suis salutem et sincere dilectionis affectum.\nProbata uestre constantia puritatis, quam in grandibus persepe negotiis demonstratis, certam nobis prestat fiduciam et suggerit spem securam, ut in cunctis, que domini patris nostri nostrique nominis et honoris exaltationem respiciunt, beniuolentia uestra nobis prompta conueniat et deuota, grata concurrat, et quanto maior necessitas imminet uel urgens utilitas persuadet, tanto uos securius sollicitemus et fiducialius requiramus.\nCumque adueniente primo futuri ueris grata temperie deo preduce proponamus in rebellem insulam Sicilie potentialiter pertransire ad conculcandam hostilem superbiam et rebellium contumaciam edomandam, uolentes uos laborum participes et uictorie nostre reddere non expertes, uniuersitatem uestram amica mente requirimus et affectuoso corde rogamus, quatenus quantitatem aliquam balistrariorum et lanciariorum peditum preparantes, illam ad nostrum exercitum transmittatis qui usque ad medietatem instantis mensis aprilis ad tardius, cum liliorum signa uictricium indubitanter proponimus in Sicilie solo diffigere, ad nos profecti perueniant nostroque felici exercitui se coniungant, ita quod, ex deuotorum uiribus nostre partis adaucta potentia, contineantur elata colla superbie, fine facto laboribus cum honore. Super quibus exhibitionibus presentium nostri nuntiis, quos pro hoc decreuimus ad uos specialiter mittere, fidem uelitis credulam adhibere.\nData Neapoli per Bartholomeum de Capua iuris ciuilis professorem, dilectum familiarem et consiliarium nostrum." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "GaudiumQuodSuper", "content": "Item imperatori, super deditione cuiusdam ciuitatis Gaudium, quod super omne gaudium, maximum reputaui, quod merito dici potest gaudium gaudiorum, ex deditione ciuitatis, in qua repugnandi spes acceperim, sed per alios, qui maiestatis uestrae litteras recipere meruerunt, cum quadam interiectione uerecundiae meis quodammodouotis accessit quia, qui tantae dulcedinis fore credidi primus acceptor, ut fierem fidelibus aliis istarum partium dispensarum, defecissem forte uel forsan eius esurie, nisi eam ab aliis, qui me in ipsius acceptione preuenerant, percepissem. Et forsitan factum est, ut interperantia gratulandi, quam habiturus eram in tantorum fecilitate successuum, ex parcitate huiusmodi thaheretur in modum, ne iucunditatis tantae gratulationis accensus paruitatem uirtutis meae, quae ad tanta minus forte tripudia suffecisset, magnitudinis suae uiribus absorberet. Magisterium quidem laudo, sed propter hoc uerecundiam non depono, cum tanto fierem in prima huius acceptione dulcedinis et in aliorum erogatione felicior, quanto beatius est dare quam accipere, ipso diuini oris oraculo proclamante. Non tamen est uerecundia ista sic efficax, ut gaudium meum in aliqua parte diminuat, uel pudere me faciat, quominus ab omnibus de successibus maeriae tam iucundae narrantibus, ueluti puer unus, qui ad noua quaelibet diuertit auditum, a narrantium ore dependulus, audiam, ut quodammodo rei seriem circa terminum satietatis agnoscam. Non pudet me de materia ista cantantibus interesse iuuenculis, cum iam solacia ista per hominum ora decurrant, per homnium gesta se perferant, et michi iam non aliter quam per famam publicam innotescant. Uundecumque autem ista uotis meis adueniunt, habeo ego quod uolui, habeo quod credidi, habeo quod dilexi, et cum legitimus factus sim tam possessionis desideratae possessor, inciuile reputo scire de titulo questionem, sed tantae uictoriae factus auditor, secure iam peto, ut, cum causa, quae in Regnum hucusque uestrae serenitatis impediuit aduentum, diuina gratia prosperante, iam cesset, ad recreanda corda uestrorum fidelium, istarum partium serenitatis uestrae faciem, quam uniuersa terra desiderat, felicibus auspiciis conuertatis. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "ImperialisBeneuolentia", "content": "Concedit nobili mulieri, tutrici filiorum, quod possit constituere procuratorem in causa filiorum Imperialis beneuolentia fidelium subiectorum et nobilium maxime preces admittit, et suum extollit solium et ad seruiendum deuotos animat incessanter. Hinc est, quod nobilis uir A. de, fidelis noster, pro filia sua Ysabella, relicta quondam Iacobi tutrice filiorum suorum et Iacobi supradicti, maiestati nostrae humiliter supplicauit, ut de innata gratia et potestate imperii nobis diuinitus impertita, iuris ciuilis rigorem, qui non aliter sanxit inchoata exerceri certamina, nisi post iurgia inchoata ipsae principales personae calumpniae subeant iusiurandum, rigorem etiam indicentem, ne per tutores uel curatores ante ceptum iudicium possint procuratores constitui, sed actores, misericorditer temperaremus, eidem filiae suae, fideli nostrae, tutrici filiorum suorum, ad prosequendas lites et explicanda negotia pupillorum in iudiciis et extra iudicia per procuratores, ab ipsa tutrice statutos uel statuendos, pro quibus cautionem exponat legitimam, et quod ipsi procuratores in causis ipsis sacramenta prestent calumpniae, dictos iuris rigores per nostram excellentiam relaxari tam pie quam misericorditer mandaremus. Nos autem attendentes grata satis et accepta seruitia, quae dictus A. et antecessores sui nobis et Imperio nostro exhibuerunt hactenus et idem A. exhibet incessanter, et in antea de bono in melius exhibere poterit gratiora, considerantes etiam nobilitatem mulieris prefatae, quod uirorum cetibus pro exequendis negotiis pupillorum se honeste nequeat immiscere, et ne feminae prosequendae litis obtentu in matronalis pudoris contumeliam irruant, si cogantur masculorum conuentibus uel iudiciis interesse: cum et legem meminerimus editam, quae propter pudorem ac uerecundiam feminarum eas non sinit testibus uel cetui publico demonstrari, sed per procuratores ydoneos imperialem possint adire clementiam ad etatis ueniam impetrandam. Hiis et aliis iustis ac honestis rationibus benignius inclinati, dicti fidelis nostri supplicationes admisimus, eidem Ysabellae filiae suae de speciali gratia concedentes, ut causas et lites pupillorum suorum in iudicio et extra iudicium, dum tempus tutelae durauerit, per procuratores ab ea statutos uel statuendos, ac si etiam ipsa tutrix hoc faceret, ualeat exercere. Eisdem etiam procuratoribus indulgemus, ut in litibus et iudiciis exercendis ipsi procuratores sacramenta calumniae prebeant, cum pro negotiis pupillorum se casus ingesserit oportunus, obiectione, quod principales personae non fuerint, uel lege aliqua non obstante. Statutis etiam ciuitatis Senarum cessantibus in hac parte, et specialiter lege, quae a principalibus personis exigit calumpniae iuramentum, et quae etiam a tutoribus et curatoribus procuratorem prohibet statuendum: dum tamen pro ipsis procuratoribus caueatur, firmum fore ac ualidum, quod duxerint agitandum, ne iudicia sint ludibria, uel auctoritate nostra se doleant circumuentos, qui cum talibus contraxerunt. " }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "CasualisVindictae", "content": "Fidelibus suis, de uictoria habita contraParmensespost expugnationem suamCasualis uindictae seu potius uictoriae nostrae plene principium, quod post sinistrum castrorum nostrorum combustionis euentum nobis diuina potentia, solita nostris adesse suffragiis,de naualiMantuanorumrebellium depressione contulerat, precedentis ad uos litterae nostrae stilo commissimus, ut coram uobis totius rei seriem ueritas descripta dissereret, quam fama diuersis discussa relatibus poterat uariasse. Nuper autem, quod manus Altissimi, pugnans pro nobis, titulis nostris undique uictoriam gratae prosecutionis adiecerit, fidelitati uestrae tenore presentium reseramus.Pridem dum collectis undique uiribus nostrorum fidelium quorum celeri fulti presidio ciuitatis Parmensis proteruiam, per aggressiones continuas, multo artius solito uictoriose perstringimus, die quadam ad expugnationem duorum castrorum Parmensium, quae rebellium incauta temeritas ad stratae nobis aditum precludendum post recessum nostrum de castris Uictoriae occuparat, potenter serenitas nostra processisset, accidit quod magnam partem Parmensis militiae, in friuolum castrorum ipsorum subsidium destinatam, acies una nostrorum fidelium, ab exercitu nostro diuisa, ipsam uiriliter et potenter aggrediens in nostri nominis uirtute uiriliter expugnauit: ex quibus, centum et ultra gladio uictoriae peremptis, sexaginta de melioribus casus ille sic subitus nostro carceri aggregauit. In ciuius etiam cedis excidio, quod uobis nuntiamus ad gadium, illum famosum et antiquum proditorem nostrum, Bernardum Rolandi Russi, huius papae sororium, totius partis aduersae caput et caudam immo totius factionis Ytaliae patratorem, uindice mucrone noueritis occidisseEx quo nobis fiducia iam firma promittitur, quod nequitiae capite sublato de medio membrisque, quae ipsius perfidia palpitabant, spes quaelibet resistentiae de cetero decidatur." }, { "author": "PierDellaVigna", "epistola": "SiMultae", "content": "Item comiti Casertano, super eisdem Si multae, uel del multis aliquae, quas misimus ad uos litterae peruenerunt, res admirationis est plena, quod pro conseruando imperialis coronae honore ad nos celeriter cum ipso, quod habetis, ex fortio non uenistis. Nam non solum litterae, quas frequentius direximus, uerum etiam rumor et fama publica potuerunt referre, qualiter rebelles in nos supra morem hostium et nationis barbarae seuientes, instanter diebus et noctibus nos impugnant, balistis, arcubus, fundis, necnon machinis, quas in summitatibus oppositarum nobis turrium erexerunt, cum quibus non tantum lapides iaciunt, uerum etiam fulgurant sepe ignem; quorum impugnationibus potenter resistentes de die, potentius de nocte resistere nos oportet, propter quod uix per horam sompnum capere possumus,uel quietem. Sane pro sono principis properantis et strepitu uestri aduentus attrita et attenuata sunt corda rebellium et fidelium animi fortius roborati, licet diuulgari faciant proditores, quod non uenitis ad contratam, et ueneritis, non ducitis tamtam gentem, quod possitis resistere uel stare uicinius contra eos. Quocirca nobilitatem uestram et dilectionem instantissime deprecamur, quatenus, omnibus indutiis et mora qualibet abdicatis, cum ipso, quod habetis, exfortio, statim, si placet post litterarum presentium habitum intellectum, nobis et aliis fidelibus succurrere festinetis, scituri pro firmo, quod si aliquam moram aliquo pretextu duxeritis faciendam uel contrahendam, horendum, quod absit, periculum, et dampnum inestimabile, sine spe remedii, Imperium patietur. Ceterum, nec collectio generalis contratae, nec cura inueniendi aliquas gentes, nobis forsitan opportunas, uos per diem detineant uel per horam, sed, curis postpositis uniuersis, nobis tunc exhinde rescribentes, uos cum ea, quam habetis, gente, tantum ad succursum celeriter accingatis. Talia enim inesse sciatis, quae non sunt scripturae uel nuntio committenda: preterea, licet supra dixerimus, quod ipsi rebelles acriter nos impugnant, illud tamen uniuersaliter non notetis, quia nondum mota est ciuitas per Commune, sed hi sunt precipue proditores, qui cum suis fautoribus, consanguineis et amicis, necnon cum quibusdam de terris rebellium condctis pretio, sic inhumaniter certant, utpote de misericordia desperantes. " }, { "author": "GiovanniBoccaccio", "epistola": "epistola17", "content": "Insigni iuueni Matheo de Ambrasio de Neapoli.\nEpistolam tuam, iam michi dilectissime iuuenis, suscepi pridie et legens miratus sum: omnino enim ybleo perlitam melle sensi et sapido completam succo, adeo ut non Ambrasium sed ambrosium nectar, nescio magis dixerim e fonte castalio an e ciceroniano depromptum, amplo riuulo effundentem undique putem. Non negabo: uix extimare potuissem tot inter delitias, tot inter mollities, tot inter ultronea ocia urbi huic a primeuo familiaria peruigil adeo comperiri potuisse ingenium et tam grata facundia eruditum hominem. Errabam: nondum satis sacra latibula perquisieram; tu maximam erroris mei partem soluisti, dum a te scripta mente reuoluo singula, et quantum uideas, quantum sentias, quanta denique arte et quam florido stilo atque ponderoso libramine concepta describas inspicio. Letor equidem et gaudeo aduertens, nostro seculo aliqualiter prisca resurgant ingenia que iamdudum ignauia atque auaritia Ytalorum abierant, et de te spem pregrandem concipio, et perseueres queso precorque. Nam, nisi fallor, uiridi uales iuuenta et studiorum delectatione traheris et ingenii uiribus potens es. Quis enim preter illustrem scientia atque facundia uirum ex tam claris effectibus infra temporis spatium breue emersurum existimet? Sed, quoniam quid michi de te uisum sit et quid insuper de te sperem dictum est, in me paululum uertendus est calamus. Habeo, ni superbum putes, unum quod inter tot prudentissime dicta redarguam: nimium humile nomen meum extollis, nescio qua mente, an deceptus minus equo iudicio an ut senem blanditiis ludas. Si primum est, compatiendus es pro errore tuo, et ni de cetero pecces facile ignoscendus. Nam, etsi omnino rudis homo non sim, non tamen adeo me euexit studiorum uigilantia, ut tam grandia meruerim preconia: credo te amor in hec minus consulte impulerit, qui sepe deos hominesque fefellit, iudiciis aduersa lues. Si secundum sit, quod uix credam, infortunio meo compatior, si eo uenerim, ut qui iuuenis summe blanditias horrui, senex earum delectari credar: leuium animorum atque insipientium delectatio talis est. Auferat Deus hanc pestem a desideriis meis, et tu, frater optime, non solum a calamo tuo sed a mente deicias: gnatonicorum hec illecebra est, hominum genus bonis moribus atque iam compositis mentibus infestum et detestabile. Sane, quecunque sit causa que te ad me scribentem in has impulerit laudes, ignorantie tribuam et equo feram animo; precor tamen per sacrum amicitie nostre principium quod literulis facimus ne te de cetero adeo precipitem dedas in commendationem nominis mei. Maximis uiris et qui iam sacrorum studiorum celsos honores consecuti sunt, he tam grandes exhibende sunt laudes. Ego insuper te nondum uisum hominem ea affectione in amicum fratrem socium suscipio meum, qua usquam suscipi potuit uisus homo, meque amicitia tua iam meliorem existimo: neque tam paucis nudisque uerbis uenerabile sacrum hoc celebrassem, si temporis amplior fuisset copia. Sane, instante discessu meo quem pluribus impellentibus causis cupio, prout decebat calamum manumque prolixius prestare non potui. Spero tamen prestante Deo, ex quietiori loco, quod omissum est in integrum restaurare. Et cum nil quod ad presens ulterius scribam habeam, postremo precor ut sic me in tuum suscipias ut te a me suscipi cupiebas. Et uale, frater optime, mei memor.\nNeapoli IIII ydus maias, festinanter.\nIohannes Boccaccius tuus." }, { "author": "GiovanniBoccaccio", "epistola": "epistola19", "content": "Celeberrimi nominis militi Iacobo Pizinge serenissimi principis Federici Trinacrie regis logothete.\nGenerose miles, incertus mei Neapoli aliquamdiu fueram uere preterito: hinc enim plurimo desiderio trahebar redeundi in patriam quam autumpno nuper elapso indignans liqueram, nec minus reuisendi libellos quos immeritos omiseram, sic et amicos aliosque caros; inde uero urgebar ut consisterem, atque detinebar, nunc a uenerabili uiolentia nunc suasionibus nunc precibus incliti uiri Hugonis de comitibus Sancti Seuerini, cuius credo splendidam famam noueris. Curabat enim, uir eximius, etiam me inuito, totis uiribus ut me, interueniente subsidio serenissime domine Iohanne Ierusalem et Sicilie regine, apud Parthenopeos placido locaret in otio; qua perplexitate angebar nimium, nulla adhuc in parte satis firmato consilio. Et dum sic uariis agitarer curis, quo pacto non memini, factum tamen est ut ad aures deueniret meas uenerabile nomen religiosi hominis Ubertini de ordine Minorum, sacre theologie professoris et conciuis tui, cuius auditis meritis, eumque ea tempestate Neapoli moram trahere pro quibusdam arduis tui suique regis, in desiderium uenit tam conspicuum uidere uirum: a pueritia quippe mea, etiam ultra tenelle etatis uires, talium auidissimus fui. Nec mora; exhibiturus reuerentiam debitam ad eum accessi, atque adaperto capite, primo paxillum miratus hominem, quam deuotissime et humillime potui salutaui eum. Ipse autem graui quadam maturitate obuius factus me leta facie, miti eloquio et morum laudabili comitate suscepit. Consedimus tandem eo iubente, et dum mirabundus eius uerba susciperem, ratus sum ipsius sub lingua ybleum mel fore, quod in os paruuli Platonis dormientis iamdudum congessere apes, tanta perlita dulcedine ex eo mellita progrediebantur uerba. Qua ego allectus suauitate sermonis, etsi michi grauissimum esset, nam a litore maris in summum fere per decliuium ciuitatis ascendere eo quo dudum, ut quibusdam placet antiquis, insigne templum fuit Apollinis, hodie sub Pauli apostoli uocabulo uero Deo satis populare sacellum dicatum est, michi opus erat: ibi enim mansio erat illi penes fratres suos apud Laurentii sacram edem morantes; pedibus tamen uix ire possum mole grauatus corporea, nec iumentum aderat quo ueherer, cum non suppeterent facultates; tanquam subsidium michi diuinitus missum nonnunquam uisitare cepi. Ipse autem, ut reor, uir Deo plenus, posquam aliqualem, ut percepisse michi uisum est, in me affectionem apposuit, aperire confertam diuinitatis animam, reserare Nature gremium et quasi ex arciuo humanarum rerum plenissimo maiorum gesta proferre tanta sermonis aliquando elegantia cepit, ut ad se animam omnem meam traheret teneretque. Dum igitur in solamen pendule mentis per dies aliquos diuinum uisitassem hominem et ipse ex uerbis percepisset meis circa quod exercitium uersaretur meum, credo ut animosior ad laborem efficerer, honorabile nomen tuum eo usque michi inauditum deduxit in medium, et oratione continuata uigilantiam tuam, commendabile desiderium, ingenii perspicacitatem et dignitatem offitii perfunctorie retulit. Ego audire et uerba prout dicta seruare omnia atque mirari hominem ceperam, neque superficietenus recitatis contentus, orare instanter ut pleniorem tui prestaret notitiam cepi. Ast ille, more suo, florido eloquio ingressus stadium inquit: *Quoniam hunc logothetam incliti regis nostri dixerim, nolo illum arbitreris agrorum amplitudine cupidum, non supellectilis regie, non auro gemmisue: quin imo gloriosi nominis et longeue fame auidus, ut eam consequi possit, paucorum iter ingressus est. Nam diuinas Homeri Yliadem atque Odisseam et Maronis celestem Eneidam et quicquid a ceteris poetis memoratu dignum hactenus compositum est, dummodo contingere possit, peruigili studens ingenio totis uiribus in Parnasum direxit animum, ut Nyse Cyrreque, si possit, superatis anfractibus sublimes conscendat in celum uertices, uideat gorgonei alitis fontem umbrasque sonori nemoris et puellarum castalium choros, et earum ethereos audiat cantus; his demum plenus, si prestet Deus, concedente senatu romuleo nectat pexos laurea crines scandatque triumphans Capitolium, olim rebus humanis prepositum limen*. Ego autem audiens mirabar, et gaudio repletus electionem tuam et studium laudabam: generosi quippe animi est calcare uulgaria et ad celsiora mentem extollere, quod non absque diuino munere fit. Est, ni fallor, poetica facultas cui insudas, inter sublimiora licterarum studiis quesita non minima, dato minus intellecta a multis in exterminium fere abiecta sit. Scio noueris, quoniam huius dudum tam grandes fuere uires tamque luculenta formositas, ut a presidentibus romano imperio pro ampliori gloria quereretur. Testes ad hanc ueritatem firmandam, si excutiantur historie, inuenientur innumeri, et inter alios Cesar dictator, Octauianus Cesar, Nero Claudius, diuus Adrianus et alii plures, quibus inter ceteras facultates et orbis dominium nouisse poeticam potissimum fuit; sic et superioribus seculis, hi quibus nota fuit prestantissimis uiris acceptissimi fuere. Nam, si perquiremus, inueniemus, omissis antiquioribus exterisque, Affricano superiori uiro celeberrimo et phylosophicis assueto Emnium brundusinum fuisse carissimum; Mario, cui etsi grandis esset auctoritas, fere tamen durum et agreste fuit ingenium, Lucium Plotium; Pompeio Magno, cui uirtus equa fuit fortune, Theophanem mitilenum; Metello Pio atque Lucullo Lucium Archiam; Decimo Bruto imperatori preclaro Accium pisaurensem; Octauiano Cesari Maronem; Mecenati Flaccum; sic et aliis pluribus fuere plures. Nec mirabile. Nouerant uiri illustres horum opere breues annos a natura concessos mortalibus effici in perpetuitatem usque longeuos, magnorum uirorum laudanda facinora eterno et immarcescibili carmine ampliari, ornari, grata reddi atque seruari, conspicua nomina in uirentem perpetuo famam deduci; sic et uitia deprimi et uirtutes extolli, pusillanimes animari, otiosos in frugem uite meliori impelli, facundos preterea legentes effici, orationes poetico sale sapidas, helyconicis floribus ornatas, castalio latice dulces fieri. Nec defuere qui eruditos poetica fato functos non solum Deo similes uerbis facere conarentur, sed monimentis honorarent perennibus. Smirneus populus Homero suo tanquam diuino homini construxit templum; Lesbii, eo quod femina Saphos esset et conciuis eorum, quoniam poeticis instructissimam nouerant, non dedignauere in perpetuam uirtutis eius memoriam eneam erigere statuam; Arcades Nicostrate sacellum, quod diu postea seruauere Romani penes Carmentalem ciuitatis portam, sub Carmente nomine, quo et ipsa nuncupata est. Preterea et Quintius Fuluius, uir ingentis animi, superatis Etholis, in honorem poetice Martis manubias Musis consecrare dignum ratus est. Hec, ut multa paucis claudam, inter cetera romane urbis splendida preclarissimum decus fuit et gloria. Que etsi obsoluisse uideatur, non quia quodammodo ob senium eneruis perdiderit robur suum, cum iuuentute perenni uigeat, sed ignauia auaritie deditorum, a te minime spreta est, ut uideo: enim malueris inter amicos paucos suos splendere quam inter multitudinem ignaram atque insana oppinione detentam uilescere. Propositum igitur tuum et laborem egregium laudaui et summe laudo et laudabo dum uixero; et in spem uenio atque credulitatem, Deum ytalico nomini misertum, dum uideo eum e gremio sue largitatis in Ytalorum pectora effundere animas ab antiquis non differentes, auidas scilicet non rapina uel sanguine, non fraude uel uiolentia, non ambitione uel decipulis sibi honores exquirere, sed laudabili exercitio, duce poesi, nomen pretendere in euum longinquum, conarique ut possint uiuentes adhuc uolitare per ora uirorum et a corporea mole solutas posteritati mirabiles apparere. A quibus etsi non integrum deperditi luminis ytalici restituatur columen, saltem a quantumcunque parua scintillula optantium spes erigitur in fulgidam posteritatem, et potissime dum ab uno uidemus in numerum deueniri. Fuit enim illi continue spiritus aliqualis, tremulus tamen et semiuiuus potius quam uirtute aliqua ualidus, ut in Catone, Prospero, Pamphilo et Arrighetto florentino presbitero, terminus quorum sunt opuscula parua nec ullam antiquitatis dulcedinem sapientia. Uerum euo nostro ampliores a celo uenere uiri, si satis aduerto, quibus cum sint ingentes animi, totis uiribus pressam releuare et ab exilio in pristinas reuocare sedes mens est, nec frustra. Uidemus autem, nec te legisse pigebit, ante alios nota dignos, seu uidisse potuimus, celebrem uirum et in phylosophie laribus uersatum Dantem Allegherii nostrum omissum a multis retroactis seculis fontem laticesque mellifluos cupientem, nec ea tamen qua ueteres uia, sed per diuerticula quedam omnino insueta maioribus non absque labore anxio exquirentem ac primum in astra leuatum montem superantem, eoque deuenisse quo ceperat, et semisopitas exciuisse sorores et in cytharam traxisse Phebum: et eos in maternum cogere cantum ausum, non plebeium aut rusticanum, ut nonnulli uoluere, confecit, quin imo artifitioso schemate sensu letiorem fecit quam cortice; tandem, quod equidem deflendum, incliti uoluminis superato labore, immatura morte merito decori subtractus, inornatus abiit, hoc preter sacrum poema tradito, ut, post diuulgatum diu pressum poesis nomen, possent qui uellent a poeta nouo summere quid poesis et circa quod eius uersaretur offitium. Post hunc uero eque florentinus ciuis, uir inclitus Franciscus Petrarca preceptor meus, neglectis quorundam principiis, ut iam dictum est, uix poeticum limen actingentibus, uetus iter arripere orsus est tanta pectoris fortitudine tantoque mentis ardore atque ingenii perspicacitate, ut nulla illum sistere impedimenta quirent uel itineris terrere imperuia, quin imo, amotis uepribus arbustisque quibus mortalium negligentia obsitum comperit restauratisque aggere firmo proluuiis semesis rupibus, sibi et post eum ascendere uolentibus uiam aperuit. Inde helyconico fonte limo iuncoque palustri purgato et undis in pristinam claritatem reuocatis antroque castalio, siluestrium ramorum contextu iam clauso, reserato ac ab sentibus laureo mundato nemore et Apolline in sede ueteri restituto Pyeridisque iam rusticitate sordentibus in antiquum redactis decus, in extremos usque uertices Parnasi conscendit, et ex Danis frondibus serto composito et suis temporibus addito, ab annis forsan mille uel amplius inuisum ostendit Quiritibus applaudente senatu, et rugientes rubigine cardines ueteris Capitolii in aduersam partem ire coegit, et maxima Romanorum letitia annales eorum insolito signauit triumpho. O spectabile decus, o facinus memorabile! Hoc tam grandi nisu et elucubratis suis operibus iam undique clarescentibus, emissa quasi per uniuersum uolatili tuba, poeticum diffudit nomen a se in lucem e latebra reuocatum, et spem fere deperditam in generosos suscitauit animos ostenditque quod minime credebatur a pluribus, peruium scilicet esse Parnasum et eius accessibile culmen: nec dubito quin multos animauerit ad ascensum. His ego tertium conciuem meum addere, si uelim, possem, Zenobium scilicet ab auito rure cognominatum *de Strata*, qui posita ferula qua ab incunabulis puellulos primum gramatice gradum temptantes cogere consuerat, auidulus glorie, nescio utrum in satis meritos euolauit honores, et ueteri omni paruipenso ritu, boemi Cesaris manu non romanam lauream sed pisanam capiti impressit suo, et unico tantum homini paucis carminibus placuisse contentus, quasi eum decoris assumpti peniteret, tractus auri cupidine in Babilonem occiduam abiit et obmutuit; quam ob rem, cum laboris modicum et fere nil glorie sacro nomini attulerit, omittendum censui. Tu nunc melioribus auibus, si satis percipio, quartus ab altero fere ytalico surgens cornu, ut uti iamdudum Theocritus Syragusas, sic et tu Messanam reddas illustrem, totis in ascensum conaris uiribus, imo iam adeo proximus factus es culmini, ut cantu ualeas et ampliora promittas. Quam ob causam, ut quo cepit spes mea progrediatur et gaudium augeatur meum, per insigne tui nominis decus, uir elegantissime, precor ut glorioso labori non parcas. Insiste ceptis uirili animo: paratum adapertum stratumque iter habes. Stant adhuc incliti uiri pressure pedum, nec adhuc tacuere nymphe castalie cantu celebri diem festum et uiri eximii accessum ad eas celebrantes, quarum cantu traheris, et ne oberres ostendent uestigia. Habes preterea quos ipse sumpsisti certissimos duces: progredere igitur et bono faustoque omine acri uirtute in culmen usque conscende, ut fronde redimitus peneia cum iam dictis et ipse fulgore tuo preuius sis ad ascensum anhelantibus et especula Capitoline arcis te ipsum orbi notum facias toto, et merentem Ytaliam letifica qua potes gloria. Uerte, queso, in eam pios oculos, quod et Ytalicis ceteris dictum uolo; inspice quo romanum corruerit imperium, quid sit spectare ipsam Romam, dudum rerum dominam, tristi Phariseorum sub iugo torpentem, quid memorare dudum spectabiles triumphos, uidere deiectas ymagines et egregiorum facinorum monumenta testantia, quid insuper phylosophorum celebres titulos et poetarum mirtea laureague serta meditari quibus ipsam ueterem olim superauere Greciam, quid in memoriam reuocare militarem disciplinam qua nationes ceteras anteiuit, quid legum auctoritatem qua totus frenabatur orbis, quid morum conspicuum specimen. Hec omnia, ut omiserim cetera, una cum Ytalia reliqua et libertate celesti a maioribus nostris maxima eorum infamia neglecta sunt, et a nationibus exteris aut sublata aut turpi coinquinata labe sordescunt. Et si omnia resarciri nequeant, hoc saltem poetici nominis fulgore eiusque tam maximis infortuniis compatiare atque, ut que potes subleues, pios subice humeros; cum reliquis pro uiribus agito ut inter barbaras nationes Roma saltem aliquid ueteris maiestatis possit ostendere credo, longe melius quam ipse suaserim; et ego, choris immixtus festantium tuumque nomen meritis laudibus extollentium, canam: *Iam uirgo rediit, redeunt saturnia regna*. Forsan insuper, uir inclite, post multa expectas ut de me aliquid dicam, quoniam et ipse poeticam aliquamdiu secutus sim. Medius Fidius! non absque erubescentia mentis frontisque in id ueniam, ut tibi aperiam paucis ignauiam meam. Ingenti, fateor, animo in stratum iam iter intraui, trahente me perpetuandi nominis desiderio et fiducia ducis incliti preceptoris mei, et cum eisdem quibus tu fretus es preuius uiam arripui. Sane, dum hinc inde me nunc domesticis nunc publicis occupari permicto curis et eleuatos inspicio uertices celum fere superantes, cepi tepescere et sensim cecidere animi atque defecere uires, et spe posita contingendi, uilis factus atque desperans, et abeuntibus quos itineris sumpseram ostensores, iam canus substiti, et quod michi plorabile malum est, nec retro gradum flectere audeo nec ad superiora conscendere queo: et sic, ni noua desuper infundatur gratia, inglorius nomen una cum cadauere commendabo sepulcro." }, { "author": "GuidoFaba", "epistola": "epistola2", "content": "Discretionis tue litteras facie leta uidimus et animo recepimus iucundati, que nobis tuam salubrem continentiam referentes, peroptatum gaudium nuntiarunt. Quare, prout audire desideras, intimamus, quod omnia nobis in prosperitate successum prospere famulantur et nihil presentialiter deesse uidetur ad gratie complementum; dum tamen scientiam discas thesauro quolibet meliorem, in qua uigilanter debes summo conamine laborare: quod diceris diligenter attendens; nec est ab incepto opere desistendum, donec fructus respondeat laboranti. " }, { "author": "GiovanniBoccaccio", "epistola": "epistola22", "content": "Generoso militi domino Maghinardo de Caualcantibus preclaro regni Sicilie marescallo.\nYdibus septembris post solis occasum, strenue miles, munus tuum insigne suscepi cum litteris id significantibus et aliis pluribus ad me manu tua scriptis, quas non minus auide legi quam donum uerecunde susceperim. Quibus si respondere uelim, quia uolo, in tumultuariam epistolam uadam necesse est – sic enim rerum diuersitas atque numerositas exigit – quod quidem ut equo feras animo cupio precorque. Scribis ergo, uir clementissime, ante alia, dum languoris mei afflictiones fere infinitas legeres, compassione commotus, non absque quodam generoso mentis rubore, quia femineum uisum sit, illacrimaueris. Credo scias quas emiseris lacrimas; quid autem in me fecerint quam cito illas emissas legi, minus te nouisse existimo. Indices enim fuere integre affectionis tue in me, quod ego in non paruam fortune mee gloriam adscripsi. Quid, queso, michi depresso homini optabilius contigisse poterat, quam nouisse tam certis testibus quod tanti militis adeo amicus sim, ut meis egritudinibus suas non fastidiat impendere lacrimas? Illas post hec tanto cariores suscepi quanto rariores prestari a splendidis uiris pauperibus consueuere. Has demum ego anxietatum mearum lotrices imo pultrices sensi sentioque, nam non tantum superficietenus, ut quandoque pinguia flammula lambit, morbosum diluentes tetigere corpus, uerum, dum legerem, ad intrinseca penetrare uisum est suaue quoddam atque delectabile lenimentum meos titillans sensus, ut sumptus liquor frigidus sitientes. Erubuisse tam fortis animi quam noscentis argumentum est. Se totum effundere in ploratus querelasque sonoras et ululatus, ut nonnulli persepe faciunt, muliebre profecto est et in uiro detestabile; pauculas lacrimulas emisisse humanitatis ac passionem passi cordis est signum. Nam etsi quidam fortissimi uiri preter naturam sicca facie grauissimas fortune pertulerunt iniurias, non propterea damnabile est aliquantulum cessisse nature laboranti: nam, uti qui sicco uultu diros euentus transeunt obstinati ferreique non minus quam fortes forsan habendi sunt, sic et hi qui pio oculorum rore genas paululum profudere in aduersis, homines et sensibiles se ostendunt. Scio legeris predonem illum macedonem qui parua militum manu omnem orbem aggressus est, deiecto Dario atque amicorum manibus occiso abstinere nequiuisse quin lacrimas dederit; preterea et Marcum Marcellum, preclarum ducem atque bellorum et armorum laboribus duratum, infortunio Syragusanorum, paulo ante hostium urbe capta et flammis hostilibus crepitante, concessisse lacrimas testatur antiquitas; et eum qui fere toto primus prefuit orbi effusisse ueras, ut arbitror, piasque uenerando capiti Pompeii Magni generi sui. Sed quid istos quantumcunque pregrandes uiros in memoriam tuam ueros pietatis testes reuoco, cum legerimus sepe Christum Dei filium, uerum Deum uerumque hominem, Lazaro amico suo defuncto dedisse, cum sciret etiam eum illico surrecturum opere suo? Non equidem ob aliud ab eo factum puto, nisi ut exemplum presentibus daret et posteritati relinqueret ad explendum etiam lacrimis in amicum integre caritatis officium. Has ergo humanitas et dilectio uera e penetralibus cordis etiam obsistentibus prestantissimorum hominum uiribus elicit et in oculos euocatas emictit. Erubescentiam ergo illam pelle, credasque te pii hominis opus egisse, non fluxe mulieris, leterisque quoniam testes ueros integritatis tue amico quantumcunque pauperi dederis. Preces autem tuas atque tuorum quas polliceris ultro uideat Deus; que cum pie iusteque forsitan sint, non dubito quin sensurus sim in conspectu eterni Regis pro me interpellasse atque obtinuisse quod poscitur; imo, seu tue sint seu reuerendissime atque deuotissime coniugis tue, iam sentio: nam quem lacrimarum tuarum dulcor extulerat, precum uirtus in uires pristinas reuocat, cum numquam michi pruritus fuerit infestior nec unguis acutior aut scalpendi delectatio maior. Sed nunc sinamus ista. Te libellos meos non legisse, quod quasi magnum fateris crimen, cum rideam, non miror; non enim tanti sunt ut, aliis pretermissis, magna cum solertia legi debeant. Dato estiuus calor, noctes breues et sponsa noua, ut domestice rei curam omiserim, nedum nouum et iuuenem militem, sed etate prouectum, canum et scolasticum hominem a sacris etiam studiis et amouisse potuissent et excusatum redderent. Quod autem te hieme futura facturum scribis, laudo ni melior adsit cura. Sane, quod inclitas mulieres tuas domesticas nugas meas legere permiseris non laudo, quin imo queso per fidem tuam ne feceris. Nosti quot ibi sint minus decentia et aduersantia honestati, quot ueneris infauste aculei, quot in scelus impellentia etiam si sint ferrea pectora, a quibus etsi non ad incestuosum actum illustres impellantur femine, et potissime quibus sacer pudor frontibus insidet, subeunt tamen passu tacito estus illecebres et impudicas animas obscena concupiscentie tabe nonnunquam inficiunt irritantque, quod omnino ne contingat agendum est. Nam tibi, non illis, si quid minus decens cogitaretur, imputandum esset. Caue igitur iterum meo monitu precibusque ne feceris. Sine illas iuuenibus passionum sectatoribus, quibus loco magni muneris est uulgo arbitrari quod multas infecerint petulantia sua pudicitias matronarum. Et si decori dominarum tuarum parcere non uis, parce saltem honori meo, si adeo me diligis, ut lacrimas in passionibus meis effundas. Existimabunt enim legentes me spurcidum lenonem, incestuosum senem, impurum hominem, turpiloquum maledicum et alienorum scelerum auidum relatorem. Non enim ubique est qui in excusationem meam consurgens dicat: *Iuuenis scripsit et maioris coactus imperio*. Hec autem quantum etati mee conueniant, sino studiis, tu nosti; et quanquam minus honestus sim et longe minus iamdudum fuerim, non facile uellem iudicio talium mulierum mea fedaretur fama uel nomen. Sed quid plura? Non dubito quin facias quod illis tibique michique pium sanctumque fuerit. Post hec, miles egregie, uideo opportunitates meas muneribus tuis superes, teque satis ostendas apud magnanimam reginam uersatum, et positis pusillanimitatis florentine moribus, reginalibus imbutum. Misisti pridie aureum uasculum et nummos aureos in uasculo, splendidum donum et maiore me dignum homine. Et esto extiterit importuna egritudinis mee necessitas, non tamen adeo prodigas habeo manus, ut effuderim omne. Stat adhuc, hercle! particula qua forsan tutari poteram ab insultu hiemali et misellum fouere corpusculum. Satis feceras, imo multum, imo nimium: et potissime, quod hodie rarissimi faciunt, non expectatis precibus, quibus grandi precio emuntur obsequia, preuenisti munere necessitudinem pauperis amici, quod adeo laudandum puto, ut nulle satis grandes possint exhiberi gratie. Uerum nouissime transcendere etiam pauperiem meam conatus es, secundo mictens generosi animi tui testimonium, donum scilicet equum primo, quo non solum uicisti indigentiam meam, sed me ad exhibendum grates saltem aliquas elinguem fecisti. Quid enim tibi satis dignum dicere possum, nisi toto ore confiteri quod feceris? Ex luto fecis eripuisti me et ceruicem iam pressam ab ergastulo rusticorum substulisti. Quid maius, quid carius, quid optabilius homo suscipere potest ab homine, pauper a diuite, obscurus a splendido, senex a iuuene? Hinc, ut michi congratuler, posquam quod tibi referam dignum non habeo, felix sum tam pio, tam liberali, tam magnifico diues amico, imo patrono et, si ut dicam patiaris, domino. Unum tamen omisisse nolim. Si tibi fortuna pinguis est, quam ego ampliorem fore cupio, non ut in me disgreges et effundas omnem superum benignitate concessa est, quin imo ut regine inclite, cui obnoxius es, cum fide et decore prestes obsequium, splendorem serues militie et futuram tibi prolem, ut nobilitati competit tue, suscipias educesque, atque antiquioribus et forsan me dignioribus amicis subuenias, et longe magis Christi pauperibus, quos ceteris preposuisse debueram, nam quod his fit Christo fit, ut ipsemet in Euangelio asserit. Hec tot non paruis peraguntur sumptibus, et potissime in patria in qua, nedum alia, sed solares, et non paruo pretio, emendi sunt radii. Ego autem, ut ad me redeam, expectabam suasionibus tuis et meis precibus onus hoc secundum imponendum humeris incliti uiri domini Hugonis de Sancto Seuerino, quem alterum sua liberalitate senectutis mee presidium spero. Sed quid aduersus Dei beneplacitum in auras uerba diffundo et forsan aures tuas offendo? Opus suum fore existimo. Continue enim Deum precamur dicentes: *Panem nostrum cotidianum da nobis hodie*, sub panis uocabulo, quantum ad uerborum corticem, quecunque uictui opportuna sunt sentientes, que quidem ut plurimum carentibus conceduntur auro seu numismatibus ex auro argentoque confectis. Nunc, cum sciamus Deo non manus esse, non pedes, non in regno celorum officinas habere fabrarias, non incudem uel malleos, non aurum argentumue effodi, ex quibus possit, in quantum spiritus et substantia separata, quibus indigemus conflare nummos uelitque quibus prestat aures satisfactum esse, arte nobis incognita sublimium mentes tangit et in desiderium urget agendi; ex quo fit ut opulenti indigentibus orantibusque aperiant, et leta facie, thesauros et horrea atque munificos sinus; et sic diuine sunt manus incudes mallei et erarie officine hi a quibus ipsi pauperes quod oramus obtinemus. Nunc, cum meminerim et panem petiisse cotidianum atque dixisse persepe orans dauiticum illud carmen: *Ne proicias me in tempore senectutis, cum defecerit uirtus mea, ne derelinquas me*, liquido operibus tuis uideo uoces meas clementissimi Redemptoris mei tetigisse mentem, eisque agentibus non sim proiectus senex a facie eius. Felix equidem es, cum misericordie tanti opificis organum factus sis, et ego eque felix sum, qui a sublimi rerum Principe audiri mereor clementia sua, et suo iussu ab instrumento tam placido adiuuari. Sibi igitur datori gratiarum tibique ministro eius gratias ago quas possum, precorque ut idem ipse, qui in camino ignis ardentis pueros seruauit incolumes, te ab omni hostili impetu et lingua dolosa liberet, saluum faciat et conseruet, teque qui Iosep Pharaoni gratum fecit, sibi et inclite regine tue pro uotis gratissimum reddat, atque, uti a gregibus in regale solium Dauid puerum suum extulit, sic te semper ad maiora et clariora euehat usque in splendorem et gloriam sempiternam, in qua suscipias quod sancte peragendo merueris. Commendationes insuper quas facis ex parte communium amicorum atque maiorum meorum, leto animo suscipio et amplector, precorque ut uersa uice me, dum illis Neapolim scripseris, commendatum facias, et potissime domino Lodouico regenti nec minus domine coniugi tue, cuius ego honorem et consolationem cupio. Donatus Iacobi nouus affinis tuus, ni decipior, laudabilis homo est, et hinc amicus meus, quia suus sum, et ideo illi me commendes oro; et equo modo Iohanni Latinuccii nostro, dum illi scripseris, cuius ego tibi licteras quas michi misisti huic alligatas remicto. Et salua semper reuerentia militaris et beneplacitum tuum, non sunt he mee licterule, quas tibi familiariter scribo et forte fidenter nimis, nedum a longe mictende, sed nec etiam in presentia ostendende ut facis: nam, si dum illas legis tua te fallit affectio, non sic alii facile capiuntur et eodem tecum concordant iudicio, ex quo fit forsan, ubi meum ampliare nomen et laudem putas, inaduertenter minuis et deturpas. Multum scripsi; nec egrotantis hec uidetur epistola, sed sic fit: dum ad te scribo, non aliter trahor delectatione quam si de rebus delectabilibus presens loquerer una tecum. Parce prolixitati, et uale longum, strenue miles.\nCertaldi\nIohannes Boccaccius tuus." } ]